«In tempore resurrectionis» — Bernardus Claraevallensis

0283 IN TEMPORE RESURRECTIONIS, AD ABBATES. SERMO II. De lectione evangelica, «Maria Magdalene, Maria Jacobi, et Salome,» etc. (Marc. XVI, 1.)0283C

1. Accepimus ab Apostolo habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Unde videtur non incongrue intelligi posse, tandiu Christum in nobis vivere, quandiu vivit fides. At postquam fides nostra mortua est, quodam modo Christus mortuus est in nobis. Porro fidei vitam opera attestantur, sicut scriptum est: Opera, quae dedit mihi Pater, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. V, 36). Nec discrepare videtur ab hac sententia, qui fidem sine operibus mortuam asserit in semetipso (Jac. II, 20). Sicut enim corporis hujus vitam ex motu suo dignoscimus, ita et fidei vitam ex operibus bonis. 0283D Itaque vita quidem corporis est anima, per quam movetur et sentit; vita vero fidei charitas est, quia per illam operatur, sicut in Apostolo legis: Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Unde et refrigescente charitate fides moritur, sicut corpus anima recedente. Tu ergo si videris hominem in bonis operibus strenuum, et fervore conversationis hilarem; vivere in eo fidem non dubites, indubitata tenens vitae illius argumenta. Sed sunt nonnulli, qui, cum spiritu coeperint, heu! carne postea consummantur. Scimus autem quia jam tunc non permaneat in eis spiritus vitae, quia scriptum est: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI, 3). Quod si non permanet spiritus, haud dubium quin excidat charitas, quae nimirum 0284C diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

2. Porro fidei vitam, ut jam diximus, in charitate constituit, qui fidem per dilectionem perhibuit operari. Hinc ergo colligitur, recedente Spiritu fidem mori: quoniam Spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Denique, si sapere secundum carnem mors est (Rom. VIII, 6); non dubium quin illi quos vivere laetabamur, quandiu facta carnis spiritu mortificabant, secundum carnem viventes plangendi sint tanquam mortui. Unde et in eodem apostolo legis: Si, inquit, secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (ibid., 13). Vae tibi, quicunque es, canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. 0284D II, 22)! Non ad eos tantum loquor qui corpore, sed etiam eos qui corde redeunt in Aegyptum, saeculi hujus oblectamenta sectantes, ac proinde fidei vitam, quae est charitas, non habentes. Si quis 900 enim diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15). Quis magis mortuus eo, qui fovet ignem in sinu, peccatum in conscientia; nec sentit, nec expavescit, nec excutit?

3. Ecce igitur Christus in sepulcro, fides mortua est in animo. Quid faciemus ei? Quid fecerunt sanctae mulieres, quae solae ex omnibus suis ampliori tenebantur affectu? Emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Nunquid ut suscitarent? Et nos scimus, fratres, quia suscitare nostrum non est, sed ungere nobis incumbit. Cur hoc? Nempe ne feteat 0285A qui hujusmodi est ne sit caeteris odor mortis, ne pereffluat, et penitus dissolvatur. Emant proinde aromata sua tres mulieres, mens, lingua, manus. De his enim, ut arbitror, Petrus mandatum accepit tertio pascere gregem Domini (Joan. XXI, 17). Pasce, inquit, mente, pasce ore, pasce opere; pasce animi oratione, verbi exhortatione, exempli exhibitione.

4. Quaerat igitur meus aromata sua: ante omnia compassionis affectum, dehinc rectitudinis zelum, et inter haec discretionis spiritum non omittat. Quoties enim peccantem videris fratrem, continuo procedere debet compassionis affectus, tanquam cognatus humanitati, quippe quem concipis ex teipso. Vos, inquit Apostolus, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans 0285B teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Et cum exiret Dominus bajulans sibi crucem, et plangerent super eum, nondum quidem omnes tribus terrae, sed mulieres paucae, conversus ad eas: Filiae, inquit, Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros (Luc. XXIII, 28). Ordinem diligenter attende. Super vos, inquit, primo; deinde super filios vestros. Temetipsum attende, ut alii noveris compati, ut arguas in spiritu lenitatis. Teipsum considera, ne et tu tenteris. Sed, quia exemplum efficacius persuadet et altius imprimit animo, mitto vos ad sanctum illum senem, qui cum audisset peccasse unum ex fratribus, amarissime flebat, inquiens: «Ille hodie, et ego cras (In Vitis Patrum).» Qui sic flebat super se, putas quia non compassus 0285C sit fratri? Hic itaque compassionis affectus multis quidem prodest, quia animus liberalis contristare, quem pro se viderit anxium, erubescit.

5. Sed quid agimus, quod nonnulli dura cervice et atrita sunt fronte, ut quo magis eis compatimur, tanto magis nostra et compassione et patientia abutantur? Nonne sicut compatiebamur fratri, ita ipsi justitiae compatiendum est, quam videmus tam impudenter abjici, tam imprudenter provocari? Scio quia, si qua in nobis est charitas, contemptum hunc Dei ferre aequanimiter non possumus. Hic est zelus justitiae, quo adversus deliquentes accendimur, tanquam pietate ducti erga eam, quam contemni videmus, justitiam Dei. Verumtamen oportet ut 0285D priora sibi vindicet compassionis affectus. Alioquin in spiritu vehementi conterimus naves Tharsis, conterimus quassatum calamum, exstinguimus linum fumigans.

6. Sed, cum uterque aderit, videlicet et compassionis affectus, et zelus justitiae; necesse est ut adsit spiritus discretionis, ne forte, cum oporteat hunc exhiberi, ille procedat, et indiscretio ipsa confundat universa. Habeat itaque mens nostra tertium, scilicet spiritum discretionis, ut miscens apte temporibus tempora, opportune aemulari et nihilominus ignoscere sciat. Samaritanus sit, custodiens et observans quando oleum misericordiae, quando vinum fervoris exhibeat. Et ne forte meum putetis inventum, prophetam audite in Psalmo, haec eadem et 0286A eodem ordine postulantem: Bonitatem, inquit, et disciplinam, et scientiam doce me (Psal. CXVIII, 66).

7. Sed unde haec nobis? Neque enim talia profert virtutum germina terra cordis nostri, sed magis spinas et tribulos germinat nobis. Emere ergo oportet. A quo autem emenda sunt? Ab eo utique qui ait: Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione 901 vinum et lac (Isa. LV, 1). Non ignoratis quid lactis dulcedo, quid vini designet austeritas. Quid est autem emere sine argento et sine commutatione? Non talis est emptio apud amatores hujus saeculi; sed apud auctorem saeculi alia esse non potest. Propheta enim dixit Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Quam igitur commutationem ei dabit homo 0286B pro gratia sua, qui nullius eget, et cujus sunt universa? Gratia gratis datur: etiam cum emitur, gratis emitur; quia quod datur pro ea, nobis melius retinetur.

8. Tria ergo aromata mentis nummo propriae voluntatis emenda sunt. Quam quidem dimittentes nihil amittimus, etiam et lucramur plurimum, commutantes illam in melius, ut communis fiat quae propria fuit. Porro communis voluntas charitas est. Emimus ergo absque commutatione, recipientes quod non habuimus, et quod habuimus, melius retinentes. Quando vero compatietur fratri, qui in propria voluntate nescit compati nisi sibi? aut quando amans seipsum diliget justitiam, et odio habebit iniquitatem? Simulare quidem potest ante oculos hominum, etiam et semetipsum 0286C seducere, ut, cum privato amore vel odio ducitur, compassionis affectum, aut zelum putet esse justitiae. Verum facile est nosse quam sint aliena a propria voluntate, quae propria sunt charitatis, cui illa recta fronte contrariam se constituit. Nam charitas benigna est, charitas super iniquitate non gaudet (I Cor. XIII, 4, 6). Jam de spiritu discretionis scimus, quia nihil sic illum exstinguit quomodo voluntas propria, subvertens corda hominum, et rationis oculos claudens. Emenda proinde sunt tria mentis aromata, affectus compassionis, rectitudinis zelus, et spiritus discretionis, nummo, ut dictum est, propriae voluntatis.

9. Linguae quoque aromata tria nihilominus sunt: 0286D modestia in increpando, copia in exhortando, efficacia in persuadendo. Vis habere haec aromata? Eme illa a Domino Deo tuo. Eme, inquam, et sicut priora, sine ulla commutatione: ut aliquid recipias, perdas nihil. Eme a Domino moderatam correptionem, quia omnino magnum quoddam bonum et datum optimum est, et quod habeant pauci. Linguam enim, ut ait beatus Jacobus, nemo domare potest (Jac. III, 8). Videas multos, sincera licet intentione et benigno accedant animo, leviter dicere quod graviter audiatur. Volat irrevocabile verbum (HOR. Epist. I, XVIII, 71); et quod sanare debuerat, quia mordacius forte videtur, exasperat et exulcerat magis: quando negligentiae additur impudentia, etiam et impatientia cumulatur; ut qui in sordibus erat, sordescat 0287A adhuc, declinans in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, ac more phrenetici non solum repellens, sed et mordere tentans medici manum. Multis quoque non suppetit verborum copia, sed prae sermonis inopia linguam suam palato adhaerescere sentiunt: quod et ipsum interdum solet audientibus obesse non parum. Aliis vero ad manum est abundantia multa sermonis; sed quae dicunt, minus sapiunt, minus acceptantur: et, quia gratiam non habent, minus efficacia sunt quae loquuntur. Vides ergo quam necesse sit emere ab eo a quo omne bonum est, a quo omnis scientia, modestiam in increpando, copiam in exhortando, efficaciam in persuadendo.

10. Proinde eme ista nummo confessionis, ut 0287B prius peccata tua confitearis, quam ad expurganda accedas aliena. Magnum prorsus et mirabile sacramentum animae suscitatio est: vide ne ad illud immundus accedas. Quod si forte non potes innocens, imo quia non potes; lava inter innocentes manus tuas, antequam circumdes monumentum Domini. Omnia siquidem in confessione lavantur. Et haec ablutio in quamdam innocentiam tibi deputabitur, ut inter innocentes assistas. Ad altaris officium nemo accedit in veste communi; sed quisquis accessurus est, albis induitur. Et tu ergo, cum ad Domini monumentum properas, lavare, dealbare, induere vestimentis gloriae, ut dicatur tibi: Confessionem et decorem induisti (Psal. CIII, 1). Quia ubi confessio, ibi in conspectu Domini pulchritudo est. 902 Haec pro 0287C eo dicta sunt, ut aromata linguae, moderata increpatio, copiosa exhortatio, efficax persuasio nummo confessionis emantur.

11. Verumtamen legimus (Apud GREGOR. MAGNUM in Pastorali), et quotidianis etiam experimentis didicimus, cujus vita despicitur restat ut praedicatio contemnatur. Paret ergo et manus aromata sua, ne subsannet nos Sapiens tanquam pigrum illum cui labor sit manum ad os porrigere (Prov. XIX, 24); ne possit dicere is quem arguis: Tu, qui alium doces, teipsum non doces (Rom. II, 21). Alligas enim onera gravia et importabilia, et imponis ea in humeros hominum, digito tuo nolens ea movere (Matth. XXIII, 4). Dico vobis: Sermo quidem vivus et efficax exemplum est operis, facile persuadens quod 0287D intendimus, dum factibile probat esse quod suademus. Pro hujusmodi habeat necesse est etiam manus aromata sua, continentiam in carne, misericordiam in fratre, patientiam in pietate. Unde Apostolus ait: Sobrie, et juste, et pie vivamus (Tit. II, 12). Haec enim tria sunt conversationi nostrae maxime necessaria; quoniam primum debemus nobis, secundum proximo, tertium Deo. Nam qui fornicatur, in corpus suum peccat, magno illud privans honore, et pavendo addicens pudendoque dedecori, tollens membrum Christi, et faciens membrum meretricis. Ego autem non ab ea tantum, quae tam abominabilis est, sed ab omni voluptate carnis continendum dico. Ante omnia igitur perfectam hanc continentiam 0288A quaere, quam debes tibi ipsi: nemo enim tibi propinquior est. Dehinc adde misericordiam quam debes proximo, quia cum eo salvandus es: deinde etiam patientiam quam debes Deo, quia ab eo salvandus es. Omnes enim qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Vide ergo ne per impatientiam pereas, sed universa pro eo sustine qui prior majora pro te sustinuit, et apud quem infructuosa patientia non erit, sicut ait Propheta: Patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19).

