S. Thomae, apostoli

Die 3 iulii

S. Thomae, apostoli

Festum

 

Da nobis, omnipotens Deus, beati Thomae apostoli festivitate gloriari, ut eius semper et patrociniis sublevemur, et vitam credentes habeamus in nomine eius, quem ipse Dominum agnovit, Iesum Chrsitum Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Thomas inter Apostolos agnoscitur praecipue ob eius incredulitatem, quae evanuit coram Christo resuscitato; et sic fidem paschalem Ecclesiae proclamavit: «Dominus meus et Deus meus!» Nihil certi scitur de eius vita, praeter indicia quae in Evangelio habentur. Apostolos Indicos populos evangelizasse fertur. A saeculo VI celebratio translationis eius corporis die 3 iulii Edessae memoratur.

Martyrologium hieronymianum die 3 iulii commemorat translationem corporis S. Thomae Edessam. Festum Apostoli hac die celebratur in ritibus syro occidentali et syro malabarensi. Receptum Romae saeculo IX, die 21 decembris agendum, in mensem iulium translatum est anno 1970, ne interrumperetur series feriarum maiorum Adventus.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *