«Instructio» — Auctor incertus
1171 INSTRUCTIO Quomodo homo possit in bono proficere et placere Deo.
1171B Primo studeat, quantum potest, se vilissimum reputare et indignum beneficio Dei. Ipse sibi displiceat. Soli Deo placere cupiat. Ab aliis velit vilis et non humilis reputari: et cum sit vilis ex se, Dei clementiam recognoscat, quod tam vilem hominem, et quasi promptum ad omne malum et tardum ad omne bonum dignatur sibi in servum assumere, et quod majus est, in filium adoptare. Non ergo reputes magnum, quod Deo servis: sed maximum reputa, quod ipse dignatur te in servum assumere sibi. Secundo, ut de nihilo nisi de peccato, et ad peccatum inducente, et a bono retrahente doleat; imo de qualicunque tribulatione, injuria et afflictione gaudeat. Instantissime inimicos diligat, et specialem orationem pro eis faciat. Deinde Deo copiosas laudes 1171C referat de eo, et ad regratiandum de tanto beneficio insufficientem se recognoscat; quia quem Deus diligit, corripit et flagellat. Ipsae enim tribulationes ad Deum nos ire compellunt. Tertio, ut de temporalibus nihil nisi stricte 797 propter necessitatem suam requirat, aut quocunque modo appetat, sed Christo domino in omni dejectione corporalis consolationis se corformari studeat: et hoc debet maximum reputare, quia Rex regum et Dominus dominantium Christus sic vilem servum suis ornamentis non dedignatur induere, et sibi lutum foedum assimilare. Ideoque quanto videt se ditiorem, et in pluribus corporis consolationibus abundare, tanto debet profundius et intimius contristari, cernens se eo magis a Christi similitudine elongatum. Quarto, ut 1171D in his quae indifferenter bona aut mala sunt, alterius potius, quam suam adimplere studeat voluntatem: imo semper in exterioribus actibus se sibi studeat abnegare; aliorum beneplacita affectans, cum omni vigilantia omne licitum adimplere. Et sic circa omnes, maxime tamen circa suos superiores, studeat id ipsum observare. Quinto, ut nullum quantumcunque miserum despiciat: sed erga omnes materno moveatur affectu; ut sic omnibus compatiatur intime, sicut compateretur mater unico filio suo. Omnes eorum miserias reputet esse suas, et sicut sibimetipsi, 1172B si tamen possit, subveniat. Omnes etiam pauperes ut patronos revereri debet; quia ipsi sunt qui alios recipiunt in aeterna tabernacula. Sextum est, ut nullum judicet de peccato, cum ignoret quid in anima divina operetur miseratio. Sed si aliquem per signa manifesta conjectarit esse peccatorem, prius de peccato illius doleat, ac si proprio corpori mors immineret. Recogitet quod pretiosior est anima quae sic lethaliter vulneratur, quam omnia corpora totius universi per se considerata. Et sicut corpus meum a morte, sic, imo multo magis deberem proximum cum omni diligentia custodire, et a peccato retrahere oratione, exhortatione, exemplo. Septimum est, ut bonum proximi diligat sicut suum: et sicut mater bonis filiis jucundatur, sic ipse in bonis 1172C omnium jucundari debet, et maxime de his quae spiritualia sunt, et ad spiritualia inductiva. Et sicut sua, aliorum bona procuret, et procurata studeat promovere: et semper plura bona de proximo credat, quam possit ipse intueri. Octavum est, ut nihil praeter Deum diligat: ut in omnibus solus Deus sincere sine socio diligatur. Nec eum alliciat quantacunque sanctitas alicujus, aut beneficiorum immensitas, aut aliquem diligat amore singulari, sed amore omnium, scilicet charitate in Deum omnes referens: magis alioquin diligat meliorem. Potest tamen beneficia pro beneficiis rependere, et pro ipsis beneficiis orationes Deo offerre. Nonum est, ut quisquis quibuscunque negotiis implicetur, Deum in corde memoriter studeat habere: et semper honorem 1172D Dei omnibus anteponat. Sed adhuc praecipue nitatur, ut sic semper Deum praesentem intelligat, ac si ipsum qui praesens est, in sua essentia videret: sicque eum timeat et revereatur, et intenso amore in eum feratur, eoque pro ut potest in via fruatur, et in ipso non in alio requiescat. Decimum est, ut si praedicta assequi possit, esse haec Dei beneficia recognoscat. Debet etiam caeterorum beneficiorum secundum poterit reminisci. Primo, quia sua eum signavit imagine. Secundo, quod naturam ejus assumpsit, et pro ipso Deus mori dignatus est. Tertio, 1173A quod se praebet in cibum, et in futuro se praebebit in praemium. Et quia nondum assecutus est in praemium, in via tamen aspiciat eum in patibulo; sicque 1174A illi compatiatur, ac si omnia vulnera Christi in suo corpore sustineret: et de hoc praecipue debet dolere, quia tot videt frustrari beneficio hoc immenso.