12. Porro haec manus aromata nummo subjectionis emuntur. Haec est enim quae dirigit gressus nostros, et sanctae conversationis gratiam promeretur. 0288B Nam, si contraria lex inventa est in membris nostris per inobedientiam, quis nesciat per obedientiam continentiam dari? Ipsa quoque est quae misericordiam ordinare novit, ipsa quae patientiam et docet et donat. Cum his igitur aromatibus accede ad eum in quo fides mortua est. Verum, si consideremus quam magnum sit ad nos suscitare eum qui hujusmodi est, quam difficile sit vel accedere ad cor ejus, quod lapidea quaedam obstinatio et impudentia clausit, puto quod dicere habeamus et nos: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Attamen, dum sic trepidi veremur accedere, cunctantes ad tam grande miraculum; fit nonnunquam ut solita pietate praeparationem cordis nostri audiat auris divina, et ad vocem virtutis ejus resurgat qui erat mortuus. Et ecce 0288C angelus Domini, hilaritas quaedam in vultu illius, tanquam in ostio monumenti nobis apparet, et fulgor quidam index resurrectionis, ut aperte videatur facies ejus immutata, accessum praebens nobis ad cor suum, imo et advocans, ipsumque obstinationis suae revolvens lapidem, et sedens super eum: ita ut suscitata fide ipsa, etiam linteamina, quibus obvoluta fuerat, ipse demonstret. Dumque omnia quae in corde suo prius actitabantur aperit, et confitetur quomodo seipsum sepelierat intus, ipsam tepiditatem et negligentiam suam prodens: Venite, inquit, et videte locum ubi positus erat Dominus (Matth. XXVIII, 6).

SERMO III. De mersione Naaman septies in Jordane, deque mundatione septemplicis leprae; et de septem apparitionibus Domini resurgentis, quibus septem dona Spiritus sancti designantur.0288D

1. Sicut in corporum medicina prius purgationes adhibentur, deinde refectiones, ut scilicet prius 903 exinaniatur corpus ab humoribus noxiis, dehinc cibis sanioribus foveatur: sic medicus animarum Dominus Christus, cujus tota dispensatio, quam exhibuit in carne, medicina salutis est; ante passionem suam septem dedit purgationes, post resurrectionem suam totidem cibos salubres pariter et suaves. Eliseus noster Naamam leprosum septies in Jordane mergi praecepit (IV Reg. V, 10), qui interpretatur descensus. In descensu namque Domini nostri Jesu Christi, id est in humilitate conversationis 0289A ejus, quam exhibuit ante passionem, mundamur et purgamur; in resurrectione vero et vita quam ostendit quadraginta diebus reficimur, et delectabilibus pascimur alimentis. Septempliciter enim occupavit nos lepra superpiae; in proprietate possessionum, in gloria vestium, in voluptate corporum, in ore quoque dupliciter, similiter et in corde. Prima est lepra domus, qua divites esse volumus in hoc saeculo. Sed ab ista mundamur, si immergimur in Jordane, id est in Christi descensu. Invenimus enim quoniam ille, cum esset dives, propter nos pauper factus est. Descendit ab inenarrabilibus coeli divitiis, et veniens in mundum, nec istas qualescunque divitias habere voluit, sed in tanta paupertate venit, ut natus continuo poneretur in praesepio, quia ei 0289B non erat locus in diversorio (Luc. II, 7). Denique quis nesciat quoniam Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret? Qui bene mergitur hic, quando quaeret divitias hujus mundi? Et vere magna abusio, et magna nimis, ut dives esse velit vermiculus vilis, propter quem Deus majestatis et Dominus sabaoth voluit pauper fieri.

2. Porro in lepra vestis, omnem saeculi hujus pomposam intellige vanitatem. Nam ab illa nihilominus in Jordanis mersione mundaberis, ubi invenies Christum Domini vilibus pannis involutum, factum opprobrium hominum, et abjectionem plebis. A lepra quoque corporis mundamur in ipso Jordane, si bene cogitantes Dominicam passionem, erubescimus sequi corporis voluptatem. At in ore, ut diximus, 0289C duplex est lepra. Cum enim adversi quidquam contigerit, murmuramus, et impatientiae verbum tanquam leprae sanies effluit. Sed ab hac mundamur, si illum attendimus, qui tanquam ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isai. LIII, 7): qui, cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur (I Petr. II, 23). In prosperis quoque contra eum qui dixit: Non qui seipsum commendat, ille probatus est (II Cor. X, 18); commendamus nosmetipsos, non in multa patientia, sed in arrogantia: et inquinat nos altera lepra, verbum jactantiae. Ut ergo mundemur ab illa, mergamur in Jordane, et imitemur eum qui non quaerebat gloriam suam. Unde et daemonia quae clamabant 0289D quia ipse esset Dei Filius, praecipiebat obmutescere (Luc. IV, 34, 35); et illuminatos caecos dicere prohibebat (Matth. IX, 30).

3. In corde duplex est lepra; propria voluntas, et proprium consilium. Lepra utraque nimis pessima, eoque perniciosior, quo magis interior. Voluntatem dico propriam, quae non est communis cum Deo et hominibus, sed nostra tantum: quando quod volumus, non ad honorem Dei, non ad utilitatem fratrum, sed propter nosmetipsos facimus, non intendentes placere Deo et prodesse fratribus, sed satisfacere propriis motibus animorum. Huic contraria est recta fronte charitas, quae Deus est. Haec enim adversus Deum inimicitias exercens est, et guerram crudelissimam. Quid enim odit aut punit Deus 0290A praeter propriam voluntatem? Cesset voluntas propria, et infernus, non erit. In quem enim ignis ille desaeviet, nisi in propriam voluntatem? Etiam nunc, cum frigus aut famem aut aliquid tale patimur, quid laeditur nisi propria voluntas? Quod si voluntarie sustinemus, ipsa jam voluntas communis est; sed infirmitas quaedam et velut pruritus voluntatis adhuc de proprio est, et in illo omnes poenas sustinemus, donec penitus consumatur. Nam voluntas illa proprie dicitur, cui assentimur, et cui se liberum inclinat arbitrium. 904 Haec autem desideria et concupiscentiae, quae invitos tenent, non voluntas, sed corruptio voluntatis est. Porro voluntas propria quo furore Dominum majestatis impugnet, audiant et timeant servi propriae voluntatis. Primo namque 0290B seipsam et subtrahit et subducit ejus dominatui, cui tanquam auctori servire jure debuerat, dum efficitur sua. Sed nunquid contenta erit hac injuria? Nequaquam: addit adhuc et quod in se est, omnia quoque quae Dei sunt, tollit, et diripit. Quem enim modum sibi ponit humana cupiditas? Nonne qui per usuram acquirit pecuniam modicam, similiter mundum lucrari conaretur universum, si non deesset possibilitas, si suppeteret voluntati facultas? Dico fiducialiter: nemini, qui sit in propria voluntate, posset universus mundus sufficere. Sed utinam vel rebus istis esset contenta, ne in ipsum, horribile dictu, desaeviret auctorem! Nunc autem et ipsum, quantum in ipsa est, Deum perimit voluntas propria. Omnino enim vellet Deum peccata sua aut vindicare 0290C non posse, aut nolle, aut ea nescire. Vult ergo eum non esse Deum, quae, quantum in ipsa est, vult eum aut impotentem, aut injustum esse, aut insipientem. Crudelis plane et omnino exsecranda malitia, quae Dei potentiam, justitiam, sapientiam perire desiderat. Haec est crudelis bestia, fera pessima, rapacissima lupa, et leaena saevissima. Haec est immundissima lepra animi, propter quam in Jordane mergi oporteat, et imitari eum qui non venit facere voluntatem suam: unde et in passione: Non mea, inquit, voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII, 42).

4. Lepra vero proprii consilii eo perniciosior est, quo magis occulta; et quanto plus abundat, tanto sibi quisque sanior esse videtur. Haec illorum est, 0290D qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, sequentes errorem suum, et obstinati in eo, ita ut nullis velint consiliis acquiescere. Hi sunt unitatis divisores, inimici pacis charitatis expertes, vanitate tumentes, placentes sibi, et magni in oculis suis, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere. Et quae major superbia, quam ut unus homo toti congregationi judicium suum praeferat, tanquam ipse solus habeat Spiritum Dei? Idololatriae scelus est non acquiescere, et quasi peccatum ariolandi repugnare (I Reg. XV, 23). Eant nunc qui se faciunt religiosiores aliis, qui non sunt sicut caeteri hominum. Ecce arioli et idololatrae facti sunt, si tamen vel ei qui dixit hoc, plus quam sibi judicant esse credendum. Neque huic dissonat Veritatis sermo, quem 0291A dixit: Si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17). Sed ubi poterit haec lepra mundari, nisi in Jordane? Ibi mergere, quicunque hujusmodi es, et attende quid fecerit magni consilii angelus, quomodo consilium suum postposuerit consilio, vel magis voluntati mulieris unius: beatam Virginem loquor; et fabri pauperis; ipse est Joseph. Inventus enim in medio doctorum, audiens eos et interrogans, quodammodo increpatus a Matre est: Fili, quid fecisti nobis sic? At ille: Quid erat, inquit, quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? At illi non intellexerunt verbum. Et quid fecit Verbum? Non capiebatur in se: descendit, ita ut esset etiam subditus illis (Luc. II, 46-51). Quis jam non erubescat obstinatus 0291B esse in consilio suo, quando suum Sapientia ipsa deseruit? Sic mutavit consilium suum, ut quod jam tunc coeperat, ex tunc usque ad tricesimum aetatis suae anuum prorsus dimiserit. Nihil enim ab hoc duodecimo anno de ejus doctrina vel operibus invenis usque ad annos triginta.

5. Sed forte quaerendum ab ipso est quomodo voluntatem suam consiliumve reliquerit. O Domine, voluntas, de qua dixisti ut non fieret, si bona non erat, quomodo tua erat? si bona erat, quare derelicta est? Sic et consilium si non bonum, quomodo tuum? si bonum, quomodo relinquendum? Et bona erant, et ejus erant: neque minus tamen relinquenda, ob hoc videlicet ut fierent meliora. Neque 0291C enim oportebat 905 propria praejudicare communibus. Erat ergo voluntas Christi, et bona erat, quae dicebat: Si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 59). Sed ea de qua dicebat: Fiat voluntas tua (Luc. XXII, 42), melior erat; quia communis non solum Patris, sed et Christi ipsius (oblatus est enim, quia ipse voluit), et nostra. Nisi enim granum frumenti cadens in terram mortuum esset, ipsum solum maneret; mortuum vero multum fructum attulit. Atque haec voluntas Patris erat, ut videlicet haberet quos adoptaret in filios; Christi erat, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; nostra erat, quia pro nobis faciebat ut redimeremur. De consilio idem dicimus. Christi enim erat, et bonum erat consilium illud quod ait: Quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse. Sed quia illi non 0291D intellexerunt, mutavit illud consilium, ut nos mundaret 0292A ab ea lepra, quae proprii consilii est. Exemplum enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus. Nam ab initio noverat quid esset facturus: sed voluit formam nobis hujus humilitatis exhibere, et ad lavandam pessimam hanc lepram divinum in se ipso parare Jordanem. Audiant igitur utrique pariter, qui propriae voluntatis, et qui proprii consilii lepra sordent: audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis, brevi uno versiculo lepram utramque condemnans: Sapientia, ait, quae desursum est; primum quidem pudica est, contra propriae voluntatis impuritatem; deinde pacifica (Jac. III, 17), contra consilii proprii obstinatam rebellionem.

6. Cum ab his septem purgatus fuerit aeger, tanquam post septem cellas quaerat septem fercula, quae 0292B sunt septem Spiritus sancti dona. Porro, sicut in vita Domini ante passionem septem purgationes invenimus, sic et in apparitionibus septem quae post resurrectionem factae leguntur, septem illa dona Spiritus sancti possumus invenire. In prima spiritum timoris accipe, quando mulieribus sanctis venientibus descendit angelus de coelo, et terraemotus factus est, ita ut ipsas timore perterritas oportuerit ab angelo consolari (Matth. XXVIII, 2-10). In spiritu pietatis apparuit Simoni (Luc. XXIV, 34), quia magna omnino, et vere Domino Jesu digna pietatis dignatio, quod ei quasi singulariter et ante caeteros dignatus est apparere, quem prae caeteris de negatione ejus rea conscientia confundebat, ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia. In spiritu scientiae duobus 0292C pergentibus in Binmaus Scripturas exposuit, incipiens a Moyse et prophetis (ibid. 27). In spiritu fortitudinis januis clausis intravit, ostendens manus et latus (Joan. XX, 19, 20), sicut solent in signum virtutis clypeorum foramina demonstrari. In spiritu consilii frustra in piscatione laborantes mittere in dexteram rete consuluit (Joan. XXI, 6). In spiritu intellectus aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). In spiritu sapientiae die quadragesima apparuit eis, quando videntibus illis elevatus est (Act. I, 9), et viderunt Filium hominis ascendentem ubi erat prius. Usque ad illam enim diem quasi per stultitiam praedicationis salvos faciebat credentes postquam vero coram eis ascendit ad Patrem, jam coepit sapientia declarari.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *