S. Stephani, protomartyris

Die 26 decembris

S. Stephani, protomartyris

Festum

 

Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

S. Stephanus primus fuit inter viros, «plenos Spiritu et sapientia», quos Apostoli constituerunt ad opus diaconiae. Testimonium Domino coram Iudaeos audaciter reddens, ab illis lapidatus est et ita primus Christi martyr occubuit.

Festum S. Stephani die 26 decembris recolitur in Breviario syriaco saeculi IV exeuntis et in Martyrologio hieronymiano. In omnibus vero ritibus orientalibus longo iam tempore translatum est in diem sequentem.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *