S. Gertrudis, virginis

Die 16 novembris

S. Gertrudis, virginis

 

Deus, qui iucundam tibi mansionem in corde beatae Gertrudis virginis praeparasti, ipsius intercessione, cordis nostri tenebras clementer illustra, ut te in nobis praesentem et operantem laetanter experiamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Islebii (Eisleben) in Thuringia anno 1256 nata est; puellula apud moniales Cistercenses Helfiti (Helfta) recepta, strenue studiis incubuit, litteras et philosophiam apprime discens. Ad Deum conversa, mirum in modum viam perfectionis cucurrit, orationibus et contemplationi se devovens. Mortua est anno 1301 die 17 novembris.

Quamvis numquam formaliter canonizata fuisset, eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1738. Anno vero sequente (1739) ad diem 15 novembris translatum est, et tandem anno 1932, inducto festo S. Alberti Magni, ad diem 16 eiusdem mensis repositum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *