Oh, non est vesper

 

Am                             E7
Oh, non est vesper, non est vesper;
Am       G        C  G
Valde parum dormivi,
C                G   E7
Valde parum dormivi: 
Am        Dm   E7  Am  G
Oh, et in somnio vidi. 
Valde parum dormivi: 
Oh, et in somnio vidi. 
Et in somno vidi miro:
Equum nigrum subter me
Lascivisse et lusisse, 
Saluisse vivide. 
Oh, advolasse ventos malos
Usque a solis ortu
Et galerum deiecisse
Meo capite atrum. 
Noster centurio vir sapiens
Somnum soluit meum:
Ille dixit mi: Peribit
Caput tuum rabidum. 
Oh, non est vesper, non est vesper;
Valde parum dormivi;
Valde parum dormivi:
Oh, et in somnio vidi. 

 

Если у вас есть желание, способности и возможности озвучить эти песни - пишите!

© Ю. Стасюк, перевод, 2000-2002