S. Turibii de Mongrovejo, episcopi

Die 23 martii

S. Turibii de Mongrovejo, episcopi

 

 

Deus, qui Ecclesiam tuam beati Turibii episcopi apostolicis curis zeloque veritatis auxisti, concede, ut populus tibi sacratus fidei et sanctitatis nova semper incrementa suscipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus in Hispania circa annum 1538, ius didicit Salmanticae. Episcopus Limae electus anno 1580 Americam petiit. Apostolico zelo flagrans, saepe celebravit synodos et concilia, quae vitam religiosam totius regionis maxime promoverunt. Iura Ecclesiae strenue defendit, gregi sibi commisso assidue providit, illum saepe invisens, dum etiam pro autochtonibus maximas impendit curas.

S. Turibius Alfonsus de Mongrovejo obiit Limae, in Peruvia, die 23 martii 1606. Canonizatus est anno 1726. Memoria eius ascripta est in Calendario generali anno 1970 ob momentum S. Turibii in instauranda disciplina ecclesiastica in Ecclesia Americae Latinae.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *