S. Ioannis de Capestrano, presbyteri

Die 23 octobris

S. Ioannis de Capestrano, presbyteri

 

Deus, qui, ad populum fidelem in angustiis confortandum, beatum Ioannem suscitasti, praesta, quaesumus, ut nos in tuae protectionis securitate constituas, et Ecclesiam tuam perpetua pace custodias. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Capestrani in Aprutio anno 1386. Perusiae studioiuris incubuit et ad tempus munere iudicis functus est. Ordinem Fratrum Minorumingressus et sacerdotio initiatus, vitam apostolicam indefesse egit per totamEuropam, ut mores christianos firmaret vel adversus haereticos disputaret.Mortuus est apud locum Uilak nuncupatum, hodie vero Ilok, anno 1456.

S. Ioannes de Capistrano obiit apud Villackum, in Yugoslavia,die 23 octobris 1456. Canonizatus est anno 1690, eiusque festum ascriptum est inCalendario romano anno 1890, die 28 martii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *