S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 24 ianuarii

S. Francisci de Sales,
episcopi et Ecclesiae doctoris

Memoria

 

Deus, qui ad animarum salutem beatum Franciscum episcopum omnibus omnia factum esse voluisti, concede propitius, ut, eius exemplo, tuae mansuetudinem caritatis in fratrum servitio semper ostendamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

In Sabaudia anno 1567 natus est. Sacerdotio initiatus multa operatus est pro restauratione catholica in patria sua. Episcopus Genevensis electus, verum pastorem se praebuit erga clericos et fideles, ad fidem eos informans scriptis et operibus, exemplar omnibus factus.

S. Franciscus de Sales obiit Lugduni die 28 decembris 1622, eiusque corpus Annecium, in Gallia, die 24 ianuarii 1623 depositum est. Canonizatus est anno 1665, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno sequenti (1666) die 29 ianuarii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *