«Libellus» — Gaufridus Claraevallensis

0595 EJUSDEM GAUFRIDI LIBELLUS CONTRA CAPITULA GILBERTI PICTAVIENSIS EPISCOPI.

0595C 1325 1. Quatuor quaedam in his schedulis capitula, lector, invenies, quae in magna nuper ecclesia propalata et reprobata sunt, tanquam manifestae repugnantia veritati, nec cuilibet veritati, sed ei cujus injuriam dissimulare non licuit; quod ea vel maxime fidei catholicae obtineat fundamentum. Hi sunt panes absconditi, quos celebris ille magister, Porreta agnomine, nomine Gillebertus, suis non parvo tempore discipulis venditarat: nec paucos eorum furtivis inebriarat aquis, praesertim animos juveniles novitate gaudentes; sine clave, quae Christus est, in divinas paginas irruentes; sine Spiritu, qui solus ea novit, scrutantes ipsa etiam alta Dei. Inter ejusmodi, nova dogmata celabantur; sed in lucem aliquando prodiere.

0595D 2. Horrebant Catholicorum aures profanam novitatem, et eo usque zelus prorupit, ut praedictus Gillebertus, jam tunc quidem Pictaviensis episcopus, in praesentia summi pontificis Eugenii tertii super his pulsaretur. Elegit autem negare omnia, etiam quae Pictavis in synodo sua manifeste arguebatur fuisse confessus. Inter negandum tamen anfractuosis quibusdam, more suo, verborum cavillationibus utebatur: ut facile Vir apostolicus animadverteret, prorsus aliquid apud eum de anathemate Jericho latitare.

3. Itaque eodem anno descensurus in Galliam, 0596C causam distulit; et Parisius facta est secunda interrogatio de eodem. Agebant quidam pro eo, quidam pro fidei veritate, maxime Clarae-Vallis reverendissimus Abbas: sed cautius forte videbitur simplici narratione contentum, quod ad personas pertinet, silentio praeterire. Ibi quoque et objecta negavit, et testes protulit suos olim discipulos, tunc coepiscopos, quod nihil tale aliquando docuisset. Scripserat autem librum super tractatum Boetii de Trinitate satis commentitie commentatus, ubi copiose quidem praefatos errores disseminarat: pluribus tamen locis, sinuosis quibusdam voluminibus caput contegens serpentinum. Postulatus hunc librum, ad manum se habere negabat: nec facile erat, praesertim ob discussionem a suis eum discipulis obtinere. 0596D Prolatae sunt tamen particulae quaedam: sed, ut poterat, etiam manifesta capitula detorquebat, non parvis in hoc patrociniis utens: demum jussus est summo Pontifici integrum mittere corpus libri.

4. Factaque est inquisitio tertia in urbe Remorum, ubi praedictus papa magnum eodem anno concilium celebravit, congregatis quatuor regnorum episcopis, Galliae, Germaniae, Angliae et Hispaniae: ubi jam dissimulandi facultas non fuit, cum ex propriis litteris evidentius argueretur. Sed et ipse, paratis sibi patrociniis, factus videtur audacior, ut ex hoc dedignaretur amplius diffiteri, quod tanto 0597A tempore docuisset. Itaque quidquid semel et secundo coram tanto judice et testibus tantis negaverat, impudenti temeritate professus, hoc tamen addere cautus fuit, paratum sese ecclesiastico sensui postponere suum, nec contumaciter velle in eo persistere quod dixisset.

5. Disceptatum est aliquantis diebus, quod ibi quoque, etsi pauci admodum pro doctrina illa starent, sed plurimi pro persona, satagentes excusare et extenuare etiam quae non probabant. Unde et coactus est zelus Ecclesiae cisalpinae, secundum praedicti Clarae-Vallis Abbatis sanam doctrinam, adversus eadem capitula fidei suae Symbolum edere, quam expressius potuit, obvians his quae dicebantur ab illo. Demum et a summo Pontifice abjudicatis omnibus, 0597B timens ille ac pavens, in communi audientia, ore proprio, his, quae professus fuerat, abrenuntiavit, et singula quaeque refutans, promisit sese nihil tale deinceps aut scripturum, aut dicturum, aut etiam crediturum. 1326 Porro volumen illud, in quo manifesta esset inventa iniquitas, lectitari de caetero aut transcribi, sub excommunicationis poena summus Pontifex apostolica auctoritate prohibuit, nisi forte Romana Ecclesia purgatum illud ederet et correctum: quod quidem nec factum audivimus, nec speramus aliquando faciendum. Quia tamen multorum adhuc scholarium corda videntur eum quo semel imbuta sunt servare odorem; nec destiterunt, eo utique perniciosius sibi, quo occultius, interdictas paginas lectitare: erit forsitan non 0597C inutile, si ad correctionem praesentium, et futurorum cautelam, et ipsa pariter confutari erroris capitula, quemadmodum auctor eorum suo illa ore professus, suo deprehensus est inscripsisse libello; et sanctorum testimonia Patrum, quibus confutata sunt, aut confutari posse videntur, in medium proferamus.

DE CAPITULO PRIMO.

6. Initium malorum hoc erat. Forma ponebatur in Deo, qua Deus esset, et quae non esset Deus: ut humanitas hominis forma est, non quae sit, sed qua sit homo. Hanc vero formam sive naturam divinam, quam, ut diximus, Deum esse negabat, diversis appellari nominibus; divinitatem, magnitudinem, 0597D bonitatem, veritatem, sapientiam, omnipotentiam, qua videlicet una forma, non modo Deus, sed et magnus, et verus esset, et bonus, et sapiens, et quaeque similia: eo nempe Creatorem a creaturis differre contendens, quod illae quidem formis subsisterent pluribus, ipse una. Unde et ejusmodi enuntiationes: Divinitas est Deus, sapientia, veritas, magnitudo, bonitas, vel omnipotentia Dei est Deus ipse; si de simplicissima illa excellentissimaque natura sermo fieret, falsas esse omnino, tam impie, quam libere ausus est profiteri. Porro conversas earum: Deus est veritas, Deus est sapientia, caeterasque ejusmodi, emphaticas esse tradebat, ac si de homine diceretur, Tu quantus quantus, totus sapientia es: eo sane propriam magis in Deo figuram 0598A expressionis assignans, quod in homine quidem, cui multae sint proprietates, abundantia formae unius, ut puta sapientiae: in Deo autem singularitas ipsa veram faceret hujusmodi enuntiationem. Et Dei quidem esse in eo constituebat, ut hac forma subsisteret; formae autem ipsius in eo magis, ut non haec aliquo, sed hac esset aliquid, id est, Deus. De quo quidem capitulo super Tractatum Boetii, imo potius contra, non exponens Boetium, sed Boetio se opponens, scripserat in hunc modum: «Sicut non est, quo Deus sit, nisi sola atque simplex essentia, id est oujsiva ; sic non est unde oujsiva ipsa sit, nisi quoniam ea simplex et solus Deus est. Unde etiam usus loquendi est, ut de Deo dicatur, non modo, Deus est, verum etiam Deus est ipsa essentia. Recte 0598B utique. Si enim qui non modo sapiens, sed etiam coloratus, et magnus, et multa hujusmodi est, ex sapientiae prae caeteris abundantia dicitur, Tu quantus quantus, totus es sapientia: tanquam nihil aliud sit, quod sibi esse conferat, nisi sola sapientia. Multo proprius Deus, cui diversa non conferunt ut sit, dicitur ipsa essentia, et aliis nominibus.» Idem: «Ut Deus est ipsa divinitas sua, ipsa sua sapientia.

7. «Divinitas in Patre dicitur esse, sicut essentia in eo qui vere est.

8. «Aliqui parvuli sensu audientes quod Deus est simplex, ipsum et quaecumque de eo nominum diversitate dicuntur, ut Deus, unus, aeternus, persona, principium, auctor, Pater, Filius, connexio et hujusmodi alia ejusdem naturae ejusdemque 0598C rationis, esse ita accipiunt, ut essentia, quae dicitur Deus, sit et unitas qua unus est, et aeternitas qua aeternus est, et similiter caetera, et e converso: 1327 ipse etiam Pater sit paternitas, et unus unitas, et aeternus aeternitas, et conversim.

9. «Quaero, an Pater et Filius et Spiritus sanctus praedicentur substantialiter de divinitate, id est, de illis qui quoniam sola divinitate sunt id quod sunt, non modo Deus, verum etiam divinitas appellantur.

10. «Pater veritas, id est, verus: item Filius veritas, id est, verus: Spiritus sanctus veritas, id est verus; et collectim Pater, Filius, et Spiritus 0598D sanctus non sunt tres veritates, sed sunt una singulariter et simpliciter veritas, id est, unus verus.

11. «Qui homo est, ut Plato, vel Cicero, vel Tripho; vel, qui Deus est, ut Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus; quod dicitur illorum quilibet esse homo, et istorum quilibet esse Deus, refertur ad substantiam, non quae est, sed qua est.

12. «Cum dicitur Deus, Deus, Deus; primum de Patre, secundum de Filio, tertium de Spiritu sancto, eorum quidem, qui sunt Deus numeratio facta est: ejus vero, qua sunt Deus, repetitio.»

13. 0599A quippe nominat, sed quid velit intelligi, manifestius exprimit, dicens: «Divina substantia sine materia forma est atque ideo unum est: et est id quod est, reliqua enim non sunt id quod sunt. Unum quodque enim habet esse suum ex his, ex quibus est, id est ex partibus suis: et est hoc atque hoc, id est, partes suae conjunctae; sed non hoc vel hoc singulariter. Ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est; non vel corpus, vel solum anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est hoc atque hoc, sed tantum hoc est; illud vere est id quod est: et est pulcherrimum, fortissimumque, quia nullo nititur. Quocirca hoc vere unum est, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud, praeterquam 0599B id quod est. Neque enim subjectum fieri potest. Forma enim est, formae vero subjectae esse non possunt. Nam quod caeterae formae subjectae accidentibus sint, ut humanitas non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas: forma vero, quae est sine materia, non potest esse subjectum, nec vere inesse materiae.

14. «Hoc igitur unum quod solum est id quod est, hoc pulcherrimum fortissimumque quod nullo nititur; in quo nullum aliud praeterquam id quod est, quod subjectum fieri non potest; forma enim est: quis sanum sapiens Deum esse negaverit? 0599C alioquin si Deo diversa non conferunt ut sit, Divinitas autem nullo nititur, ne uno quidem; eligat quisque quod judicaverit praeferendum.» Sane in judicio si forsitan haesitaverit, consulat Augustinum. Ait enim: Deus non ea magnitudine magnus est, quae non est quod ipse, ut quasi particeps ejus sit Deus cum magnus est. Alioquin illa erit major magnitudo quam Deus.» Sed quid praetergredimur viam? ad Boetium revertamur. «Catholicis vero nihil al. deest nihil> in differentia constituentibus, ipsamque formam, ut est, esse ponentibus, neque aliud esse, quam est ipsum quod est opinantibus, recte repetitio de eodem, quam enumeratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus 0599D Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Vides certe non esse catholicum, qui in Deo aliud quidem esse formam qua est, aliud vero quod est opinatur. De forma enim superius monstratum est, quoniam is sit forma, et unum vere, nec ulla pluralitas .

15. «Quaeso te, vide quam id sancte atque inviolabiliter probes, quod boni summi summum Deum diximus esse plenissimum. Quonam, inquam, modo? Ne hunc rerum omnium Patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse, vel ita naturaliter habere praesumas, quasi 0600A habentis Dei, habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit eo quod acceperit existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem idem est, sed ratione diversum; cum de rerum principe loquamur Deo, fingat qui potest, quis haec diversa conjunxerit. Nullo modo quae sunt 1528 summa bona, eo possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem, et Deum, summum bonum esse collegimus: quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem, quae sit summa divinitas.

16. «Ergo, et inter summam beatitudinem, quae est summa divinitas, demum discernere cura: et si placet, edissere nobis, quod et duobus sit summum 0600B bonum, cnm summa bona a se diversa esse non possint. Durum enim videtur asserere, summam bonitatem, qua bona sunt omnia, etiam ipse Deus, aliquid esse non bonum: sed ne hoc quidem facile admittendum puto, inter bona media aut infima bonitatem hanc numerari.» Sed consulatur et unicus ille omnium malleus haereticorum, an vel istam blasphemiam praeterire videatur intactam: ubi et illud simul attende, non novam esse, sed olim tritam et ventilatam, imo et contritam et eventilatam iterum pullulasse.

17. «Nunc tene,» lnquit, «inconcussa fide, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum Deum; non quod sit eorum 0600C communis quasi quarta divinitas, sed quod sit ipsa ineffabilis et inseparabilis Trinitas. Divinitas Trinitatis, quae putatur alia esse quam sit ipsa Trinitas, et propter hanc dici non tres deos, sed unum, quod ipsa una sit in tribus, aut substantia est, aut non est substantia.» Augustinus est qui loquitur, et tuam nobis tam diligenter explicat novitatem. Responde quid sentias, utrum substantia sit, an non, tua haec divinitas, cujus sola unitate tres personas dici asseris unum Deum. Quid obmutescis? Ille partem utramque prosequitur, utrinque persequitur fugitantem.

18. «Si,» inquit, «substantia est, et alia quam Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, vel ipsa simul Trinitas, procul dubio alia substantia 0600D est. Hoc autem veritas repellit et respuit. Item si non est substantia ista divinitas, et secundum hanc Trinitas unus Deus, quod haec una sit in tribus, non debuit dici Pater et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae, sed unius divinitatis, quae non est substantia. Agnoscis autem in fide catholica, quia hoc verum, hoc firmatum est, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, cum sit Trinitas, unus Deus est: quia inseparabiliter sunt unius ejusdemque substantiae, vel, si melius dicitur, essentiae. Nonnulli enim nostrorum, et maxime Graeci, Trinitatem, quae Deus est, magis 0601A essentiam unam, quam unam substantiam esse dixerunt, aliquid inter haec duo nomina arbitrantes, vel intelligentes; unde nunc disputare non opus est. Quod si divinitatem istam, quae aliud existitimatur esse quam sit ipsa Trinitas, non substantiam, sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. Si enim alia est, quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod absit ut Catholicus sentiat. Restat itaque ut credamus, unius esse substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non sit aliud quam ipsa Trinitas.»

19. Quid evidentius dici potuit? adhuc tamen eumdem Augustinum audiamus. «Omnis substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Quid ergo de ea facimus, 0601B non quae est, sed qua est Deus?» Idem: «In Dei quippe forma, sicut non est aliud Filius, aliud vita ejus, sed ipsa vita Filius est: ita non est aliud Filius, aliud doctrina ejus; sed ipsa doctrina ejus Filius est. Aliae quae dicuntur essentiae sive substantiae capiunt accidentia, quibus fiat in eis vel magna, vel quantacumque mutatio: Deo autem aliquid melius excogitari non potest: et ideo sola est incommutabilis substantia, vel essentia, quae Deus est; cui profecto ipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit. «Haec Augustinus. Te vero, quisquis adhuc porros esuris et cepas Aegyptiorum, fateri velim, quaenam magis proprie dicatur essentia, quae est, aut qua est Deus. Utraque enim incommutabilis est, et forte 0601C magis ei competit nomen essentiae, qua est quidquid est.

20. Idem Augustinus: «Ipsa enim natura vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est, id ipsum quod est Deus, quidquid illud est, corporaliter videri non potest.» Item: «Sicut absurdum est dicere, candidum non esse candorem, sic absurdum est dicere sapientem non esse sapientiam; et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, 1329 ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia, quoniam ipsum corpus essentia est, et illa ejus qualitas: unde et ab ea dicitur candidum corpus, cui non est hoc ipsum esse, quod candidum esse. Aliud 0601D enim ibi forma, et aliud color: et utrumque non in se ipso, sed in aliqua mole, quae moles, nec forma, nec color est, sed formata et colorata. Sapientia vero et sapiens est, et se ipsa sapiens est.» Item: «Res vero mutabiles, neque simplices proprie dicuntur subtantiae. Deus autem si subsistit, ut substantia proprie dici possit, in eo inest aliquid tanquam in subjecto, et non est simplex, cui hoc sit esse, quod illi est quidquid aliud de illo ad illum dicitur; sicut magnus, bonus, et si quid ejusmodi de Deo non incongrue dicitur. Nefas est 0602A autem ergo dicere, ut subsistat et subsit Deus bonitati suae: atque illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia ejus; neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in eo sit, tanquam in subjecto.

21. «Tres personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus: tres autem personas ex eadem essentia non dicimus; quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona.» Item: «Est igitur natura non facta, quae fecit omnes magnas parvasque naturas, eis, quas fecit, sine dubitatione praestantior: ac per hoc, etiam de qua loquimur, rationabili et intellectuali, quae hominis mens est. Illa autem caeteris natura praestantior, Deus est.» Forsitan dixisse debuerat, Illa 0602B caeteris praestantiore Deus est. Quid tamen magnum Deo ea esse, qua est quidquid est? Item: «Per veritatem, quae intellecta conspicitur; et per bonum summum, a quo est omne bonum; et per justitiam propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo; ut natura non solum incorporalis, verum etiam immutabilis, quod est Deus, quantum potest, intelligeretur, admonui.» Item: «Quae vita dicitur in Deo, ipsa est essentia ejus atque natura, Non itaque vivit, nisi vita, quod ipse sibi est.» Quid tibi videtur? huicne credendum est, singulari utique Magistro catholicae fidei, et expugnatori universae haereticae pravitatis, dicenti: «Natura immutabilis, quod est Deus, et vita, quod ipse sibi est:» an magis ei 0602C qui dicit, «non, Quae est; sed, Qua est?» Sed iterum atque iterum quid Augustinus sentiat audiamus.

22. «Quid factum est in corde tuo, cum dicerem, Deus? Magna et summa quaedam substantia cogitata est, quae transcendit omnem mutabilem creaturam .» Item: «Diximus, ut potuimus, non temporaliter scire Filium, nec aliud esse Filii scientiam, aliud ipsum Filium; et aliud esse Filii visionem, aliud ipsum Filium: sed ipsam visionem esse Filium, et ipsam scientiam vel sapientiam Patris esse Filium. Deo non alia est substantia ut sit, et alia potestas ut possit; sed consubstantiale illi est, quidquid ejus est; et quidquid ejus est, Deus est.» 0602D Item: «Legitur quidem, Et spiritus sapientiae multiplex, sed recte dicitur etiam simplex. Multiplex enim, quia multa sunt quae habet; simplex autem, quia non aliud quam quod habet, est. Sicut dictus est Filius habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), et eadem vita ipse est. Quid te voluit aliud Scriptura docere, nisi ut dum legeres esse Deum, et quae in Deo sunt, non naturam intelligas esse compositam; sed secundum compositam intelligas incompositam?» Item: «Nunc veniamus ad ea quae Deus habere dicitur, quae non possunt non 0603A haberi, quae habere dicuntur, ut ait Apostolus; ita et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11). Quae sunt ergo in Deo pariter requiramus. Nonne sapientia, virtus, lux, providentia, vita, splendor, imago, immortalitas, de qua scribitur: Qui solus habet immortalitatem? (I Tim. VI, 16.) Habet enim universa quae diximus; quae omnia Filius est. Quod autem substantialiter bonum est, non potest extraneae capax esse bonitatis, cum ipsum tribuat caeteris bonitatem.» Item: «Spiritus sanctus non accipiens aliunde sapientiam dictus est spiritus sapientiae. Hoc enim ipsum quod subsistit, Spiritus sapientiae est, et natura ejus nihil est aliud, nisi Spiritus veritatis. Una quippe veritas unius Dei, imo una veritas 0603B unus Deus, non permittit servitium atque culturam veri Dei, creaturaeque conjungi. Deus solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen vere tenet.» Idem: 1330 «Deus autem habet essentiam, habet sapientiam, sed quod habet, hoc est, et omnia unus est.

23. Deus hoc est quod habet: habet enim aeternitatem; et ipse est aeternitas. Hoc quoque sciendum est, quod omnis substantia, quae Deus non est, creatura est: et quae creatura non est, Deus est.» Item: «Eadem ibi sapientia quae essentia, eadem potentia quae essentia: eadem vita quae essentia: et haec omnia unum et unus Deus .

0603C 24. «Pati non potest, nisi passibilis creataque substantia: quae quoniam a summa essentia, quae Deus est, ut existeret, vocata de nihilo est, inter illud de quo facta est, et a quo facta est, media; ita superioribus affici potest, ut proficiat, sicut inferioribus ut deficiat.

25. «Est praeterea tertius hic error, ut cum unius substantiae Pater et Filius esse dicatur, significari existimetur substantia prior, quam inter se duo pares habeant, ac si tres res sermo significet substantiam unam, et duos unius substantiae velut cohoeredes» Idem: «Per Moysen Seth animae similitudo est: per Joannem Filius Patri aequalis est: et quaerimus tertium nescio quid inter Patrem et Filium quod natura non recipit.» 0603D Idem: «Deus autem immensae virtutis vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet; et sua non aliud quam se esse significat, ut ubi sua insint, ipse esse intelligatur: non autem corporaliter: ut cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur; cum per sua in omnibus esse non desinat: non aliud autem sint, quam quod est ipse, quae sua sunt . «Haec interim de primo capitulo sufficere videntur.

DE CAPITULO SECUNDO.0604A

26. Secundum autem simile est huic, quod evidenter ex Arii fonte procedens, non unam tantum, quae Deus sit, asserit esse substantiam. Duo siquidem nomine tradit substantiae designari, videlicet, Quod est, et quo est, essens, atque essentiam: sicut album et albedinem interdum significare dicitur, et rem albam. Id ergo quo est, unum esse in Trinitate consentit, formam illam scilicet et naturam deificam, matremque, ut ita dixerim, Trinitatis. Porro quod hac essentia est, non unum, in Trinitate esse contendit, sed tria singularia quaedam, tres res numerabiles, unitatibus tribus; quarum prima sit Pater, secunda Filius, tertia Spiritus sanctus: idque miraculi docet in beata illa Trinitate 0604B credendum, et in eo fidei meritum omne constituit, ut formam numero unam in rebus esse pluribus fateatur. Illius nimirum unitas formae sola in causa est, ne plures dicantur dii, quibus divinitas est una communis. Sic nimirum tres etiam homines, si fieri ullo modo posset, ut una in eis humanitas, aut eadem inveniretur albedo, dico autem, una et eadem numero; non jam tres albi, neque tres homines dicerentur esse, sed unus. Hoccine totum illud ineffabile sacramentum, haec Trinitatis et unitatis ratio tota? vides monstruosam, quae nobis pingitur, imaginem Trinitatis: vides, quod fingitur, non plane miraculum, sed ridiculum. Producuntur ex una radice tres rami; uni quodammodo capiti tria corpora subnectuntur. 0604C «Una est, inquit, essentia, sed qua sunt, non quae sunt.» Et qui dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), Uno sumus, dixisse debuerat. Neque enim est unum aliquid, quod et Pater sit et Filius et Spiritus sanctus. «Alioquin et Filius, inquit, Pater esset, et Pater Filius, et Spiritus eorum uterque.» Nimirum sic ruit qui irruit; sic percutit qui non videt. Quidni scrutator majestatis opprimeretur a gloria? Hinc illae erant, non minus ridiculae, quam sacrilegae interrogationes. Cum enim sic enuntiaret quis, Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus sanctus, nihil horum concedens simpliciter, de quo diceret, percunctabatur. Plane diligens inquisitor: «Si dicis de Patre, aiebat, 0604D Deus est Pater, et hoc sit dicere, Pater est Pater, verum dicis: alioquin verum esse non potest. Sic de Filio, sic de Spiritu sancto. Nulla enim res est, nulla substantia, nihil unum, unde vere dici possit: Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus sanctus.» Unde et conjunctum, 1331 Unus Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus, ne Sabellianus esset, imo ne esse desisteret Arianus, negabat. Invertebat autem quas poterat enuntiationes, ut verba convertens, sententiam quoque perverteret ipsam. «Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sunt, vel 0605A unus Deus, vel una substantia. Nihil horum,» ait, «unquam negaverim. Sed cur hoc? Quia uno sunt, una essentia, una divinitate. Si quis autem sic pronuntiet: Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus, personas praedicans: Hanc, inquit, plane nego.»

27. Sic Pictavis in sede magni Hilarii, congregata ecclesia, dogmatizavit, qui synodo praesidebat: sic in auribus Romanae Ecclesiae, et multitudinis episcoporum, quos ad Remense consilium apostolica convocaverat auctoritas, heu! inter catholicos profitenti non defuere fautores; quem tamen Viterbi, atque Parisius interrogatum similiter, non simpliciter respondisse constabat. Sic usque hodie infelices paginae continent, e quibus ista proferimus.

0605B 28. «Sabelliani, cum audiunt unius substantiae tres esse personas, et propter eam, quae ex illarum proprietatibus est, diversitatem, aut aequalitatem, aut cooperationem, aut coaeternitatem, aut processionem ostendendam, inductas esse similitudines legunt, scilicet, vel unius animae mentem, notitiam, amorem; vel unius mentis memoriam, intelligentiam, voluntatem; vel unius radii splendorem, et calorem, et hujusmodi alias: putant quod sicut unus solus est radius, de quo dicuntur splendor et calor; aut una sola est mens, de qua et memoria, et intelligentia, et voluntas; ita unus solus subsistens sit, qui natura cum sit Deus, idem ipse personalibus proprietatibus sit Pater, et Filius, et Spiritus 0605C sanctus. Quos hic error patenter ostendit ignorare hujus nominis, quod est substantia, multiplicem usum, videlicet, et quod est, et quo est, hoc nomine designari. Ne quis Sabellianus secutus ex multivoci, quod est ensis, mucro, gladius, aut univoci, quod est sol, sol, sol, comparationibus, quibus et quod est, et quo est, id est et subsistens et subsistentia, iterata significatione repetitur, in eo quod de Patre et Filio et ipsorum Spiritu praedicatur .» Haec de commentario sumpta sunt: de caetero Boetius ipse loquatur, ut is potissimum fraudis impiae commenta dissolvat.

29. «Relatio non faciet alteritatem rerum, de qua dicitur, sed, si dici potest, personarum. Quod 0605D eisdem fere verbis beatus Augustinus docuerat: Confiteantur, inquiens, Ariani nobiscum, in una divinitatis natura pluralitatem personarum magis quam rerum esse.» Item Boetius: «Nam idem Pater, qui Filius, non est; nec idem uterque qui Spiritus sanctus. Idem tamen Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: idem justus, idem bonus, idem magnus, idem omnia quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est, non semper talem esse praedicationem relativam, ut semper ad differens praedicetur; ut est servus ad dominum, differunt enim. Nam omne aequale, aequali aequale est; 0606A et simile, simili simile est; et idem ei, quod est idem, idem est. Et similis est in Trinitate relatio Patris ad Filium, et utriusque ad Spiritum sanctum; ut ejus, quod est idem, ad id quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inveniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas.»

30. Idem: «Quaero an Pater et Filius et Spiritus sanctus de divinitate substantialiter praedicentur, an alio quolibet modo.» Et post pauca: «Ex his igitur intelligimus, Patrem, Filium, ac Spiritum sanctum non de ipsa divinitate substantialiter dici, sed alio quodam modo.»

31. Augustinus. «Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum.» Jam forte parat invertere cavillator: sed audiat quid 0606B sequatur. «Patrem vero, eo quod habeat Filium; Filium, eo quod habeat Patrem; Spiritum sanctum, eo quod sit ex Patre et Filio.» Haec nimirum adjectio, si quis prudenter advertat, prorsus vetat inverti; et non nisi de uno Deo patitur esse sermonem.

32. Augustinus: «Consequenter intelligitur, non tantum de Patre dixisse apostolum Paulum, Qui solus habet immortalitatem; sed de uno et solo Deo, quod est ipsa Trinitas.» Item: «Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus 1332 dominantium (I Tim. VI, 16, 15); quod est unus, et solus, et verus Deus, ipsa Trinitas. Recte ergo ipse Deus Trinitas intelligitur beatus et solus potens.» 0606C Idem: «Loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo modo possemus, quod effari nullo modo possumus, dictum est a Graecis, una essentia, tres substantiae; a latinis autem, una essentia, vel substantia, tres personae: quia in latino non aliter essentia, quam substantia solet intelligi.» Idem: «In septimo libro quaestio, quae dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse virtus et sapientia. Sic et Spiritus sanctus: nec tamen simul tres sunt virtutes, aut tres sapientiae; sed una virtus et una sapientia; sicut unus Deus et una essentia. Deinde quaesitum est, quomodo dicatur una essentia tres personae, vel, ut a quibusdam Graecis, una essentia tres substantiae: et inventum 0606D est, elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiaretur, cum quaeritur, quid tres sint, quos tres esse confitemur, Patrem scilicet et Filium et Spiritum sanctum.»

33. Idem: «Ad hoc ratio pervenit, ut sic sit Filius sapientia de sapientia, quomodo lumen de lumine, Deus de Deo; nec aliud potuimus invenire Spiritum, nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam, sicut unum Deum, unam essentiam. Hanc ergo Sapientiam, quod est Deus, quomodo intelligimus esse Trinitatem? Non dixi, Quomodo credimus: nam hoc inter fideles non 0607A debet habere questionem.» Item: «Jam in hoc libro superius disputavi, non sic accipiendam esse Trinitatem, quae Deus est, ex istis tribus, quae in trinitate nostrae mentis ostendimus; ut tanquam memoria sit omnium Pater, et intelligentia omnium Filius, et charitas omnium trium Spiritus sanctus: quasi Pater non intelligat sibi, nec diligat; sed ei Filius intelligat, et Spiritus sanctus ei diligat, ipse autem, et sibi et illis tantum meminerit: et Filius nec meminerit nec diligat sibi; sed miminerit ei Pater, et diligat ei Spiritus sanctus; ipse autem et sibi, et illis tantummodo intelligat, ipseque Spiritus sanctus nec meminerit, nec intelligat sibi; sed meminerit ei Pater, et intelligat ei Filius; ipse autem et sibi et illis, non nisi diligat: sed sic 0607B potius, ut omnia illa tria. et omnes et singuli habeant in sua quisque natura; nec distent in eis ista; ut in nobis, aliud est memoria, aliud intelligentia, aliud dilectio sive charitas: sed unum aliquid sit, quod omnia valeat, sicut ipsa sapientia. Et sic habetur in uniuscujusque natura, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia .»

34. Idem: «Res quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res est, communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa; si tamen causa. Neque enim facile nomen, quod tantae excellentiae conveniat, inveniri potest.» Idem: «Istum unum verum, qui 0607C solus est naturaliter Deus; non Patrem solum, neque Filium solum, neque solum Spiritum sanctum: sed simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse diximus.» Idem: «Si una illa essentia Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, Ad imaginem nostram; sed, Ad imaginem meam: nec dixisset, Faciamus; sed, Faciam. Quid igitur? quod jam docemur, unam illam essentiam Patris et Filii et Spiritus sancti, ne ullam quidem esse personam.»

35. Idem: «Quia in illo uno vero Deo Trinitate, non solum quod unus Deus est, sed etiam quod Trinitas est, naturaliter verum est: propterea ipse verus Deus in personis Trinitas est, et in natura 0607D unus est.» Idem: «Principaliter tene, omnem naturam, quae non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trinitate, quae solus verus et aeternus est Deus, creatam ex nihilo. Edissere nobis, si potes, quae natura sit Trinitas Deus: cum divina natura nec Deus, nec Trinitas sit: aut certe ex nihilo eam fateare creatam, quae non sit Trinitas Deus. Id enim tenendum principaliter a magno fidei principe commendatur .»

36. Augustinus: «Satis est Christiano rerum creatarum causam, sive coelestium, sive terrestrium, 0608A sive visibilium, sive insivibilium, non nisi bonitatem intelligere Creatoris, qui est unus Deus et verus; nullamque esse creaturam, quae non aut ipse sit, aut ab ipso; eumque esse Trinitatem, 1333 Patrem scilicet et Filium et Spiritum sanctum; manifesta sunt testimonia, nec ullius egent interpositionis .»

37. Augustinus: «Deus dicitur vis illa ineffabiliter magna, et innumerabiliter sapiens, ut scriptum est: Magnus Dominus et magna virtus ejus. (Psal. CXLVI, 5). Vis ista Deus est, et Deus ipse tria est.» Idem: «Omnis mens quidquid scit, amat scire. Amor non minus quam inter duos est, amantem, et quod amatur. Unus est ergo amborum amor, qui et tertius est. Non autem potest negari, 0608B hoc totum unam animam esse, et unam animam esse haec tria. Sicut enim haec tria vere anima una est; sic hoc unum, et hoc alterum, et hoc tertium. Comparet igitur se haec creatura tam eminens Creatori suo supereminenti sibi, excepto hoc et multum supra se amoto, quod omnis bonitas et omne bonum, et omnis bonitatis et boni dulcedo Creatoris a se ipso est.»

38. Athanasius: «Illuc mihi necessario video festinandum, ut tres unum esse, et unum tres esse; et si non ratione qua homo sum, tamen auctoritate perdoceam.» Idem: «Supernarum virtutum carmina unum tres esse, et tres unum esse demonstrant.» Sed hic Theologus noster e contra tres quidem unum, sed non unum tres esse demonstrat, 0608C ne Sabellianos forte sequatur. Caeterum ad hunc nostrum audiat Athanasium suo Ario respondentem: «Nec Sabellium incurrimus, tres unum Deum fatendo; nec tuae perfidiae laqueis irretimur, dum hunc Deum Trinitatem esse ingenue confitemur .»

39. Ex istis scientia est Deus, Deus est Trinitas. Idem: «Ibi enim unitas vere est Trinitas, et Trinitas vere est unitas. Tunc perfecte cognoscemus, quod modo salubriter credimus. Neque enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc, quae vera sunt, fateamur, hoc est, veram, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem Trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute 0608D sua. Unum simplex, trinumque: haec tria, unum et hoc unum tres: sed non tres Patres, nec tres Filii nec tres Spiritus sancti. Tres unum, et unum tres confiteor. Haec tria unus Deus, et unus Deus haec tria.» Idem: «Deus et Dominus, vera et sempiterna Trinitas in personis; vera et sempiterna unitas in substantia: quia una est substantia Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si una substantia est Pater et Filius et Spiritus sanctus; quare solus Filius incarnatus dicitur? Quia alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti.»

DE CAPITULO TERTIO.0609A

40. Tertium radicis vipereae germen proprietates, id est relationes, personis tribus attribuit, quae non sint ipsae personae: res sempiternas et ab invicem, et a divina substantia numero differentes; ut inveniatur, non Trinitas, sed quaternitas: cum divina illa substantia sit hoc unum, et quaelibet trium proprietatum aliud unum. Nam et quatuor tradit unitates aeternas, quarum prima quidem adsit summae illi naturae, qua Deus est; tres residuae proprietatibus tribus. Porro personas ipsas illa unitate Deum unum dici, reliquis vero tribus unitatibus esse tria. Ubi, si diligenter advertas, quod imparitatem hanc relationis ratio non admittit, quatuor statim proprietates occurrunt. Neque enim referri 0609B ad Patrem et Filium Spiritus potest, quin et ipsi referantur ad Spiritum. Sed nec eadem, qua ipse, possunt relatione referri; ne sit una in Trinitate sine proprietate persona. Nempe ut diversa a paternitate filiatio est, sic et a processione productio; si tamen hoc eam nomine placeat appellari. Jam vero huic suam necesse est dare unitatem; et adhuc crescet rerum numerus aeternarum, si fuerit qui prosequatur. Multa siquidem hinc pullulare necesse est, ut ex radice colubri regulus oriatur. Sed haec disputatio supra nos est: majoribus reservetur. Forte tamen ipsa sibi impietas ad omnem confusionem sufficere poterit: dummodo lectoris diligentia perscrutetur glossam obscuriorem textu, adversantem utpote textui, et sectandis 0609C involucris laborantem. Si quominus, abundant testimonia Scripturarum, quibus impietas omnis, licet impudentissima sit, obruatur.

41. «Illius enim proprietas praedicationis, qua de quo unum 1334 horum praedicatur, aliud praedicari non potest: satis patenter ostendit, non modo inter se, verum etiam ab omnibus illis, quae de illorum subjectis communiter dicuntur, et ab eo maxime quod unum de tribus, multis nominibus substantialiter praedicatur, haec esse diversa. Est autem haec diversitas non modo in numero, quo scilicet hoc unum est; quodlibet vero illud est aliud unum: verum etiam natura generis, et loco rationis.»

0609D 42. Substantiam divinam dicit, eam scilicet non quae est, sed qua est Deus, unam multis nominibus praedicari, cum dicit, Deus magnus, bonus, et omnipotens, et his similia. Eadem enim in Deo est sapientia, et essentia, et veritas, et omnipotentia; et quaecumque de Deo dicimus in hunc modum Ab hac ergo substantia divina personales proprietates (nam de his utique loquimur) numero dicit esse diversas; ut ipsa quidem si hoc unum: quaelibet vero illarum proprietatum aliud unum. Nec vero haec differentia sufficit, nisi amplior quoque diversitas generis et rationis accedat. Vide autem: si enim hic merito verbis Boetii respondemus, cum 0610A de rerum principe loquamur Deo, fingat, qui potest, quis haec tam diversa conjunxerit? Nam quod sit de proprietate praedicationis, ut de quo unum illorum trium praedicatur, alterum praedicari non possit (unde et alibi quoque res oppositas nomivit, et unum Deum, tres esse personas negabat), evidenter Boetius ipse confutat.

43. «Quaero an Pater et Filius et Spiritus sanctus praedicentur substantialiter de divinitate, an alio quolibet modo.» Item: «Ex his intelligimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum non de ipsa divinitate substantialiter dici, sed alio quodam modo. Dico enim, si de divinitate praedicantur; et de uno, cum non sit nisi una divinitas.» Deinde quod personas ipsas relationum subjecta 0610B dicit, catholicus horret auditus. Unde et ipse Boetius de Deo utique loquens (neque enim aliud aliquid tam eleganter caeteris omnibus assereret praeferendum, sicut et supra meminimus) ait: «Hoc vere unum est, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subjectum fieri potest, forma enim est; formae vero subjectae esse non possunt.» Et ne in hoc quidem a beato Augustino Boetius ipse dissentit; cum et ille doceat, in Dei substantia non aliud esse substantiam, et aliud quod accidit ipse substantiae; sed quidquid in ea intelligi potest, esse substantiam.

44. Et an forte proprietates illas non in Deo ponere, sed extrinsecus affingere videatur? ait siquidem 0610C quodam loco: «Theologicae personae, quoniam ejus quo sunt, et simplicitate id quod sunt, essentiarum oppositione a se invicem aliae esse non possunt: sed harum quae dictae sunt, extrinsecus affixarum rerum oppositione a se invicem aliae et probantur, et sunt.» Ubi, obsecro? Extra Deum: siquidem ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia. Denique si quid illi affixum extrinsecus fuerit, extra veritatem, extra aeternitatem esse convincitur. Semel crucifixus pro nobis Unigenitus Dei Patris, nec sibi, nec Patri, nec Spiritui utique suo quidquam a nobis deinceps patietur affingi. Postremo, si vere tres illas affingit extrinsecus, ubi illud erit, quod tanquam sibi maxime suffragaturum 0610D protulit: «In substantia unitas, in personis proprietas, et in majestate adoretur aequalitas? Audis, inquit, in personis proprietas: et dubitas credere personales esse proprietates res aeternas, quae non ipsae personae sint, sed in ipsis?» Modo affigebantur extrinsecus: sed fides catholica nec affixas recipit, nec infixas. Nimirum sicut in personis proprietatem, sic in substantia unitatem, sic in majestate aequalitatem adorat: sed haec omnia per indifferentiam dicta sapit, quicumque non desipit. Nihil enim in Deo est, praeterquam id quod est. Sed nec proprietates ait illa scriptura, quamvis et hoc sane posset intelligi, imo vero proprietas in personis, id 0611A est, distinctio. Adoratur itaque in substantia unitas, in personis proprietas, in majestate aequalitas; id est, substantia una, personae distinctae, majestas aequalis. Alloquin, si verbis insistere libet, adorentur ab eo in personis relationes, res aeternae quae Deus non sint. Nam a nobis sola fideliter adoratur illa simplicissima substantia et natura, quae est 1335 Trinitas Deus. Adhuc tamen quemadmodum de his proprietatibus disserat, audiamus.

45. «Quoniam paternitas, et filiatio, et connexio diversa sunt; oportet unitates quoque, quae illis adsunt, a se invicem esse diversas: et quia, quamvis substantiae substantia alia, vel accidens adsit; accidenti tamen non potest adesse substantia; unitates quae adsunt paternitati, et filiationi, et connexioni 0611B nequaquam poterunt esse substantiae.»

46. Hic, si diligens lector advertat, nil consequentiae in eo reperiet quod infert: «Propterea unitates, quae proprietatibus adsunt, substantias esse non posse, quod accidenti non potest adesse substantia.» Nisi ipsas proprietates accidentia velit intelligi: alioqui si non sunt accidentia, quid rationis habere videtur, eo quod accidenti substantia adesse non possit; quae illis adsunt, nequaquam posse esse substantias? Atqui accidentia eas esse, ne ipse quidem proprietatum Magister voluit profiteri, medias quasdam res inter substantias accidentiaque constituens. Ad haec, qua ratione suum hunc ternarium, aut quaternarium magis: quatuor enim, aut forte etiam plures aeternas invenit unitates: 0611C hunc, inquam, numerum, qua ratione quaternitatem possit negare, non video. Manifeste siquidem numerus est, quo numeramus, numerus rerum ad invicem differentium. Caeterum si haec ita se habent, tota illa Boetii de numerali differentia disputatio deleatur, quae non solum differentiam numeri, sed et ipsum quoque numerum quo numeramus, ubi repetitio unitatum pluralitatem facit, ab ineffabili illa removet Trinitate. Triplicem quippe proponens, generis scilicet, et speciei, et numeri differentiam: «Age igitur, inquit, ingrediamur; et unumquodque, ut intelligi atque capi potest, dispiciamus.» Post longam deinde disputationem inferens ait: «Nulla igitur in Deo diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus 0611D multitudo, atque idcirco nec numerus. Deus vero, a Deo, nullo differt, nec vel accidentibus, vel accidentalibus differentiis in subjecto positis distat. Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas; quare nec numerus. Igitur unitas tantum: nam quod tertio repetitur, Deus; cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt; si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero, qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum 0612A atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem. Numerus enim duplex est: unus quidem, quo numeramus; alter vero, qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt, ut homines vel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo fiunt: et in caeteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus, repetitio unitatum facit pluralitatem: in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio; velut si de eodem dicam, Gladius unus, mucro unus, ensis unus. Potest enim tot vocabulis gladius agnosci. Haec enim unitatum repetitio, iteratio potius est, non numeratio: velut si ita dicamus, Ensis, mucro, gladius; repetitio 0612B quaedam est ejusdem, non numeratio diversorum: velut si ita dicam, Sol, sol, sol; non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim. Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto, tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis vero supr. ad., nihil> in differentia constituentibus, ipsamque formam, ut est, esse ponentibus, neque aliud esse, quam est ipsum quod est opinantibus, recte repetitio de eodem, quam enumeratio diversi videtur esse, cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, atque haec Trinitas unus Deus: veluti ensis atque mucro, unus gladius; velut sol, sol, 0612C sol, unus sol».

47. Vere stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi! Haec enim lectitans et haec tractans homo tantarum litterarum, nihilominus auget numeros, multiplicat unitates, simplicissimam 1336 aeternitatem rerum numerositate dispertit. Trifariam denique constituit Trinitatem, personarum, proprietatum, unitatum: nobis autem sola personarum Trinitas commendatur.

48. Augustinus: «Si enim minus magna est charitas quam sapientia, minus quam est diligitur sapientia. Aequalis est igitur, ut quanta est sapientia, tantum diligatur. Est autem Sapientia aequalis Patri, sicut supra diximus. Aequalis est 0612D igitur etiam Spiritus sanctus; et si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est: et ideo non amplius quam tria sunt. Unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio: quae si nihil est, quomodo. Deus est ipsa dilectio, si non est?» Idem: «Numerus, et mensura, et pondus ipse Deus est. Ipse est numerus sine numero, a quo omnis numerus: ipse est mensura absque mensura, a quo omnis mensura: ipse pondus sine pondere, a quo est omne pondus. Omnia ergo in numero, et mensura, et pondere disposuit (Sap., XI, 21): tanquam diceret, Omnia in se disposuit.» 0613A Idem: «Deus simplex est natura, et immutabilis, et imperturbata; nec aliud est ipse, et aliud quod habet.»

49. Isidorus: «Simplex dicitur Deus, sive non advertendo quod habet; sive quia non aliud est ipse, et aliud quod habet.»

50. Hieronymus: «Deus simplex est natura et immutabilis; nec aliud est ipse, et aliud quod habet.» Idem: «Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Proprium autem Dei est non coepisse.» Idem: «Quid ergo de proprietatibus dicimus personarum?» Eumdem audiamus. «Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est, subsistentias 0613B confitemur. Itaque substantia unum sunt, personis ac proprietatibus distinguuntur.»

51. Gregorius Nazianzenus: «Deum cum nomino, uno lumine illuminamini, et tribus: uno quidem, secundum substantiam; tribus vero, secundum uniuscujusque proprietates sive subsistentias, ut aliquibus videtur dicendum, sive personas. Nihil enim pro vocabulorum diversitate distat, cum ad eumdem sensum nominum diversitas provocet intellectum .»

52. Alcuinus: «Ingenitus, Genitus, et Procedens una natura est, tres proprietates, unus Deus. Omne quod est, aut semper fuit, et non esse coepit; aut non semper fuit, et esse coepit. Quod itaque non coepit esse, sed semper fuit, Pater et Filius et Spiritus 0613C sanctus: quod vero esse coepit, omnis est creatura.»

53. Isidorus: «Trinitas est appellata, quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Trinitas; ut memoria, intelligentia, et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem Trinitatis divinae. Nam cum tria sint, unum sunt; quia et singula in se manent, et omnia in omnibus. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus Trinitas et Unitas. Id enim unum, idem et tria.» Cujus utique testimonii secundo manifeste erroris hujus capitulo pars novissima contradicit, sicut et aliae multae ex his auctoritatibus, aut duobus, aut etiam tribus capitulis evidenter opponi facile diligens 0613D lector advertet: sed initium quod tertio specialiter adversatur. Ille enim Trinitatem tres unitates exponit, scribens hoc modo: «Quo fit ut nec Trinitas, id est tres unitates, de Deo substantialiter praedicentur.» Isidorus vero Trinitatem trium unitatem fidelius interpretatur.

DE CAPITULO QUARTO.

54. Restat capitulum quartum, primi utique virulenta 0614A propago. Quocirca non illi diutius immorari necesse est: quippe quod in ipsa jam radice sua confutatum esse videtur. Divinam quippe naturam Deum non esse contendens, eo usque prorupit, etiam non interrogatus, ut incarnationem sic tribueret personae Filii, ut ipsi divinitati eam omnino negaret. Scripserat autem super eodem capitulo in sua illa expositione, pro libitu bene dicta depravans. Haec enim sunt verba Boetii: «Sed humana forsitan natura in deitatem videatur esse conversa. 1337. Hoc vero qui fieri potest, si divinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit, et corpus?» Item: «Cum in eadem persona aliud sit divinitas quae suscepit, aliud quam suscepit, humanitas: non enim natura, sed persona.» Utquid 0614B ita? A te ipso habes, an alii docuerunt te? credo proprium est expositoris, cui nec auctor ipse, nec sanctorum quispiam consentire videtur. Propheta dicit in Psalmo: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXXIV, 2). Expone tu, Veritas, id est, verus; et audiant quorum animas non attingit zelus Dei. Dicit Salomon: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1). Expone, Sapientia, id est, Sapiens; sed non nobis.

55. Augustinus: «Ergo qui forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, utrumque homo .» Idem: «Si enim divina substantia longe distantior, atque incomparabili diversitate sublimior, potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret: quanto credibilius, 0614C alii et alii homines, sancti et fideles ejus fiunt cum homine Christo unus Christus?» Idem: «Neque enim natura aeterna atque divina temporaliter nasci ex natura humana ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanae veram nativitatem temporaliter conceptionem ineffabilis in se divinitas accepisset.» In eodem: «Sic veritas incommutabilis manet humanae divinaeque naturae, ut sicut vera semper est ejus divinitas, quam de Patre incommutabilem habet: ita vera semper atque incommutabilis sit ejus humanitas, quam sibi unitam summa divinitas gerit.» Idem: «Licet unam personam in Christo credamus, duas tamen substantias, id est naturas, fatemur, divinitatis scilicet 0614D et humanitatis, assumptricis et assumptae, creatricis et creatae.» Idem: «Adveniens divinitas in uterum Virginis, carnem sibi fabricavit ex substantia ipsius, quam pro salute nostra suscipiens; et sibi coadunans, natus est Deus homo.»

56. Fulgentius: «Hic puer sicut veram carnem, sic veram habuit animam: ut vera illa divinitas totam hominis et reparandam susciperet, et susceptam posset reparare naturam.»

0615A 57. Gregorius: «Venit ad nos calceata divinitas .»

58. Alcuinus: «Sic est ergo Christus plenus gratiae et veritatis, ut sicut a divinitate plenitudo humanitatis suscepta est; ita in ejus humanitate plenitudo sit divinitatis.» Idem: «Non enim alicubi divinitas humanitatem, ex quo in unitatem suae personae assumpta est deseruit..»

59. «Utique divinitas suae carnis conceptione concepta est, et nativitate nata: sensitque participatione humani affectus mortem, quam sponte susceperat; non naturae suae potentiam perdidit, per quam vivificat omnia.» Idem: «Omnium, quae in Christo gesta sunt, operum auctoritas ex divinitate est: tamen carni convenit dicere. Potestatem habeo 0615B ponendi animam meam (Joan. X, 18), non divinitati, Divinitas enim non dimisit animam, postquam assumpsit .»

60. Hilarius: «Non enim defecerat natura, ne esset; sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi natura Dei suscepit.»

61. Leo papa: «Salva igitur proprietate utriusque naturae et substantiae, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: atque ad solvendum naturae nostrae debitum, naturae inviolabiliter nnita passibili.» Idem: «Non sic creatura in societatem sui Creatoris assumitur, ut ille habitator, et illa esse habitaculum: sed ita vere naturae alteri natura altera misceretur. Et quamvis 0615C alia sit quae suscipitur, alia vero quae suscipit: in tantam tamen convenit unitatem utriusque diversitas, ut unus idemque sit Dei Filius, qui se, et secundum quod verus est homo, Patre dicit minorem (Joann. XIV, 28), et secundum quod verus est Deus, Patri profitetur aequalem (Joan. X, 30).» Idem: «Verbum caro factum est provectione carnis, non defectione divinitatis; quae sic potentiam suam bonitatemque moderata est, ut et nostra suscipiendo proveheret, et sua communicando non perderet .» Idem: «Probatissimum esse decebat, Verbum carnem factum, et sempiternam illam essentiam Filii Dei, hominis veram suscepisse naturam .» Idem: «Nisi Verbum caro fieret, et tam 0615D solida existeret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus, abjungeret, nunquam valeret 1338 ad aeternitatem redire mortalitas.» Idem: «Suscepit nos in suam proprietatem illa natura, qua se in quas voluit mensuras benignitatis inflexit, nec unquam conversionem incurrit mutabilitatis. Suscepit nos illa natura, qua nec suis nostra, nec nostris sua consumeret. Suscepit nos illa natura, quae et imaginem nostri generis a communi tramite non abrumperet, 0616A et contagionem peccati in omnes homines transeuntem excluderet.» Idem: «In ea, licet per nostros, non Verbum aut in carnem, aut in animam, aliqua sui parte conversum est. Cum simplex et incommutabilis natura divinitatis tota in sua sit semper essentia; nec damnum sibi recipiens, nec augmentum: et sic assumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat .»

62. Novissime paucis monemus eos, qui scientiae magis quam conscientiae student, ne de caetero tam facile acquiescant nova in fide tradentibus: sed cauti sint non transgredi terminos, quos posuere patres nostri, nec circumferri omni vento doctrinae. Id nempe solum ad omnem confutationem novitatis, 0616B praesertim in ratione fidei, satis esse debuerat, quod novitas est. Nam qui testimonia interdum aliqua Scripturarum exquisita detorquet, novitatis auctor est Quantae praesumptionis est! tanquam soli ipsi legerint, intellexerintve Scripturas. Et nemo ante te, frater, catholicus fuit, et perierat fides nostra, quando tertius e coelo cecidit Cato, et magistri tui ignoraverunt fidem? et tu ipse ante hos annos, priusquam in Parnasso somnianti novum tibi revelaretur evangelium, in errore fuisti; et adhuc, praeter paucos discipulos tuos, errat Ecclesia universa? Id ut dicere impudentissimum, sic sentire superbissimum; credere stultissimum jure censetur.

0616C 63. Ut enim ad haec specialiter capitula, quae prae manibus sunt, revertamur; nunquid non audientibus tam nova dogmata considerandum fuerat, quantos sapientes et litteratos viros non longe antehac habuisset Ecclesia sanae opinionis et doctrinae, qui manifeste contraria senserant, et docuerant? Dico autem insignes illos, Laudunenses, Anselmum, et Radulfum; magistrum etiam Albericum Remensem, post Bituricensem archiepiscopum; et fidelissimum divini verbi tractatorem Hugonem de Sancto-Victore; sed et Robertum Pullum, apostolicae Sedis cancellarium, caeterosque quamplures, quorum, aut praesentia adhuc, aut memoria recens in benedictione est: quorum communis exstat sententia, Quidquid in Deo est, Deum esse. Hinc magister 0616D Radulfus Laudunensis in quadam scriptura sua, sic ait: «Per illa nomina, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nullas intelligimus poni proprietates (sicut de toú puðr superius dictum est) quae sint aliud quam ipsae personae.» Et magister Hugo: «Quia in Trinitate est qui a nullo est, et est ibi qui ab illo est, et est ibi qui ab utroque est; Trinitas vera est, et unitas manet perfecta: quoniam in Deo nihil esse potest quod Deus non est; quia unum est totum quod est.» Idem: «In natura divinitatis, 0617A ubi multiplicitas aut diversitas nulla est; persona, et id quod est in persona, divisum esse non potest.

64. Capitulum primum: Quod divina essentia, substantia et natura, quae dicitur divinitas, bonitas, sapientia, magnitudo Dei, et quaeque similia, non sit Deus; sed forma, qua est Deus,

65. Capitulum secundum: Quod nec unus Deus, nec una substantia, nec unum aliquid sint tres personae, Pater, Filius et Spiritus sanctus.

66. Capitulum tertium: Quod tres personae tribus unitatibus sint tria, et distinctae proprietatibus tribus, quae non hoc sint, quod ipsae personae, sed sint tria aeterna differentia numero, tam a se invicem, quam a substantia divina.

0617B 67. Capitulum quartum: Quod divina natura non sit incarnata, nec naturam humanam susceperit.

Explicit libellus contra capitula Gilleberti Pictaviensis Episcopi.

1339 SYMBOLUM FIDEI Quod adversus eadem Capitula editum est a Patribus decem provinciarum, cum episcopis et abbatibus plurimis dictante reverendissimo abbate Clarae-Vallis Bernardo.

I. Credimus et confitemur, simplicem naturam divinitatis Deum esse, nec aliquo sensu catholico posse negari, quin sit Deus divinitas, et divinitas 0618A Deus. Sicubi vero dicitur, Deum sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse, et alia hujusmodi: credimus non nisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse; non nisi ea magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse; non nisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse; non nisi ea unitate, quae est ipse Deus, unum esse; non nisi ea divinitate Deum, quae est ipse, id est se ipso, sapientem, magnum, aeternum, unum, Deum.

II. Cum de tribus personis loquimur, Patre, Filio, et Spiritu sancto, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam esse fatemur: et e converso, cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres 0618B personas profitemur.

III. Credimus solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singularitates, vel unitates dicantur, et hujusmodi alia, adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non sint Deus.

IV. Credimus ipsam divinitatem, sive substantiam divinam, sive naturam dicas, incarnatam esse, sed in Filio.

Explicit symbolum.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *