«In antiphonam Salve Regina» — Auctor incertus

1059 IN ANTIPHONAM SALVE REGINA SERMONES IV. NOTA.

722 Quamvis nonnulla in his sermonibus adducantur ex Bernardo, ut sermone tertio, ei tamen constanter abjudicandi sunt, tum ob styli et genii diversitatem, tum ob frequentes poetarum citationes, quibus S. doctor rarius uti solet. Bernardo archiepiscopo Toletano tribuuntur a Claudio de Rota, in Notis ad Pseudo-Luitprandum, pag. 451: ubi auctor praedictae antiphonae Petrus Compostellanus appellatur. Huic posteriori sententiae praeivit Guillelmus Durandus in Rationalis libro IV, cap. 22: «Petrus vero Compostellanus episcopus fecit illam» antiphonam, Salvae Regina misericordiae, omisso «mater,» uti etiam in Sermonibus praedictis. De hac antiphona lege librum II de Vita S. Bernardi, auctore Joanne Eremita n. 7. (Vide notam infra.)

SERMO I.1059D

1. «Salve, Regina misericordiae, vita dulcedo, et spes nostra, salve.» Domina, labia mea aperies. Dominus tecum, et tu mecum. Dignare me laudare te. Sub tuam protectionem confugio, ubi virtutem 1060D acceperunt infirmi. Esto mihi turris fortitudinis a facie inimici. Te nostra vox primum sonet, et ora solvamus tibi. Dulce canticum ac nobilissimum melos, quod in honorem sanctae Mariae quater in anno Ordo noster devotissime concinit, ad aedificationem 1061A nostram discutiendum, fratres, assumpsimus, quia speciali dulcedine multa refertum masticatione continua reperimus. Nam a summis labiis canticum istud effusum venit. Habet enim fundamentum: fundamentum ejus in montibus sanctis; fundamentum ejus internae dulcedinis suavitas est. Et ubi haec, nisi in montibus sanctis, hoc est in mentibus nostris? A sanctis compositum, a sanctis institutum, digne frequentabitur etiam a sanctis. Et vere nisi a religiosis et affectione sancta ferventibus, nec subtiliter intelligi, nec efficaciter poterit decantari. Est enim tam suave ad gratiam, tam fecundum ad sensum, tam etiam profundum ad mysteria. Tale enim est, quod a nobis considerari et discuti, prout dignum est, non valeat. Ex eo autem quod suaviter sonat, 1061B mulcet affectum, et de sensuum ubertate mentem impinguat, et in Sanctam sanctorum, Advocatam scilicet nostram, dum eam quasi praesentem salutat, omnia interiora nostra medullitus inflammat. Oportet enim ut nobis praesentem esse dicamus, quam praesentem salutamus; et totam animae nostrae trinitatem in eam dirigamus, quam tam devotissimis precibus exoramus. Agnoscit certe, et diligit diligentes se, et prope est in veritate invocantibus se: praesertim his quos videt sibi conformes factos in castitate et humilitate; si tamen charitatem adjecerint, et totam spem suam, post Filium suum, in ea posuerint, et toto corde quaesierint, orantes et frequenter dicentes: «Subveni, Domina, clamantibus ad te jugiter.» (Ex Resp. Eccl. de B. Virg.) Non aspernatur 1061C affectum praedulcem, ingens desiderium, inundationem lacrymarum, assiduitatem precum quorumlibet quamvis peccatorum; si tamen laverint a malitia cor, dissolverint colligationes impietatis, solverint fasciculos deprimentes, dimiserint qui fracti sunt liberos, et omne onus diripuerint. Data est ei potestas in coelo et in terra, quae posse potestas est, et in manibus ejus vita et spiritu nostri, et oculi omnium Christianorum in eam sperant, et ipsa dat eis escam gratiae, qua plena est, in tempore opportuno.

1062A 2. Levemus ergo, fratres, cor nostrum cum manibus ad eam, et appropinquemus ei passibus amoris, immolantes ei hostiam laudis, reddentes ei vota nostra de die in diem, de hora in horam, dicentes assidue: «Salve, Regina misericordiae.» Quis mihi digne hujus carminis reserabit sacramentum? quis mihi digne explicet tam insolitae salutationis exordium? Origo fontium et fluminum, mare, virtutum auctrix, est scientiarum scientia sanctarum Maria: quia sicut sol universa coeli lumina praecellit praerogativa claritatis eximiae; sic ipsa totam rationalem creaturam post Filium praecellit splendore virtutis ac scientiae. Ad eam non incongrue pertinere dicimus, quod scriptum est: Quam bona Domina Israel his qui recto sunt corde! (Psal. LXXII, 1.) Qui recto 1062B corde, et recte in omnibus consentiunt, hi recto sunt corde; his Advocata nostra, sola bonitate sua agente, praesentiae suae tantam plerumque copiam exhibet, et quam sit orabilis, exhibitione impertitae gratiae docet, ut innovati spiritu proclament per consolationem experientiae, «Salve, Regina misericordiae.» In his intelligentia non capit, nisi quantum experientia sapit. Sola unctio Spiritus docet haec. Plus valet hic jubilus cordis, quam strepitus oris; motus gaudiorum, quam sonus labiorum; consonantia voluntatum, magis quam vocum. Pro hujusmodi dicere cautum duxi: Quis mihi carminis hujus reserabit sacramentum? Quis pro raro dici solet. Rara siquidem avis in terra, tantam promereri familiaritatem in oculis majestatis, quatenus experientia 1062C indultae gratiae praesentiam illius agnoscens quis valeat exsultans dicere: «Salve, Regina misericordiae.» Juste Regina mundi, et Regina coeli dicitur, per quam utriusque Creator et Rector generatur.

3. Verum quo pacto dicitur «Regina misericordiae,» cum misericordia non substantia sit sed pietas supernae clementiae, vel affectio benigna rationalis creaturae? Metonymice ergo poterit intelligi, hoc est per efficientem id quod efficitur: ut opus misericordiae pro 1063A misericordia 723 intelligatur. Opus misericordiae, reparatio naturae. Misericordia Domini plena est terra viventium et morientium. Quod Angeli creati, quod confirmati, homines plasmati et reparati, misericordiae est, quae ab aeterno et usque in aeternum primordialis ipsa causa omnium, et causalissima causarum. Effectus ejus est opus salvandorum, salus haec est adoptio filiorum Dei: quomodo Regina Sancta sanctorum, cujus virginalis partus eorum esse omnium. Regina, gloriae nomen et honoris, magnificentiae et decoris, dulcedinis ac pietatis, amoris et magnificentiae, sublimitatis et potentiae, gubernationis et justitiae, defensionis et gratiae. Sancta sanctorum haec omnia nobis, et pro omnibus nobis cui decantamus assidue: «Salve, Regina misericordiae.» Possumus etiam 1063B sic intelligere, quod «Regina misericordiae» dicitur, ut soli tribuamus divinae misericordiae et non meritis, quod super omnem creaturam ipsa sanctitate ac dignitate praecellens, reginae vocabulo et honore sublimatur amplius. Etiam in hoc convenienter vocatur «Regina misericordiae,» quod divinae pietatis abyssum cui vult, et quando vult, ac quomodo vult, creditur aperire, ut quivis enormis peccator non pereat, cui Sancta sanctorum patrocinii sui suffragia praestat. Eapropter dicamus omnes, dicamus singuli, dicamus omnes, dicamus assidue: «Salve, Regina misericordiae.» Sequitur:

4. «Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.» Ordo pulcherrimus. Dulcedinem vita praecedit, spes sequitur. Non enim sapis nisi vivas, nec sperabis nisi 1063C vivas et sapias. Et sapor sedes est dulcedini, gustus sapori. Brevitati studendum statuimus, et ideo de vario vitae statu dicere supersedemus. De illa vita hoc in loco dictum esse credimus, de qua Joannis Evangelium loquitur: Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Quidni vivat, qui Vitam manducat? Ego sum, inquit, vita (Joan. VI, 47-60): et, Beatus qui manducat panem hunc in regno Dei (Luc. XIV, 15), quod intus est. Regnum Dei charitas, gaudium, pax. Et vita, et panis, et charitas unum sunt. Magnae deliciae charitas, quae foras mittit timorem. Qui manet in hac, et manducat eam, et manducatur ab ipsa. Ipsa est quae pascit inter lilia, pascit et pascitur, et nos, et a nobis. Quomodo, inquis? Si diligit Deus nos, in se trajicit 1063D nos, et e converso. Cibus iste charitas Dei, et Deus virtutum, et scientiarum fons, vitam praestat animae, quae nunc est, et futuram. Et haec nobis Sancta sanctorum metonymice, scilicet quae et vitam hanc nobis peperit, et precibus infundit. Haec est de qua dicit Apostolus, Mihi vivere Christus est (Philip. I, 21): et, Vivit in me Christus (Galat. II, 20). De hac in Deuteronomio circumcisione carnali: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Vita haec dat dulcedinem, sed seipsam de seipsa. Si inveni gratiam in oculis tuis, ait Moyses, ad plenitudinem gratiae ostende mihi te ipsum. Et e contra: Ego omne bonum ostendam tibi (Exod. XXXIII, 13, 18, 19). Unum petiit, et repromissa est omnimoda plenitudo. Quid tam diversum, quam unum et omnia? Sono diversum, 1064A re unum, diversum pronuntiatione, unum identitate.

5. Deus ergo omne bonum, et summum bonum: etiam dulcedo, et dulcedinis genus generalissimum. Qui edunt me, adhuc esurient, inquit: et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29; Joan. VI 35). Quare? Quia bonus et dulcis. Bonus Deus Israel rectis corde: sed et dulcis, et rectus. Nec bonitas, nec justitia sine rectitudine. Qui bibit de illa, sitiet iterum; de ista qui biberit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Siquidem apud ipsum fons vitae, et ipse fons vitae, etiam fluminis impetus qui laetificat civitatem Dei. Esto civitas Dei, et laetificabit te impetus hic. Parat enim in dulcedine sua pauperi Deus. Fructus enim dulcis gutturi, et guttur ejus suavissimum, 1064B ineffabilia omnia. Hic calculus est, quem nemo scit, nisi qui accipit. Sunt enim in illa internae festivitatis gaudia; quae quotidie mentibus nostris per inspirationem sui amoris imprimit interna, et aeterna dulcedo. Nota, inquit, feci vobis omnia quaecunque audivi a Patre (Joan. XV, 15): et ad Moysen, Omne bonum ostendam tibi (Exod. XXXIII, 19). Omnia quae audivit a Patre, et quae promittit Moysi, unus denarius est, qui promittitur laborantibus in vinea (Matth. XX), et una illa quam petiit David (Psal. XXVI, 4), et unum illud quod necessarium est (Luc. X, 42). Mel est quod sugit Israel de petra, et oleum de saxo durissimo (Deut. XXXII, 13). Gaudium est quod nemo tollit (Joan. XVI, 22). 724 Osculum est, de quo scriptum est: Osculetur me osculo oris sui (Cant. 1064C I, 1). Internae suavitatis gustus ac dulcedo est, et manna absconditum, et thesaurus absconditus in agro, cui comparatum omne dulce, amarum; omne decorum, foedum; omne jucundum, triste; omne pretiosum, vile; sordidum omne quod desiderabile est in oculis amatorum mundi fluentis. Nam pretiosam margaritam datis omnibus terrenarum rerum delectamentis Sancta sanctorum comparavit, et nobis in Filio suo praeparavit, et praeparat semper interventu suo nobis orantibus oleum effusum dulcedinis hujus. Non erit ab re, sed valde optimum, si ipsam Reginam misericordiae, vitam et dulcedinem nostram dicamus, qui minus experti adhuc vitae hujus ac dulcedinis sumus, sed per ipsam speramus 1064D nos posse consequi, quidquid totius bonitatis factor dignatus fuerit gratiae nobis impertiri.

6. Sequitur: «Spes nostra, salve.» Spes est in virtute, quasi scintillatio in fomite. Sine fomite durare non potest scintillatio. Subtrahe fomitem, interit, emoritur; subministra, vivet. Haud secus spes ruit sine fundamento, sine pabulo moritur, inedia deficit, exstinguitur sine nutrimento, arescit succisa radice. Spes enim sine vita virtutum et devotionis dulcedine non est spes, sed praesumptio. Inter timorem et securitatem spes media est: et est spes incerti nomen boni. Vita et dulcedo exterminant faciem timoris, securitati dant fortitudinem, dant decorem. Eapropter dicit Deo, Singulariter in spe constituisti me: et, In pace in idipsum, dormiam 1065A et requiescam (Psal. IV, 9, 10). Est enim fulcita floribus, et stipata malis charitas illius, quae foras mittit timorem, et dicet: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cant. II, 6). Laeva, comminatio supplicii: dextera, promissio regni. Inter has spes cubat in molli strato charitatis: vita et dulcedo sternunt hoc. Et hoc est medium illud in ferculo Salomonis, de quo Scriptura ait: Media autem charitate constravit (Cant. III, 10). Vides nunc sublimitatem carminis hujus. Primo ponit vitam, quae est in integritate virtutum: secundo, dulcedinem spiritualium gaudiorum: deinde spem infert aeternorum. Omnia haec Regina misericordiae, Domina mundi, Regina coelorum contulit mundo, Virgo virginum, Sancta sanctorum, lumen caecorum, justorum 1065B gloria, peccatorum venia, desperatorum reparatio, deficientium fortitudo, salus orbis, saeculum totius integritatis: ipsa intercedat pro peccatis nostris, praestante Domino Filio ejus, unico, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

SERMO II.

Si linguae centum resonarent, oraque centum,

Ferrea vox mihi, nil, Maria, tibi dicere dignum

Possum, Stella maris quae Virgo beata vocaris.

1. O quam te memorem, Virgo? quibus laudibus efferam? Infandissima lingua mea, quae coinquinata est cum mortuis, incircumcisa labiis, nec purgata igne altaris: inquietum malum, habens in naribus spiritum, rimis effluens undique: quid dignum laudis laudibus 1065C tuis poterit immolare? Elevata est magnificentia tua super coelos, et super omnem terram gloria tua, ita ut nec in coelo inveniatur creatura quae tuam digne laudare queat magnificentiam; nec in terra sit, quae gloriam tuam exprimere valeat. Nemo enim nec in coelo, nec in terra inventus est dignus aperire librum praerogativarum tuarum, et digne solvere septem signacula ejus. Plenitudinem gratiae adventum Spiritus sancti in te, virtutis Altissimi obumbrationem, Verbi conceptionem, quod sine gravamine gravida, sine dolore puerpera, virgo pariter et fecunda, quis enarrabit? Viri divitiarum multi, de civitate Domini virtutum, miserunt manus suas ad haec fortia; et tamen altitudinem divitiarum harum ad liquidum 1065D comprehendere non potuerunt, quia investigabiles viae istae, et inscrutabilia universa. Conati sunt, et non datum est ultra. Dum adhuc ordirentur, succisi sunt. Quis enim loquetur potentias has Domini, auditas 725 faciet omnes laudes ejus? Et si digne nullus, quisque tamen pro viribus.

Pro se quisque viri summa certabat opum vi,

(VIRGIL. Aeneid. lib. XII, vers. 552.) ut ait quis. Denique currebant omnes in odore unguentorum tuorum. Trahe et nos post te, o Sancta sanctorum, et ostende lumen miserationum tuarum. Sub umbra alarum tuarum nos protege.

2. «Ad te» enim «clamamus exsules filii Evae.» Secunda carminis hujus, quod explanandum assumpsimus, 1066A incisio haec est, quod in modum dramatis nobis videtur esse compositum. Varius enim diversarum personarum affectus hic loquitur: hic perfectorum, et adhuc in melius proficientium status invenitur. Vita siquidem quae animatur integritate virtutis, suavitas internae dulcedinis, sanctaeque spei tanta praesumptio, quid nisi fructus Spiritus sunt, et attractiones virtutis? Emeritorum militum donativa sunt haec, et diuturni certaminis merces accumulata. At deploratio exsilii, patriae desiderium, originalis peccati poenalis punctio, incipientium, seu proficientium indicia sunt. Puta vitae hujus exsilium, fucum vanitatis: patriam, solidum veritatis. Fucus vanitatis, nitor gloriae temporalis: solidum veritatis, immobilis cognitio aeternitatis. Fucus vanitatis, splendor 1066B arridens creaturae visibilis: solidum veritatis, inexstinguibile lumen internae dulcedinis. De hac patria quidam sapiens ait: «O Veritas, exsulum patria, exsilii finis, video te, sed intrare non sinor, indignus admitti, peccatis sordens. Quousque odoramus et non gustamus, proficiscentes ad patriam, et non apprehendentes; suspirantes, et de longe salutantes?»

3. Primus itaque homo ad hoc conditus fuerat, ut si non peccasset, per contemplationis praesentiam vultui Creatoris semper assisteret, et solidum veritatis agnosceret, agnitum amaret, amatum teneret, tenendo frueretur, semperque ei adhaerendo qui immortalis est, etiam vitam ipse sine termino possideret. Verum enim et summum bonum hominis, plena 1066C videlicet et perfecta agnitio Creatoris. Sed circumscriptus astutia serpentis, et deceptus fuco vanitatis, specie videlicet creaturae visibilis, ab Jerusalem in Jericho descendit, fontem veritatis deseruit, affectum pulchritudini rerum inclinavit: et statim ignorantiae caecitate percussus foras venit, et ab intima luce contemplationis factus est vagus, et profugus super terram. Vagus scilicet per inordinatam concupiscentiam, profugus per peccatricem conscientiam; quia mentem, quam divinum auxilium deserit, quaecumque tentatio impetierit, subvertit. Cor ergo hominis, quod prius divino amori affixum stabile persistit et unum amando, unum permansit, postquam per desideria terrena defluere coeperit, quasi tot sibi 1066D in exsilio mansiones statuit, quot sibi in eo delectationes invenit. Sicque fit ut mens quae pulchritudinem, dulcedinem, pacem, securitatem, ac perpetuitatem primae lucis amare nescit, nunquam valeat esse stabilis: quia gaudium permanens in his quae in fuco vanitatis amplectitur, non inveniens, dum se semper desiderio extendit, sequens quo assequi non valet, fluctuans in exsilio nunquam requiescit. Modo valvis oculorum elapsa, curiosos intuitus pascit, et rerum immensitatem in massa et mole considerat: modo rerum pulchritudinem in situ et motu, specie et qualitate investigat: modo rerum utilitatem per necessaria, commoda, apta et grata, pertentat. Nunc quoque naribus erumpit, et per olfactum odoris varii 1067A suavia oblectamenta requirit. His pasta, aurium per organa procedit, et dulce melos, harmonicae, organicae, arithmeticae disciplinae capta per auditum introrsus trahit. Tactu quoque subtilia, levia, et lenia palpando discutit, et in aula memoriae palpando desiderata reponit. Nec minus gustu faucium praelibat varietatem saporum. Hos haedos suos mens quae se ignorat et Deum, pascit juxta tabernaculum pastorum per res temporum et temporalium vanitatum, mendicans ex ea quae praeterit figura hujus mundi, unde suam famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Comparata est enim jumentis insipientibus, et similis facta est illis; quia cum in honore esset, non intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectata. Hinc nascitur in exsilio vanitatis 1067B motus sine stabilitate, labor sine requie, cursus sine perventione; 726 ita ut semper inquietum sit cor, donec ad patriam veritatis redire coeperit; egens, et de siliquis porcorum satiari desiderans, quousque ad Patris domum suspiraverit, ubi mercenarius abundat panibus, et omnes domestici vestiti sunt duplicibus.

4. De hoc exsilio, o Sancta sanctorum, «ad te clamamus exsules filii Evae,» ut interventu tuo, ducatu tuo, adjutorio tuo possimus ad cubiculum veritatis repatriare. Scimus procul dubio quia nil amplius habet homo de universo labore suo, quo laborat sub sole, nisi vanitatem: et tamen pravae consuetudinis nexibus irretiti, per nos redire non possumus in veritatis libertatem. Non dicimus autem 1067C in hoc loco veritatem, cognitionem esse Dei, et ejus quae secundum pietatem est scientiae; sed medium illud purum et nudum ac solidum, quod est in virtutis amore. Quamvis enim definiant auctores reparationem hominis esse cognitionem veritatis et amorem virtutis, perfecta tamen virtus non est sine cognitione veritatis, nec veritas sine amore virtutis. Vanus est qui in vanitate est, aut in vanitate curiositatis, aut erroris. Vanitas curiositatis procedit a vanitate mutabilitatis, et generat vanitatem mortalitatis. Prima, causa peccati; secunda, peccatum; tertia, poena peccati. Prima est in his quae propter homines facta sunt; secunda, in his quae ab hominibus facta sunt; tertia, in his quae in hominibus sunt. Alia est in conditis rebus; alia, in mentibus; 1067D alia, in corporibus. Vanitas erroris est in omnibus quae fidei catholicae et sanae doctrinae contraria sunt, et religionis disciplinam in illo solido veritatis, quod velle et nolle hominis inter angustias parum et nimis coarctat, non contingunt. Vanitas haec omnia sunt, qui se amplectentes decipiunt, et ad veritatem aeternitatis non perducunt. In hoc exsilio omne pene genus hominum ab initio usque ad adventum Reginae coelorum peregrinari delectabatur, et veritatis patriae suspiriis nullis seu desiderio recordabatur. Ipsa prima viam aperuit ad patriam; et Veritatem, quae vera patria est, mundo generans dedit omnibus manifestam.

1068A 5. Eapropter et nos, o Regina misericordiae «ad te clamamus exsules filii Evae.» Clamor est alius oris, alius cordis. Clamor oris alta vociferatio: clamor cordis valida et supplex ad Deum intentionis directio. Deus intus, homo foris. Ad eos qui foris sunt, clamor oris: ad Deum et qui cum eo intus sunt, clamor cordis. Intus ubi? In spiritu. Qualiter, inquis? Duobus modis. Quibus? Cognitione et amore, revelatione ac devotione, acuto et calido. Modis his Deus cor inhabitat, non solus tamen. Ubi enim fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28). Ad quid? Ut renovetur sicut aquilae juventus cordis. Ibi et illa aquila grandis magnarum alarum Sancta sanctorum innocentia, et aequitas exaudit invocata, si clamoribus occultis assidue 1068B fuerit excitata. Et nos adhuc filii Evae transgressores, filii inobedientiae, filii matris antiquae, ad te clamamus, Regina misericordiae. Revertere visitans in nobis naturam tuam: revertere ostendendo eam, quam in Christicolas habes charitatem tuam: revertere per singularem in nos a Deo datam potestatem tuam: revertere per eam, quae tibi specialiter infusa est in plenitudine gratiae, praerogativam tuam, ut intueamur te, non talem qualem desiderant Angeli prospicere, dicentes, Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cantic. IV, 7); sed intueamur te, largientem beneficia, conferentem remedia, medentem contritis corde, ponentem fortitudinem lugentibus Sion, dantem coronam pro cinere, oleum pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Nec 1068C mediocris visio ista, piam te et deprecabilem experiri, moerentiumque suspiria munere gratiae consolari. Sonet haec vox tua in auribus nostris. Vox haec tua dulcis, et haec facies tua decora. Nam in illo decore te videre, quo induit te Dominus fortitudinem, et praecinxit te, non est hujus temporis, nec temporis vitae nostrae vitiorum fetore sordentis. Stola immortalitatis te indutam videre, Domina, indigni sumus: ostende nobis faciem miserationum tuarum, et salvi erimus. Quod ipse nobis praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

727 SERMO III.

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae

1068D Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,

Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

Spes mea, Virgo pia, o Virgo sacra, Virgo Maria!

1. Et non amplius? Amplius multum, et per omnem modum. Nam in aeternum et ultra non deficiet laus tua de ore hominum, etiam et Angelorum. Coeli enarrant gloriam Dei. Et quae major in omni gloria Dei, quam ineffabilis plenitudo coeli? Et nos cum ipsa, id est cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia coelestis exercitus, hymnum gloriae Sanctae sanctorum canimus. Illi gloriam; nos hymnum gloriae. Illi gloriam, quam praesentes vident, in jubilo cordis 1069A invicem enarrant: nos hymnum tantummodo gloriae, id est memoriam eructamus abundantiae suavitatis tuae. Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2). Fiat, inquit, firmamentum, et dividat aquas ab aquis (Gen. I, 6). Omnibus firmamentis firmius firmamentum, tu Domina; quae eum, quem coeli coelorum capere non poterant, cepisti et concepisti, portasti et non defecisti; genuisti, aluisti, pavisti, mammasti et educasti. Tu in medio aquarum divisisti aquas ab aquis, affectus videlicet aeternorum ab affectibus temporalium. Tuam enim animam pertransivit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (Luc. II, 35). Posuit in hoc firmamento Deus solem et lunam, Christum et Ecclesiam; et stellas, praerogativas gratiarum multas. 1069B Laudamus Dominum in sanctis ejus. Firmitas, robur, et constantia, et fortitudo mentis ejus, quia mundi contempsit gloriam, carnis calcavit illecebras. Virtus est Altissimi, de qua scriptum est: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35)

2. Non solum autem coelum et firmamentum, Domina rerum intelligitur, sed aliis nominibus convenienter appellatur, et rerum vocabulis designatur. Ipsa tabernaculum Dei, ipsa templum, ipsa domus, ipsa atrium, ipsa cubiculum, ipsa thalamus, ipsa sponsa, ipsa filia, ipsa arca diluvii, arca testamenti, urna aurea, ipsa manna, virga Aaron, vellus Gedeonis, porta Ezechielis, civitas Dei, ipsa coelum, ipsa terra, ipsa sol, ipsa luna et stella matutina, aurora ipsa et lucerna, tuba et mons, fons quoque 1069C hortorum, et lilium convallium; desertum ipsa, et terra repromissionis lacte et melle manans, stella maris, navis quoque, via in mari, sagena, vinea, ager, arca, horreum, stabulum, praesepe subjugale, apotheca, aula, turris, castra, acies, populus, regnum, sacerdotium. Ovis est, pascua est, paradisus est, palma est, rosa est, fluvius est, potus est, columba est, columna est, vestis est, margarita est, candelabrum est, mensa est, corona est, sceptrum est, panis est, oleum est, vinum est, arbor est, virga est, cedrus est, cypressus est, platanus est, cinnamomum est, balsamum est, myrrha est, thus est, oliva est, nardus est, crocus est, fistula, calamus, et storax est, soror et mater est. Et ut breviter concludam, de hac et ob hanc, et propter hanc 1069D omnis Scriptura facta est, propter hanc totus mundus factus est, et haec gratia Dei plena est, et per hanc homo redemptus est, Verbum Dei caro factum est, Deus humilis, et homo sublimis.

3. Ad te ergo tantam ac talem, Domina rerum, Sancta sanctorum, Regina coelorum, «suspiramus, gementes et flentes in hac lacrymarum valle.» Tertia haec positura carminis hujus est, quod explanandum assumpsimus. Suspiria, gemitus et fletus compunctionis sunt species seminum justitiae. Seminate vobis, inquit, ad justitiam: metite spem vitae, et illuminate vobis lumen scientiae (Ose. X, 12). Euntes 1070A ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6.) Suspirium, vox inarticulata, gementium gemitus, dolentium fletus, has sedes habent. Tria sunt haec quae bene gradiuntur in irriguo inferiori, et quartum quod feliciter incedit, vallis scilicet lacrymarum. sedes irrigui superioris haec est (Josue XV, 19). Verus Caleph dat utrumque filiae suae asello residenti. Et si tu aspiras ad haec, comprime motus irrationabiles 728 sensualitatis et corporis motu rationis. Abscinde a te concupiscentiam carnis, oculorum, potestatis et honoris. Abjice mundi pompam et sarcinam, edoma carnem disciplina spiritus, in arctum tua desideria constringe, non abeas in consilio impiorum, in via peccatorum non stes, in cathedra pestilentiae non sedeas (Psal. I, 1). Apprehende 1070B humilitatem, ut sis pauper spiritu; ferales corrige mores, et esto mitis. Tunc transito Jordane ingredieris terram repromissionis, quae est compunctionis. Sic in tertio loco octo beatitudinum dicitur: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5, et Isa. LXI, 2).

4. Quarto die resuscitatus est Lazarus: quarta vigilia venit ad discipulos Jesus. Et tu fac tibi vigilias quatuor, ut resusciteris et veniat ad te Jesus: duas timoris, pudoris duas. Cogita Deum creatorem tuum, cogita benefactorem, cogita patrem, cogita dominum. Ad singula reus es, plange ad singula, ad singula evigila, et singulorum horum singuli intellectus, quasi singuli in mente dies sint, in quibus quasi Lazarus mortuus eras, quasi fetebas. 1070C Dum per singulos lacrymaris, quasi in quarto resuscitaris. Primum et ultimum exstinguunt timorem: media duo, pudorem. Pater sane non metuitur, cum pater sit: patris est semper misereri et parcere Paterna vox est: Percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Non est proinde quod a Patre formides Si quando ferit emendat, non vindicat. At cogitantem quod patrem offenderis, est certe quod pudeat, etsi non quod terreat. Voluntarie te genuit verbo veritatis (Jacob. I, 18); deinde non pepercit Unigenito, ut prosit genito (Joan. III, 16). Ipse quidem patrem ita exhibuit se tibi, sed non tu illi aeque filium. Qua fronte attollis jam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? Pudeat indigne gessisse generi tuo: pudeat tanto patri vixisse degenerem. 1070D Exitus aquarum deducant oculi tui, operiat confusio faciem tuam. Vultum tuum pudor suffundat, occupetque caligo: deficiat in dolore vita tua, et anni tui in gemitibus. Proh dolor! quem fructum habuisti in illis, in quibus nunc erubescis? Si in carne seminasti, de carne messuisti corruptionem. Si mundus ipse transit, et concupiscentia ejus, confundere ad illam vocem quae dicit: Si ego pater, ubi honor meus? (Malach. I, 6.) Hoc de honore patris. Nunc ad beneficia veniendum. Ut alia innumera taceam, hujus corporis victum, et usum temporis hujus, et super omnia sanguinem dilecti Filii sui 1071A clamantem de terra; pudeat ingratitudinis. Quid retribuisti Domino pro omnibus quae retribuit tibi?

5. Ad timorem quoque veniamus. Si pudor minus partes suas exsequitur, excitetur ut excitet. Sepone pia vocabula benefactoris et patris; ad austeriora convertere. Nam qui legitur Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis (II Cor. I, 3); legitur nihilominus Deus ultionum Dominus (Psal. XCIII, 1), et legitur terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5). Quod pater est, quod beneficus est, tibi est: quod Dominus ac Creator, sibi est. Etenim propter semetipsum fecit omnia (Prov. XVI, 4). Qui ergo quod tuum est, tibi defendit et servat; putas, principatus sui non requiret honorem? Requiret usque ad novissimum quadrantem; requiret et retribuet 1071B abundanter facientibus superbiam (Psal. XXX, 24). Requiret a redempto servitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmavit. Esto quod dissimulet, et pater ignoscat beneficus, sed non dominus et creator. Pensa cujus formidinis et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, contempsisse Dominum majestatis. Tanget montes, et fumigabunt et tam tremendam majestatem audet irritare vilis pulvis, uno levi flatu dispergendus, et minime colligendus! Time gehennam, time judicis vultum. Contremisce ab ira potentis, et facie furoris ejus, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum, a tempestate valida, a voce archangeli, et a verbo aspero. Contremisce a dentibus bestiae infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis 1071C ad escam. Time vermem rodentem, ignem torrentem, fumum et vaporem, et sulphur et spiritum procellarum: time tenebras exteriores, et dicito, Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1), et praeveniam fletibus fletus, et stridores dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium 729 nec consumentium? Heu! mater mea, cur me genuisti filium doloris et amaritudinis, indignationis et plorationis?

6. Qui sic afficitur duplici metu isto et duplici pudore, quatuor vigilias facit in mente, seu quatuor diebus intus illustratur, in quorum quarto quasi Lazarus quatriduanus resuscitatur. Et sicut de uno fonte paradisi oriuntur quatuor flumina, 1071D quae irrigant terram (Gen. II, 10-14): sic quatuor affectiones istae ortae de uno fonte compunctionis plenitudinem consumunt fort. consummant> irrigui inferioris. Pariunt enim suspiria, gemitus et fletus, quae dum pro defectu virtutum aguntur, dicuntur irriguum inferius. Superius autem irriguum, est vallis lacrymarum. Pinguis infusio haec coelitus irrorata, nec extorta, nec coactitia: pluvia voluntaria est, quam segregavit Deus haereditati suae (Psal. LXVII, 10). Aquae istae sunt quae egrediuntur de templo a latere dextro (Ezech. XLVII, 1), et fluunt impetu de Libano (Cant. IV, 15), fluunt etiam de 1072A fonte paradisi in quatuor capita. Paradisus conscientia justi est, quam non urit cura pungens, nec culpa remordens, quam non attenuat sensus egens, quam non grandinant corporearum rerum irruentia phantasmata; fide florida, virtutibus fructifera, opinione odorifera. Hujus medio fons oritur, dum virtus integritate solidatur. Haec deinde dividitur in quatuor capita: justitiam, prudentiam, fortitudinem, temperantiam. Justitia fodit in altum, et quaerit aquas irrigui superioris; prudentia invenit, fortitudo vindicat sibi, temperantia possidet. Justitiam dico esse genus ad omnia praecepta Dei: prudentiam divinarum humanarumque rerum scientiam: fortitudinem, vigorem mentis inter adversa et prospera erectum: temperantiam, inter velle et nolle, 1072B nosse parum et nimis, citra et ultra discretionem. Legitime haec custodita perfectum faciunt virum, cupientem dissolvi, et esse cum Christo, qui dicat: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CXIX, 5) et, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI, 3). Fons iste fons patens est domus David in ablutionem peccatoris et menstruatae (Zach. XIII, 1). Hic est fons quem foderunt principes multitudinis, quos commemoravimus, justitia scilicet, fortitudo, et temperantia in datore legis, id est compunctione; et in baculis suis, id est in vigore solido perfectae integritatis.

7. Mens itaque a vitiis purgata, Deum sitiens jugiter, et ipsius adventum in se suscipiens, frequenter delectata tantae suavitatis inenarrabili dulcedine, 1072C quia pro velle suo semper eam habere minime valet, miro dolore afficitur; et haec ei consolatio, ut prae ejus desiderio jugi lacrymarum pane pascatur. Fit itaque vallis lacrymarum, dum de se humiliter sentiens, affatim abundat ubertate fletuum. Et habet hoc irriguum superius, quo mortua mundo suaviter et dulciter pascitur, quia per irriguum inferius emundata jam coelestium contemplatione ineffabiliter delectatur. Haec duo irrigua, duae olivae sunt, et duo candelabra lucentia ante Deum. Sunt haec duo luminaria, duo altaria, duo exploratores, duo cherubim, duo ostiola, duo ubera, testamenta duo, hirci duo, leones duo, minuta duo, tabulae duae, columnae duae, sorores duae, manus duae, et si qua sint binaria, quae his consonantia opinabiliter queant 1072D inveniri. In talibus suspiriis gemitu ac fletu, ac convalle lacrymarum, «ad te clamamus exsules filii Evae,» Domina rerum, Sancta sanctorum, virtus nostra et refugium: decus mundi, gloria coeli, praeelecta ut sol, pulchra lunaris ut fulgor, agnosce omnes te diligentes. Audi nos: nam te Filius nihil negans honorat. Et tu salva nos, Domine Jesu, pro quibus virgo Mater te orat, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV.

Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,

1073A Quam tuus e nostro labatur pectore vultus

Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis.

1. Omnino necessarie. Vultum quidem tuum deprecabuntur omnes divites plebis; quanto magis pauperes 730 plebis? et si pauperes plebis, multo magis egenus et pauper, opprobrium hominum et abjectio plebis. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domina, requiram: ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Ostende faciem tuam, sonet vox tua in auribus nostris, quia vox tua dulcis, et facies tua decora. Vocem tuam audivimus quater in Evangelio, o Domina rerum. Primo, ad angelum; secundo ad Elisabeth, tertio ad Filium, Fili, quid fecisti nobis sic? (Luc. II, 48.) quarto, item ad Filium, Vinum 1073B non habent (Joan. II, 3). Quam harum inquirimus? Illam utique, Vinum non habent. Necessaria nobis haec est. Defecit vinum in cadis nostris, vinum scilicet laetificans cor hominis (Psal. CIII, 15). Non causamur de vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18); illud quaerimus, de quo propheta, quod germinat virgines (Zach. IX, 17): harum pincerna tu, vexillifera tu. Vexilla regis prodeunt in nobis, te agente pro nobis. Calix in manu tua vini meri, in manu tua, in potestate tua; vini meri, amoris divini. Dic, Domina rerum, dic pro nobis, Filio tuo, Vinum non habent. Calix hujus vini inebrians, quam praeclarus est! Inebriat, calefacit, acuit, audaces facit et fortes, obliviosos, discretos, somnolentos. Inebriat amor Dei ad contemptum mundi: calefacit, 1073C quia ferventes facit: acuit, quia erudit: facit audaces contra adversa, et fortes; a carne, mundo, et daemonibus invincibiles; obliviosos eorum scilicet quae retro sunt, et in futura extentos: discretos erudiens ad justitiam; somnolentos ad temporalia, et taediosos; et ad invisibilia contemplanda pronos et promptos.

2. Hoc vinum laetificat cor hominis. Hoc a te et per te speramus, non solum vinum, sed et panem. Panis enim cor hominis confirmat (Psal. CIII, 15). Panis ille de quo Scriptura: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Panis ipse Filii tui dulcis memoria: praesentia ipsius plena tu. Et mensa propositionis duodecim panum numerum 1073D duodenarii dedicans. Duodecim panes, duodecim sunt praerogativae gratiarum, in quibus gratia repleta es, et Dominus tecum. Porro ne de corde meo videar prophetare, tuas has praerogativas Paulus apostolus et nominat pariter et enumerat dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, benignitas, mansuetudo, fortitudo, misericordia, continentia, castitas (Galat. V. 22, 23). Panes certe admodum splendidi, sapidique. Splendidi, in sua natura: sapidi, in animorum experientia. Denique summe spirituales deliciae hae sunt. Plus quippe eis confirmatur et delectatur animus, quam ullis carnalibus deliciis corpus. Neque vero proveniunt homini a se ipso, imo fructus sunt 1074A Spiritus sancti. Proinde, Virgo beata, postquam nuntius coelestis te praedicta gratiarum praerogativa perhibuit plenam, mox gratiarum causam subjungens, inquit, Dominus tecum (Luc. I, 28). Dominus autem spiritus est. Spiritus ergo sanctus magnificavit facere tecum. Magnificavit, inquam, facere in te duo opera sua. Unum erat, dum dignam te fecit quae Dei Filium concipere posses et parere: alterum, quando ex tua carne sancta ac digna carnem Filii Dei formavit. Fecit proinde te magnam et castam. Magnam plane fecit, ut immensum caperes: castam, quatenus digne contineres. Magnam te fecit humilitate; castam, virginitate.

3. Itaque tu sancta, tu es castellum in quod Jesus intravit, habens turrim humilitatis (qui enim 1074B se humiliat, exaltatur) et murum virginitatis. Murum certe fortissimum; quippe qui nec ante partum, nec in partu, nec post partum potuit violari. Lapides muri disciplina tua fuerunt et continentia, sine quibus nunquam constans est virginitatis murus. In te duae sorores fuerunt Maria et Martha (Luc. X, 38, 39), quae Dominum susceperunt. Maria fuit intelligentia tua specialis, qua Deum et Dei Filium esse intellexisti quem genuisti. At vero Martha rationalis erat prudentia, qua ei ut Domino Filioque tuo in carne servisti. Tu ergo, Domina, nasus es speciosus, ad quam dicit sponsus: Nasus tuus sicut turris Libani (Cantic. VII, 4), quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cantic. IV, 4). Nasus duo habet 1074C foramina, per quae spiritum a capite emittit: ita tu, Domina, virginitate et humilitate tua de coelo eduxisti Filium Dei, Spiritus oris nostri, dicente propheta, Christus Dominus (Thren. IV, 20). Spiritus vero est Dominus 731 Christus: quippe qui ut spiritus oris nostri charitatem calefacit, cupiditatem nostram refrigerat, ad bonam nos voluntatem movit, fide justificavit. Tu ergo nasus Ecclesiae similis es turri, celsa videlicet dignitate, firma gravitate. Turris es Libani. Libanus mons, qui dicitur Dealbatio, altam prae omnibus signat innocentiam tuam. Innocens fuisti ab originalibus et ab actualibus peccatis. Nemo ita praeter te. Unde auctoritas Augustini: «Cum de peccatis agitur, nullam de 1074D beata Maria volumus fieri mentionem. Ex eo enim majorem credimus ei collatam virtutem ad vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere et parere meruit eum qui nullum habuit peccatum (Lib. de Natura et Gratia, cap. 36, n. 42).» Ex omni inquit, parte hoc est, ex parte originalis, et ex parte actualis peccati. Ea ergo sola excepta, caeteri omnes quid dicere possunt, nisi quod ait apostolus Joannes: Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est? (I Joan. I, 8.) Ego quoque pia fide opinor, in utero matris tuae ab originalibus te absolutam peccatis: nec vana est fides, nec opinio falsa. Denique et rationes et auctoritates inveniuntur ista stipulantes. 1075A Et quidem ratio sic: Si alii in utero matris fuerunt sanctificati, multo magis tu, mater Domini. Sed Jeremias et Joannes, alter sanctificatus (Jerem. I, 5), alter Spiritu sancto repletus in utero matris leguntur (Luc. 1, 64). Ergo et tu, Maria genitrix Dei, quae sola totam Spiritus sancti gratiam possedisti, quam alii habuere per partes. Te enim angelus Gabriel pronuntiavit gratia plenam (ibid., 28). Tuum odorem longe ante in filio patriarcha Isaac trahebat dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 21). Tu es ager plenus, plena virtutum, plena gratiarum. Tu protulisti frumentum electorum, quod est etiam Angelorum cibus. Te benedixit Dominus. Te, inquam, benedixit Dominus, ut per te benedictam vita veniret, sicut mors per 1075B Evam processerat maledicta. De te secretorum coelestium conscius Salomon dicit: Quae est ista quae progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cantic. VI, 9.) Aurora semper noctem sequitur, nox precedit auroram. Quid autem est nox frigida et obscura, nisi originale peccatum, frigidum concupiscentia, obscurum ignorantia? Tu ergo processisti ut aurora lucida et rubicunda, quia superatis originalibus peccatis in utero matris, nata es lucida cognitione veritatis, et rubicunda amore virtutis. Inde est quod nativitatem tuam sanctam sancta Ecclesia festivis celebrationibus honorat, quod alias non faceret. Denique nullius praeter te, nisi Domini Filii tui, et Joannis Baptistae (qui utique sancti nati 1075C sunt) colit nativitatem.

4. Cum igitur tam clare auctoritates divinae tuam ab utero testentur innocentiam, quis ultra dubitet sanctam et immaculatam huic mundo progenitam? Tu es proinde turris Libani cum propugnaculis aedificata. Ab ineunte quippe aetate dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quare delectatio justitiae, odiumque iniquitatis, cum quibus crevisti, tua fuere propugnacula. His quippe visis, hostibus certe suspecta fuisti. Non enim parum formidabant, ne forte tu esses (quae et eras) per quam expugnandi erant et damnandi: propter quod et terribilis fuisti eis ut castrorum acies ordinata. Nihil vero omnino proficit inimicus in te, eo quod mille clypei pependerunt 1075D ex te, omnis armatura fortium. Denarius solidus millenarius est: siquidem denarius quadratus centenarium perficit. Porro decem sunt praecepta Legis Primum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). In hoc solius Dei praecipitur cultus. Nulli quippe alii servitus, quae graece latria dicitur, debetur. Siquidem quando daemonibus exhibetur, idololatria vocatur: quod proximo inhibetur praecepto, Non assumas nomen Dei tui in vanum. Ac si diceret: Nulli creaturae Dei honorem exhibeas, nihil per incantationes aut auguria quaeras. Porro speciale obsequium Deo praebetur in observantia sanctarum solemnitatum: unde tertium praeceptum contexitur, Observa diem Sabbati: quod est, In sacris feriis te exerce, quatenus 1076A per requiem praesentem discas sperare aeternam. Ac tria ista ad Deum duntaxat pertinent, qua de re in una solummodo tabula scripta fuerunt. Caeterum caetera ad conversationem hominis cum 732 proximo spectant, quare et ipsa continebantur in secunda

5. Et primum quidem ad maxime proximos, id est parentes, pertinet: Honora, inquit, patrem et matrem. Honoris nomine non solum subjectionis reverentia, sed etiam subsidii obsequium accipitur. Proinde filii debent honorare parentes, et in bonis obediendo, et temporalia, si opus habuerint, subsidia ministrando. Non occides. Id maximum malum est quod proximis potest inferri, ac propterea primo omnium debuit prohiberi. Fit autem homicidium 1076B multis modis, manu, praecepto, consilio, consensu vel neglectu. Si enim moriturum aliquo modo vivificare valeas et negligis, procul dubio ejus mortis reus teneris. Postea dicit: Non fornicaberis (Deut. V, 11, 12, 16, 18). Fornicatio alia spiritus, alia corporis. Spiritus fornicatio est, deserto Deo, adhaerere diabolo. Unde, Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Porro corporis fornicatio, est passim cum meretricibus, vel feminis a legitimis viris absolutis, sola libidinis explendae causa commisceri. Deinde adjungitur: Furtumque non facies. In furto comprehenditur rapina, usura, pervasio, quidquid denique cum damno alterius possidetur. Deinceps ait: Falsum testimonium ne dicas. Falsum testimonium, alieni patrocinium mendacii proprie dicitur. Verumtamen 1076C in hoc loco pro omnibus mendacii partibus verisimile est poni. Denique perjurium, voti solutionem, et generaliter omne mendacium non permittit, qui falsum testimonium nominatim prohibuit. Nonum praeceptum est: Non concupisces proximi tui uxorem. Ubi nimirum adulterium vetuit, atque abusionem Deo sacratarum. Sponsae quippe sunt Dei: et utique non minus est Dei sponsam violare quam hominis. Decimum: Non concupisces rem proximi tui (Deut. V, 19-21). Omnem dolum et circumventionem hoc ultimo vetat praecepto, quibus miseri mortales se invicem decipiunt, bonisque privant terrenis.

6. Haec decem Legis praecepta suos observatores tanquam clypei muniunt, et a tormentis inferni defendunt, 1076D quapropter optimi decem clypei sunt. Denarius porro linearis numerus est, solam habens longitudinem, quae solo duntaxat capitur intellectu. Decem itaque clypeos habet. At si denarius in altum extendatur atque quadretur, centenarium videlicet parit. Eadem quoque ratione si Decalogus post scientiam memoria firmetur, et dilatetur affectu, centum profecto clypei possidentur. Postremo denarius exaltatus atque solidatus millenarium perficit: sic nimirum Decalogum de affectu in bonam producens operationem, optatos certe mille coepit clypeos possidere. Non est dubium te benedictam intellectu et affectu, et actu, hunc super omnes mortales Decalogum habuisse et observasse: unde prorsus merito mille clypei ex te dicuntur pendere. Et non solum 1077A clypei, sed et omnis armatura fortium. Nihil est enim virtutis quod ex te non resplendeat: et quidquid singuli habuere sancti, tu sola possedisti. Lectulus es Salomonis, de quo in Canticis: En lectulum 1078A Salomonis septuaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cantic. III, 7, 8).

Ýêñêëþçèâíûå êîëüöà ñ áðèëëèàíòàìè òåëåôîí

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *