S. Leonis Magni, papae et Ecclesiae doctoris

Die 10 novembris

S. Leonis Magni,
papae et Ecclesiae doctoris

Memoria

 

Deus, qui adversus Ecclesiam tuam, in apostolicae petrae soliditate fundatam, portas inferi numquam praevalere permittis, da ei, quaesumus, ut, intercedente beato Leone papa, in tua veritate consistens, pace continua muniatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

In Etruria natus et ad Petri cathedram anno 440 evectus, verus pastor et pater animarum fuit. Fidei integritatem omnimode firmare satagens, Ecclesiae unitatem strenue defendens, incursus barbarorum pro viribus repellens vel mitigans, iure meritoque Magnus meruit appellari.

Depositio S. Leonis Magni die 10 novembris 461 recolitur hac die in Martyrologio hieronymiano et in Calendario S. Willibrordi (saec. VIII inc.). Eius festum Romae celebrabatur in vigilia Ss. Petri et Pauli, die 28 iunii, qua die eius corpus in basilicam Vaticanam translatum est a Sergio I (687-701). Saeculo autem XII festum, ascriptum in libris gallicanis die 11 aprilis, Romam inductum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *