«In adventu Domini» — Aelredus Rievallensis
0817 555 AELREDI ABBATIS RIEVALLENSIS IN ANGLIA, ORDINIS CISTERCIENSIS, SERMO IN ADVENTU DOMINI, De undecim oneribus Isaiae.
0817B 1. Tempus est, fratres charissimi, ut misericordiam et judicium cantemus Domino. Adventus quippe Domini est, illius qui venit et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 8). Sed quomodo venturus est, vel venit? Nempe vox ejus est: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Quomodo ergo ad coelum venit, vel ad terram, qui coelum et terram implet? Audi Evangelium: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est; et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Ergo et praesens erat, et absens. Praesens, quia in mundo erat: absens, quia mundus eum non cognovit. Non est longe ab unoquoque nostrum, ait Paulus; in ipso enim vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 27, 28): et tamen longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155). 0817C Prope itaque per essentiam, longe per gratiam. Quomodo non longe, qui non agnoscebatur, nec credecatur; nec timebatur nec amabatur? Longe a peccatoribus: quos nec revocabat errantes, nec erigebat jacentes, nec redimebat captivos, nec mortuos suscitabat. Longe, inquam, quando nec justis coelestem mercedem, nec impiis manifesto judicio aeternam inferebat damnationem. Venit proinde ut agnosceretur, qui non agnoscebatur; crederetur, qui non credebatur; timeretur, qui non timebatur; amaretur, qui non amabatur. Sic qui praesens erat essentialiter, venit misericorditer, ut agnosceretur humanitas ejus, crederetur divinitas ejus, timeretur potestas ejus, amaretur benignitas ejus. Apparuit autem humanitas ejus in nostrae infirmitatis 0818B susceptione; divinitas, in miraculorum exhibitione; in daemoniorum oppressione, potestas; in peccatorum susceptione, benignitas. Humanitatis namque fuit; quod esuriit divinitatis, quod de quinque panibus quinque millia hominum satiavit. Humanitatis fuit; quod in mari dormivit divinitatis, quod mari et fluctibus imperavit. Humanitatis fuit, quod mortem sustinuit; divinitatis, quod mortuos suscitavit. Item potestatis fuit, quod Pharisaeos de templo ejecit; benignitatis, quod in convivium publicanos et peccatores suscepit. Potestatis fuit, quod daemones terruit: benignitatis, quod adulteram absolvit. Postremo potestatis fuit, quod volentes eum capere, prostravit; benignitatis, quod abscissam sui persecutoris auriculam loco simul et 0818C sanitati restituit. Et haec omnia cum ad primum adventum pertineant, misericordiae dicimus ascribenda.
2. Considerate ergo quid sit Deus, et videte quid sit quod deposuerit tantam majestatem, quod exinaniverit tantam potestatem, quod infirmaverit tantam virtutem, quod tantam altitudinem humiliaverit, quod tantam sapientiam infatuaverit. Nunquid hominis justitia? Absit! omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum (Psal. XIII, 3). Quid ergo? Num aliqua ejus egestas? Minime: ejus enim est orbis terrae et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). An forte nostri in aliquo eguit? Nequaquam: Deus quippe meus est; bonorum meorum non eget (Psal. XV, 2). Quid ergo? 0819A Vere, Domine, non mea justitia, sed tua misericordia; non tua egestas, sed mea necessitas. Dixisti enim: Misericordia aedificabitur in coelis (Psal. LXXXVIII, 3). Ita plane: quia miseria abundabat in terris, ideo in primo adventu tuo misericordiam cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Misericordiae namque fuit, quod infirmitates nostras factus homo in se suscepit: misericordiae, quod fidem divinitatis suae miraculis confirmavit. Misericordiae nihilominus, quod daemonum nobis calliditates detexit, et evacuavit virtutem; misericordiae, quod meretricis attactum non respuit, sed approbavit devotionem. 556 Itaque, quod se exhibuit in humanitate humilem, in miraculis potentem, in daemonum oppressione fortem, in peccatorum susceptione 0819B mitem; totum hoc ex misericordiae fonte processit, totum ex pietatis visceribus emanavit. Et ideo in hoc primo adventu tuo misericordiam cantabo tibi, Domine. Et merito, quia misericordia tua plena est terra (Psal. CXVIII, 64).
3. Ecce oleum, ad cujus praesentiam jugum nostrae captivitatis computruit, sicut ait Isaias sanctus: In illa die auferetur onus ejus de humero tuo, et jugum de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. Quae ista dies? quod onus istud? quod jugum? Audi quod idem propheta praemittit: Suscitabit super eum Dominus, scilicet regem Assyriorum, flagellum juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam ejus super mare, et levabit eam in via Aegypti (Isa. X, 26, 27). Flagellato itaque et percusso diabolo, qui est rex 0819C super omnes filios superbiae (Job XLI, 25), levavit Dominus virgam suam super mare, et levavit eam in via Aegypti. Mare, saeculum; virga, crux: via Aegypti, via illa lata et spatiosa, quae ducit ad mortem. Gratias tibi, Domine Jesu, qui exaltasti virgam tuam super mare, prosternens cruci tuae superbiam saeculi, et subjiciens ei principatus et potestates. Vere, Domine, crux tua premit fluctus saeculi, sedat tempestates, persecutionum et tentationum procellas mitigat. Levasti etiam eam in via Aegypti; ut obstructa via illa lata quae ducit ad mortem, illam arctam et angustam ostenderes quae ducit ad vitam. An nescitis? an non sentitis? an non experimini? Fervet in carne aestus concupiscentiae, aliquando in 0819D mente ira desaevit, indignationis et amaritudinis verba prorumpunt, et ad instar maris quod vehementer agitat ventus, omnia interiora hominis conturbantur; sed levante super hoc mare crucem suam Jesu, sedantur omnia, omnia conquiescunt.
4. Praeterea, fratres charissimi, quis vos in hanc viam et angustam semitam salutis induxit, nisi dominicae crucis et passionis exemplum, quam levavit Dominus in viam Aegypti? Merito hac die, id est, tempore gratiae, tempore misericordiae, tempore quo crux levatur, quo Christo subditur mundus, quo princeps mundi hujus ejicitur foras: hac inquam die, hoc tempore auferetur onus de humero tuo. Quod onus? Legimus in Scripturis multa onerum genera. Nam sanctus Isaias undecim nobis onera 0820A prophetico sermone describit. 1, Onus Babylonis; 2, onus Philistiim; 3, onus Moab; 4, onus Damasci; 5, onus deserti maris; 6, onus Aegypti; 7, onus Duma; 8, onus in Arabia; 9, onus vallis visionis; 10, onus Tyri; 11, onus jumentorum austri (Isa. XIII-XXIII, XXX). Et quid est onus, nisi pondus quoddam deprimens animam et ad terram inclinans; faciens eam ad inferiora respicere, et negligere superiora? Tale nobis onus aliquando ex mundi provenit delectatione, et hoc onus Babylonis; aliquando ex immundorum spirituum immissione, et hoc onus Philistiim; aliquando ex naturali quadam et inevitabili necessitate, et hoc onus Moab; aliquando ex tenebris ignorantiae, et hoc onus Aegypti; aliquando ex innata nobis infirmitate, et hoc onus Damasci; 0820B aliquando ex malorum persecutione, et hoc onus deserti maris; aliquando ex occulta animi vexatione, et hoc onus Duma; aliquando ex timore mortis, et hoc onus in Arabia; aliquando ex vanitate, quando proficimus, et hoc onus vallis visionis; aliquando ex angustia pro his quae toleramus, et hoc onus Tyri; aliquando ex charitate, quando aliis prodesse desideramus, et hoc onus jumentorum austri.
5. Primum itaque onus Babylonis est, quod necesse est ut auferatur ab humeris nostris. Babylon significat mundum, cujus amor cupiditas est: onus itaque grave multos premens, et ad inferiora incurvans. Tripliciter autem miseros onerat; labore, timore, dolore. Cum labore 557 pervenit homo ad hoc quod cupit; cum timore possidet, cum dolore 0820C amittit. Eia, fratres, quis regum non cum labore acquirit quod cupit? quis regum ita securus, ut nullum timeat? quis non cum dolore aliquid amittit? Sed retorqueamus ad nos parabolam istam. Nullusne nostrum sub hujus oneris pondere suspirat? Nullaene in nobis mundanae delectationes resederunt? Quid, quod qui sua reliquerunt, aliena quaerere non formidant? pro quibus laboribus fatigantur, cruciantur doloribus, timoribus conteruntur. Nunquid vel ille ab hoc onere liber est, qui cum nihil vel parum in monasterium attulerit, tamen ut aliis det quidquid potest, de monasterio auferre non desinit: qui importune petit; qui irascitur, si non accipit; dolet, si corripitur; saevit, si proclamatur? 0820D Quid illi, qui tanto parentum stringuntur affectu, ut religionis dispendium, maximosque labores pro eis subire non dubitent, et ob hoc etiam dies vacuos et noctes ducunt insomnes? Quid de illis dicam, qui honores ambiunt? quid oneris non sustinent? Nunc adulantur, nunc detrahunt, nunc pro aliorum promotione insaniunt, nunc frustrati spe sua, in ipsos etiam patres suos maledictis insurgunt. Itaque, fratres, omnes hi conformantur huic saeculo. Unde et nomine Babylonis censentur, illo poenarum onere, quod Propheta super Babylonem describit, miserabiliter opprimendi.
6. Sequitur onus Philistiim, qui interpretantur cadentes potione, illosque significant qui superbia inebriati ceciderunt de habitatione coelesti. Isti miseros 0821A onerant, nunc tentatione, nunc afflictione. Hi Aegyptios onerabant plagis multis et magnis, sicut habes in psalmo: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram et tribulationem, immissiones per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). Hi cor Judae oneraverunt avaritia, et cor Pharisaeorum invidia, et Pilati stultitia. Hi cor fidelium multis tentationibus onerant; insultantes animae consentienti, et dicentes: Incurvare ut transeamus (Isa. LI, 23).
7. Additur onus Moab, qui interpretatur de patre. Naturalem illam exprimit necessitatem, quam pater generatione transfundit in filium; sicut est inevitabilis manducandi, bibendi dormiendique necessitas, et caetera quae ad necessariam pertinent corporis curam. Quale hoc onus, fratres charissimi, 0821B quo cogimur post solis splendorem, ad carnis hujus curam, quasi ad fetidum cadaver redire, et post spirituales cibos mentis, procurare onera ventris? Quale hoc onus, quod quotidianum a nobis miserae servitutis tributum exigit; et quem hodie implevimus, evacuatum crastino ventrem reimplere compellit? Quid dicam? Quantarum sollicitudinum ac curarum onus miseris mortalibus necessitas ista imponit, adeo ut quorumdam hominum deus venter sit (Philipp. III, 19), pro cujus non dicam delectatione, sed onere ipsam justitiam et divinam doctrinam venalem habent? Hujusmodi, ut ait Apostolus, Domino Jesu Christo non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Quid praeterea oneris in ipsa ciborum distinctione sustinentes, hos desiderantes, illos 0821C rejicientes, cum alii ventrem torqueant, alii caput gravent, alii pectus oppilent, alii tot corruptis humoribus premant? Verum de illis quid dicam, quos ista necessitas nunc murmurare, nunc detrahere, nunc insuper litigare compellit? Contristantur, si cibus vilior sit, si potus minus sapidus apponatur, si praeparetur tardius, si negligentius accuretur. Fratres qui hujusmodi sunt, secundum carnalem generationem viventes, Moab dici possunt, pondere poenae, quod in onere Moab propheta commemorat, infeliciter onerandi.
8. Jam de onere Damasci propheta subjungitur. Damascus interpretatur fundens sauguinem, illam nobis innatam exprimens corruptionem, quae quodammodo nolentes et invitos trahit ad peccatum. 0821D Ipsa est lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae, et captivos nos ducens in legem peccati, quae est in membris nostris. Omnis sensus vitalis in corpore ex sanguine est; vitalis autem sensus in anima ex ratione est. Et scitis quam naturalis motus peccati nonnunquam in quadam delectationis voragine pene ipsam vim rationis absorbeat; et totam, ut ita dicam, reddat exsanguem. Sed 558 quidam sentiunt, sed non consentiunt; impugnantur, sed non expugnantur; onerantur, sed non prosternuntur. Hi onus quidem sustinent a Damasco, sed Damascus non sunt. At ille qui consentit et praebet membra sua arma iniquitatis peccato, profecto Damascus est, proprium sanguinem fundens, 0822A et suis se manibus interficiens. Hic procul dubio pondere poenae, quod in onere Damasci describitur, se noverit opprimendum.
9. Additur onus Aegypti. Aegyptus interpretatur tenebrae. Sunt autem tenebrae ignorantiae, sunt et iniquitatis. Eia, fratres, non est leve hoc onus, quod de ignorantiae nostrae caecitate portamus, nescientes in multis quid expediat; quid laudemus, quid improbemus, ita ut saepe dicamus malum bonum, et bonum malum (Isa. V, 20). Sed et quid oremus sicut oportet nescimus (Rom. VIII, 26), et in luce Scripturarum quasi in nocte palpando incedimus. Qui ergo hujusmodi sunt, ab Aegypto onerantur; sed cum Aegypto non onerantur, cum illis scilicet qui Aegyptus sunt et tenebrae, filii tenebrarum. De 0822B quibus Dominus in Evangelio: Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20); et Apostolus: Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 7). Hi nimirum eo pondere poenae premuntur, quo Aegyptum propheta docet esse puniendam.
10. Subjungitur onus deserti maris. Mare desertum est multitudo reproborum, qui, derelicti a Deo et a sanctorum numero separati, pondere persecutionum sanctam premunt Ecclesiam, ipsi poenarum pondere, quae in hoc onere a propheta notantur, postmodum puniendi. Praeterea mare sunt illi, qui diversis passionum ac vitiorum tumultibus quatiuntur. Qui semper in motu sunt, semperque vagi, nunquam 0822C stabiles, nunquam in eodem statu permanentes: nunc superbia intumescunt, nunc ira fervescunt; nunc tristes, nunc leves, nunc pressi silentio, nunc risu dissoluti, transgrediuntur praecepta seniorum, et fratrum pacem turbant. Quandiu tamen timent, quandiu dolent, quandiu admittunt correptionem nec fugiunt satisfactionem; desertum mare non sunt. At si venientes in profundum malorum contempserint, si correpti reclamaverint, nihil honestum, nihil quietum, nihil insuper ordinatum responderint; sed tumidi, sed inflati etiam in ipsum a quo corripiuntur, verbis indignationis insurrexerint, ita ut necesse sit relinquere eos sibi; desertum mare non dubites eos nominare. Vae illis qui a Deo derelicti et hominibus, dimittuntur secundum 0822D desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis! (Psal. LXXX, 13.) Quibus etiam Dominus per prophetam dicit: Auferam zelum meum a vobis, et ultra non irascar (Ezech. XVI, 42). Scitis, fratres charissimi, quam grave onus in humeros sanctorum imponant qui tales sunt. Sub hoc onere Propheta gemebat qui dicebat: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3). Vere supra dorsum nostrum fabricant, qui hujusmodi sunt, quotidianis nos suis exorbitationibus onerantes; qui addunt peccata peccatis, contemptum jungunt contemptui, contumeliosi, elati, detractores, Deo odibiles, senioribus non obedientes, sociis non contemperantes. Tales arenarum pondus, quod in 0823A onere deserti maris continetur, se noverint incursuros.
11. Ex hinc onus Duma sermo propheticus describit. Duma interpretatur silentium. Scitis, fratres, quod multos silentium onerat, et gravat quies, ita ut tacentibus et quiescentibus omnia oneri sint; caput doleat, venter rugiat, caligent oculi, et renes pene solvantur: exeuntibus autem huc illucque vagantibus et loquentibus, jucunda sint omnia, tradantur oblivioni dolores, singulis membris sua reddantur officia. O quanta est virtus linguae, quae oculos serenat, caput alleviat, renes consolidat, genua dissoluta corroborat! Haec infirmum in laboribus infatigabilem reddit, patientem in injuriis, paratum ad iter, promptum ad obedientiam. Itaque si videris 0823B monachum in claustro residentem huc illucque respicere, oscitare crebrius, manus et pedes extendere, nunc librum ponere, nunc resumere; postremo, quasi quibusdam stimulis agitatum de loco in locum, de auditorio in auditorium cursitare: sub onere Duma eum suspirare non dubites. Est praeterea aliud quoddam silentium, quod aeternae poenae pondus multis imponat. Ipsum est silentium, 559 quod ex pudore et confusione procedens, confessionem obstruit peccatorum, vel excludit remissionem: quod onus poenae tale silentium mereatur, propheticus sermo non tacet.
12. Jam onus in Arabia propheta subjungit. Arabia vespera interpretatur, quae diei finis est noctisque 0823C principium: horam mortis non incongrue, ut puto, signans, quae cunctis fere mortalibus timoris non leve pondus imponit. Quis enim hominum hoc onus evitet, cui se Salvator exempli causa spontanea voluntate submisit? Imminente enim morte, coepit, ut ait evangelista, pavere et taedere (Marc. XIV, 33). Sub hoc timoris onere totum vivit genus hominum, nisi forte aliquis talis sit, cui certa sit beata vita post mortem, cujus desiderio etiam amaritudinem mortis non sentiat. Praeterea vespera quae, ut diximus, diei finis est noctisque principium, ejus exprimit casum, qui post opera lucis, ea inchoat quae sunt tenebrarum, cujus fiunt novissima pejora prioribus, qui profecto eo pondere opprimetur, quod in hoc Arabiae onere continetur.
0823D 13. Subditur onus vallis visionis. Visio refertur ad contemplationem; vallis, ad humilitatem vel dejectionem. Est enim quorumdam contemplatio humilis, quorumdam dejecta. Humilis sanctorum, abjecta philosophorum. Sancti autem quo magis proficiunt, eo majori onere vanitatis fatigantur, et sic ad altiora se erigunt, ut quandoque inviti etiam ad inferiora trahantur. Si enim virtus proficit, servatur humilitas; si onerat, vanitas est. Scitis, fratres, qualem necesse est ut sustineat pugnam mens proficientis, ne favor humanae laudis subrepat, ne dissolvat adulatio, ne cor ambitu intumescat. At illi, qui quod notum est Dei, notum est illis; qui invisilia Dei, per ea biquae facta sunt, conspiciunt: evanuerunt 0824A in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et a monte contemplationis ceciderunt in vallem erroris. Ideo mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, e serpentium. Et si scire volueris quo isti digni sunt onere, audi quod sequitur: Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum et in passiones ignominiae, et tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 19-28). Sed et illi qui scientiam Scripturarum vel doctrinam coelestem intentione non recta, puta ad laudes hominum vel ad temporale lucrum retorquent; ad vallem visionis pertinere noscuntur, ut scientia visionem, vallis intentionem significet. Quos omnes quale poenae pondus exspectet, propheticus 0824B sermo declarat.
14. Sequenti loco ponitur Tyri onus quod nomen angustia interpretatur, cujus onus est in amaritudine poenitentiae, in labore continentiae, in corporali aegritudine. Quid enim? nihilne oneris est in hac corporali exercitatione vel disciplinae regularis observatione? Quid in labore continentiae? Quid laboriosius, quid difficilius? quid periculiosius servatur? quid facilius amittitur? Et est alia quaedam cordis angustia, quam facit amor sui: cui contraria est cordis latitudo, quam facit amor Dei et proximi. Amor autem sui ex propria voluntate procedit. Qui igitur amat propriam voluntatem, oneri illi est voluntas aliena, et ideo quae sua sunt quaerit, 0824C non quae aliorum. Ad omnia quae sibi voluntas propria suggerit, promptus; ad ea quae sibi injunguntur, piger et tardus. De talibus dicit Apostolus: Erunt homines se ipsos amantes (II Tim. III, 2). Qui profecto pondus poenae, quod in onere Tyri scribitur, non evadent.
15. Ultimum onus est jumentorum austri. Auster, qui ventus est calidus, signat Spiritum sanctum, sicut habes in Cantico canticorum: Surgat aquilo, et veni, auster; perfla, hortum meum (Cantic. IV, 16). Felix anima quae hujus austri jumentum est; quae freno moderationis hujus regitur; quae in omnibus ejus subditur voluntati. Felix plane anima, cui Spiritus sanctus praesidet, et omnia opera ejus dirigit. cogitationes ejus disponit, motus ordinat moresque 0824D componit. De talibus scriptum est: Ubicunque erat impetus Spiritus, illuc gradiebantur, cum ambularent (Ezech. I, 12). De quibus propheta: Viam fecisti in mari equis tuis (Habac. III, 15). Hujus jumentum austri Paulus erat, qui dicebat: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, 560 ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Et videte quomodo jumentum austri ubique regitur freno praesidentis. Prohibetur a Spiritu, ne in Asia praedicet (Act. XVI, 6); monetur a Spiritu, ut Macedoniam visitet (Act. XX, 1, 3); incitatur a Spiritu, ut Atheniensibus evangelizet (Act. XVII, 16); alligatus Spiritu Jerosolymam properat (Act. XX, 22). Vides quomodo insidens ei Spiritus sanctus quasi jumento suo, nunc stringit habenas, ne eat quo vult; 0825A nunc urget calcaribus, ut eat quo Spiritus vult. Quid putamus, fratres mei? nihilne oneris portant hujusmodi jumenta? Sed jumenta austri sunt, ideo onerantur ab austro. Quali onere, inquis? Audi Apostolum: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). In hac itaque charitate quale onus sustinuit Apostolus ipse dicat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Et iterum: Tristitia mihi magna est et continuus labor, pro fratribus meis secundum carnem (Rom. IX, 2, 3). Ille igitur qui jumentum est austri, oneratur aliena infirmitate, oneratur aliena iniquitate, oneratur aliena necessitate et perversitate. Onus est esuries pauperis, oppressio inopis, 0825B miseria aegrotantis, tentatio proficientis, causa deficientis. Oneraverat et eum plebis tribulatio, orphanorum desolatio, viduarum gemitus, afflictio captivorum. Nonne beatissimus Paulus quasi hoc onere pressus, a secretis coelorum descendit ad cubile infirmorum? Sed et vos, fratres, qui fugistis ab aquilone de medio Babylonis, et jam habitatis in terra austri, Alter alterius onera portate, et sic, ut jumentum austri, adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Certe non est jumentum austri, qui portare negligit onus fratris sui, infirmitates et morum et corporum, quas in istis oneribus, ut potuimus, commemoravimus.
16. Praeterea, fratres, per jumenta austri, possumus eos significatos dicere, qui dona Spiritus sancti 0825C non per meritum, sed per officium sortiuntur, sicut sunt prophetia, curationes et caetera hujusmodi. Quos ordinant, ordinantur; maledicuntur, quos maledicunt; quos benedicunt, benedicuntur; ligantur, quos ligant; et quos absolvunt, absolvuntur: ita tamen si haec omnia secundum leges Ecclesiae, non secundum animi impetum faciunt. Hinc est quod Balaam populo Dei benedixit (Num. XXIII, XXIV); quod Caiphas pessimus prophetavit (Joan. XI, 51); quod Judas pessimus, sicut caeteri Apostoli, miracula fecit (Matth. X, 4, 8). Hinc est quod multi venient in illa die dicentes, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et signa multa fecimus? Et tunc confitebor illis, ait Dominus, quia non novi vos (Matth. VII, 22, 23). Hi tales non homines dicendi sunt, sed jumenta, 0825D qui Domino Jesu Christo non serviunt, sed suo ventri, qui terrena cupiunt et coelestia contemnunt. Hi nimirum illo onere miserabiliter punientur, quod quibusdam jumentis austri Isaias terribiliter intentat.
17. Fregimus, ut potuimus, panem istum hordeaceum; sed quia festinavimus inter frangendum, plurima nobis ceciderunt fragmenta. Vos igitur qui otiosi estis, quos Christus ab his occupationibus servavit immunes, colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Inspiciat unusquisque se ipsum. Videat, et quod onus sustineat, et quod in futurum sustinere formidet. Si sub onere Babylonis est, detestetur illud et abjiciat; ne si fuerit conformis operibus 0826A ejus, a poenis ejus non sit immunis. Sub onere Philistiim, videat ne potionibus eorum inebrietur; eisque fiat similis in culpa, futurus eis similis in poena. Quod si sub onere Moab se senserit laborare satagat sic necessitatibus corporis indulgere; ne Nabuzardam muros destruat Jerusalem (IV Reg. XXV, 8-10); nec sic ei satisfaciat, ut cum illo in aeternum ardeat. At si onus Damasci humerum presserit, caveat ne ipse sibi manus injiciat; et ita seminans in carne, de carne metat corruptionem. Sane si onus Aegypti incubuerit, abjiciat opera tenebrarum, et armis lucis induatur; ne si hic interioribus tenebris mentem libens tradiderit, quandoque in exterioribus nolens crucietur. Porro, si onus deserti maris malis eum persecutionibus infestaverit, 0826B non deficiat nec frangatur; ne quod ipsi injecerint per malitiam, ille per impatientiam patiatur. Si autem onus Duma, id est silentii, fecerit impatientem, vel pudor et confusio obstruxerit confessionem; caveat pondus poenae, quod taliter silentibus propheta intentat. 561 Verum si onere Arabiae pressus mortem timuerit, secundum naturam sese habeat, ut eam non timeat propter conscientiam; ne non solum ab Arabia prematur, sed insuper cum Arabia aeternae damnationis onere comprimatur. Praeterea si sub vallis visionis onere suspirans contra vanitatem pugnaverit, caveat ne a monte contemplationis cadat in vallem erroris, eo utique onere obruendus, quod in onere vallis visionis propheta describit. At si sub onere Tyri, ob praesentes 0826C labores et dolores mentem pusillanimitas in desperationem dejecerit, caveat prae omnibus propriae voluntatis angustiam; ut corde dilatato, per omnes hujus vitae angustias gratanter incedat, et sic aeternum miseriae pondus, quod Tyro intentatur, evadat. Postremo, si sub onere jumentorum austri affectus taedio defecerit, cogitet sciatque, quia, si onus charitatis abjecerit, onus damnationis non immerito sustinebit.
18. Credo etiam quod non vacat mysterio ipse onerum ordo; nec sine causa primo loco ponitur onus Babylonis, secundo Philistiim, et sic de caeteris. Si enim prius a cordibus nostris non fuerit expulsa cupiditas, quae onus Babylonis et radix omnium scitur esse malorum (I Tim. VI, 10); nec caetera 0826D onera declinare vel vincere, nec ad virtutum progredi summam ulla ratione poterimus. Fit autem ista cupiditatis expulsio, vel in his qui saeculo plene renuntiant, vel qui sic utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 31); vel tanquam nil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI, 10) Cupiditate autem devicta vel exclusa, jam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Sed cum his qui non patitur nos tentari supra id quod possumus, sed facit cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13); onus istud vel alleviaverit vel abjecerit, onerabit nos hujus 0827A carnis necessitas, cujus metas sicut scire difficile est ita servare impossibile. Necesse proinde est ut, concepto igne, naturalia nos incentiva fatigent; et, nisi eis resistatur, ad illicita quaeque compellant. Si vero compressis Philistiim, necessitas corporalis, quasi Moab, sub modo fuerit temperantiaque redacta, et sic quasi onus Damasci, carnis quis vicerit incentiva; statim errores et blasphemiae, quasi tenebrae Aegypti oculos carnis obducent, donec coruscanti luci sapientiae tenebrae cedant; et statim desertum mare, id est perversorum invidia malitiaque succedant. Qua cessante, cum omnia ei videantur esse quieta, ipsa quies a spiritu acediae, quasi ob onere Duma, non potest esse quieta. Quo operis, orationis ac lectionis, assiduitate expulso, 0827B onus Arabiae, id est metus mortis, incumbit. Sed et ipso bonae conscientiae ac fidei virtute superato, jam quasi vicinum et propinquantem perfectioni vanitas 0828A onerabit. Quae si fuerit profunda humilitate devicta, nil restat nisi ut alienis necessitatibus quasi jumentum austri oneretur.
19. Haec in praesenti de oneribus dicta sufficiant, quorum quaedam ab humeris nostris hoc tempore gratiae Christus deponit, quaedam temperat, quaedam minuit, quaedam disponit. Haec autem omnia operatur secundum abundantiam misericordiae suae, a cujus praesentia, quasi a facie olei, jugum diabolicae dominationis computruit. Sed qui tempus misericordiae negligit, judicii tempus formidet; quia is qui per misericordiam nos redemit, per justitiam judicabit. Itaque, fratres, misericordiam et judicium cantemus Domino. Misericordiam scilicet, quam experimur; judicium, quod exspectamus. Amplectamur 0828B illam, illud timeamus, ut hic devoti, illic securi inveniamur, praestante Domino nostro Jesu Christo. Amen.