«Canonizatio S. Bernardi» — Auctores varii

0619 S. BERNARDI CANONIZATIO.

0619D 1341 Non est inter Bernardi elogia ultimo loco reponendum, quod primus ex Ordine Cisterciensi in sanctorum album solemni ritu referri meruerit. Poscebant hoc beati Viri sanctitas singularis, immensi pro Ecclesia suscepti labores. coelestes denique insignium 0620D miraculorum attestationes queis serius subscribere nefas esse videretur. Vix a sacro ipsius obitu anni decem effluxerant, cum in concilio Turonensi, anno 1163 celebrato, sedente et praesidente Alexandro III, ea res primum agitari coepit. At summus 0621A Pontifex, quamvis alioqui pro sua erga Bernardum veneratione libentissime annuisset, tantisper nihilominus differendam censuit ob eas rationes, quas ipse in litteris Canonizationis postea exposuit. «Cum enim, inquit, «eidem negotio,» scilicet de canonizando Bernardo, favorabili satis intenderemus affectu, supervenit multitudo et frequentia petitorum, qui in diversis provinciis rem similem postulabant. Unde, cum videremus non posse congruenter omnibus satisfieri, statutum fuit, pro scandalo devitando, etiam in hoc differri quod oportebat pro tempore caeteris denegari.» Demum vero ipsemet Alexander, rogatu Gerardi abbatis et conventus Clarae-Vallensis, piorum votis filiorum facturus satis, Bernardum patrem sanctorum fastis ascribi 0621B voluit. Quo autem anno hoc contigerit, cum in litteris apostolicis diserte non exprimatur, non una est auctorum sententia, aliis ad annum 1164, ut Horstio et Henriquez, aliis vero ad annum 1166 referentibus; sed utriusque, ut videtur, contra temporis rationem, cum Gerardus Clarae-Vallensis abbas, cui Alexandri litterae inscribuntur, anno duntaxat 1172 praefecturam inierit. Melius omnium Ciaconius, cui ex Romanarum antiquitatum, litterarumque pontificiarum notitia tutior fides, reponit ad annum 1174: eumque secutus doctissimus Sirmundus in Notis ad Petrum Cellensem, et Manricus in Annalibus; quibus astipulatur Albericus in Chronico. Accedit omni exceptione majus testimonium Chronici Clarae-Vallensis apud Chiffletium 0621C Societatis Jesu, ab auctore anonymo, sed aequali conscripti. «Eodem anno,» inquit, scilicet 1174, «facta est dedicatio ecclesiae Clarae-Vallensis, et Canonizatio beati Bernardi, et elevatio ejus: ubi adfuit dominus Wicardus Lugdunensis archiepiscopus, abbas quondam Pontiniaci. Et sequenti anno in capitulo generali receperunt cantum beati Bernardi, et cantum de Trinitate.» Incidit ergo Bernardi sacra inauguratio in diem 18 mensis januarii, anni 1174, ab ejus obitu viginti annis exactis, mensibus quatuor et diebus viginti novem. Quod spectat ad elevationem, de qua mentio in citata auctoritate, in libro Sepulcrorum Clarae-Vallis facta esse dicitur ab ipso Guicardo quidem Lugdunensi, 0621D et Henrico abbate Clarae-Vallensi post aliquot annos a canonizatione: sed hoc de alia solemniori translatione intelligendum esse satis ipsa verba declarant, dum praedictum Henricum abbatem insinuant per Guicardum archiepiscopum Lugdunensem curasse «elevari sancti Bernardi corpus, et in tabernaculo marmoreo retro altare beatae Mariae virginis, sicut hodie apparet, religiose et honorifice collocari.» Henrici abbatis hac de re litterae, at sine chronologicis notis, inferius referentur. Sed jam summi pontificis Alexandri III litteras, quibus inter coelites ab Ecclesia relatus ostenditur Bernardus, proferamus.

I. 1342 ALEXANDRI PAPAE III LITTERAE APOSTOLICAE AD ECCLESIAM GALLICANAM, DE BEATO BERNARDO IN NUMERUM SANCTORUM RELATO, EJUSQUE FESTIVITATE DEINCEPS SOLEMNITER IN ECCLESIA CELEBRANDA.0622A

Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, aliisque Ecclesiarum praelatis in regno Franciae constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Contigit olim, dum essemus Parisius constituti, ut magni quidam ac venerabiles viri de canonizando sanctae recordationis Bernardo quondam Clarae-Vallensi abbate facerent mentionem, optantes utique et piis nobis precibus suggerentes, ut in concilio, 0622B quod de proximo erat Turonis celebrandum, digno huic et laudabili voto celerem daremus effectum. Cumque nos eidem negotio favorabili satis intenderemus affectu, supervenit multitudo et frequentia petitorum, qui in diversis provinciis rem similem postulabant. Unde, cum videremus non posse congruenter omnibus satisfieri, statutum fuit, pro scandalo devitando, etiam in hoc differri quod oportebat pro tempore caeteris denegari. Nuper autem ex instantia et devotione Clarae-Vallis fratrum, et aliarum sublimium personarum, eisdem apud nos precibus innovatis, reduximus ad memoriam nostram ejusdem beati Viri sanctam ac venerabilem vitam: qualiter ipse singularis gratiae praerogativa suffultus, non solum in se ipso sanctitate ac religione 0622C praefulserit, sed etiam in universa Ecclesia Dei fidei et doctrinae lumine radiarit. Fructum vero quem in domo Domini et verbo operatus est et exemplo, nullus fere terminus sanctae Christianitatis ignorat: cum usque ad exteras quoque et barbaras nationes sanctae religionis instituta transmiserit, atque monasteriorum fundationem extenderit, et infinitam multitudinem peccatorum per viae saecularis latitudinem incedentem, ad spiritualis vitae rectitudinem revocarit.

Specialiter autem sacrosanctam Romanam Ecclesiam, cui auctore Deo praesidemus, ita quondam sub gravis persecutionis turbine laborantem, tam vitae merito, quam datae sibi coelitus sapientiae 0622D studio sustentavit, ut digne quidem et nobis, et omnibus ejusdem Ecclesiae filiis in memoria habendus sit, et devotione perpetua venerandus. In afflictione vero corporis sui usque adeo sibi mundum, seque mundo reddidit crucifixum, ut confidamus martyrum quoque eum merita obtinere sanctorum, quem confessionis ordine, et parcimonia vitae, tam longum constat duxisse martyrium. Quibus omnibus pia consideratione pensatis, et in concilio fratrum nostrorum expositis, confisi de misericordia Dei, cui perseveranter et fideliter militavit, necnon et de beatorum Petri et Pauli apostolorum, et ejusdem beatissimi Confessoris meritis praesumentes, eum apostolicae Sedis auctoritate catalogo sanctorum adscribi mandavimus, et commemorationis suae 0623A festum decrevimus amodo publice celebrandum. Vos ergo, qui et ejusdem Sedis apostolicae instituta suscipere, et Deum in sanctis suis consuevistis gloriosius honorare, sic memoriam Sancti hujus celebretis in terris, ut precibus ejus et meritis digna praemia recipiatis in coelis. Datum Anagniae XV kalend. febr. (an. 1174).

II. 1343 EJUSDEM ALEXANDRI PONTIFICIS APOSTOLICAE LITTERAE AD REGEM FRANCIAE.

Alexander episcopus servus servorum Dei, illustri Francorum Regi Ludovico, salutem et apostolicam benedictionem.

Novit, ut credimus, regalis tuae magnificentiae Celsitudo, quod ea quae cum honore Dei grata tibi 0623B acceptaque cognovimus, ad utilem semper effectum magno et volenti animo promovemus. Maxime autem hoc in illis operibus observamus, in quibus specialiter et honor Dei, et suorum gloria sanctorum declaratur: scientes quoque tibi fore gratissimum quiquid ad decorem Ecclesiae, et superni Regis honorem auctoritate fuerit apostolica constitutum. Unde quoniam sanctae recordationis Bernardus quondam abbas Clarae-Vallis, et Deo semper charus, et tam tibi, quam universo regno tuo gratus exstitit et acceptus, eum ad gloriam Dei et exaltationem Ecclesiae ac totius regni tui, canonizandum decrevimus, et inter beatissimos Confessores festiva celebritate colendum, tam de misericordia 0623C Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus confisi meritis, quam suae conversationis et sanctimoniae non ignari. Monemus igitur christianissimae Serenitatis tuae regiam pietatem, ut hoc coelestis gratiae donum, regno tuo te regnante collatum, laetae devotionis brachiis amplectaris, eique jam coelesti beatitudine perfruenti solita pietate devotus existas, quem pro sua venerabili sanctitate adhuc in tenebris positum diligebas. Clarae-Vallense vero monasterium quod fundavit, in quo etiam corpus ejus venerabile requiescit, ita te ob reverentiam ejus habere volumus commendatum, ut eum semper merearis habere patronum. Datum Anagniae XV kalend. febr.

III. EJUSDEM ALEXANDRI PONTIFICIS LITTERAE APOSTOLICAE AD OMNES ABBATES CISTERCIENSIS ORDINIS.0623D

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Cistercii, de Firmitate, et Pontigniaci, et Clarae-Vallis, Morimundi, atque universis abbatibus Cisterciensis Ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoties honesta nobis opportunitas exhibetur, ut fidei et devotioni, quam circa Ecclesiam Dei nostris temporibus habuistis, possimus in aliquo pro meritis respondere, opportunitatem ipsam libenter amplectimur; et in his maxime quae specialem noscuntur redolere virtutem, vestris occurrere profectibus non moramur. Contigit autem hoc tempore, ut verbum 0624A quod ab olim fuerat de beati Bernardi quondam Clarae-Vallis abbatis canonizatione propositum, et pro quorumdam similia postulantium scandalo, a Turonensis concilii celebratione dilatum, ad nostram reduceretur Deo volente memoriam; et faciente nobiscum signum in bonum, qui hoc pietatis opus nostris servavit manibus consummandum. Nos enim vitam et sanctitatem ejusdem beatissimi Confessoris recordatione sollicita memorantes, quomodo scilicet et in se ipso religionis et sanctimoniae praerogativa magnificus, et universae Ecclesiae Dei, specialiter autem Ordini vestro fide et doctrina utilis exstiterit, et copiosissime fructuosus: confisi de misericordia Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, necnon de ejusdem sancti Confessoris meritis 0624B praesumentes, eum, fratrum nostrorum communicato consilio, auctoritate apostolicae Sedis sanctorum catalogo duximus ascribendum, et diem depositionis ipsius in Ecclesia publice celebrandum. Unde quoniam hoc ita in gloriam et honorem summi Conditoris exuberat, ut in vestram quoque aedificationem consolationemque redundet; vestra potissimum interest omnipotenti Deo gratias agere, qui modernis temporibus virum perfectae et praedicabilis sanctitatis in vestro 1344 Ordine voluit suscitare. Vos igitur, munificentiae donum speciali devotione suscipite, et Deum in sanctorum suorum glorificatione mirabilem, in ejus celebratione specialiter honorate. Datum Anagniae XV kalend. febr.

IV. EJUSDEM ALEXANDRI PONTIFICIS LITTERAE APOSTOLICAE AD CLARAE-VALLENSES.0624C

Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Gerardo abbati, et universo conventui Clarae-Vallis, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut de religione et pietate, quam circa Deum geritis, nihil nobis restat ambiguum: sic exhibitae circa robur devotionis et fidei clara semper est certitudine manifestum. Non enim poteratis, sed nec deinceps Deo auctore poteritis a gratia sanctitatis apparere degeneres, quos sancti Patris constat esse haeredes: cui et gratia spiritualis abundavit ad meritum, et operum efficacia non defuit ad exemplum. Scitis namque et pia veneratione 0624D recolitis, qualiter beatae memoriae Bernardus, coenobii vestri primus abbas, praecipuusque fundator, Deo quidem pro virtute religionis acceptus, et Ecclesiae Dei pro plenitudine devotionis et fidei exstiterit gratiosus; ita ut merito deberetis haberi culpabiles, si imitationis et venerationis ipsius essetis in aliquo negligentes. Placuit ergo nobis, quod pro eo, tanquam pro pio Patre, sollicitudinem habuistis, et canonizationem ipsius voto laudabili postulastis. Nos quibus cordi semper est pro multis, fili abba, tuae devotionis obsequiis, et totius domus vestrae studiis religiosis et piis, vestris jugiter obtemperare precibus, et profectibus aspirare, voto huic clementer annuimus, ut nostram circa vos et gratiam et benevolentiam comprobemus. Vita igitur 0625A ejusdem beatissimi Confessoris ad memoriam revocata, quomodo scilicet fide et religione atque doctrina praefulserit, quantoque in Ecclesia Dei perspicuae claritatis lumine radiarit: eum, fratrum nostrorum consilio habito, confisi de misericordia Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, atque de ejusdem Sancti meritis praesumentes, catologo sanctorum duximus ascribendum, diemque depositionis ejus festivum de caetero et celebrem observandum. Unde, quia vestra potissimum interest, et ejus imitari vitam, et gloriam venerari, satagite in omnibus et studete ipsius sancti Patris et inhaerere vestigiis, et festum excolere sanctitatis, ut cujus conversationis meruistis esse participes, digni habeamini ejusdem beatitudinis fore consortes. Datum Anagniae XV kalend. 0625B febr.

Non erant satis ad Bernardi memoriam et ingentia merita tantae commendationis monumenta, nisi etiam supremus Ecclesiae antistes ore proprio ejus Officium dictaret. Hoc praestitit Innocentius III, ad supplicationem Joannis, ex metropolita Lugdunensi monachi Clarae-Vallensis, simulque Raineri monachi Heisterbacensis Innocentio a Confessionibus, litteris ad Joannem datis anno 1201, quae sic habent:

JOANNI quondam Lugdunensi archiepiscopo.

Negare noluimus quod petere voluisti, cum ex eo tam nobis, quam tibi fructus aeternae retributionis accrescat. Petisti namque rogatus a fratribus, ut ad honorem beati Bernardi primi Clarae-Vallensis abbatis, quem apostolica Sedes sanctorum ascripserat catalogo venerandum; nos ipsi Collectam et 0625C alias orationes ore proprio dictaremus, tum propter auctoritatem dictantis, tum propter stylum dictaminis cum majore devotione dicendas. Et ecce sicut potuimus, ad instantiam dilecti filii fratris Raineri, petitionem tuam curavimus exaudire.

COLLECTA.

Perfice, quaesumus, Domine, pium in nobis sanctae religionis effectum, et ad obtinendam tuae gratiae largitatem, beatus Bernardus abbas et doctor egregius suis apud te semper pro nobis meritis et precibus intercedat. Per Dominum, etc.

SECRETA.

1345 Grata tibi sit, Deus, hujus oblatio Sacramenti quod in memoriam Dominicae Passionis tuae offerimus majestati.

POSTCOMMUNIO.

0625D

Suum in nobis, omnipotens Deus, cibus quem sumpsimus operetur effectum, ut incorporet nos sibi esus edentes. Qui tecum, etc.

Datum Laterani VI idus julii.

Ubi vides sanctum Bernardum Doctoris nomine a summo Ecclesiae Praesule fuisse insignitum; quod quidem ab ipso etiam Alexandro III in Missa canonizationis usurpatum testatur vetus codex Corbeiensis, in quo Sancti vita continentur: ubi praemissis Collectis, «Adesto supplicationibus nostris,» etc. de Communi; Epistola, Haec dicit Dominus: Ego misi ad vos mandatum istud», etc. necnon Evangelio de Doctoribus, «Vos estis sal terrae,» haec subjiciuntur: «Haec 0626A Missa suprascripta de sancto Bernardo, a domino papa Alexandro III in primis est celebrata.» De his hactenus.

V. TROMUNDI CLARAE-VALLENSIS MONACHI EPISTOLA AD GERARDUM ABBATEM, DE CANONIZATIONE SANCTI BERNARDI.

Reverendo patri et domino Gerardo Clarae-Vallensi abbati, frater Tromundus Clarae-Vallis dictus abbas, salutem et promptissimae devotionis augmentum.

Quantum apud Deum meritum, quantumve apud homines habeat Paternitas vestra favorem, multipliciter declarat tam operis nostri exitus quam laboris: quandoquidem in utroque utrimque suffulti, 0626B nec in labore periculum, nec obstaculum in opere sensimus formidatum. Caeterum, a die exitus de terra nostra, timoris et angustiae nullus finis, donec et sollicitudo finita est operis, et exsecutio consummata laboris. Benedictus autem per omnia Deus, qui de omnibus nos eripuit, et cum felici exsecutione negotii sanos et hilares ad propria revocavit. Et ecce nunc beatissimus confessor noster omnimoda dignus veneratione Bernardus, suis nimirum exigentibus meritis, vestraeque laudabili studio pietatis, ad instantiam fratrum quos mecum pariter ad hoc destinastis, assistentibus etiam nobis amicis vestris, quibus ad promerendum favorem curiae tam interius quam exterius abundatis, sanctorum Dei collegio non adjunctus est noviter, sed ascriptus: 0626C ut sicut inter sanctos sors illius exstitit ab utero matris suae, ita cum eis titulum sanctitatis obtineat de beneficio matris Ecclesiae. Erit deinceps nobis de eo et pro eo festum commune cum Angelis, ut non necesse sit jam amplius cantare ei cantus lugubres, quem credimus in supernis et angelicis choris cantus personare solemnes. Quod autem de sancto Malachia opus simile aggredi praetermisimus, consilio factum est principis sacerdotum, qui praemonuit nos in ipsa sermonis origine fieri posse de pluralitate fastidium, quod etiam in uno intentionis nostrae frustraret effectum. Vestrum est igitur gratanter amplecti quod in diebus vestris est collatum in uno, et patienter ferre quod differtur in 0626D altero; gratias agendo ei qui coelestibus luminaribus tempora vicesque constituit, ut non idem sit ortus matutini et vespertini sideris, quamvis in utroque par eluceat gloria claritatis. Dominus abbas Casae-Marii per se et per suos, imo et per sua, a principio usque in finem nobis astitit et subvenit. Domnus abbas Fossae-Novae, et episcopus Verulanus, cum requisiti fuerunt, favoris et consilii subsidia ministrarunt. Frater Franco, frater Petrus et frater Stephanus nobis et negotio in omnibus astiterunt. Frater Guido per multos labores suos et suorum et per non modicas fratris expensas viam nos fecit habere per devia, eo quod rectum iter curiosius 0627A solito insidiantium malignitas obsidebat. Frater Rocchus non modice laboravit, nos et negotium ipsum fide et oratione sustentans. Ego, quia ex tenore litterarum vestrarum vestris sum praemonitus stipendiis militare, ita in omnibus Romanam moderatus sum parcitatem, ut prodigalitates Gallicas non sectarer. Det nobis Dominus omnibus in commune, ut memoria laboris hujus et operis gratiam vestram et Clarae-Vallensium fratrum nobis conservet in terris, et Dei misericordiam conferat in excelsis. Consulimus ad hoc ut Missa, quam dominus Papa cecinit in solemnitate sancti hujus non mutetur. Mittimus enim vobis easdem Collectas.

VI. HENRICI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS EPISTOLA AD STEPHANUM REGEM ANGLORUM DE ELEVATIONE CORPORIS S. BERNARDI, EJUSQUE DIGITO AD REGEM TRANSMISSO.0627B

Celebratus est apud nos dies honorabilis et solemnis, nova festivitate jucundus, et ampla jucunditate festivus, utpote quem nobis revelatio sacratissimi corporis 1346 beati Bernardi celeberrimum reddidit, et lumine clariore perfudit. O quam voluimus gaudiis illis, plus utique coelestibus, quam terrenis, vestrae majestatis interesse praesentiam! quatenus et nobis de gloria principali decor tantae festivitatis excresceret, et vobis de meritis illustrissimi Confessoris, miro quodam irriguo uberioris benedictionis, 0628A largitas emanaret. Verum quia id nobis ampla distantia remotissimae regionis invidit, ad spirituale remedium vota transtulimus, fecimusque Deo propitio, quod vestra ibi, etsi praesentia defuit, memoria non vocavit. Solemniter etenim nomen vestrum cum suae pietatis insignibus, vestrorum, ut oportuit, et affectionibus fratrum, et cordibus impressimus filiorum: qui ampla illud devotione susceptum, aspectui quodam modo sancti Patris offerrent, et coelestis aulae secretario praesentarent. Praeterea ne absentiae corporalis occasio regias apothecas inventi muneris participatione fraudaret, mittimus vobis de thesauro reliquiarum ejus honorabilem portionem: indignum penitus reputantes, si pietas tanti principis, tantae sanctitatis participio 0628B fraudaretur. Suscipite igitur digitum sacrae illius manus: quam pro eo quod vir justus, ab omni munere terreni quaestus excussit, Deus eam, ut dignum fuit, affluentissima copia coelestis benedictionis implevit. Illius, inquam, manus, cujus tactus sanabat aegros, roborabat invalidos, firmabat homines, daemones effugabat. Illius manus, quae Clarae-Valli nostrae, cui vos dare tecta disponitis, primum injecit lapidem fundamentis. Fuit autem studii nostri diligenter in vasculo consignare quod mittitur, ne vel thesaurus ibi reconditus per frequentes apertiones injuriae pateat, vel devotae subreptionis instinctu, dolus aliquis piae fraudis irrepat.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *