«Super hymnum: Jesu, nostra redemptio» — Bernardus Claraevallensis

1131 SUPER HYMNUM: JESU NOSTRA REDEMPTIO. MONITUM IN OPUSCULUM SEQUENS.

Sitne haec commentatiuncula revera S. Bernardi, utique Clarae-Vallensis, nec ne, non ausim affirmate pronuntiare. Ita tamen nos sentire jubet codex Mellic. E. 42, licet non antiquior saeculo XV, in quo illa Stimulo amoris Eckeberti illico subjicitur. Certe in ea nihil admodum Bernardo indignum reperias.

S. BERNARDUS. Super hymnum: Jesu, nostra redemptio (R. P. Bernardi PEZII Bibliotheca ascetica antiquo-nova, tom. VI, Ratisbonne 1725, in-12.)1134

Tantus fuit amor! Si Christus Filius Dei vivi tot membra habuisset, quot sunt stellae in firmamento coeli, et unumquodque membrum suum corpus habuisset, omnia ad passionem Christus exposuisset, antequam unam animam in faucibus diaboli non redemptam reliquisset. O qualis et quanta est clementia Domini!

Quae vicit clementia mei Jesu Christi, qui non minus diligit peccatorem conversum, quam eum qui peccati maculam nunquam contraxit.

Verbi gratia. Conversio peccatoris cibus et potus est Salvatoris.

Inferni claustra penetrans. Homo audacter dic: Peccavi! Non te terreat ira Principis, nec timor Diaboli, nec poena infernalis, nec desperatio peccati enormis. Magis enim Judam desperatio quam peccatum quod commisit, damnavit.

Ipsa te cogat pietas. Peccavimus, et pepercit: offendimus, et adhuc placatus existit.

Tu nostrum gaudium. O bone Jesu, duo in me ignosce: naturam, quam fecisti, et peccatum, quod ego adjeci. Fateor quod per culpam deformavi naturam. Memento quod sum spiritus vadens et non rediens. Per me ivi in peccatum, per me redire non possum. Eia, benignissime Jesu! tolle a me quod feci, ut remaneat quod tu fecisti, ne pereat quod pretioso sanguine in tua cruce redemisti. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *