S. Francisci de Paola, ermitae

Die 2 aprilis

S. Francisci de Paola, eremitae

 

Deus, humilium celsitudo, qui beatum Franciscum sanctorum tuorum gloria sublimasti, tribue, quaesumus, ut, eius meritis et exemplo, promissa humilibus praemia feliciter consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Paulae in Calabria natus est anno 1416. Congregationem eremiticam ab ipso institutam, et postea in Ordinem Minimorum mutatam, Sedes Apostolica confirmavit anno 1506.

S. Franciscus obiit prope Turonem, in Gallia, die 2 aprilis 1507, feria VI in Passione Domini. Canonizatus est anno 1519, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1557. Suppressum vero anno 1568, idem festum restitutum est anno 1585.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *