S. Columbani, abbatis
Die 23 novembris
S. Columbani, abbatis
Deus, qui in beato Columbano evangelizandi munus et monasticae vitae studium mirabiliter coniunxisti, praesta, quaesumus, ut, eius intercessione et exemplo, te super omnia quaerere et credentium populum augere studeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Ante medium saeculi VI in Hibernia natus, sacris et humanis litteris eruditus fuit. Vitam monasticam secutus, in Galliam transmigravit et plurima monasteria fundavit quae arcta disciplina rexit. Exsulare coactus, in Italiam profectus est et monasterii Bobiensis conditor fuit. Optime meritus de vita christiana et religiosa, mortuus est anno 615.
Depositio S. Columbani Bobii, in Italia, die 23 novembris anno 615 in antiquioribus manuscriptis Martyrologii hieronymiani recolitur. Eius cultus pluribus in regionibus est vulgatus.