«Sermones in Canticum Salomonis» — Gillebertus de Hoilandia
SERMO XVII. Ferculum sibi fecit Salomon de lignis Libani. (Cant. III, 9.)
1. Audistis, sacrae virgines, sponsae Christi, audistis hesterno sermone de lectulo vestri Salomonis: 0087B ulterius hodierno pergitis quaerere de ferculi sacramento. Omnes vultis hujus Cantici sermones ad amoris usum deflectere, et ad vestras interpretari delicias. Vobis solis haec putatis esse conscripta carmina? Nullus sapit vobis sermo, qui non amatoriis vernet affectibus et dulcem charitatis odorem aspiret. Habetis ergo et hic aliquid quod amatorium sonat blandimentum: de ferculo vobis alludit sermo divinus. Nullam vobis residere patitur dilectus excusandi materiam. Grata quidem sunt promissa lectuli gaudia, sed poterat aliqua in vobis adhuc suspicio de perveniendi difficultate submurmurare. Ideo vobis sermo sacri vehiculi, quo estis ad lectulum portandae, pulchra varietate describit 52 ornatum. Etiam in itinere sponsus vobis procurat ipse 0087C delicias. Ferculum hoc quidem gratum est materia, sed auctore est gratius. Ipse enim Salomon ferculi hujus est auctor et artifex. Ferculum enim sibi fecit rex Salomon de lignis Libani, columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum. Audi, filia, quam glorioso apparatu portaris ad lectum. Non sinit te sponsus sine reclinatorio, et illo aureo, fortasse ex illo auro de quo legis: Caput ejus aurum optimum (Cant. V, 11). Multus reclinatorii usus est, sed inferior quam lectuli. In reclinatorio habet spes fessa jucundum sustentamentum, oblectamentum in lectulo. Hic sponsae votum fovetur, ibi votis fruitur. Quantus te, putas exspectat apparatus, quae tali deduceris ornatu? Quid ego nunc sermone frequenti 0087D cuncta exaggerem, ligna cedrina, ligna Libani, columnas argenteas? Ipso auditu se nobis ista commendant, et corporalis pulchritudo in figuram adducta spiritualem, quemdam et intelligibilem conatur indicare decorem, et sanctae animae designare vehiculum. Haec enim corporalia intelligi, lectionis circumstantia non sinit. Quid enim aurum materiale charitate consterneretur? Sed omnia spiritualia sunt, quia spiritualis est amor, cui tam ambitiosus ferculi blanditur apparatus
2. Possem haec et similia de ferculo hoc ad nostrum derivare sensum. Sufficiat ista breviter disputasse, ad vestram vel satiandam, vel provocandam aviditatem. Quid? vobis solis vultis haec cantica servire? Sinite adolescentulae pascantur: sinite ad suam 0088A commoditatem, ut vel pauca inflectant capitula. Sapientibus et insipientibus debitor est Christus. Nihil vobis imminuitur, si aliis pro suo sensu abundet. Estote contentae lectulo: inferioribus vel ferculi permittite usum inservire. Illius gratia parcior, hujus popularior. In illo includitur, in isto ingreditur Christus. Vobis se uberius et quadam specialitate indulget: sed tamen alias non obliviscitur, quae vestram nondum valent ad mensuram pertingere. Potestis et vos ferculi participare sacramento et vice perfungi, si Sponsum quem inclusum tenetis, ad nos quasi reportetis, si deferatis pacem, si annuntietis bona, si gaudia foris praedicetis quae intus videtis. Quidni ferculum erant, de quibus in Ecclesia canitur: «Portantes pacem et illuminantes patriam? (In Offic. 0088B de Apost.) Sed nemo vel praedicationis officium assumat, nemo sibi sumat honorem nisi vocatus a Deo (Hebr. V, 4). Quid te ipsum super candelabrum ponis, qui te ipsum non accendis? Ille te ponat in sublimi, qui lucernam te fecit. Per illum ascende, qui te accendit. Denique nemo se ipsum ferculum facit, sed ipse Salomon fecit sibi ferculum de lignis Libani. Est et ferculum, si quis non solum in ore, sed et in corpore suo Christum portet. Glorificate et portate Christum in corpore vestro, dicit Paulus (I Cor. VI, 20). Portari vult a vobis Christum, sed gloriose, non cum taedio, non cum murmure, non cum indignatione et fluctuante proposito; denique portari, non trahi. Trahenti enim onerosus est Christus, onerosa castitas, onerosa humiliatio, obedientia 0088C gravis, pauperies sordet: deformiter portas qui sic conversaris. Fascis quidam grandis tibi videtur fides, et pietas ponderosa. Non potes dicere: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi (Cant. I, 12). Quid? Fenum tibi videtur fides tua, sub cujus onere sic strides, sic gemis, sic murmuras, quomodo plaustrum stridet onustum feno. Non est fenum Christus, sed flos est, sed fructus est, sed lignum vitae, lignum quod dat fructum in tempore suo: et tu non vis exspectare? Beati qui vescuntur tempore suo (Eccle. X, 17). Denique patientia necessaria est, ut reportetis promissiones (Hebr. X, 36). Portate ergo patienter onera, imo onera pietatis. Pietas enim et ipsa partem jam habet repromissionis, sicut scriptum 0088D est? (I Tim. IV, 8.)
3. Ergo portate imaginem ejus qui de coelis est, et gloriose portate. Onus enim ejus leve. Estote non ignominiosum offendiculum, sed gloriosum vehiculum, quale fecit sibi rex Salomon. Miro autem modo ita virtutum distinguit varietatem, ut primo loco elationis vanitatem excludat. Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.) Si ferculum es, non tu te, sed ipse te fecit. Ferculum enim sibi fecit rex Salomon de lignis Libani. Et ligna ipsa quis fecit? nonne ipse? Ipse plantavit cedros Libani. Quod si tu cedrus es alta Libani, noli tamen altum sapere, sed time, ne forte inde evellaris 53 propter elationem, ubi plantatus es per electionem. Non enim 0089A tu te, sed ipse elegit te in opus ministerii: ipse ministerii officium, ipse ministrandi confert gratiam, id est facultatem et dignitatem. Agnosce a quo plantatus es, et non tibi veniat radix superbiae, ut non moveat te manus tentatoris. Non ascendat, ut succidat te securis inimici, cujus ne novacula quidem super caput sanctorum ascendit. Ferculum Dei ille sibi praeripere gestit, et in usus suos de Libano ligna succidere. Denique apud Ezechielem gloriatur et dicit: In cathedra Dei sedi (Ezech. XXVIII, 2). Vide ergo ne per elationem de cathedra justitiae efficiaris cathedra pestilentiae et ferculum scandali, et per te vel exempla, vel sermo malus ad multorum perniciem ut cancer serpat. Esto ferculum Dei, ut ejus in te imaginem portes, et odorem notitiae suae 0089B per te manifestet, Tale Paulus ferculum erat, de quo Dominus ipse profitetur: Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum (Act. IX, 15). Ipse qui elegit, ipse ferculum fecit.
4. Ferculum sibi fecit rex Salomon de lignis Libani. Ligna haec ligna cedrina sunt, et natura sui et nomine loci nescio quid magnum commendant. Libanus candorem sonat, cujus ligna nulli obnoxia sunt corruptioni: et sicut substantiae suae non admittunt putredinem, ita suavissimum spirant odorem. Bene Libanus Paulus, qui serviebat Deo, ut ipse dicit, in conscientia pura (II Tim. I, 3). Quid enim pura candidius conscientia? quid imputribilius illo, quem nulla creatura separare potuit a charitate Dei? 0089C Momentaneae virtutes, et quae ad horam subsistunt, mihi non videntur tam ligna quam olera, quae cito decidunt. At in Paulo quaedam erat indefessae charitatis imputribilitas. Ideo bonum certamen certavit, cursum consummavit, de caetero exspectans coronam justitiae (II Tim. IV, 7, 8), coronam de manipulis, cujus jam quasi de vicino attraxit odorem. Denique et ipse bonum exhalavit odorem, odorem vitae ad vitam, odorem notitiae Dei (II Cor. II, 14, 15). Bonus odor fama bona: bonus etiam odor conscientia bona. Illa aliis benet olet, ista sibi. Haec enim gloria sanctorum, testimonium conscientiae (II Cor. I, 12). Futurae enim beatitudinis fructus jam nobis in bonitate vitae coeperunt olere. Et bene imputribilitati bonus odor adjungitur: nam e contrario putredo 0089D fetorem emittit. Qui enim seminat in carne, de carne metet corruptionem, de corruptione tristem odorem, sicut de integritate suavem.
5. Et bene de integritate inducta est mentio, quod virginalis candor expressus videatur Libani lignis. Nam et bonum virginalis continentia vaporat odorem, et ejus est perpetuus usus. Sive enim conjugii servitus evacuabitur, sive desolatio viduarum cessabit, virginalis vero integritatis libertas et gratia non excidet unquam: quia qui non nubunt, nec nubuntur, jam sunt quasi Angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Denique et Libano in Scripturis legitur comparata virginitas, Ego, inquit, quasi Libanus non incisus evaporavi, et sicut balsamum non mixtum odor meus (Eccli. XXIV, 21). Merito Libanus venter immaculatus, 0090A venter impollutus, venter intactus, venter non incisus. Non incisus est, cujus manet integritas, cujus non sunt resignata claustra pudoris. Propter munditiam Libanus: propter integritatem non incisus. Merito non incisa, quae non est divisa. Vis audire incisam? Mulier nupta cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat viro, et divisa est: utique in Deum et virum divisa; et forte non aequaliter divisa, sed in virum propensior. Mulier autem innupta et virgo non cogitat nisi quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (I Cor. VII, 34). Quasi Libanus non incisus evaporavi habitationem meam. Matris Domini specialiter haec verba videntur. Illa vere Libanus, et Libanus non incisus. Illa vobis evaporavit, sacrae virgines, habitationem suam, habitationem 0090B coelestem, habitationem angelicam, quando virginalis conversationis exempla in vos transfudit, et perpetui pudoris inspiravit amorem: et satis expressit habitationis suae gratiam, quam evaporare se dicit. Quid enim habitatione virginea vapori similius? Nihil habet haec conversatio carneum, nihil mundanum, sed totum coeleste. Supermundanum totum, spirituale totum; et ideo simile vapori: sed quali vapori? Et tanquam balsamum, inquit, non mixtum odor meus. Tanquam balsamum non mixtum, tanquam balsamum non corruptum, tanquam balsamum non adulteratum. Est mixtura, quae balsamum simulat et mentitur: et est mixtura, quae etsi non habet balsami similitudinem, bonum tamen 54 contristat odorem. Est ergo, ut sic dicam, 0090C balsamum verum et solum; et est balsamum etsi verum, non solum: et est balsamum, nec verum nec solum. Primum in perfectis est: hoc ultimum, in deceptis: medium, in illis qui etsi nulla illuduntur fallacia, aliqua tamen virtutis gratia destituuntur. Merito itaque illa quae sola gratia plena erat, quasi balsamum non mixtum odorem suum dicit.
6. Quod si tu virginitatem oles, si orationum instantiam, si jejuniorum abstinentiam, bene oles, et balsamum oles. Si vero impatientiae adhuc morbo laboras, si vaniloquium, si levitas consiliorum, si ardor explendae propriae voluntatis, si tristitia, si taedium, si horum aliquod unum in te nominatur, mixtus est jam odor tuus, et non purum balsamum 0090D spiras. Modica enim stilla admixtionis peregrinae totam balsami massam contristat. Bene quidem cum illo agitur, qui si quid triste fortuito et velut subito redolet, statim abolet. Nam in multis offendimus omnes, dicit apostolus (Jacob. III, 2). Ex subito quidem lapsu, sed statim correcto, nullus est odor aestimandus; magis vero ex eo in quo quis est sedulus vitio. Periculosa et pessima mixtura est, quando vitium quodlibet virtutis mentitur speciem; et angelus satanae in angelum lucis se transfigurat (II Cor. XI, 14), et quasi balsamum facit venenum spirare. Unguentarius est Satanas, nolite ab illo oleum emere. Non enim tam confector est quam corruptor unguenti. Denique sicut scriptum est, Fervescere facit quasi ollam mare, et ponit sicut cum unguenta ebulliunt 0091A (Job. XLI, 22). Mors in hac olla. Ollam hanc succensam vidit Jeremias, et faciem ejus a facie aquilonis (Jer. I, 13). Qualis unguentorum artifex, qui de mortis olla vitae vapores exire simulat? qualis artifex, qui ollae succensae faciem quasi ab austro fervere facit, per quam potius ab aquilone mala exardescunt in terra? Aut filius prophetae est, aut certe propheta, qui mortem in olla deprehendit, et vapores ejus ab aquilone venire. Sulphurei sunt vapores, quos olla carnis tuae succensa evomit: et tu in his balsami tibi videris odorem sentire? Si per te nescis balsamum merum a mixto discernere, veni ad Prophetas, veni ad filios Prophetarum Apostolos, qui te mixturarum differentias doceant, qua in olla mors sit. Talis Paulus, qui dicere ausus est: Non 0091B ignoramus astutias ejus (II Cor. II, 11). Si non sufficit manus tua, ut purum habeas balsamum, sancti te doceant quomodo misceas. Attulit Nicodemus mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum (Joan. XIX, 39), et Mariae emerunt unguenta (Marc. XVI, 1). Sed Maria Domini mater unguenta non tam comparat, quam spirat; quae unctum oleo laetitiae ipsum parturivit Christum. Tanquam balsamum, inquit, non mixtum odor meus.
7. Si mixturae rationem ignoras, veni ad doctores Ecclesiae, ad eos qui columnae quaedam sunt et firmamentum veritatis, et columnae argenteae in Domini ferculo, et sacri dispensatores eloquii: ab his disce quomodo cogites quae Domini sunt, et quomodo sollicita sis pro Christo ut sibi placeas. Tunc 0091C et tu columnas habebis in te argenteas, si utriusque testamenti fueris suffulta scientia. Ideo et hic post Libani ligna, columnas subtexit argenteas sermo divinus, ut habeas mysterium fidei in conscientia pura. Mysterium fidei, quam sacrum tibi praescribit eloquium, eloquium argenteum est: ut evangelicis et apostolicis subnixa praeceptis, illa mediteris, illa conserves et conferas in corde tuo; nec patiaris inerti situ cohaerere et obliterari, et oblivionis aerugine denigrari divini verbi argentum.
8. Sed non possumus nunc in sermonem hodiernum has inserere columnas. Hunc enim tractatum Libani praeoccupaverunt ligna, et in eorum odore longius quam putabam noster sermo excurrit, suavitate illectus materiae. Tibi, Domine, hunc commendo 0091D Libanum, Libanum egregium, hunc chorum virgineum, sacrarum coetum feminarum. Tu custodi ut non succidatur, ut non incidatur, sed sua illi servetur integritas, servetur castitatis candor, quia Libanus candorem sonat: servetur puritas mentis, ut sanctae sint et corpore et spiritu. Custodi Libanum hunc, cujus ligna in ferculi tui dedicasti materiam. Procul ab illo sit prophetica comminatio: Aperi, Libane, portas tuas, comedat ignis cedros tuas (Zach. XI, 1). Portae istae claudantur aliis, soli aperiantur tibi. Tu illi clavis sis et claustrum, tu signa et resigna, ut nec signaculum nec clavem praeter te recipiat, Christe Jesu, qui Deus es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
55 SERMO XVIII Ferculum sibi fecit rex Salomon de lignis Libani. (Cant. III, 9.)0092A
1. Lignis Libani incorruptio carnis, et munditiae vobis est candor expressus. Bona quidem est castitas: sed quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Fide, dicit Scriptura, purificans corda eorum (Act. XV, 9). Non enim sola carnis continentia castitas censetur: cordis multo magis est aestimanda puritate. Jam vos, inquit Jesus, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Bonus fidei sermo qui mundat: et ideo in hoc ferculi cultu post ligna Libani columnas producit argenteas, et virginalis mentem munditiae ad sacri 0092B provocat meditationem eloquii, eloquii casti, eloquii quod argento examinato confertur (Psal. XI, 7). Bonae sunt in pectore virginum erectae columnae, si sacrae fuerint Scripturae suffultae et cognitione fideli, et recogitatione frequenti. Bonus Libanus es, si mundum cor habes, mundum a cogitatione foeda, et a cogitatione infideli. Magna foeditas spiritus, fidei corruptela. Quod si sana fuerit in te firma forma fidei, jam unam habes columnam. Noli tamen esse hac contenta, adjunge et alteram: meditare in lege Domini die ac nocte. Infidelitatem et fornicationem puta, si mens tua vel modicum a fidei recogitatione declinet. Bonae columnae sunt divinae notitia et memoria legis: recta credulitas et recordatio fidei. Columna es, si fueris in fide firma: argentea, si divini 0092C fueris usu instructa sermonis. Rectum est, inquit, verbum Domini et omnia opera ejus in fide (Psal. XXXII, 4). Bonae columnae fides et verbum fidei. Verbum hoc prope sit in cordo tuo; nam in ore prope est: prope sit et perpetuo ibi sit. Ex abundantia cordis oris sermo erumpat. Septies in die, inquit propheta, laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). Vos, sacrae virgines, dicite semper. Septies quidem dicite laudem propter horas solemnes: semper autem cantantes et psallentes in cordibus vestris.
2. Argenteae sint linguae vestrae. Argenteae sunt, si de sacra Christum pagina sonant. Non mittatur massa plumbea in os vestrum. Plumbeum os est, quod nil subtile loquitur, nil acutum, nil de supernis; sed totum remissum est, totum hebes, totum 0092D de imis, fortasse et de iniquis. Nam iniquitas sedet in talento plumbi (Zach. V, 7, 8). Homo ille evangelicus peregre proficiscens, non talia servis suis talenta distribuit (Matth. XXV, 14, 15). Nolite de talibus negotiari talentis, in thesauris vestris hujusmodi non inveniantur. Paulo dicenti intendite: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad aedificationem fidei (Ephes. IV, 29). Ad aedificationem, inquit, non ad eversionem fidei. Ferreum os est quod fidem evertit, quod sanctam subruit conversationem, quod instrumentum est belli, seminarium litis, quod murmur et amaritudinem sonat. Bestia talis in Daniele describitur, dentes et ungues ferreos habens, commandens et comminuens 0093A omnia (Dan. VII, 7). Nulla inter oviculas, imo inter amicas Domini bestia talis reperiatur. In hoc grege virgineo nulla virulenta, nulla violenta sit: nullus in hoc paradiso serpentis sibilus sonet. Virgineum os virulenta verba non decent. Quid? pravis polluta verbis osculum in sponsi labia porriges? Candor ipse lucis aeternae, et nil inquinatum attingit illum. Memento os tuum coelestibus osculis et oraculis consecratum. Sacrilegium puta, si quid non dulce, non divinum, non de sancta pagina sonet. Buccinate, inquit, in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae (Psal. LXXX, 4). Omnis dies vobis solemnis debet esse; semper neomenia, semper sabbatum. Ideo os vestrum quasi tuba sit ductilis, tuba argentea: tuba quae non lites, sed laetitiam sonet, 0093B sed solemnitatem, sed cantica spiritualia.
3. Nescio quomodo de columnis argenteis ad tubas nostra deflexit oratio: nisi quod optima columna est in domo Domini, qui tale os portat. Bona columna est in quo fessi sustentantur. Habes in Isaia: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam eum qui lapsus est sustentare verbo (Isa. L, 4). Erudita plane lingua Christi Jesu, annuntiantis pacem, praedicantis bonum. Lingua placabilis lignum vitae (Prov. XV, 4), columna et firmamentum veritatis. Et tu virgo in hoc sponsi imaginem porta, ut habeas linguam eruditam, linguam placabilem; non erroneam, non vagam, non labilem ad otiosa, sed quae loquatur judicium; quae verbum solatii proferat, quae columna quaedam sit et firmamentum ad aedificationem 0093C 56 fidei, vel tuae, vel alienae. Prope sit verbum fidei in ore tuo, et in cordo tuo (Rom. X, 8). Vis columnam audire argenteam? Lex, inquit, Dei ejus in corde ipsius: ecce argentum. Et non supplantabuntur gressus ejus (Psal. XXXVI, 31): ecce columna. Jure columna, quae subverti non potest. Verbo Domini coeli firmati sunt, inquit Psalmista (Psal. XXXII, 6). Hoc verbo confirmetur cor virginis; ut coelum sit, ut sedes Dei, ut reclinatorium possit aureum fieri. In argento, fidei rationem et scientiam accipite: in auro, intelligentiae et veritatis fulgorem. Reclinatorium hoc aureum super hujusmodi columnas imponitur. Nisi enim credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9, sec. LXX). Fidei eruditio ad intelligentiae puritatem 0093D gradum praestat. Fundamento huic contemplationis innititur gratia. Dum in sermone Dei meditaris fideliter, et per patientiam et consolationem Scripturae ad spem te supernam erigis, columnam te exhibes. Reclinatorium aureum tunc exsurgis, cum nuda tibi sine sermonis involucro raptim incipit coruscare veritas.
4. Sed jam perfectius ordinem intuere, et provectum quemdam de Libani lignis ad columnas argenteas, et aureum reclinatorium. In Libano cordis munditia; in argento divinae legis notitia; in auro sive sermonis ministerio mysteria sacra manifeste resplendent. In primo mentis oculum purgas: in secundo prospicis: perspicis autem in tertio. Vel si mavis ita dici, mundaris, meditaris, specularis. Confessio, 0094A inquit, et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. XCV, 6). In Libano pulchritudo, in argento confessio, in auro divinae conspectus praesentiae tibi commendatur. Quam magna est confessionis et pulchritudinis hujus gratia, quae in conspectu tantae majestatis admittitur! Vis alibi in Psalmo hanc distinctionem audire? Cor, inquit, mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua? (Psal. L, 12, 13). Vides quomodo abyssus abyssum invocat; quomodo diversa Scripturae capitula sibi concinunt. Primum ad Libani candorem refer. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Secundum ad argenti columnas. Rectum est enim verbum Domini. Tertium ad aureum reclinatorium, ubi Domini 0094B facies sine velamento sincere videtur: et in auro rutilat majestas regia; hoc est, purgatum, instructum, et, ut sic dicam, praestrictum spiritum sibi postulat dari. In Libano purgatur, in argento instruitur, in auro praestringitur. Praestringitur enim vere in contemplando quaelibet purgatae mentis acies: et coruscationes intimae lucis ad modicum sustinet. Hos profectuum gradus relege tu, quae speculationis aspiras ad gratiam. Nihil in te foedum, nihil infidele resideat, ut nuda tibi possit fulgurare veritas. Primo emundare, secundo exercitare, tertio intuere. Emundare a lege carnali, exercitare in lege fidei, intuere et perspice in lege perfectae libertatis, in lege spirituali. Ubi enim spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). In lege quae litterae velamine caret, in qua 0094C nec errori, nec ignorantiae, nec aenigmati locus est. Error ubi est, seducit. Ignorantia ubi est, non ducit. Aenigma ubi est, etsi ducit, non tamen perducit. Quis ibi erret? Reclinatorium enim est, et quies, et votorum finis. Quis ignoret? Aurum enim est, et rutilat ad lucem. Quod ibi aenigma? Votorum finis, et serena veritas, aenigmatum figuras non recipit. Ibi nihil falsum, nihil occultatum, nihil figuratum: aurum est, et fulget; reclinatorium est, et fovet; dulcis fomes, sed hora fugax. Et fulgor iste fulguri comparatur. In momento fit, in ictu oculi, in novissima tuba. Novissima tuba est, quando non jam in pagina, sed in ipsa praesentia innotescit; quando quis efficitur docibilis Dei; quando post Apostolorum 0094D et Prophetarum sermones novissime in se ipso Dei Filius Patris Verbum loquitur. Tuba haec nescit incertum sonum dare; non sonat nisi ad solemnitatem, nisi in neomenia, et novae lucis exordio.
5. Buccina nobis tu, bone Jesu, in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis nostrae. Vere insignis dies, ubi divina majestas se manifestat: nihil insignius, sed nil succinctius. Diem dixi: hora est. Hora vere insignis, et vere solemnis. Eructa tu nobis, Jesu bone, aeterni illius diei horas aliquas. Diem illum statim efficies, cui tuae lucis verbum eructas, qui dies es aeternus. Fulgura nobis coruscationes tales. Fulgur efficitur, cui tu fulguras. Similem tibi reddis, si quem irradias, Similes, inquit, ei erimus cum apparuerit (I Joan. III, 2). Montes quos tali radio 0095A tangis, non fumigant, 57 sed fulgurant. Aurei fiunt, tuum quibus aurum refulget. Caput tuum aurum optimum reclinatorium aureum non invenit, sed reddit ubi se reclinat. Jam non est illud de Evangelio dicere: Filius hominis non habet ubi caput reclinet (Luc. IX, 58). Videsne, Domine Jesu, quot hic habes reclinatoria? Nunquam se majestatis tuae caput libentius reclinat, quam in virginitatis aureo sinu. Respice virginea pectora haec, pectora vacantia tibi: in his frequenter reclinas, et recumbis, et cubas in meridie, et aureo claritatis quodam sereno. Non hic vulpes foveas habent, nec nidificant volucres coeli. Solidius est reclinatorium hoc, quam ut hic subdola valeat vulpes infodere. Nullus dolositati relinquitur haereticae locus, ubi serena fulgurat veritas. 0095B Sublimius est quam ut huc aut subdola vulpis, aut superba volucris accedere queat. Abscondita sunt haec a sapientibus et prudentibus, et revelata sunt parvulis, qui humilem sectantur ascensum, ascensum purpureum, et passionis Christi vestigiis insistunt. Vere purpureus ascensus, quem Christi signavit cruor, et passionis ejus coloravit fides.
6. Sed illud attendendum, quomodo, imo quam congruo modo sibi concinunt columnae argenteae et ascensus purpureus. In illis sapis fideliter: in isto sentis humiliter. In illis meditatio, in isto imitatio. Non enim in sermone tantum est regnum Dei, sed in virtute. Quid tu istic dices, qui humiliationem servitutem putas? Servilis non est, quam regalis 0095C nobilitat purpura. Ornamentum est etenim purpura regium. Hos si tu vel dedignaris vel horres gradus, respice quod purpurei sunt. Humilitas suscepta pro Christo regiam praefert dignitatem. Tu vero, sponsa Christi, candido preme pede gradus purpureos. Nobilis est semita quam dilectus tuus prior incessit. Quam pulchri sunt etenim gradus purpurei, quos pede sacro Christus prior signavit pedibus illis, quibus nullus pulvis adhaesit, pedibus niveis, quos cruoris sui signavit vestigio? Haec tu ardenter vestigia relege: aufer calceamentum carneum de pedibus tuis. Sanctus enim ascensus est, quem tibi disponis. Nudo et expedito insiste vestigio gradibus istis. Purpuram hanc non conchylii, sed Christi sanguis intinxit. Hic tu pedem libenter pone, ut pes tuus intingatur 0095D in sanguine Christi. Non veniat tibi pes superbiae, si humilem secteris ascensum, qui Sponsi tui cruore sacro signatur. Huic tu non modo pedem, sed etiam manum et caput intinge, ut tota purpurea, tota regalis et passione Christi tota nobilitata ascendas. Nam si compateris. conregnas. Noli te saeculi nobilitate claram reputare. Vilior eris si respexeris ad illam, si natales tuos Sponso imputes, si te pro saeculi fastu praeferas aliis, aut aliquid habere privilegii putes. Contra humilitatem propositi de prosapia carnis evacuaris a gloria Christi, si alia re nobilitari praesumas. Haec tibi purpura sufficiat ad fastum, sufficiat ad ascensum, sufficiat ad gloriam, ut non glorieris nisi in cruce Domini tui Jesu Christi. Ascensus te purpureus reclinatorium perducet 0096A ad aureum: quoniam humilibus et quietis contemplationis debetur gratia, a sapientibus autem et prudentibus absconditur, revelanda parvulis. Purpura haec magnum quoddam est pignus amoris, quem tibi dilectus exhibuit. Vere magnum pignus amoris mortis passio. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Tale praestitit, tale pignus repostulat passio tua, humiliatio tua. Quid pro te pertulit, memoria tibi reducat, et quantum adamavit, pro qua se tantum humiliavit. Ama ergo tu illum qui prius et plus dilexit. Non exigunt haec tempora ut sanguinem effundas. Effunde animam tuam; effunde sicut aquam cor tuum. Nam etsi tradideris corpus tuum ita ut ardeat, charitatem non habeas, 0096B quid tibi proderit? (I Cor. XIII, 3.) Denique et ultimo loco quasi finalis omnium clausula gratiarum ponitur charitas; et media, velut ornamento quodam, charitate constrata dicuntur propter filias Jerusalem.
SERMO XIX. Media charitate constravit propter filias Jerusalem. (Cant. III, 10.)
1. Novum aliquid vultis audire; sed ego novum quid non habeo, nisi ut vos innovet amor. Mandatum 58 hoc novum do vobis: nihil vobis notius, et nihil est novius. Non estis in isto rudes et inexercitatae negotio. Vestrum hoc proprium officium est. In amoris enim praecipue munus estis dedicatae. Denique et propter vos fercula Salomonis media 0096C charitate constrata dicuntur. Media, inquit, charitate constravit propter filias Jerusalem. Quodam quasi privilegio hic sermo vobis delegavit usum amoris. Aemulamini, filiae Jerusalem, charismata meliora, magis autem ut ametis. Amor omni supereminet gratiae: et in hujusmodi descriptione ferculi, charitas reliquarum quasi ornamentum et clausula superponitur gratiarum. Plures in hoc ferculo enumerantur gratiae, sed charitate cumulantur omnes. Charitas cumulus est, charitas fundamentum. In charitate, inquit, radicati et fundati (Ephes. III, 17). Illa in primis, illa in ultimis, illa in intimis: illa inchoat, illa consummat, illa communicat charismatibus caeteris: ideo in medio collocatur quasi 0096D ornamentum quoddam commune, et totius clausula ferculi. Et color purpureus, et auri fulgor obscurior esset, si non charitate vestiretur. Quanta ejus est gratia, quae ipsum contemplationis aurum exornat? Ipsa media est et reliquarum quasi medulla gratiarum. Nulla tamen est intima virtus, nulla sic animos penetrat et perfundit, et arcanos cordis implet recessus. Ipsis animi medullis amor imbibitur, et secretis influit venis. Media, inquit, charitate. Bene media, quae sic intima est. Plenitudo legis est charitas. Ideo lex vacuatur, si fuerit destituta charitate. Vitalis quaedam vena legis est et reliquarum charitas virtutum. Caeterae quasi in partem se contrahunt: illa omni communis est gradui. Sive mense excedas, sive sobrius fias; ubique charitatis et necessarius 0097A et jucundus est usus. Reliquarum officia variantur gratiarum, et vicibus alternantur: charitatis continuantur jura quodam jugi tenore. Sive mente excedamus, Deo; sive sobrii simus, urget nos charitas Christi (II Cor. V. 13, 14). Vos vere, sicut arbitror, urget charitas Christi. In quid vos urget? In se ipsam. Aliorum alia sunt officia, vestrum speciale munus est amor. Improbus sui provocator est amor et dulcem agit in patientes tyrannidem. Amor se ipsum in provectus semper urget uberiores.
2. Aemulamini, filiae Jerusalem, charismata meliora, magis autem ut ametis. Aemulatio vos haec semper amplius urgeat. Mandatum hoc vobis semper sit novum. Et novum est, nisi in vestro dulcis 0097B Jesus veteraverit affectu. Utinam semper in vobis ille recens sit, nec mora temporis aliquid imminuat gratiae. Utique recens in vobis vester Jesus est. Ipse semper recens, sed non Deus alienus. Vere recens, in quem semper anxio inhiatis amore. Denique id solum habetis in votis, ut vobis semper amplius placeat. Quantum placet, qui satis placere non potest? Nulla magis vos ratione placere potestis, quam si vobis placeat ipse. Animum vult, aliud non quaerit. Solus sufficit, si tamen totus impenditur. Satis est pro viribus tuis, sed parum est pro ejus meritis Si te tibi conferas, et tua metiaris ex regula, sufficit: sed si de te, nil tibi relinquitur. Si autem ex ipsius te regula metiaris, et velut in libra colloces, quid tu momenti adversus illum tenebis? 0097C Si infra vires tuas amor se cohibet et contrahit, iniquus est: et si juxta vires tuas, exiguus. Quid ergo? supra vires casso te extendes conatu? Quidni? amor non capit de impossibilitate remedium. Nulla satis magna sunt amori officia, ubi tamen ipse non intepuit amor. Quomodo erit in suo parcus, qui in alieno fidelis existit? Quomodo erit in officiis propensus, in se ipso parcus? Amor se ipso nihil impendit libentius, nihil uberius potest. Quae major ubertas quam ubi nihil decerpitur? Amor exaestuat, se ipsum non capit, superfluit sibi, immensitatem aemulatur, dum metam nescit affectui ponere. Oleum est quod stare nescit, nisi cum vasculum desit (IV Reg. IV, 6), nisi quod nec tunc 0097D novit compesci. Musti praefert amor insigne, quod nativitatis suae fervore quodam et velut aetatis lascivia excrescit et superfluit, capi nesciens. et novo semper exfervescit et fermentatur affectu. Amor infirmitatem non causatur, sed magis accusat. Amori nihil satis est, nihil minus se ipso. Amor se ipso satiari non potest, et tamen nisi se ipso pasci non potest: ipse sibi dulce satis est pabulum. Amor nil magis vult quam amare. Quam dabit homo commutationem pro amore? quam dabit, vel quam accipiet? Nihil gratius amore impenditur, nil dulcius sentitur. 59 Amor et dulciter optat, et dulciter utitur; dulciter deliciatur, et dulcitur dolet. Vere dulcis amor, et solus dulcis amor; et omnis dulcis amor, sed non est amor ad amorem Christi. 0098A Super omnem enim pulchritudinem pulchritudo ejus. Super omnem pulchritudinem, inquit, dilexi sapientiam (Sap. VII, 10). Quomodo non decorus, qui candor est lucis aeternae. Frater mi Jonatha, quam amabilis es et decorus valde? (II Reg. I, 26.) Volebam Jesum dicere, sed de consuetudine Jonathae produxi vocabulum: et tamen gratus error, qui gratiam expressit. Error in nomine, sed in re nominis hujus est servata proprietas. Jonathas columbae est Donum, illum significans qui spiritualis gratiae est plenus, puerum qui datus est nobis: sive Jonatham, sive Jesum dicam, Jesum intelligo. Quam amabilis es, frater mi Jonatha, et decorus valde! Praesumptionem putatis quod fratrem eum dico? Verba haec non meam temeritatem, sed ejus 0098B charitatem sonant. Praesumptio fuerit, si non ipse hunc mihi indulserit ausum. Denique et ipse cognationis hujus et assumpsit habitum, et exhibuit affectum; et juxta Apostolum, Non confunditur nos fratres vocare (Hebr. II, 11). Si non confunditur, cur non et tu ipse confidenter dicas, Frater mi Jonatha: aut si domestico magis vis uti vocabulo, Frater mi Jesu, amabilis es et decorus valde; amabilis es super amorem mulierum? Anxio et vehementi affectu vestra, sanctae mulieres, in Christum inardescunt vota: sed ipse multo magis est amabilis, quam amatur a vobis.
3. Aemulamini ergo charismata meliora, magis autem ut ametis. Enumerat ligna Libani, columnas argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, 0098C ad ultimum charitate cumulans omnia. Quidni? Adhuc, inquit Paulus, excellentiorem vobis viam demonstro. Bonae sunt etenim columnae argenteae, et sacri magna quidem est eloquii gratia. Sed si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut cymbalum tinniens, vocis inanem dans sonitum sine sensu charitatis. Reclinatorii aurei ingens est gloria, per quod tibi mysteriorum arcana signantur. Sed quid? Si noverim mysteria omnia et omnem scientiam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Per gradus ascendis purpureos, et passionis Christi te gaudes habere insignia? Sed si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi 0098D prodest, inquit Apostolus. Charitas non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XII, XIII, 5): medio gaudet, et quasi in communi sua bona prostituit. Media enim charitate constravit. Non inflatur, inquit, non est ambitiosa. Non enim charitatis bonum singulare: aut si habet, amat; aut si non habet, optat. Non vult aliis praecellere, sed nec ipsum magis habere bonum. Multi meritorum suorum infirma cognoscunt. Ideoque de se magnum nil sentientes, non inflantur isti, sed forte ambiunt. Unde inflentur, non habent: sed inflate satis optant ut habeant. Privatam et hi amant excellentiam, dum aut concupiscunt ut sit, aut contabescunt quod esse non possit. Charitas vero cum invidia contabescente iter non habet, non quaerit quod 0099A suum est: et quomodo poterit quod est alienum decerpere?
4. Quid tu invidia alienum vis corrumpere bonum? Numquid tibi adjicies quod ab alieno decerpis? Ita forsitan; sed si corporalis aliquid pecuniae subtrahas. Non ergo in claustralibus rapacitatis hujus vitium vereor: est subtilius quoddam rapacitatis invidae genus. Quid enim rapacitatem non putas, si pecuniae parcis, famam decerpis? Non concupiscis possessionem, et laceras opinionem. Quid tibi emolumenti aliena diminutio confert? aliena si corrodis bona, quid tibi inde accrescit? Evidenti forsitan veritate alienae virtutis conteruntur in ore tuo dentes, quos ad derogandum paraveras. Non audes corrodere, non tamen potes collaudare. 0099B Jam alienum bonum verbo non carpis; numquid ideo non rapis? Quomodo non rapacitas, ubi evidens bonum debito defraudas testimonio, et veram alterius gloriam etsi mendacio non corrumpis, silentio tamen supprimis? Vis audire in sola etiam aestimatione rapacitatem esse? Non rapinam, inquit Apostolus, arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6). In invidam animam non potest intrare aestimatio bona de bonis alienis. Non vult enim intelligere quod alius bene agat: etsi palam non audet, penes se tamen vel dissimulat, vel attenuat alterius merita. Utquid istud, 60 nisi quod livor, dum privatam semper excellentiam cogitat, alienam obscurat? Charitas autem non cogitat malum, 0099C non gaudet super iniquitate; et, ut sic dicam, super inaequalitate: congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 5, 6). Privatum non cogitat; medio quodam et communi laetatur: quae sua sunt non quaerit, sed quae Christi Jesu. Ejus in omnibus gloriam, vel amat, vel optat. Communis est Christus; mediator enim est (I Tim. II, 5): et ideo ejus non sunt quae media non sunt, sed in partem se restringunt. Quid tu livore Christum vis in partem contrahere? Avaram vis esse gratiam Spiritus, cujus circa te solum optas beneficia restringi? Sine ut excrescat et exuberet, et effundat se super omnem carnem Spiritus Domini, et repleat orbem terrarum. Noli communem omnibus beneficentiam intra cordis tui angustias incarcerare. Dives est enim in omnes (Rom. X, 0099D 12): et tu minuere tentas affluentiam gratiae, et immensitatem redigere ad minutias? Aemuli cordis avaras dedignatur Christus angustias. Nescit aemulatione tua ejus bonitas detineri. Proflua est: non tibi soli, sed vicinis etiam se vasis ejus oleum infundit. Fac ut illa mutuo tua sint. Erunt autem, si communi fueris bono laetatus: alioquin et animae tuae oleum evacuas, et illis nihilominus tamen infunditur mediator Christus; et ideo quae sua sunt media vult esse. In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35).
5. Vides quomodo charitas speciale quoddam est insigne discipulatus Christi, et doctrinae ejus singulare indicium? Ideo hic in ultimo loco quasi ornatus 0100A quidam aliarum inducitur gratiarum. Media, inquit, charitate constravit. O quam molle est stratum charitatis. Proximi charitas livore, charitas Domini timore caret. Nihil habet poenale charitas, timor poenam habet: ideo non est in charitate timor, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Quid enim timebit charitas? Veteres offensas? Sed charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Infirmitas propriae conscientiae timebit ne decidat? Sed fortis est ut mors dilectio. Utrumque metum charitas foras mittit. Sed nec perfecta charitas temporales pro Christo timebit molestias. Sed ne quidem aeternae si fuerint, defatigari et evanescere poterit consummata dilectio. Non potest semel hausta cognitione tantae non delectari dulcedinis. 0100B Non ideo amat charitas ne pereat: sed mavult foris poenaliter in aeternum perire, quam usu amoris aeterni privari. Si enim dederit homo omnem substantiam pro charitate, quasi nihil despiciet eam (Cant. VIII, 6, 7). Vere hoc molle stratum, in quo etiam inter injurias tam suaviter quam sancte quiescitur. Da mihi, Jesu bone, ut super stratum hoc memor sim tui, et mediter in te in matutinis. Dulcis plane memoria, quam amor inducit: grata meditatio, quam suggerit charitas. Nihil enim est quod non jam dulciter et grate de Christo cogitetur. Amor proximi compassionem habet, et quemdam minus suavem gustum, dum gementibus novit condolere. Christo in quo condoleas? etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Non condolendi, 0100C sed congaudendi in se vobis undique materiam praestat. Totus desiderabilis, et concupiscentia totus, et quasi charitate constratus. Quid enim videbis in Christo, quod non ejus nobis et charitatem exhibeat, et nostram exigat? Totus nobis est charitatis illecebra, irritamentum amoris. Nullum in se meticuloso relinquit locum affectui. Totus amari vult, qui totus meretur amari. Noli, virgo, ad tormenta respicere, cui tanta proposita sunt oblectamenta in sponso. Otiosus debet esse timor, ubi tot insignia relucent amoris. Dedignatur charitas timoris commercium, cogi nesciens, quae nequit compesci.
6. Ideo charitas perfecta foras mittit timorem, velut inutilem et supervacuum; sed non timorem 0100D illum, qui castus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Est enim timor, quem foras mittit charitas: et est timor, quem mittit veritas: et est timor, quem intromittit et charitas et veritas. Primus cautus; secundus castus, sed non permanens in saeculum saeculi; tertius et castus et permanens. Primus veretur poenam, secundus offensam, tertius totus libera quaedam et secura reverentia est. Et primus quidem timet offensam, sed propter poenam: secundus offensam, sed propter ipsam. Et quidem injuria quaedam justitiae est, si metu poenarum in gratiam veniat. Satis ipsa per se meriti obtinet, ut hominum in se studia provocet, et conciliet affectus. 61 Hunc ergo timorem charitas perfecta excludit. Quomodo enim perfecta charitas, quae timoris stimulo indiget ad cultum justitiae? 0101A Perfecta dilectio mentem in solidum possidet, omnia soli sibi justitiae munera deputari volens. Frigidus timor est, et pigre incedit, satis habens tantum impune evadere. Amor fastidium nescit, fervidus est, et in anteriora extentus: metus contractior, necessitate tantum justitiae subit officia. Amor perfectus soli quod agit debet justitiae, nihil in ea juris relinquens timori. Quidni? An non satis in se obtinet meriti ad omne bonum opus justitia? Christus enim nobis factus est justitia. Quid ergo? Christus non satis in se habet dotis ad placendum? Alieno ergo et ipse, ut placeat, indiget adjumento? Si non ejus obtentu solius obtemperatur ipsi, quomodo erit ejus perfecta dilectio? Diligam te, bone Jesu; diligam te, virtus mea, quem non possum 0101B gratis diligere, nec possum tamen satis diligere. Dirigantur in te ex integro studia mea, nec alieno deducantur et distrahantur affectu. At quam exigua sunt, etiam cum integra sunt, in te studia nostra! quomodo ergo diminuam, quod cum integrum est, tam exile est? Totus in te, Deus bone, ex desiderio ferar. Trahe me tu in te ipsum, ut nullo indigeam timoris impulsu, sed perfecta charitas usum ejus excludat.
7. Quid igitur? non sunt metuenda aeterna supplicia? Metuenda plane sunt, et cavenda. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29): sed vehementior Christi dilectio motu timoris non eget in affectum justitiae. Amor iste nihil tam veretur quantum offensam: sed propter offensam, non propter poenam. At istud quidem, quamdiu in incerto 0101C humanae res fluctuant, et non est tuta laus hominis in vita ipsius. At cum ad veritatem post vitam fuerit introductus, hujusmodi de reliquo metus cessabit, timori tertio faciens locum, qui prioribus quidem succedat, sed nulli cedat: permanet enim in saeculum saeculi. Primus ergo timor metuit ne temeritatis offensam luat: secundus, ne infirmitate offendat: tertius, quod metuat non habet. Quid enim metuat completa felicitas et consummata charitas? Timor hic de plantario oritur charitatis. Non audeo dicere quod charitas est, nec tamen audeo negare. Quid enim nisi amor esse conatur, qui jam nescit affectum timoris? quomodo non amor, qui jam pene timor esse desiit? quanam enim ratione 0101D timor nil metuens? Timorem illum tam tutum nomine impartirem amoris, nisi quod Deus ipse ibi quidem amat nos, non tamen timori in tanta majestate permittitur locus. Sed in nobis quomodo a charitate timor ille separabitur? Et quid aliud est ibi timere, nisi non tumere adversus Dominum majestatis? Quid est timor ille nisi votiva subjectio, obedientia non coacta, ultro impensa reverentia? Quomodo timor qui offendere non timet? non enim valet. Sed iterum quomodo non timor, qui offendere non audet? Et timor ergo non videtur, quia nihil vel peccati vel periculi metuit: et timor est, quia nihil audacter vel temere praesumit. Quid est timor ille, nisi reverentia humilis ex debiti quasi necessitate impensa, sed necessitatis nihil passa? Est enim 0102A obsequendi necessitas jure conditionis, sed necessitatem ignorat libertas dilectionis. Quid est timor ille, nisi temeritatis et negligentiae magis privatio, quam necessitatis coactio? Vides quantum timor iste approximat ad charitatem? pene illa est, sed plene non est. Causa distat, par est affectu. Quaeris qua causa? Inferioris conditionis respectu obsequendi ad omnem nutum tantae majestati. Incumbit tibi justa necessitas, sed ad causam istam charitas non respectat: divinae majestatis admiratione rapitur, non contuitur infimae conditionis. Ergo rationem quam timor respicit, charitas nescit causis praeventa potioribus.
8. Causis ergo distant timor et amor, obsequio et affectu libero cognati. Primus ergo timor metuit puniri: secundus, privari: tertius, neutrum. Primum 0102B illum perfecta charitas exterminat: secundum ad tempus tolerat: tertium sibi indivise collaterat. Hunc vos, filiae Jerusalem, timorem captate. Primum cavete illum, quem charitas foras mittit: Media, inquit, charitate constravit. Ubi media dicit, totum dat intelligi. Et vestri cordis medium charitas consternat, charitas vestiat. Vestis haec est et ornamentum 62 nuptiale. Quae si a nuptiali exigitur conviva, quanto magis a nupta? Sola praeoccupare et possidere vult omnes mentis vestrae recessus. Nolite illos degeneri et alieno communicare affectui. Molle quidem et delicatum est stratum charitatis, molesto ne ad modicum quidem vult metu contristari. Propter filias, inquit, Jerusalem. Jure quidem: pax enim multa diligentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 165). 0102C Si quis de indulta gloriatur gratia, quanto magis et vos? nam etsi constat spiritualium donorum magnas esse divitias, sed charitas supergressa est universas. Non modo supergressa, sed etiam complexa. Et dulcis et dives est charitas. Denique sicut habet Psalmus, Inter medios virtutum cleros (Psal. LXVII, 14), et in spiritualium communione gratiarum super stratum dormitur charitatis. Charitas quasi media omnibus communicat, et quasi melior omnes cumulat virtutes. Aemulamini ergo, filiae Jerusalem, charismata meliora. Magis autem ut charitatem habeatis, et abundantius habeatis, totae in affectum amoris transite. Totus enim amabilis est dilectus noster Jesus Christus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XX. Egredimini, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. (Cant. III, 11.)0102D
1. Audistis quo invitatae sunt filiae Sion: sed unde jubentur egredi, nondum audistis. Id enim est quod non exprimit littera. Unde ergo? numquid de Sion? Sed videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Non ergo de Sion eas vocat, quas ad videndum Deum vocat. At forte non ad visionem Dei, sed ad vivendum Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua? Ideoque nil obstat, si filias Sion egredi jubeat de Sion. Sed numquid non homo ille natus est in Sion? Ergo si de Sion evocantur, non tamen vocantur nisi ad Sion: de Sion superiori ad inferiorem Sion. Nec enim dignum aut consentaneum 0103A videtur, ut filiae egrediantur de ea, praesertim ad vivendum ipsum, cujus habitatio in Sion, et qui natus est in ea (Psal. LXXXVI, 5, 7). Memini disertum et eruditum quemdam virum, cum super hoc disputaret loco, dixisse: «Male locatae videntur quae jubentur egredi.» Satis commode pro tempore dixit, ad audientium quod proposuerat utilitatem deflectens. Mihi tamen nimis bene locatae videntur, ad quas praesentis verbi hortatus intenditur. Ubi quaeris? In reclinatorio aureo, de quo praecessit sermo hesternus. Delectabilis ille locus est, et uberior ad laetitiam, quam humana queat affectio capere. Delectationis nimietas se ipsam exhaurit, et ebibit animum voluptas exundans. Vicibus alternatur hoc gaudium, nec potest esse continuum, quod est nimium. 0103B Bonae tamen vices, ubi non disceditur a sponso. Non datur in carne commoranti haereditate possidere reclinatorium aureum. Ideo jubentur egredi filiae Sion, sed quomodo si dicat, Ne longius abeatis.
2. Egredimini, inquit, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. Non vult eas a Christo discedere, sive mente excedant, sive sobriae fiant. Bona sobrietas simplicitas fidei, quam intuentium possit aspectus ferre, et qua possit foveri. Felix qui hoc gradu cum descendit, excipitur; et cum ascendit, incipit. Ascendentibus enim hic speculationis locus primus occurrit. Bona enim speculationis aemulatio: sed scientia necessaria est. Reclinatorium ad illud aureum succenderis et succingeris, locum vere speculatorium. Studium probo, 0103C sed exspecta ut componam tibi gressum et gradum ponam. Specula est, et specula vere sublimis, specula omnis terrenae exhalationis supergressa nebulas. Inassuetus quid illuc saltum paras? Manibus (sicut scriptum est) nitere, ut assuescas morari in aede regis (Prov. XXX, 28) Salomonis. Interim repe, donec rapiaris. Non enim saltus, sed ascensiones, inquit Psalmus, disposuit in corde suo. Erit autem quando ascensio in saltum, magis vero in assumptionem convertetur. Quae sunt autem istae ascensiones, nisi quaedam mentis purgationes? Ideo in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6, 7), quoniam delicta quae plorantur purgantur. Felix qui satis lavit lectulum cordis, qui sufficienter ploravit: cujus completa est 0103D tristitia, cujus ad cor consolationes inspiratio loquitur 63 divina, et de convalle plorationis evocat, cujus a furore Judicis non turbatur oculus, ut videre valeat regem Salomonem tranquillo aspectu in die laetitiae cordis ejus.
3. Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem. Illi enim habentur digni hac laeta visione, qui se quadam poenitentiae lege concluserint, et disciplinae coarctaverint custodia, quorum renuit anima consolari. Vis nosse quam bona sit conclusio? Hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Surge, propera, amica mea, et veni (Cant. II, 10). Vides jam quomodo illam invitat, et amicam vocat, quae se ipsam concludere novit? Quod si conclusae estis, nolite egredi, donec Christus vos invitet. Egressa es. 0104A Dina, non educta, et egressa est non ut regem Salomonem, sed ut mulieres videret regionis illius (Gen. XXXIV, 1). Quid invenerit, vos nostis. Vos egredi nolite, nisi quando vos aut sponsus, aut sponsi invitant sodales. Egressus est Lazarus cum illum Dominus evocaret ad vitam (Joan. XI, 43, 44). Egressus est Noe de ea quae ipsum inter hujus mundi fluctus illaesum arca conclusit; sed egressus est cum ei reclusit ostia Dominus (Gen VIII, 16). Egressus est Abraham de terra sua, ut repromissionis terram videret; sed vocatus egreditur (Gen. XII, 1). Et vos egredimini, filiae Sion, invitatae ad felicioris gratiam visionis. Conclusus est, et conclusus misere, qui beatam ad hanc visionem egredi nec nititur, nec meretur. Servilis conclusio, egressio libera. 0104B Denique cum fueris, inquit, conversus ad Dominum, auferetur velamen, velamen ignorantiae et ignobilitatis: Dominus enim spiritus est. Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Ubi major abundantia spiritus, ibi libertas uberior. Qui concluditur et involvitur, tenuem habet respirandi libertatem.
4. Egredimini ergo, filiae Sion, ut cum Paulo dicere possitis: Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur (II Cor. III, 16, 18). Visio Dei, quodam est cum affectu semper accipienda. Et vere efficax est et violenta visio tua, bone Jesu, quae intuentium in se rapit affectus. Nonne dulcem quemdam desiderii sui passus est violentiam Moyses, ut transiret et videret visionem illam magnam? (Exod. III, 3.) Vis accipere 0104C quam sit efficax? Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Quid vero cum humiliatus fueris ad terram? nonne omnium ad te trahis animos? Ego, bone Jesu, resurrectionis tuae non exspecto gloriam, nec admirationem meam ascendentis in coelum reservo potentiae; sed statim in initio annuntiationis, vel nativitatis tuae voces angelicae aures meas percellunt, et rumor novus stupefacit me, et ad se rapit insueta lux exorta in tenebris. Nuda visio, et quae se in affectus condignos non transfert, ignorantiae et caecitati connumeratur. Vultis visionem fructuosam accipere? Viderunt insulae, et timuerunt, et extrema terrae obstupuerunt, et accesserunt, ait Isaias (Isa. XLI, 5). Videtis 0104D quos virtutum fructus Dei visio pariat: timorem, stuporem, amorem. Viderunt, inquit, et timuerunt, obstupuerunt, et accesserunt. Viderunt te ad intelligentiam, timuerunt ad reverentiam, obstupuerunt ad novitatem, accesserunt per conformitatem. Visio comprehendit, timor comprimit, suspendit stupor, rapit et unit accessio. Illi enim accedunt qui aemulatione accenduntur. Videntis animum timor humiliat, stupor quasi infatuat, amor conglutinat. Cassa visio est, nec contemplationis digna vocabulo, quae talibus non est vestita affectibus. An illum videre definies, qui de mysterii cognitione nec timet, nec stupet, nec ardet? Timore sobrius fit animus; stupore, absorptus; accessu, consertus et consociatus. Hujusmodi virtutibus contemplationis gratia constat, 0105A sed stupore magis et amore. Nam stupore et admiratione mens excedit, amore accedit. Nec aestimanda est virtus contemplationis tam ex materia, quam ex modo. Utraque attendenda sunt, et genera rerum contemplandarum, et gradus effectuum. Sed satius inferiori in genere amplius affici, quam in superiore minus. Visio haec abscondita est a sapientibus et prudentibus, et revelata est parvulis (Matth. XI, 25). Ideo dicit: Extrema terrae obstupuerunt, et accesserunt.
5. Quod humiles capere sufficiunt, id magis solet afficere, et quamdam sui admirationem et amorem importare. Cum exaltatus, inquit, fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Omnia quae in te sunt, bone Jesu, quamdam habent 64 alliciendi efficaciam, 0105B et cogitantes sollicitant in affectum: sed ad omnia non possumus omnes attingere. Sublimia solis sublimibus sunt; humilia, omnibus. Quae major humilitas, quam exaltari in cruce? Etiam de hac ait: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Efficax ad trahendum humilitas ista. Quidni? Quis non ad simplicem cogitatum hujus rei stupore et exstasi repleatur? Cujus non affectum fides haec exhauriat et infatuet, et reddat insufficientem? Facilis ad contemplandum locus, sed fecundus ad gratiam. Simplicitas fidei hujus minus habet intelligentiae, satis magnum et admirationis et amoris incitamentum hahens. Accessibilis locus, vel excessus dulcissimos pariens. Nolite hunc contemplationis locum 0105C dedignari. Non est difficilis ad recogitandum, et est dives ad gloriam. Mihi, inquit Paulus, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et quid vultis audire? Crux ipsa corona est gloriae, diadema regni. Denique in cruce triumphavit, exspolians principatus et potestates, et mundi principem ejecit foras. Gloriosa visio triumphi ipsius.
6. Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. Videte carnem, quam humano sumpsit ex genere triumphantem in ligno. Et felix caro, quam sibi Christus non quasi carcerem, sed quasi coronam assumpsit: quae fuit ornamento, non oneri. Nos omnes in carne quasi in domibus carcerum absconditi sumus, compediti et servientes legi peccati. 0105D Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia, inquit, Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25), Deus enim mittens Filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Veritas carnis in Christo, peccati pondus non sentiens, nobis omnibus de peccato victricem palmam advexit. Bene quasi diadema accipitur corpus immaculatum, corpus triumphi, corpus honoris et gloriae; corpus cujus cruore peccati deletur chirographum, justitiae et salutis signatur conscriptio, nuptialia sunt instrumenta confecta. Denique hic dies desponsationis, quando veteres repudians ritus, nova Ecclesiae Sacramenta instituit: quando in perpetui matrimonii signum et copulae nuptialis, de latere ejus sanguinis 0106A et aquae mistura profluxit. Hodie Synagogae dedit libellum repudii, et a priore odiosa ad posteriorem dilectam transivit. A veteri transivit ad novam, quam sibi ipse exhibuit gloriosam non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27). Novitatis signum est quod ruga caret. Explicuit Christus litterae rugas, et quod inerat novitatis elicuit. Quid vultis vos, Sion et Synagogae filiae, rugas contrahere, quas Christus explicuit? Novis supervenientibus, quid veteribus adhuc gloriamini? Egredimini, filiae Sion, de cavernis litterae, de angusta et ignobili intelligentia. Egredimini, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. Corona nobis est Incarnatio, quam vos putatis contumeliam. Et videte jam quomodo benedixit 0106B coronae anni benignitatis suae, quomodo campi ejus repleti sunt ubertate (Psal. LXIV, 12). Videte coronam, videte et copiam: coronam victoriae, virtutum copiam. Unde haec, nisi quia granum frumenti cadens in terram mortuum fuit? Denique haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Et ipsa credentium multitudo corona est et ornamentum Christo. Eris, inquit, corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Numquid hoc dictum vobis usurpatis? an non per vos nomen Dei blasphematur? Egredimini, filiae Sion, et videte quam gloriosus sit Deus in sanctis suis, si forte visio haec ad aemulationem vos adducat, et de solitudine vestra ad Ecclesiae frequentiam transire faciat. Etsi deserta fuisti, sed non vocaberis, 0106C inquit, ultra derelicta: et terra tua non vocabitur amplius desolata (Isai. LXII, 3, 4).
7. Sed jam desistamus ad eos qui foris sunt sermonem proferre. Ipsi potius videre delectemur, quomodo jam pinguescunt speciosa deserti, quomodo credentium corona Christus in Ecclesia cingitur. Quae est spes nostra, et corona gloriae? Nonne vos ante Dominum? (I Thess. II, 19.) Si Paulus hoc dicit, quomodo non magis Christus? Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18). Advertisti quomodo credentium agmina ornamentum esse 65 Christi in Ecclesia definiat. Quare non et corona sunt? Sed corona habet quamdam insignem et illustrem prae caeteris 0106D ornamentis dignitatem: quia caetera cum sint corporis, ista est capitis. Et temporis ratio ad ejus commendationem aliquid affert. Solemnibus tantum usus ejus est accomodatus feriis. Jam erectam video alacritatem vestram: jam ad vos hujus verbi interpretationem deflectitis. Jam vestrum in coronae praerogativa intelligitis privilegium, qui purioris estis vitae et professione astricti, et exercitio instructi, et indefessi studio, et otio festivi. Jure diadematis censentur nomine, quos jam non tam pugna sollicitat, quam triumphus laetificat: quibus non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, qui serpentis jam caput non observant, sed Christi exornant. Vos estis corona Christi et gaudium: et ideo sicut coepistis, sic state, charissimi, sic state 0107A in Domino, imo sic capite Dominum. Sublimis locus est, nihil illuc vilioris afferte materiae. Videte vocationem vestram, videte quem estis in usum assumpti. Nihil feni, nihil ligni, nihil stipularum in Domini velitis diademate texere. Nihil denique quod ignem mereatur vel vereatur. Spinae complexae igne comburantur. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris eos qui spineam capiti Regis nostri imposuere coronam. Tale diadema non honorem, sed horrorem adducit. Horret Christus magis asperitatem morum, linguae stimulos, quam aculeos spinarum: in his praesertim qui in silentii vocati sunt simplicitatem, in charitatis negotium, in otii quietem, in humilitatis scholam, in subjectionis votum, et vinculum unitatis. Sed non est bonum vinculum, 0107B quando sibi mutuo confederantur, et in aliorum obtrectationem dexteras conserunt, Judaeorum more dicentes: Tollamus justum, quia inutilis est nobis, et contrarius operibus nostris (Sap. II, 12). Vos autem aemulamini pacis bonum in bono semper.
8. Denique species coronae quoddam unitatis praefert indicium. Non sola coronae est aestimanda materies, sed et forma ejus pulchrae intelligentiae rationes administrat. Ea enim est coronae species, quae et in orbem cohaeret et in altum se erigit. Vis habere cohaerentiam quamdam communem et id ipsum? Credentium, inquit, erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32). Quis hujus unitatis finis? Propter spem utique, quae reposita est in coelestibus. Jam ergo habes cohaerentiam in unitate: erectionem in 0107C spe. Et Apostolus: Galeam, inquit, salutis assumite (Ephes. VI, 17). Et bene de galea introducta est mentio, eo quod habeat quamdam cum corona viciniam. Nam utraque capitis est; sed altera munimentum, altera ornamentum. Ideo nihil impedit spem ad utramque referri: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Ista nunc de forma perstricta sufficiant. De materia quid qnaeritis? Ipsi enim scitis quod fragilem et obscuram materiam dedignatur locus sublimis. Aurum vult et lapides pretiosos, Posuisti enim in capite ejus coronam de lapide pretioso (Psal. XX, 4). Aureas in Apocalypsi coronas legis (Apoc. IV, 4). Pretiosa materies, sive solum sit aurum, sive quaedam auri gemmarumque mistura. 0107D Sed nescio quid majoris gratiae significare videtur, quod auri mentione sublata de lapide, inquit, pretioso posuisti in capite ejus coronam. Et adhuc excellentiorem vobis demonstro materiam. Apparuit signum magnum in coelo, mulier amicta sole, et in capite ejus corona stellarum duodecim (Id. XII, 1). Apostolorum tibi et numero et specie chorus monstratur. Qui enim ad sapientiam erudiunt multos, quasi stellae splendent ad perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Haec corona fratrum stetit in circuitu Jesu, sicut scriptum est (Luc, XXIV, 36). Et in Apocalypsi diademata multa in capite sponsi (Apoc. XIX, 12), secundum diversitatem gratiarum et graduum: sed illud praecipuum quo coronatus est in die desponsationis suae; in die quo sibi in 0108A discipulis desponsavit Ecclesiam. Desponsavit eam in fide, desponsavit eam dando in cordibus eorum arrham et pignus, et primitias Spiritus. Et desponsatio dicitur participatio Spiritus, quando adhaerens Deo jam non duo, sed unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Denique et ipse est homo qui reliquit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, et facti sunt duo in carne una (Ephes. V, 31, 32). O beatum commercium! facta es cum sponsa in carne una, et ipsa cum sponso in uno spiritu.
9. Quomodo oportuerat de tali te gaudere conjugio, fidelis anima? quomodo laetari, et diem festum agere? Induere, induere vestimentis gloriae tuae, civitas sancta (Isai. LII, 1), 66 sponsa agni: gaude et laetare, Sion, adjuncta Christo. Quomodo 0108B tu non gaudebis, cum gaudeat ipse? Gaudebit sponsus, inquit, super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus (Isa. LXII, 5). Sed quanto gaudio? In die, inquit, desponsationis ejus, et in die laetitiae cordis ejus. Non levem dedit intelligi laetitiae motum, quem esse cordis expressit. Laetitiam dico? deliciae sunt. Deliciae, inquit, meae esse cum filiis hominum (Prov. VIII, 31). Quam care tibi, Jesu bone, constant illae laetitiae! Non gratis eas possides, quas carnis passione comparasti. Ideo cordis tantum hanc dicit laetitiam. Injuria est sponsi, si ipse laetatur, et tu non ex corde applaudis, non congratularis, non congaudes. Vel fastidii, vel despectionis instar est, cum gaudente non gaudere, et hoc in desponsationis die. Affectum tuum cujus alliciat species, si 0108C non ejus qui speciosus est forma prae filiis hominum? Gaudens gaude in Domino, et exsultet anima tua in sponso tuo, in Deo tuo: qui si Deus non esset, et homo purus esset, quantas tamen haberet in se amoris illecebras homo talis, tot gratiarum abundans muneribus? Nam si a radice conceptionis ejus recensere coeperis, totus tibi stellatus videbitur juxta conditionem humanam, tam singularitate, quam excellentia virtutum: homo innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus; ut interim sileam quod excelsior coelis factus est (Hebr. VII, 26), infirmitatibus nostris potens compati, tentatus per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV, 15). Diffusa est gratia in labiis, misericordia in visceribus, virtus 0108D in manibus; conversatione singularis, sermone communis; prudentia in responsis, vita in verbis. Quid, quod conceptus est ex fide, natus ex Virgine, non consumptus in morte, et assumptus in gloria?
10. Reticeo nunc credentium numerum, et merita populorum, quos misso Spiritu sibi in fide et charitate sociavit. O vere magnum pietatis sacramentum Christus, irritamentum amoris, qui manifestatus et infestatus est in carne, justificatus est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatus est gentibus, creditus est mundo, assumptus est in gloria! (I Tim. III 16.) Quis det mihi istas discurrere et recurrere frequenter per lineas, et per singulos virtutum et operum gradus dicere: Domine, quis similis tui? (Psal. XXXIV. 0109A 10.) Quis mihi det ut scribantur sermones isti in corde meo, ut exarentur stilo, et quasi in silice scribantur, ut non deleantur? Bonus stilus digitus tuus, Domine, digitus quo scribebas in terra verba arcana, verba quorum virtutem calumniantes ferre non poterant (Joan. VIII, 6-9). Inclina te ipsum. Deus meus, et incide in corde meo legis tuae tabulas. Lapideum est cor meum, sed durus lapis naturae obliviscitur ad digiti tui impressionem; facile cedens, ubi tu incidis. Sed jam multa diximus pro eo quod oportebat sponsam laetari et gaudere in die desponsationis, et die laetitiae cordis sui dilecti. Magna in hac die laetitiae ratio, et quae cordis et affectus humani fines excedat. Nec est huc peregrina inducenda laetitia, sed diei isti sufficit laetitia sua. Duleis es, 0109B Domine, et directus est ad nos spiritus tuus, spiritus suavis. Humanas tibi animas per fidem et amorem quodam sponsi associas affectu, et de conversione laetaris. Durum cor quod sibi laetitiae hujus materiam subducit, occasiones attenuat, imminuit rationes. O me impudentem et ingratum, si non ego talem diligam, tam absolutum a corruptione, et tanta circa me adstrictum compassione, necessitati non obnoxium, et pietate obnixum! Diligam te dulcis Domine, etsi non pro me, pro te tamen; ut tuo satisfaciam desiderio, deliciarum tibi causas subministrem, argumenta laetitiae, in die desponsationis, et in die laetitiae cordis tui.
SERMO XXI Egredimini, et videte regem Salomonem, etc. (Cant. III, 11.)0109C
1. Et vos audeo confidenter ad visionis hujus invitare laetitiam, filiae coelestis Sion Jerusalem quae in coelis est. Vos verae et plenae filiae Sion, quae semper intuemini faciem Patris. Vos, inquam, multorum millium Angelorum frequentia, vos invito et voco. Egredimini et videte: egredimini de recondito illo sinu intimae visionis, de secreto lucis inaccessibilis. Novum vobis terra nostra praestat spectaculum: novum enim fecit Dominus super terram. Ab 67 aeternis ad terrena vos provoco. Mira haec invitatio: sed nescio quo pacto aeterna illa, quae in se ipsis semper et nova et miranda sunt, in eo quod factum est in terra novum, nova magis et mirabiliora refulgent. O beata haec in terris novitas temporalis, quae antiquam 0109D illam et aeternam novitatem angelicis in aspectibus amplius innovavit! Novum faciet Dominus super terram: femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Quem virum? Ecce, inquit, vir Oriens nomen illi (Zach. VI, 12). Oriens splendor lucis aeternae femineo, sed virgineo circumdatur utero, et carne vestitur. Hoc est illud novum, quod ipsa sui novitate nimia credulitatem obstrueret, si non esset inauditis prius signis fides elicita. Denique inter tot et prophetiarum et prodigiorum manifesta testimonia; ad novitatem istam adeo quorumdam sensus obstupuit, ut dum novitati fidem abrogant, signis evidentissimis non accommodent credulitatem. Sed quid vos ad egrediendum invito, qui ipsos etiam ubique 0110A praevenitis et instruitis apostolos? Ubique seduli estis ad admiratores et annuntiatores novitatis istius. Angelus concipiendum nuntiat Mariae (Luc, I, 26-38): natum pastoribus angelus nuntiat: imo et ipsis Angelis, non tantum pastoribus angelus nuntiasse videtur. Unus praedicat, alii applaudunt. Facta est, inquit, cum angelo multitudo coelestis exercitus laudantium, et dicentium, Gloria in altissimis Deo (Luc. II, 9-14). Unus annuntiat, quod alii aeque noverant: et tamen quasi novum et recens audiunt, quod illis ignotum esse non poterat. O beata haec novitas, quae angelico gaudium praestat auditui; et, ut sic dicam, delectat illos ab alio audire, et quasi discere quod eos ab initio ipsa Veritas edocuit! O humilis et indefessa devotio, et ad Deum, et ad invicem!
0110B 2. Est hic aliquid, quod nos utinam observemus, imo et servemus. Quid illud? Ut angelico exemplo humilem et attentum praebeamus auditum alieno sermoni, etiam in illis quae non ignoramus. Non tamen alienus est, qui de Deo est, nisi nos a Deo alienos reputaverimus. Et si alienus est, auctoritatem illi tribuit divina materia. Nota fastidire, aut curiositatis est, aut contumaciae signum. Angelici spiritus, quibus a principio innotuit sacramentum Incarnationis, non abstinent ab admiratione in novitatis hujus exhibitione; et antiqua cognitio non modo visione nova, sed novo gaudet et laetatur auditu. In temporum fine egressus est Christus, ideo egrediuntur et ipsi. Et egressus ejus a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). Sed in temporum fine de utero ejus 0110C egressus est, quae circumdedit eum, feminae. Ideo egrediuntur coelestis filiae Sion, admiraturae in completione quod semper admiratae sunt in exspectatione. Angelus in annuntiatione (Luc. I, 26-38), angelus in nativitate (Id. II, 9-14), angelus in baptismate (Id. III, 21): angelus apparuit oranti (Luc. XXII, 43), testis est resurgenti (Luc. XXIV, 4), astat ascendenti (Act. I, 10). Quam vehementes, putas, amatores sunt tam seduli annuntiatores, et indefessi admiratores? Per omnes hujus sacramenti gradus circumeunt et immolant hostiam admirationis, hostiam vociferationis; cantant, et psalmum dicunt Domino. Et omnis haec veneratio extrinsecus exhibita est, absque ea quae intrinsecus latet. Et si novum fecit 0110D Dominus super terram, coelos tamen novitatis hujus odor replevit. Femina circumdabit virum, quomodo circumdat corona caput. Caput enim Ecclesiae Christus (Ephes. V, 23). Gloriosus plane in illo splendore gloriae, et paternae figura substantiae: sed super addito nostrae quodam velut fuco naturae, et colore inducto, dum sublucet, plus placet: nec illis tantum qui secus ferre non poterant, sed in his etiam quibus pure se splendor ille refundit.
3. Haec autem dico, quod dignatio haec ipsa, qua voluit incarnari, quemdam videtur attulisse decorem dignitati majestatis. Quomodo enim non plus placebit humiliata sublimitas, exinanita immensitas, et divinitas incarnata? Ista varietate quid pulchrius? Varietatem dico? contrarietas videtur, eo ad contemplandum 0111A pulchrior, quod haec sese contraria non impugnant, sed congruunt sibi. Mirabilis in se divina simplicitas; sed ut sic dicam, multo haec compositio mirabilior, quia novior. Non possum mixturae hujus artem satis mirari, et puto nec Angeli. Et quidem illis mirandi ratio major, quibus divinae naturae mera simplicitas sincerius innotescit. Illa incomparabiliter mera est, et ideo mixturam hanc mirabiliorem reddit. Quaenam haec mixtura, cum sua cuique naturae constet integritas? Nam nec alterutra in alteram 68 transit, nec ex utriusque quasi tertia et nova quaedam consistit. Novum tamen est quod in una persona conveniunt. Contemplatio utraque quaedam est velut cella vinaria. In illam introducti sunt angelici spiritus cellam nectaream majestatis 0111B aeternae, imo a conditionis suae initio positi. Jam nunc in temporum fine haec nostra in terris cella mustum novum eructat. O promptuaria plena, promptuaria exundantia et eructantia ex hoc in illud! Egredimini, filiae Sion, de cella vini meri ad hoc mustum, quod miscuit sapientia in cratere novo. O calix inebrians, quam praeclarus es, et ideo claritate inebrians! Liquor aeternus novo huic infusus calici majore cum charitate hauritur, quamvis cum claritate temperata: idcirco etiam amor esse debet intemperatus. Quis enim se ab amando temperet, quando nostrae se capacitati contemperavit immensa majestas? O calix non hominum tantum, sed et Angelorum mentes inebrians, et in se a contemplatione merae divinitatis mixtura hac nova convertens! 0111C Egredimini, filiae Sion, de copia illa vini meri ad hunc calicem temperatum. Egredimini, et gustate quam suavis est Dominus. Ibi suavitatis divinae simplex natura prospicitur; hic suavitatis ejus usus et indicia proponuntur. Ibi in se videtur; hic in affectu suo: hoc ultimo in genere, utrumque mirabile est; et nescio quid magis mirer, in una persona naturarum compositionem, an compositionis causam. Quid jam in unitate divinae essentiae tres esse miramur personas? Plures jam ex integro in una persona naturas mirare. Quid non hic ad contemplandum suave, quidque non afficiat?
4. Denique ad admirationis cumulum causa accedit. Causa nec consequentia rationis, nec salvationis efficacia caret, nec gratia compassionis. Vis audire 0111D consequentiam? Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (1 Cor. XV, 22): et idem, Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituuntur multi. Quid consequentius? Magna consequentia, sed ex parte justitiae efficacia major. Denique, ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V. 19, 20). Ubi delictum, ibi seductio et fallacia intercessit; et ideo non omni ex parte voluntarium videtur. In gratia vero nihil non ex proposito, nihil non libitum. Quomodo ergo non efficaciora sunt voluntaria bona, quam velut aliqua ex parte coacta mala? Et vere efficax gratia et artificiosa. Nescio quid magis mirer, artificium coaptationis, 0112A an efficaciam salvationis. Utrumque in beneficio gratum est, et voluntas, et eventus. Adde et tertium, modum ipsum et rationem. Nihil voluntate hac affectuosius. Quae dilectio major, quam ut ponat quis animam suam pro amicis suis? At hoc fecit pro inimicis. Et inimici erant in se ipsis et amici, quia ante mundi constitutionem dilecti. Quid operis hujus eventu uberius? Larga effusio Spiritus super omnem carnem, satis manifestat. Effusio sanguinis Christi spiritualem nobis effusionem impetravit. Quos lavit sanguine suo, quomodo non perfunderet Spiritu sancto suo? Ideo prius mundavit, ut essent super quos altius postea Spiritus inundaret. Ad ordinem quid consequentius? Coarctor in hujus materiae consideratione; et quid potissimum ad contemplandum 0112B e tribus eligam ignoro: pietatem, an prudentiam, an proventum. Certant haec inter se in contemplatione nostra; et cum in alteram partem intenditur, in alteram trahitur. Blandiuntur haec mihi, et affectione diversa permulcent. Inardesco, stupeo, gaudeo. Gaudeo pro utilitate, ad prudentiam stupeo, inardesco propter impensum mihi pietatis amorem.
5. Quid ista dispertior? Confunduntur haec inter se, et in uno quoque genere permiscentur frequenter. Nam et modus, et commoditas, et affectio, sive malis sic dicere, prudentia, proventus et pietas: haec inquam tria sive simul, sive sigillatim considerata, animum ad se meum et trahunt citius, et tenent diutius, et quamdam in admirationem et exsultationem convertunt. Matris Ecclesiae fides talium varietate 0112C virtutum ejus diadema contexuit. Hunc ibi numerum, hoc pondus, hanc mensuram assignant. In ordinis ratione et consequentia numerus deprehenditur, et concordiae modus. In pondere pietatis affectus vehementior. Et vere vehemens pondus gratiae, de coelis ad terram majestatem immensam deducens. Immensitas haec omnem incomparabiliter excedens creaturam, ad mensuram se contraxit, mensuram pertingendi usque ad nos. Non enim quasi non condescendens 69 ad nos superextendit se ipsam, sed in mensura nobis distillat dona Spiritus. Mensuram interpretor in effectu munerum. Ad mensuram enim dat nobis Deus Spiritum. In mensura contra mensuram: in mensura gratiae, contra mensuram injustitiae. Nam sicut abundavit delictum, 0112D abundavit et gratia. An non hic mensura contra mensuram? Certe et supra. Superabundavit enim et gratia. Numquid tantum super mensuram delicti? Non utique tantum super mensuram delicti, sed etiam super mensuram gratiae. Et contra et supra mensuram injustitiae abundat gratia, ut supra mensuram gratiae, sed non contra abundat gratia. Ubi enim una abundat, necesse est et altera superabundet, et detur abundantius abundanter habenti. Mensura haec mensura bona et conferta, et coagitata, et superfluens. Superfluitas videtur, quando non tantum necessaria suppetunt, sed etiam exuberant voluptuaria. In donis Spiritus quaedam expediunt, quaedam docent, quaedam delectant, sanant, exornant, 0113A exhilarant. Quomodo non superfluunt quae sic excrescunt? Sed haec jam sufficiunt de numero, et mensura, et de pondere diadematis, quod Salomoni regi mater ejus composuit. Quoddam enim illi quasi sertum gloriae confert: dum coaptat quod a nobis assumpsit, et quod nobis exhibuit. Videtis quibus hoc diadema dotibus gratiarum constet. Sed quid de gratiis ad diadema? Dabit, inquit in Proverbiis, capiti tuo augmenta gratiarum (Prov. IV, 9). Pater dat, et mater coronat. Ipsa coronat, quia ipsa credit, ipsa circumdat, ipsa coronat Mater. Ecclesia se ipsa te, Jesu bone, exornat, se ipsa te vestit, se ipsa te calceat et coronat. In profectione calceamentum est, in perfectione corona. Mira mutatio, ubi excusso pulvere, si quis adhaeserat, de calceamento corona efficitur.
0113B 6. In die desponsationis et laetitiae. Vide ordinem. Unus dicitur desponsationis et coronationis dies. Si istud scis, beatus es si sequaris. Convertis ordinem, si vis prius desponsari quam coronari: si prius vis ad jucunditatem et quietem devinciri Christo, quam cum Christo vincere. Anticipatio quidem beata, sed non ordinata, si ante triumphum thalamum tibi optas collocari, si ante laborem praesumis laetitiam. Unus est his tribus constitutus dies: diademati, desponsationi, et laetitiae cordis. Et quod est cor Salomonis nostri? Vos, inquit, estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII, 27). Felix plane quodcumque membrum capitis hujus; sed qui cor est ejus, de praecipuis est. Et vide, si non cor est, qui quodam in 0113C ventre secretorum Dei fovetur, in vitali affectionum calore, in medio meditationum. De corde enim cogitationes, non operationes exeunt (Matth. XV, 19). Jure ergo cor est, qui in medio spiritualium locatus est cogitationum, in pinguedine gratiarum, in quodam ventre veritatis, in utero sapientiae, cujus in typo Salomon ponitur. Et quidem una eademque vel Ecclesia, vel anima, et corona est, et cor, et sponsa. Corona in capite, sponsa de latere, cor in ventre: corona in summo, sponsa in proximo, cor in intimo Quid hic non optime collocatum? quid non festive? Egredimini hinc, nostrae filiae Sion et videte, ut et vos transeatis in affectum cordis hujus, in sponsae gratiam, in diadematis speciem. Nolite nomine casso gloriari. Estote quod esse dicimini, speculationis 0113D filiae. Usus ipse attestetur nomini. Festus enim est desponsationis iste dies, et Dei susceptione dignus, et ab hoc ad festiviorem, qui nuptiarum est dies, pertingitur: in quo non datur libellus repudii, non intercedit divortium; non abit vir via longissima, ne brevissima quidem, sed est semper in domo sua sponsus Christus Jesus, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXII. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! oculi tui, columbarum; absque eo quod intrinsecus latet (Cant. IV, 1).
1. Non veretur ne suis intumescat laudibus, et humilitatis jacturam faciat, cujus ipse sibi pulchritudinem 0114A cum expressione tanta sponsus commendat. Frequenter ex multo placendi desiderio subest metus displicendi; et propensior devotio conscientiae securitatem imminuit et furatur. Quid ergo mirum si sponsus applaudit illi de pulchritudine, affectumque blanda allocutione demulcet, quem metus invexerat? Quanam enim ratione deformitatem non vereatur 70 suam hominis anima quaelibet, quae nostri Salomonis in matrimonium asciscitur? Audivit illum in diademate suo, in die desponsationis et laetitiae cordis, in illa abysso gloriae solito festiviorem, poteratque jure vereri repulsam, si deformitatis et abjectionis suae respectaret ad causam. Oportuit itaque ut securior reddita resumeret animum, et infusa alacritas mentis faciem vivido quodam calore perfunderet. 0114B Nam totius vitae et operum pulchro vultui plurimum adjicit mentis hilaritas. Propterea in hunc modum amicam sponsus alloquitur: Quam pulchra es, amica mea! Similia fere dicta sunt supra in praecedentibus, ubi sic legitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es (Cantic. I, 14). Idem pene videtur: Ecce tu pulchra es; et, Quam pulchra es! Utrobique pulchritudo praedicatur ipsius, et iterata commendatio confirmationem declarat. Sed quantum ipse advertere possum, aliquanta hic innuitur distinctio. Nam ubi dicit, Ecce tu pulchra, agit tantum de pulchritudine: hic vero de nimietate pulchritudinis, Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! Ibi simplex attestatio quasi subito deprehensae pulchritudinis; hic autem admiratio nimietatis: 0114C ibi attestatur quam pulchra; hic oblectatur quod tam pulchra. Hic enim majore pronuntiatur cum pondere affectuque mirantis, et prolationis modus motum oblectatae mentis declarat: quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! Et quidem in processu Cantici perfectiora ad sponsam dici oportuit. Haec a nobis de similium distinctione verborum. Nam quae super pulchritudine sponsae interpretanda fuerant, copiose et accurate suis explicata sunt locis. Et quae vir (utrum eruditior, an eloquentior nescio) suis disputavit in homiliis (BERNARDUS, Serm. 40 in Cantic.), nec minimo, ut sic dicam, digito decuit a nobis ad discutiendum attingi.
2. Hoc vero non negligenter attendendum, quod 0114D post generalem commendationem pulchritudinis, particulatim amicam depicturus, loco primo ab oculis orditur. Prudenter quidem, quoniam si simplex oculus fuerit, totum corpus lucidum erit (Matth. VI, 22, 23). Et ideo columbarum comparat oculis, ut juxta Evangelii doctrinam, suam amicam simplicem doceat sicut columbam (Matth. X, 16). Denique universum corpus operationis simplex illustrat oculus intentionis, et facit ut coram Deo luceant opera, quae per se coram hominibus poterant lucere. Nam quando foris bonum lucet opus, sed operis bonitatem non intendit animus; quasi corpore claro oculus caecatur. Opera quidem ipsa aliquoties in genere sue bona sunt, et aliis commoda; sed operum bonitas in actorem non refunditur, qui simplicem oculum in 0115A ipsis non habet. Ideo tenebrosa sunt, quod intentionis sincerae lumine carent. Bonus itaque simplex oculus, non habens ullam partem tenebrarum, conversationis corpus totum serenans. Aut totus enim tenebrosus est oculus, aut totus lucidus, aut habens aliquam partem tenebrarum admistam. Totus tenebrosus est, cum operi malo propter malum intendit: totus lucidus, cum operi bono nonnisi propter bonum intendit. Cum vero in opere bono non tantum in ipsum bonum, sed etiam in alium aliquem finem intentio dirigitur; vel cum in opere non bono, quod inesse credebatur bonum, errando diligitur: aliqua ex parte oculus caligat, et non est mera simplicitate purus. Quid, cum opus bonum praetenditur, et non ipsum bonum, sed aliud totum 0115B intenditur? oculusne iste tenebrosus dicetur, ex toto, an ex parte caligans? Mihi quidem magis tenebrosus ex toto videtur. Nam etsi lux deputetur in opere, nulla tamen agnoscitur in intentione. Quomodo autem intentio bona, quae bonum non optat? aut quomodo simplex, quae sub boni velamine se ipsam occultat? In oculis vero sponsae utraque commendatur, et simplicitas, et spiritualitas: ideo columbarum dicuntur. Et bene in amica sua primo lucem commendat, ut sibi demonstret similem, qui et ipse dicitur lux mundi (Joan. VIII, 12), et in quo tenebrae non sunt ullae (I Joan. I, 5). In sex dierum conditione lux omnium prima creata dicitur (Gen. I, 3), et in describenda pulchritudine sponsae, lucis inprimis inducta decenter est mentio.
0115C 3. Oculi tui columbarum. Quid te amicam esse praesumis, tu quae nescis oculos habere columbae? Opera quantumcumque fuerint bona, si impurus est animus, de pulchritudine frustra tibi applaudis. Quomodo amica es, quae pulchra non es? Sed quomodo non es inimica, quae malignaris in sancto? Malignatur in sancto, qui malignatur in bono sive in 71 suo, sive in alieno. In tuo malignaris bono, cum bonum ipsum non conspicaris: in alieno, cum de bono male suspicaris. Et prava intentio, et perversa interpretatio; utraque malignatio est: utraque fellea, utraque falsa, nihil habens cum columbarum natura commune. Oculi columbarum sunt, qui nec falli volunt, nec fallere norunt. Nescis quod 0115D sponsus tuus veritas est? Quomodo dicet tibi, Columba mea, amica mea (Cantic. II, 13, 14). Amica est veritati simplicitas: ideo cum simplicibus sermocinatio ejus (Prov. III, 32). Denique simplicitati amicae applaudit dicens: Oculi tui columbarum. Bona enim est oculata simplicitas, ita simulationem excludens, ut non caliget in veritate. Rara haec hodie in terris avis: et si qua est ejus usquam frequentia, occulta satis, et latens in foraminibus petrae, in caverna maceriae, et de super rivos aquarum. Quomodo autem obscuratus est aut occultatus est oculus columbinus? Quis est qui saeculi calliditates non sectetur, qui illis se uti non gaudeat, qui non amet habere, aut saltem nominari in se non velit? Quis est qui non verecundetur oculos columbinos, 0116A glorietur se habere milvinos? Si Christi amicam dici te velis, quid tibi cum prudentia carnis, quae inimica est Deo? (Rom. VIII, 7.) An istas inimicitias evacuare conaris, ut utrasque carnis et spiritus prudentias condas in te ipsa? Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6). Quid ergo fiet, ubi multum est fermentum, massa modica? Quae societas legi cupiditatis, et legi charitatis? Non debet illa huic esse conjuncta, quia nequit esse subjecta (Rom. VIII, 7). Prudentia enim carnis legi Dei aut repugnat, et inimica est: aut omnino perit, et nulla est: aut resistit, aut ex toto desistit. Potest perimi, ut penitus non sit: non potest premi, ut ei contemperata sit. Tuum ergo et os et cor hujusmodi exercitatum optas habere prudentia, quae 0116B legi Dei non potest vel associari, vel subjici. Prudentia spiritus vita est et pax. Vitalis est enim prudentia spiritus, usum habens vitae quae nunc est et futurae. Prudentia vero carnis in praesenti tantum exercetur vita, nullum in ea quae sequitur, habitura locum. Cupiditatis enim apud inferos nec opes, nec usus est, sed excruciatio. Ista pax est, illa litigium. Et bene pax, cui hoc est evacuari, quod paci non vacare. Talem prudentiam ad sponsae pulchritudinem Christus commemorat. Talis in oculis columbarum depingitur, quae simplicitatem et spiritualitatem redoleat, eo quod in columbae figura Spiritus sanctus intelligi soleat. Non solet esse vacua talis simplicitas: multum enim subest latentis gratiae.
4. Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus 0116C latet. Magnum nescio quid illud est, et vere magnum, quod manifeste vel dici non debuit, vel dici non potuit; nec aliquo, ut gratiae caeterae, simili figurari, sed in suspicione et conjectura sola relinquitur iis qui similia forte patiuntur. Absque eo, inquit, quod intrinsecus latet: quasi non sint intrinsecus aliae gratiae et dona Spiritus. Et quomodo omnis gloria filiae regis ab intus? (Psal. XLIV, 14.) Denique et intrinsecus ipsi oculi columbarum, ubi simplicitas fidei corda purificat, et illuminatos reddit oculos cordis: ubi non modo oculus, sed totus absconditus homo cordis dicitur (I Petr. III, 4). Sed licet ab intus omnis sit gloria gloriae respectu interior: et sicut in ipso homine exteriori, sic et in illo 0116D interiori alia aliis magis sunt intima, et latentia penitus, soli tantum nota dilecto: fortasse et aliqua etiam ipsi sunt sponsae ignota, nec collatorum divinitus ad plenum habet notitiam munerum. Quid enim si occultatur sublimitas, dum servatur humilitas? Secretum tuum tibi, Jesu bone, secretum tuum tibi, et in absconditis sponsae solus deliciaris. Cur non vel ad modicum illud nescio quid latens nobis communicas, et occultam, qua delectaris, figuras pulchritudinem? Plus nos ad quaerendum allicis, dum illud latere intrinsecus dicis: et curiositatem nostram amplius irritas, tantum silentio mysterium premens. Plus nos dum taces, trahis. Quam magna multitudo dulcedinis hujus, quam abscondendam judicas, dum non explicas! Quidquid 0117A illud est, latet intrinsecus: sed de latebris istis suavissimus odor aspirat. Nescio enim quo pacto dum illud admirabiliter dulce esse conjicio, admirabiliter dulce jam sentio: jam illud pensat affectus, ad quod non penetrat intelligentia. Conditum est hoc penes sponsam, et signatum in thesauris ipsius; soli fas est dilecto istos ingredi, et gloriae latentis arcana revolvere.
72 5. Hoc autem dico quod non facile est virtutem cujusquam ex indiciis definire. Frequenter enim exiguis exstantibus signis, eximia sunt quae latent intus secreta. Ideoque manifestas debemus sic virtutes laudare, ut hac in singulis adjectione utamur: Absque eo quod intrinsecus latet. Denique ipsam hanc, de qua nobis est sermo, commendatam in 0117B sponsa columbinam inspicite simplicitatem, quam gratifica, quam est in se ipsa suavis et placens: majores tamen in se reconditos habet thesauros, et dulci est, ut sic dicam, medullata secreto. Quaeritis quid sit illud? Dixi jam, et si adhuc vultis audire, ignorare me fateor. Possem piam hanc vobis commendare simplicitatem, et ad ejus vos aemulationem hortari, quae tam inexplicabile et dulce mysterium continet, fortasse et confert. Id autem ipsum si fuero conatus evolvere, forsitan ad aliquid occultum et latens pertingam vel experientia, vel conjectura: sed numquid illud erit cujus tam involute meminit sponsus in laude dilectae? Quamlibet potuero occultum eruere, aliquid adhuc latebit intrinsecus. Altis illud latet in tenebris: nec nostro subjacet vel stylo, 0117C vel studio. Venerabor ipsum silentium tanti mysterii. Nam quamvis non est datum definite nosse quid sit, eo quod siletur, satis relictum est credere quod aliquid singulariter dulce et sponso gratum sit. Non potest investigari quale sit, sed potest aestimari quam magnum sit, vel eo ipso quod verbum tam arcanum dici non licuit.
6. Ut tamen aliquid dixisse videar, et non ex toto siluisse (ad hoc enim instatis), accipite quod mihi videtur in hac parte vere dici posse: utrum accommodate ad praesens capitulum, vos videritis. Virtutes ipsae suapte natura intus in animo locatae sunt, sed usus quarumdam in exterioribus viget: quaedam vero suam in interioribus exercent potentiam. Et illa quidem carnales declinat illecebras, ista vero spiritualium 0117D deliciarum latebras amplexatur. Illa vel sollicitantes occasiones refugit, vel insolentes affectiones compescit; et quamvis interim necessario, molesto tamen exercitio laborat: ista tali delectatur materia, quae non jucunditate magis, quam honestate praecellat. Illa simplici intuitu et oculo columbino exteriores dum percurrit species, vel odit vel despicit: ista curiosiore prospectu coelestes perlustrat species, perspectis amplius inardescit. Possumus talem quamdam distinctionem formare, ut dicamus alias exteriores esse, alias interiores, alias intimas. Aliae enim se a carnalibus retrahunt, aliae spiritualibus intendunt, aliae quasdam jam tenent primitias. Primae se a mundi illecebra, quam contemnunt, 0118A compescunt: mediae se ad id quod spiritualiter concupiscunt, adhuc componunt: ultimae, imo intimae optatis avide jam utuntur. Deus bone, quantum lucis et deliciarum in illis est latebris! quantus excessus in recessibus illis! Utinam tales me concludant latebrae, ut illud de Psalmo dicere possim: Nox haec illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11).
7. Ecce nunc aliquid latens attigi in hoc ultimo gradu, et forte vel hoc est, vel aliquid simile quod sponsus signavit. Volo de caetero deferre mysteriis: nec enim fas est audaci sermone orationum arcana nudare, et minus sanctis manibus linguae convolutas delicate Sancti sanctorum revolvere species, et reconditum manna contrectare, quod aurea et urna continet, et arca recludit. Et ipsum mannae nomen 0118B aliquid ostendit arcanum, et de quo magis possit quaeri, Quid est hoc? quam dici quid sit hoc. Et cui melius quam mannae latens illud comparaverim? Dulcis quidem et coelestis est manna cibus: sed videtis quam secrete reconditus in urna, in arca, in sanctis sanctorum, ut curiosus et minus idoneus ab hujusmodi aspectus arceatur, oculus ille qui columbinus esse non novit, quem non dirigit et pia credulitas, et intentio pura. Rogamus autem vos, fratres, amplectimini sanctam simplicitatem, quietem mentis, meditationes puras, liberas orationes; quoniam in talibus vasis, et, ut ita dicam, in arca sanctae meditationis et interiori orationis urna, divina nobis est locata refectio, et portio gloriae, de qua legitur: Satiabator cum apparuerit gloria tua (Psal. 0118C XVI, 15). Cujus plenitudo vitam nobis aeternam conferat per Jesum Christum, cui est honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
73 SERMO XXIII. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, etc. (Cant. IV, 1, 2.)
1. Ecclesiae, ut bene nostis, haec blandimenta dicuntur, et de spiritualibus ejus oculis praecedenti disputatum est sermone. Sed quia tales sunt, numquid rari sunt? Vide totum corpus ejus quomodo plenum sit oculis ante et retro. Oculi ejus Prophetae, oculi ejus Apostoli, qui vel futura praedicunt, vel jam facta praedicant. Oculi ejus sunt utrorumque interpretes et doctores populorum: quorum officio 0118D spiritualia animae vel commoda, vel scandala, et cernimus, et discernimus. Sed nescio, si omnes qui oculi habent officium, teneant et usum. Duces caeci, nec tantum caecorum, sed, quod indignius est, et videntium, nonne videntur oculi habere et locum et speciem, sed virtute carere? Utinam vel id sufficeret, et virtute providendi bona carerent, essentque ad communes utilitates caeci, dum non ad privatas arguti commoditates. Nunc autem et caeci sunt, et callidi; hebetes ad Ecclesiae lucra, ad propria acuti. Sed quomodo oculus est columbae, qui columbae non inservit, columbae non videt, columbae non providet: qui columbam non ducit, sed magis abducit Ecclesiam, et quantum in ipso est, pravis praecipitat 0119A exemplis? De talibus Apostolus loquitur: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Tales occupant locum, et pervertunt usum: cum e diverso sint alii, qui oculi non habent officium ex promotione, sed usurpant ex praesumptione. Et quidem frequens haec turba. Quem dabis nunc ex numero discipulorum, qui praelatorum opera penes se, velut quodam locatus in tribunali, non carpat, non corrigat, non castiget? Isti non jam sunt oculi membrorum, sed quidam oculi oculorum: quomodo si pennae et plumae in corpore columbae ipsa velint oculorum dirigere lumina. Nolo locum hunc nimis urgere, ne vos, fratres, exagitare videar. Estote vestra contenti mensura. Nihil omnino in corpore columbae officio vacat, nihil caret honore: et ea quae 0119B abscondita sunt, abundantiorem habent honorem. Denique et capillis sponsae suus est honos. Si enim in oculis praelati; in capillis qui sunt intelligendi, nisi discipuli? Et boni discipuli, qui se capillorum more tractabiles et flexibiles exhibent ad omnem nutum magistri, sicut ad motum venti: qui graciles, et spiritualibus extenuati disciplinis, pene sine corpore sunt, et penitus sine carne, ad omnem insensibiles injuriam, ut nec tondentis instrumenti sentiant laesionem; in hoc tantum passionis sustinentes molestias, si a capite cui inhaeserunt, contingat evelli. Reliquo enim emortuo corpore, vitalem ibi tantum sensum retentant, ubi capiti, de quo oriuntur, junguntur. Qui ipsi vicini cerebro, ubi sapientiae dicitur 0119C recessus, quasi ad intima ipsius arcana nituntur intrare: quibus hoc eradicari et quasi inde evelli videtur, ad exteriores qualibet occasione curas vocari. Nam qui inde sine sensu doloris effluunt, quomodo ibi aut nati, aut radicati credentur?
2. Denique quod non decidant capilli sponsae, sed assurgant, audi quod sequitur: Capilli tui sicut grex caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. Quasi grex caprarum, eo quod in sublimibus pasti et positi, tendentes semper ad alta ut caprae, altum tamen nil sapiunt, sed carnalis conscii sunt infirmitatis. Elatio namque ipsa descendit, ascendit humilitas. Ideo quasi caprae, quod semper et alta petant, et ad infirma sua respectent. Et bene de monte Galaad ascendunt: sed tamen nonnisi in monte Galaad, 0119D qui testimonii Acervus interpretatur. Et quis ille nisi Christus, super quem omnia Prophetarum coacervata sunt testimonia, cui Prophetae, cui Joannes, cui Pater, cui opera ipsa testimonium reddunt? Hic mons Ecclesiae caput est. Noli de hoc monte defluere, si capillus es. Quid nobis separationem minaris, et velut avulsum iri a reliquorum grege capillorum? Numquid casus tuus Ecclesiae calvationem inducet? Nescit illa decalvari. Nam et capilii ejus omnes numerati sunt. Ad Synagogam illa interminatio facta est in propheta: Erit pro crispanti crine calvitium (Isa. III, 24). Crispi 74 sunt Ecclesiae crines, ad suum semper recurrentes caput, circa illud ambitu amico revoluti, in ipsa capitis secreta conantes intrare. Ideo capilli ejus non decidunt, sed ascendunt 0120A de monte Galaad, operum Christi majora sibi semper ad imitandum exempla cumulantes. Utinam fidei quam habeo in Christo, omnia opera mea attestentur, et jugi profectu congesta acervum mihi ascensionis constituant. Quam paucos ego mihi testimonii hujus contuli lapides! Vereor equidem, ne et in contrarium multos congesserim. Quid enim? nonne tibi videntur non pro fide, sed magis contra fidem testimonia congessisse, qui sic vivunt, ut alterius videantur fidei, quam christianae? Denique tales quam multos videmus, de quibus jure dici possit: Isti non sic conversantur, ut qui Christi redemptos se sanguine credant, qui aliam sperent vitam, qui futurum vereantur judicium, qui tandem evangelica praecepta divinitus data fateantur! Talia utinam penes 0120B me testimonia pauca reperiantur: mallem nulla, ne modicum fermentum acervum fidelium operum totum denigret.
3. Et, fratres mei (ut modicum de communi glorier, qui de privato non possum), si totius vitae vestrae respexeritis ordinem, et regularis observantiae cursum; non erit exiguus, quem boni testimonii coaedificatis, acervus. Nam si a nocturnis Vigiliis, quas impigro velut primitias quasdam praelibatis affectu, et effunditis a principio vigiliarum sicut aquam cor vestrum ante conspectum Dei: si, inquam, a capite singulos per gradus conversationis divinae seriatim velitis incedere; quid ibi reperietur quod disciplinam non sonet, quod non concinat fidei nostrae, 0120C quod non vel corpus atterat, vel mentem erigat, vel dirigat erectam? Inter psallendum quanta est disciplina in corpore, et quam major quorumdam in mente, dum ne ad modicum, vel certe tantum ad modicum a sensu verborum illam sinunt abire? Nam ibi, id est in ipsis quae cantantur verbis, aut ligatam tenent, aut ad cognata relaxant, ad peregrina nequaquam. Quod si contingat (fugax est enim mens humana), quanta statim castigant censura, et morae hujus usuras a se reposcunt? Sed nec ipsa communium horarum intervalla nocturna vacant. Deus bone, hora illa noctis, quam sine nocte est, quam nox illa illuminatio in deliciis! Orationes illae privatim fiunt, sed privata non petunt. Submissior quidem vox, sed mens intensior, et preces tacitae multum 0120D habent acuminis. Denique frequenter vocem eripit oratio vehemens: et verbis nec eget, nec utitur, quae puro et pleno fertur affectu. Amor in auribus Domini solus obstrepens, corporalium strepitus dedignatur verborum, quae sicut inchoanti excitamenta sunt, sic impedimenta solent esse perfecte oranti. Quid deinde? ipsis horis matutinis quasi de recenti orationes instaurant, frequentant confessiones, et verecunda, sed manifesta revelatione etiam exiguos purgant excessus. Non tamen exiguum reputant, si a Christo vel tenui memoria titubant. Hostis callidi, si quid fuerit improbitate suggestum, sibi imputant iniqui in hac parte aestimatores, dum proprium arbitrantur casum, quod alienae sunt fraudis casso conatu tantum provocati. Quid quotidianus manuum 0121A labor, quo corpus et satis atteritur, et tenuiter pascitur? Labores manuum suarum non soli manducant; sed de insufficienti partiuntur egenis, ut et illis sit tribulatio, dummodo aliis abundet. Intervallis quibusdam levant labores, sed fesso corpore fervet affectus. Illic tacitae lacrymae ubertim volvuntur, prodeunt gemitus, erumpunt suspiria: ut qui juxta sedent, si forte ex se frigidi sint, vicinis possint scintillis accendi. Quid denique, quod non de crastino cogitant, nec de hodierno quidem? omnem curam projicientes in ipsum qui eis praeest: non praemium, sed solum quaerentes regnum Dei. Quid? quod pene praeterieram, in capitulo singulis diebus examinandi abbatis astant judicio, quasi ad Christi praesentati tribunal. Ibi quisque in primis accusator 0121B est sui, accusanti se locum aliis praeripere festinans. Quid ipsum continuum silentium, et quaedam compositionis gravitas? nonne totam conversationem venustat, et quadam sanctitatis pulchra vestit facie? Ipse somnus quoque sanctitatis testimonium reddit, nec in acervo testimoniorum est tantorum sine confessione. Nam reliquiae cogitationum confitentur 75 Christo, ubi somno corpus obruitur. Quomodo enim dormientis poterunt non versari ante oculos totius diurnae conversationis imagines depictae, et in animo vigilare?
4. Non tibi magnus hic videtur testimonii acervus erigi, nisi quod non acervatim et sine ordine fiunt ista, sed serie certa, et suis singula sunt distincta 0121C temporibus? Nonne haec testimonia credibilia facta sunt nimis, eo quod domum tuam talis decet sanctitudo, Domine? Utinam cordis mei radices super istum densentur acervum. Nescit sterilis esse tantus bonae conversationis cumulus. Locus est altus et uber, qualem propheta commemorat: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Isa. V, 1). Et magnum plane fertilis soli testimonium, fructuum proventus uberior: sicut e contrario loci ubertas, arboris qualitatem redarguit de infructuositate sua. An non arbor mala, quae terram bonam occupans, fructus condignos non parit, sed nec ullos bonae spei parturit flores? Forsitan et ficulneam illam sterilem, quam Dominus jussit succidi (Luc. XIII, 7), fertiles de vicino vineae condemnabant. Periniquum 0121D est, in sancta conversatione plantatum, nil sanctum moliri, et excusationes praetendentem cognatis exemplis convinci, et inde descensiones disponere in corde suo, unde alii ascendunt. Sufficiat tibi qui talis es, descensus tuus. Quid bonorum acervum operum, quem alii alacritate conscendunt, detrahere moliris, et regulares observantias immutare, quarum et numerum, et rigorem causaris? Noli prohibere eos qui bene faciunt; si potes, et ipse ascende. Audi de quanto et quali acervo sancti ascenderunt. Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus et in speluncis, et 0122A in cavernis terrae; et hi omnes testimonio fidei probati sunt (Hebr. XI, 37-39). Vides quanto sit eorum fides probata scrutinio, quibus testimoniis examinata? Quid a vobis tale vel expetitur, vel exspectatur? Et vestra haec inferiori genere testimonia credibilia satis, eo quidem credibiliora, quod non ea necessitas imposuit, sed supposuit se voluntas. Voluntas ergo voluntas sit, et primae libertatis jure nitatur, liberam se ad persistendum exhibeat, non aestimet ad recedendum. Agnoscat necessitatis debitum, sed non sentiat jugum. In bono libera sit, et ad bonum nihilominus libera; in illo quod jam tenet, et ad illud quo tendere debet: sed ad ea quae retro sunt, nullam sibi licentiam permissam existimans.
5. De quanto acervo testimonii Paulus ascenderit, 0122B tandem audite. Ipse, inquit, quidem Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Quantus uno in hoc testimonio acervus! Sed foris nunquid non perhibuit testimonium? Deo, inquit, attestante signis et prodigiis et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus (Hebr. II, 4). Et tamen tanto constitutus in acervo virtutum et attestantium gratiarum: Nondum, inquit, me arbitror comprehendisse. Unum quidem quae retro sunt oblitus, ad anteriora extendor (Philipp. III, 13). Et nos ergo tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum certamen; aspicientes in auctorem fidei et 0122C consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera Dei sedet. Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis (Hebr. XII, 1-4). Illorum enim testimonia praerogativa quadam dicuntur testimonia, id est martyria, qui pro fide Christi sanguinem fuderunt. Videte primum ipsum martyrem Stephanum de quanto lapidum acervo ascenderit ad Christum, quem et omnes sequuntur animae justae. Quasi grex, inquit, caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Gestabant thesaurum fidei in vasis fictilibus, sed sublimitas erat virtutis Dei. Ideo quasi ascendentes dicuntur, quod 0122D eos immania tormenta non tam infregerunt, quam firmaverunt ad reddendum testimonium virtute magna. Quid hic eis animi est, qui nec unam, et eam levem, et amicam praepositorum increpationem sustinent; sed ad unum austerius verbum totus liquescit boni propositi, quem sibi firmaverant, rigor? Istorum tot suffulta adminiculis testimonia vix stare possunt; 76 illorum tot repressa tormentis uberius eruperunt. An non quantus numerus suppliciorum, tantus et acervus testimoniorum? Etsi morte affecti tota die, et aestimati sicut oves occisionis, in omnibus tamen superaverunt, et velut superascenderunt de Galaad, de acervo martyrii. Non enim de conservanda corporali vita certamen inierunt sancti, sed de vita fidei, ex qua justus vivit. Ideoque in omnibus 0123A superant quibus salva causa consistit. Quomodo enim non superant, cum aut persistendo in confessione redditi sunt aeternitati, aut persuadendo persecutores informaverunt veritati? Denique etsi aestimati sunt sicut oves occisionis, quibusdam tamen innocuis dentibus ab infidelitatis radice hostes praeciderunt suos, ut inter Ecclesiae vitalia reconderent viscera.
6. Au non hoc sibi vult quod subnectitur? Dentes, inquit, tui quasi grex detonsarum. Advertis quales oves istae sint, quae possunt quidem detonderi; sed dentes earum non possunt conteri. Occidi possunt, et flecti nequeunt. Imo ipsi persecutores infregerunt suos, et invincibilis doctrinae sermonibus emollitos quasi dentibus mansos, in fidelium trajecerunt unitatem. 0123B Petro dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Et Moysi dentes non sunt moti (Deut. XXXIV, 7). Dentes enim eorum arma et sagittae: arma spiritualia, potentia Deo ad debellandas munitiones. An non quidam Ecclesiae dentes, de quibus dicit Apostolus: Intret infidelis aut idiota, dijudicatur ab omnibus, convincitur ab omnibus, occulta cordis ejus manifesta fiunt, et sic cadens in faciem pronuntiat quia vere in vobis sit Deus (I Cor. XIV, 24, 25). Nolite, fratres, istorum vereri morsus dentium: non sunt canini, sed ovini. Detonsarum enim gregi conferuntur. In canibus non dilaceratio, sed latratus commendatur. Canes muti, dicit Isaias, non valentes latrare: canes impudentissimi, nescientes saturitatem (Isa. LVI, 10, 11). Ac si quibusdam exprobret 0123C quod in altero se canum officio exuant, in altero se canes exhibeant: latrare non valentes, et non desinentes lacerare Tales sunt qui invicem mordent et comedunt, et consumuntur ab invicem. Utinam huc usque sufficiat ut invicem mordeant et comedant, nec tentent ipsos detonsarum lacerare dentes. Ipsi doctores Ecclesiae et praepositi nonne tibi videntur dentes quidam, qui redargutionis benevolae velut morsibus subjectos convincunt, dijudicant, manifestant, et ad meliorem emolliunt statum? Quod si tu praedurus es, et emolliri non potes, quid remordere paras? An non remordes, qui vel in occulto detrahis, vel palam contradicis? Quid dentem contra dentem paras, dentem improbum contra dentem pium? Mordere potes, sed consumere non potes. Dentes 0123D enim sunt: et duri sunt et firmi; et detrahentes non metuunt, memores se cum propheta inter scorpiones et incredulos commorari (Ezech. II, 6); et, sicut oves, missos inter lupos (Matth. X, 16), ut ipsos lupos in oves rationabili tolerantia et exhortatione commutent. Et bene detonsarum dicuntur, quod illorum non sint morsus fugiendi, qui bonorum operum exempla, sicut vellera quaedam, subjecti ministrant.
7. Non tamen usus dentium in alienis tantum remordendis et convincendis erroribus aestimatur. Est et potior quidam eorum usus, si qui idonei sunt solidum coelestis edulii mandere panem, et sublimioris doctrinae secretos dijudicare et discernere 0124A intellectus, quibus non jam lacte opus est, sed solido cibo, ipsumque quodammodo attenuare et infirmare possunt, et quodam temperamento vel dispensationis vel disputationis illis sobrium reddere, qui ad solidum per se insufficientes erant, sed tantummodo lactis participes. Quodam enim solidioris instrumenti ad mandendum utuntur ministerio, qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali: imo etiam boni et boni, non tantum judicantes inter noctem et diem, sed omnem judicantes diem. Et jure de lavacro ascendere dicit, ut mundando cordi studiosos probet, eo quod mundis corde divina sit repromissa cognitio. Vides quomodo lautos et irreprehensibiles esse oportet eos, qui aliorum excessus debent remordere 0124B et corripere: quomodo lautos et mundos corde, qui divini sermonis dispensare debent alimoniam, et arcanos secretioris verbi discutere sensus, sapientiae intima rimari, et ruminare viscera.
8 Dentes tui quasi grex detonsarum. Quare ergo, quasi grex? Utique quod sese non impugnent, et adversentur 77 sibi, sed in simplicitate et unitate sensus sui concinunt et concordant Ecclesiae dentes, Quasi grex detonsarum quae ascenderunt de lavacro. Veterem enim deponentes hominem, et onere supervacuo levati ac loti, alacrius ad superiora conscendunt. Siquidem ipsi pili veteres oneri jam esse incipiunt, cum primo nova vellera germinant, 0124C cum hiems transiit, cum imber abiit et recessit. Ideoque si veteri et supervacuo levium et inanium rerum vellere te involvi adhuc necessarium ducis, nondum tibi hiemalia congelatae mentis frigora transierunt. Bene ergo detonsi et de lavacro ascendunt, quasi nihil veteris vel sarcinae vel sordis habentes. Attendis quod non tibi sufficit detonderi, non sufficit exonerari, non sufficit lotum et novum fieri, nisi statim ascendas, et spiritu incedas, qui renovaris in spiritu? Si spiritu, inquit, vivimus, spiritu et ambulemus? (Galat. V, 25.) Tu igitur si ascendere disponis, ascende semper de lavacro, semper novus et mundus. Lava per singulas noctes lectum tuum lacrymis. Aut si te peccatum non quasi nox involvit, sed sicut nubes 0124D praetervolat; tu tamen lavare per singulas noctes, etiam levium vestigia delictorum lacrymis dele. Hic enim in convalle lacrymarum locus est lavacri. Quid est quod sordes congestas, et peccati purgamenta futuri reservas lavacro saeculi? Quid scis si non erit illic conflatorium magis, quam lavacrum? Nam quae hic facile poterant ablui, ibi non tam in misericordiae, quam in spiritu judicii et ardoris purgantur. Et felix qui de saeculo, non quasi de coeno, sed quasi de lavacro ascendit, non habens necesse ut aliquid in se lavet, sed est mundus totus. Iste plane dignus habebitur dealbatis dentibus, id est animae sensibus, panem angelorum manducare: non jam panem doloris, sed panem qui laetificat cor hominis, illum utique panem 0125A quem significavit propheta dicens, Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Sic enim illa gloria dum non apparet, pascit; reficit dum revelatur. Hujus siquidem gloriae revelatio plena, quid est, nisi sapientia vera? Quae nos ad se ipsam edendum invitans, non alias a nobis manditur, nisi cum illam meditamur velut vitales purae mentis delicias, et indeficientem refectionem. Hic ergo purgatos et exercitatos animi sensus habeamus, non jam ad discretionem boni et mali, sed tantum ad perceptionem tanti boni. Actitemus hic crebro quod ibi continue agemus: praeoccupemus frequenter, in quo indesinenter occupandi erimus. Summum nobis hic negotium sit, quod solum ibi erit. Contemplatio namque sapientiae, aeterna refectio 0125B est. Nihil omnino spiritualibus animae dentibus dulcius ruminatur, quam ille Panis vivus, qui Patri ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXIV. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Sicut vitta coccinea labia tua (Cant. IV, 2, 3).
1. Audistis praecedenti commendatos sermone sponsae dentes. Jure quidem: quod non exigua sit pulchritudinis ratio in dentibus posita, si candidi sint, si aequaliter conserti. Nec tantum aptitudo, sed et utilitas in dentibus placet. Quid 0125C enim? Joannes in Apocalypsi involutum, quod sibi ab angelo porrectum est, quomodo comederet volumen (Apoc. X, 9, 10) sine idoneis ad talem cibum dentibus? Durus videbatur cibus liber integer: et ideo dentibus opus erat, qui illum comminuerent integrum, et emollirent durum, ut levius deglutiri posset. Et bonus plane dens intelligentia exercitata, intelligentia spiritualis, quae omnia dijudicat, omnia discutit, omnia ruminat et scrutatur, etiam profunda Dei: quae etiam ipsam involuti libri medullam mandit, et intima sapientiae comedit viscera. Stultus, sicut scriptum est, complicat manus suas, et comedit viscera sua (Eccle. IV, 5). Cibus iste cruentus, cibus carnalis est, cibus qui perit, imo qui perimit. Quam dulcius et utilius 0125D viscera sapientiae comeduntur, et sacri verbi arcana? Non potest cruentis attingi dentibus, sed lotis et candidis, quia candor est ipsa lucis aeternae, et ipsius sponsi dentes lacte candidiores dicuntur. Propterea tales in sponsa commendat, qui suis sint similes: Dentes tui sicut grex 78 detonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Non modo lotos, sed et liberos oportet mentis sensus habere, si quis illos ad divini verbi scrutinium parat.
2. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Sterilitas reputatur, si vel uno fueris fetu contentus. Si potuisti ad sacratum aliquem in Scripturis intellectum pertingere, unum jam peperisti fetum. Bonus profectus et ingens, sed insufficiens sacrato sensui, si affectus non respondeat. Sterilis 0126A est intelligentia, quam non coaeva et germana comitatur devotio. Ubique tibi in Scripturis spargitur quasi semen quoddam, unde gemellum hunc possis fetum concipere. Non tantum subtilia, sed suavia ibi sunt omnia. Et praeceptum Domini lucidum est, et ignitum eloquium. Sterile est in te verbum Dei, ex qua parte horum alterutrum non operatur. Si per intelligentiam vides, sed gelido adhuc riges affectu; nonne sterilis et inefficax reputatur in te verbi Dei virtus ignea? Denique etsi ad ignem spectat ut illuminet, multo amplius ut succendat. Verbum, inquit Dominus, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet et prosperabitur in his ad quae misi illud (Isai. LV, 11). Ad quae? Habes in Evangelio: 0126B Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut succendatur? (Luc. XII, 49.) Semen est verbum Dei, et in eo, sicut apud Job legis, et lux, et aestus spargitur super terram (Job XXXVIII, 24). Sed nescio quo pacto lux amplius germinavit, et dilexerunt homines magis lucem, quam fervorem: nisi quod ipsi magis sibi de luce placeant, qui id ipsum quod lucet non amplectuntur. An non tibi videtur perdidisse aut dedidicisse naturam ignis non succendens? Cum audis aliquem quasi gloriantem et dicentem: Non me ille Scripturae sacrae sermo aedificat: quid aliud videtur tibi dicere, quam, Perdidit in me efficaciam verbum ignitum; non me succendit, non inflammat, non exercet in me 0126C vim genitalem? Sterilitatem suam imputat verbo, quod, quantum in se est, crescit et fructificat. Quam gloriosa, frater, jactantia, quod non te sermo divinus aedificat, qui ista loqueris! Forsitan eversa et evulsa nondum sunt: vetera ideo nova superaedificari non valent, non germinare, non gigni. Felix in quo amoris mundani desiccatus est humor, et vigor deficit: in eo facile igniti verbi vis operatur. Verbum Dei et lucet, et ardet. Neutra in te virtute privetur, sed geminum de isto semine concipe fetum. Sterilis reputatur uterus qui istis fetibus non gravidatur. In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Bonus plane fetus dilectio, quia charitas in fructibus 0126D Spiritus connumeratur. Denique velut gemelli fetus gemina charitas. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Illud primum, istud secundum: utrumque maximum, quia istud simile illi. Boni et sufficientes isti fetus gemelli quia in his tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Denique et finis praecepti charitas (I Tim. I, 5), quae etiam alibi vinculum perfectionis dicitur (Coloss. III, 14).
3. Et congrue de coccineo vinculo sequitur, de quo in laude labiorum sponsae assumpta est similitudo. Sicut vitta coccinea labia tua. Ea enim labia 0127A ligant et rutilant, quae de tali ventris fructu loquuntur. Concepta in corde charitas, quasi ignis flammigerans, coccineo colore labia inficit, per quae erumpit. Calor de excelso missus in corde, germanum labiis praestat colorem. Quid enim aliud sibi vult quod coccinea dicuntur, nisi quod in hoc flammea demonstrantur, eo quod coccus igneo rubet colore? Labia haec non jam altaris carbonibus purgari indigent, et exteriori igne aduri. Ipsa enim de interiori flamma jam flammea sunt, et conceptum visceribus ignem de excelso aliis seminant. Salutarem utique disseminant scientiam, legem igneam, quam Dominus venit in terram mittere. Bene coccinea labia, quae hunc ignem non solum in terram, sed et in coelum mittunt. Denique et ipsum Dominum coeli 0127B succendunt. Ideo coccinea commendat labia, quod illi coccinea sunt, quod illi calentia videntur, quod illa flammea sentit, et in mutuam amplius succendunt charitatem. Mira res: ignis ipse est, et nostris tamen inardescit scintillis. Quidni? Et gladius est Verbum Dei (Ephes. VI, 17), et tamen vulneratur. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum 79 tuorum (Cant. IV, 9). Ita et ignis est, et tamen inflammatur. Vulneratur oculo, labio inflammatur, etiam et ligatur: ideo vittae comparatur. Sed charitas vulnus est, charitas vitta est, charitas coccus est. Vides quam acuta, quam tenax, quam ignea est charitas? Talibus in orando utere labiis, tenaci velut vitta vinculo memoriae cordi tuo dilectum astringe, agglutina, 0127C succende illum succenso affectu. Quam dulce, si dicat et alludat tibi: Ignitum eloquium tuum vehementer, et sponsus tuus diligit illud! Osculare me osculo oris tui, quia pulchra sunt labia tua sicut vitta coccinea. Osculandi siquidem desiderium labiorum innuit commendatio. Labia sua tuis desiderat imprimi, ut fiat os unum et labium unum, et post impressionem dicat tibi: Hoc nunc os ex ore meo, et labium de labio meo. Diffusa gratia in labiis ejus in tua se refundit, et de cocco suo tua sunt effecta coccinea. Bona impressio, quae tantam exprimit gratiam in labiis sponsae. Memineris tamen non me nunc labia significare carnalia, sed spiritualia, sed interiora, sed illa de quibus Apostolus loquitur: 0127D Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Si sponsa es, in hoc unum debent esse constricta, debent esse succensa labia tua, ut dilecto tuo supplicent, ut confabulentur cum illo, ut illi canant, et dicas cum propheta: Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi (Psal. LXX, 23). In tam sancta confabulatione nil sit in labiis tuis fluidum, et quasi vitta sunt: nil frigidum, et habes illa coccinea. Quis mihi det, Jesu bone, talia habere labia in conferendis tecum sermonibus, tam prompta, tam exserta, tam succensa; succensa et exsultantia, ut tantum tibi cantent, et de te cantent? Talia sint utinam labia mea, quae subtili quodam ductu et succenso affectu indiruptae meditationis, funiculi coccinei specimen exprimant.
0128A 4. Hujusmodi labium in sponsa Christus commendat, non tantum in oratione, sed etiam in exhortatione, ut potens sit exhortari in doctrina sana. Quae enim se labia in ejus alloquio adstringunt, jure quidem salutarem diffundunt et disseminant scientiam, si dulci et fervida utantur oratione, ut audientium corda excitent: coccinea sunt, quia inflammantia. Si vero simul exhortentur et doceant, et ea doceant quae sanam deceant doctrinam, quae regulis concinant fidei; jam quasi vitta sunt, et non solum salutarem, sed etiam insolubilem disseminant scientiam. Quid enim tam sibi cohaerens, tam tenax, tam insolubili contextum nodo, quam ratio fidei? Talia Paulus discipulum informabat dicens: Attende exhortationi et doctrinae (I Tim. IV, 13). Sed et in 0128B sermone communi, ubi fidei non tractantur mysteria, etiam sic vittae coccineae labia tua conferuntur, si fuerit sermo tuus subtili mensura districtus, et discretus, et parcus, et grato verecundiae rubore coloratus; si Crucis Christi eo frequenter, quo libenter mentionem usurpet. O beata haec labia, Christi et osculo, et alloquio vere digna; labia tam sincera, et tam succensa! in fide sincera, et in amore succensa. Succensio ista de intimis et de summis est, nil habens de infimis.
5. Nam est succensio quaedam de inferis erumpens. Jacobus ait: Lingua, modicum membrum, inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata et ipsa a 80 gehenna (Jacob. III, 5, 6). Quomodo potest bene inflammare lingua tam pessime inflammata? 0128C Vitiatae nativitatis mobilis corruptela per se nimis rotatur ad malum, et volubilitate propria fertur in praeceps: et quid necesse est inflammare rotam hanc, quae firmari non potest, sed per se fertur in malum? Denique diligenter appositum est: Cor hominis in malum ab adolescentia sua (Gen. VIII, 21). A prima nativitate impulsa nescit cursum inflectere: et tu illam lingua prava impellis amplius et inflammas? Lingua prava iracundiae et indignationis occasiones requirit; injurias vel falsas simulat, vel veras exaggerat, quas debuerat dissimulare: ad offensam officia etiam interpretatur, et venenati sermonis scintillas adhibet ad commovendum cor suum. Quid lingua nequam cordi tuo talem adhibes 0128D flammam? Sufficiat illi flamma sua, sufficiat illi concupiscentiae ardor carnalis, et levitatis calor innatae, quibus cor tuum, ac si volubilis rota, impellitur. Hanc tibi flammam nativitas prima ingenuit, sed renascendi gratia restringit. Noli ignem igni adhibere, et concupiscentiae addere malitiam. Ignem hunc quem evomis, hauris de gehenna. Inde incipit, et illo rapit. Lingua, inquit, inflammata a gehenna. Lingua haec mala coccinea est, sed vitta non est. Non enim ligat, sed dissipat. Male succendit, quia succidit unita, qui dissidii verba scintillat: et flamma talis de inferis est. Nam flamma quae desursum est, pudica est, pacifica est, bonis consentiens, et bonos faciens. Verbum enim dulce et multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Quasi flammam flamma 0129A consumit, inferiorem superior, infernalem coelestis: dum sapiens et suave verbum vincit malignum, et dulce durum emollit. Et ideo dicit: Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Non enim decent Sponsam nisi verba dulcia, verba amoris, verba quae delicati funiculi vice funguntur, verba quae Sponsum irretiant et trahant vinculis charitatis. Felix anima, quae hujusmodi novit dulcium verborum nectere retia, quibus Jesum illaqueet, alliget Verbum Patris animi affectibus, velut affatibus Christum includat, amatorio detineat sermone et delectet, ut ejus eloquium dulce sit ei, qui habet verba vitae aeternae, et est Verbum aeternum, quod cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXV. Sicut fragmentum mali Punici, sic genae tuae, etc. (Cant. IV, 3.)0129B
1. Quam suaves sunt, putas, sponsae genae, quae mandi possunt, quae salubris fructus obtinent gratiam? Et revera etiam corporales genas alicujus ita grata videas venustate refertas, ut ipsa exterior facies intuentium animos reficere possit, et de interiori quam innuit, cibare gratia. Venustas vultus mentem interpretatur, et inter nos affectus facies loquitur. Vides quam consequenter post candidos dentes et coccinea labia, genarum inducitur mentio. Genae satis germanae sunt labiis, et ipsis tacentibus quodam visibili verbo mentis arcana demonstrant. Genae ipsae vocis usum habent; et oris aut 0129C supplent officium, aut amplius exornant. Quantumvis fuerit dulcis et fervidus sermo, omnem ejus gratiam procax vultus exasperat, et levitate sua eloquii gravitatem imminuit. Ideo de genis sequitur, quod earum modesta maturitas coccinei labii accumulet gratiam. Denique quamdam earum maturitatem tacite videtur innuere, quas fructui comparavit. In fructibus enim semper grata maturitas. Et in praecedentibus genas ejus descripsit ut turturis, eo quod nihil lascivum, nihil leve, nihil petulans in ejus appareat vultu, sed desideriorum aestus genas dulci gravitate dejiciat. Affectus anxii vultum lascivire non sinunt, et amatoriae meditationes omnem a genis levitatem ablegant. Turtur siquidem 0129D avis sollicita est, avis gemebunda. Talem vult Paulus virginem esse, ut sollicita sit quomodo placeat Deo (I Cor. VII, 32), quae dicere soleat: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Domini? (Psal. XLI, 3.) An non tibi videtur vox haec esse gementis? Gemitus tuus dulcis, quem genuit amor. Quomodo non graves et maturae genae, quas gemebundus informat affectus? Gemitus isti non tantum gemitus, sed refectionis gratiam tenent. Cibabis, inquit, nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX, 6). Et in praesenti malo Punico sponsi genas assimilat, eo quod sollicitus et amatorius affectus cognata quadam maturitate, et vultum vestiat, et cibet intuentes. Relucens enim in facie mentis gratia, videntes quasi reficit, dum dulciter 0130A afficit, et suam in alios transfundit passionem. Non possum non dulciter moveri, dum talem penes me vultum depingo: et amatoriae genae in me similem gignunt affectum dum recogitantur. Quanto magis dum videntur? nam expressior visio quam cogitatus. Pulchrae omnino genae, in quibus tanta venustas eminet, quas grata commendat humilitas: nil in se altum habentes, nil rigidum, sed quae sunt ad modestae humilitatis compositionem quodam disciplinae exercitio infractae.
2. Sicut fragmen, inquit, mali punici, sic genae tuae. An non tibi quasi fractas habuisse genas videtur ille, qui eas dedit percutientibus, dedit vellentibus, et non avertit a conspuentibus (Isa. L, 6). Bona quidem haec fractio, per quam interior coepit virtus 0130B eminere, et quae intra carnis corticem concludebatur, erumpere gratia. Quasi confracta videtur tanta dignitas, ad passionis inaniens se ipsam injurias: sed per haec 81 fragmenta salutis se nobis ubertas effudit. Et tu si adimpleas ea quae desunt passionum Christi in carne tua (Coloss. I, 24), si portes stigmata Christi Jesu in corpore tuo (Gal. VI, 17); jam tibi dicit Christus, quia sicut fragmen mali punici, sic genae tuae. Si confractae sunt, et quasi crucifixae genae tuae, si quadam edomitae et excultae disciplina, nonne tibi videntur velut fragmina cujusdam boni fructus? Et in consequentibus ad sponsum dicitur quia genae ejus sicut areolae aromatum (Cant. V, 13), eo quod exaratae sint et cultae et compositae aromatibus confovendis. Sic et hic sponsae genas sicut 0130C fragmen mali punici esse dicit. Et bona confractio, per quam non mors ingreditur, sed spiritualis fructus specimen elucet. Bonae ergo genae, quae per humilitatem ita confractae sunt, ut fructus interni non perdant, sed magis prodant gratiam. Denique et ipsa mala punica gratam modesti vultus verecundiam, corticis rubei colore designant. Optimum plane in Christi sponsa decoramentum, verecundia. Verecundia, quasi aurora quaedam, omnium actuum colorat principia, et virgineo virtutes reliquas venustat pudore. Verecundia bona sua non petulanter jactat, sed parce eloquitur, contenta tenuiter innuisse, et cum urget necessitas. Jesu bone, quanta ubique verecundia in sermonibus tuis! quam propriis parcus in laudibus, quas poteras sufficienter eloqui, tam 0130D sine humilitatis jactura, quam sine damno veritatis! Et cum propria exprimeret, tamen nomen suppressit. Poterat plenius eloqui, sed ipse ad sponsae exemplum modesti pudoris colorem assumpsit. Non hanc modo praedico verecundiam, quae corporali rubore solet ora suffundere, sed eam quae totius conversationis venustat faciem. Nam sicut corporis, ita et conversationis genae sunt quaedam, in quibus nihil est eo colore gratius, si operum omnium habitus humilitatem redoleat, si plus occultet in corde, quam ostentet in facie. Denique et hic dicit: Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis. Bonae genae, quae sicut nihil habent simulatum, ita multum habent occultatum; quae sicut nihil fingunt, 0131A sic nec totum effundunt; quae minus praetendunt in specie, quam tenent in virtute.
3. Possunt haec ad interiores animae genas referri, quae in conscientiae facie sunt, ubi non homo, sed Deus videt. Habet cujusque conscientia quadam propriam faciem. Ejus genae verecundo humilitatis rubent colore, si penes se opera non jactet, non magnificet merita, non illa eximia putet, sed tam exigua pudeat. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? (Prov. XX, 9.) Si accepit, quomodo gloriabitur quasi non acceperit? Et tamen ipsa quae accepit dona, quis intelligit? Nam si delicta non intelligit, quanto minus dona? Dona desursum sunt, descendunt a Patre luminum. Quae vero Dei sunt, nemo novit, nisi Spiritus Dei. Ideo si cui Deus per 0131B Spiritum suum revelat, non tam ipse novit, quam Spiritus Dei in illo. Nos, inquit Paulus, accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Numquid omnia? aut si omnia scire potuit, numquid omnino? Ne unum quidem, ut arbitror, ex integro: et si in flagello, non potuit intelligere donum. Utiliter ipsa sibi conscientia absconditur in parte, et ipse proficiendi amor nimius incrementa sui profectus ignorat. Denique non ipsa virtutum velut pomorum integritas, sed tantum fragmina in genis sponsae eminere dicuntur; quia quod in genis est, in evidenti est. Et si novit quis veram in se virtutis alicujus gratiam, numquid vehementiam, numquid constantiam, numquid 0131C perseverantiam? Non est, inquit, occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto (Psal. CXXXVIII, 15). Et si mihi occultum est, non tamen tibi. Spiritus enim tuus omnia scrutatur, etiam occulta mea. Utinam talia in me occulta multa habeam cognita tibi, Jesu bone, et reposita in thesauris tuis. Periculosa repositio istorum in mea scientia, ideo tuae magis tuto illa committo. Sed non ego tam illa committo tibi, quam tu non committis mihi. Penes te adhuc tutius foves quod fecisti in occulto. Nec sponsae perfectio tanta sinitur ipsi patere et prodire in genas.
4. Sic, inquit, genae tuoe, absque occultis tuis. Sunt quaedam occulta tempore congruo producenda in lucem, et in facie collocanda. Interim latent in 0131D semine, tempore suo plenam acceptura speciem. Nunc igitur sponsa es, sed nondum apparet quid eris. Quis, putas, similis mei 82 cum apparuero? Et nunc similitudinem tenes in parte, quia ex parte cognoscis. Revelata facie jam gloriam meam specularis, sed tamen adhuc transformaris a claritate in claritatem (II Cor. III, 18). Dum transformaris, nondum integre tenes. Transformari proficere est, non esse perfectum. Perfectum autem tuum nondum tui; sed jam oculi mei vident: penes me jam es qualis futura es. Jam in libro descripta es vitae, et in manibus depinxi te. Facies tua coram me semper, coram me fulget, quae in te nunc est obfuscata. Jam drachmam imaginis meae in te inveni, sed adhuc quadam squalet rubigine, et occultatur species 0132A ejus. Jam fides tuis rubet in genis, et vitae colorem infundit; sed adhuc fidei res est in occulto. Ideo sicut fragmen mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis. Grata satis fidei facies, sed de occultis tuis mihi commendabilior appares. Patientiae virtus in evidenti, et quasi in genis tuis satis jam placet; sed ego de posteriore te magis aestimo gloria. Et revera, fratres, non sunt condignae, non dico passiones, sed et ipsa patientia hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Cujus jam quaedam in nobis jacta sunt semina, quae occulta operatione se ipsa ad maturitatem perducunt, et ad perfecti fructus substantiam. Substantia haec per quamdam seminalem gratiam nunc occultatur in nobis. Substantia mea, inquit, in inferioribus 0132B terrae (Psal. CXXXVIII, 15). Vides ubi occultatam eam dicit? in inferioribus terrae. Feliciter cum eo quod non in infimis. Ego quaedam terrae superiora accipio, quaedam inferiora, quaedam infima. Superiora sunt ipsa corporis humani natura: inferiora, ipsius naturae corruptela: infima, quaedam iniquitas et culpa de corruptela procedens, et ipsam magis corrumpens. Ideo non dicit substantiam suam in infimis, quod nullum habeat spiritualis gratia (quae summa Prophetae substantia) cum iniquitate commercium: sed, in inferioribus terrae. Substantia mea, eo quod medicinaliter gratia Spiritus in infirmitate carnis sit occultata, et quasi fermentum abscondita sanans et operans, donec absorbeatur mortalitas a 0132C vita. Nam non debet massa fermentum corrumpere, sed magis a fermento in similem converti saporem.
5. Sed et alibi idem dicit: Substantia mea apud te est (Psal. XXXVIII, 8). Ergo et in inferioribus terrae ejus substantia est, et apud Dominum. Distantibus est in locis abscondita, in superioribus coeli, et in inferioribus terrae; in aeternitate, et in infirmitate: ibi per providentiam, hic per inoperantem gratiam. Et bona gratia, quae sic virtutum profectus operatur, ut quemdam perfectionis saporem nobis vicissim aspiret, et eructet abscondita ab origine mundi, abscondita mundo, et abscondita in Deo, ubi vita nostra abscondita est cum Christo. Et vere magna multitudo dulcedinis 0132D tuae, Domine, quam abscondisti, sed timentibus te, non amantibus. Ideo nec sponsae forte haec furtiva dulcedo. Illa ipsa occulta sunt sponsae, de quibus dicit: Ita genae tuae, absque occultis tuis. Ideo non propter illam tantum haec vox facta est, sed propter circumstantes, magis vero propter longe stantes, et propter resistentes: propter illos qui se timide retrahunt a sancta conversatione, et propter illos qui invide detrahunt. Quorum alii vitam secretam, vitam sanctorum, vacuam putant et sine honore. Alii quidem et si non vacuam, tamen totum ejus excursum cum summo horrore; nam exitum sine honore suspicari non audent. Alii vanam, alii amaram religionem putant. Illi non venerantur, et isti verentur accedere. Ideo de occultis sponsae curavit 0133A tenuiter innuere, quasi ex obliquo illos tangens, et istos trahens, dum sic latenter de intimis ejus admonuit deliciis: Sic, inquit, genae tuae, absque occultis tuis. Ac si dicat: Si cognovissent et alii quibus absconditis adimpletus est venter tuus, o sponsa, quam facile omnia detrimentum facerent ut illa lucrarentur! quam libenter et bona perderent, et mala perferrent ut absconditae dulcedinis participes efficerentur! Nunc autem abscondita est ab oculis eorum, quae sanctis animabus in occulto per vices alludit. Grata tamen vicissitudo, quae multorum molestias mitigat temporum: nec exiles deliciae, quae in futura tempora abundant. Quid egestatem in illa veremini? Deliciae in occultis ejus, et abundantes deliciae. Abundantia enim in turribus tuis, o sponsa. 0133B Denique sicut turris David collum tuum: et si latent deliciae, sed virtus eminet. Quomodo 83 non eminens, turri collata? Sed difleramus hunc in crastinum sermonem, dicturi de hac turre quod ipse David dederit auctor ejus et tutor Jesus Christus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXVI. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, etc. (Cant. IV, 4.)
1. Jam fortia ad sponsam et de sponsa loquitur; nam delicata in superioribus, ubi sic ait: Collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Et simile quid habes in Psalmo: Dominus decorem induit, induit fortitudinem (Psal. XCII, 1). Bona haec indumenta, 0133C quorum unum ornat, alterum armat. Primum illud posuit quod magis proprium sponsae videtur. Nunc se ad ejus quamdam fortitudinem convertit. Virtus fortitudinis tanto in sponsa pretiosior quanto rarior. Rara plane: mulierem enim fortem quis inveniet? (Prov. XXXI, 10.) Et si potest, tu tamen, Jesu bone, non tam invenis quae talis sit, quam praevenis ut sit. Non se ipsa haec turris aedificat, sed ipse sine quo in vanum laborant aedificantes. Et vide quam fortem velit intelligi, quam turri David assimilat. Sicut turris, inquit, David collum tuum. Noli in hoc collo inflexibilitatem et duritiam accipere. Haec enim non possunt ad laudem deflecti, sed maledictionis sententiam provocant. Maledictus, inquit, furor eorum, 0133D quia pertinax: et obstinatio, quia dura (Gen. XLIX 7). Nervus, inquit, ferreus cervix tua (Isai XLVIII, 4). Ad condemnationem intorta sunt ista, non ad commendationem prolata. Rigida pervicacitas solet libertatem mentiri, quam in his verbis accipio: Sicut turris David collum tuum. Libera plane cervix, et servilis conditionis ignara, tam erecta, tam munita ut turris David. Non puto quod aliquo abjectae servitutis jugo collum istud atteratur. Grave jugum super filios Adam a die nativitatis eorum (Eccli. XL, 1): sed haec jam non videtur de filiabus Adam. Jam veterem nativitatem regenerationis novitate mutavit, carnalem nesciens Adam, ex quo transivit ad Christum; ex quo secundo adhaesit, unus spiritus effecta cum illo. Ideo libera, quoniam ubi spiritus 0134A Domini, ibi libertas; libertas qua nos Christus liberavit: libertas data, non innata. Nam a nativitate eorum grave jugum super filios Adam. Vere grave, quod mulierem illam evangelicam annis decem et octo incurvaverat, ne sineret sursum respicere (Luc. XIII, 11): multum dissimilem ab ista, quae cervicem in turris modum sustulit in coelum.
2. Grave plane jugum, quod totum humanum genus in hac inclinata muliere excutere non poterat. Non poterat deponere et non desinebat apponere et iniquitatem super iniquitatem, et infirmitatem super infirmitatem, et utramque super alteram: fecunda satis, sed infelici nimis fructificatione. Vis audire apponentem jugum super jugum? Audi quali se excusatione unus de invitatis ab evangelica subduxerat 0134B coena: Juga boum emi quinque (ibid. XIV, 14). O stolida anima, tam invalida cervice, et attrito collo! unum illud portas, quod tibi corrupta imposuit nativitas, et plura comparas? Non indiges emere quod gratis innascitur. Alia adjicis emere, et ab hoc quo premeris, collum eximere non potes. Juga, inquis, boum emi quinque: et unum hoc tam grave, tam generale gratis excutere non potes. Nec tibi tamen pretium suppetit unde te redimas. Nescis quam gravi jugo teneris? nisi sanguine Christi auferri non valet. Abundas ut plura emas; non abundas ut ab isto te redimas. O miserae divitiae tuae! satis es locuples non ut mitiges, sed ut multiplices vincula colli tui, et compedes aggraves. Sufficiat tibi illud jugum grave quo premeris. Jugum hoc, si nescis, 0134C quaedam est delinquendi necessitas, et impossibilitas resurgendi. Jugum hoc difficultas est ad bonum et aviditas ad malum. Jugum hoc et iniquitas est qua reus teneris ad supplicium, et infirmitas qua pronus in vitium traheris. Originalia tibi sunt ista, et de propaginis vitio: et tu adhuc voluntaria accumulas onera! Curiositate quinque sensuum dum exteriores intendis in species, interiorem concupiscentiae flammam provocas, quae nisi sanguine Christi exstingui non potest. Concupiscentia cum sola est, satis inardescit: exterior vero materia si accedit, insanit. Geminum incommodum, naturae corruptio, et curiositas quaedam exterius ejus irritamenta explorans. Duplicatum incommodum, 0134D 84 proprius impetus, et hostilis impulsus. Duplicatum incommodum, flamma concupiscentiae, et flatus incentoris.
3. Juga boum, inquit, emi quinque. Bene utique, boum, quod brutas mentes curiositatis atterat labor. Jugum si optas, non habes necesse comparare. Tolle super te jugum Christi, jugum gratuitum, jugum gratum, non grave. Jugum enim, inquit, meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Jugum hoc non est jugum boum, quia jugum rationale est; jugum non quod laborem infligat, sed requiem comparet. Et vide quomodo jugum hoc leve dicat. Nam illud superius grave, quod est super filios Adam a die nativitatis usque ad diem mortis eorum. Cujus putas mortis? utique ejus de qua habes: Mortui 0135A estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Bona haec mors, quae veterem sepelit nativitatem, novam inducit. Mors bona, quae servitutem absorbet, generat libertatem. Nam hujus nativitatis liberi sunt filii. Bonus hic exitus, ut veterem exuentes Adam, simul grave jugum abjiciamus. Hic vitae carnalis exitus captivitatis nostrae jugum dirumpit: ultra gravare non potest, sed computrescit a facie olei, ex quo coepimus nomine alio vocari, et invocatum est super nos nomen secundi Adam, cujus ut oleum effusum nomen ejus (Cantic. I, 2). Vis audire utrumque jugum hoc grave et dirumpi, et putrescere? Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas (Psal. CII, 3). Iniquitas tota et semel dimittitur; 0135B diruptum est jugum: infirmitas adhuc sanatur; jugum computrescit. Denique quod computrescit, lente deficit, non desinit semel. Propositum voluntatis praecidi quidem potest, et quasi dirumpi; sed inveterata passio non tam deciditur quam dediscitur. Et quando operandae salutis impossibilitas aufertur per gratiam, tunc quasi dirumpitur captivitatis jugum. Sed quae residet adhuc boni difficultas, dum paulatim sanatur, ejus videtur jugum computrescere. Computrescet, inquit (Isai. X, 27), ut quamvis non semel totum, tamen quandoque putredine conficiendum donet intelligi. Quod computrescit, utique corrumpitur? Quomodo non liber, cujus jugum vel semel dirumpitur, vel sensim corrumpitur? Et jugum, et vinculum corruptum, utrumque 0135C usu suo privatum videtur. Nam nec graviter premit, nec tenaciter stringit. Felix plane, cujus computruerunt vincula, ut nulli sint usui; cujus computruerunt et corruptae sunt catenae a facie olei.
4. Sed dices: De collo sponsae sermonem institueras; quid nunc circa jugum immoraris? Quid de jugo ad collum? Utinam nihil. Nunc autem contritio magna. Jugum enim ad quid, nisi ad collum? Sed non ad collum sponsae, quia jam soluta vincula colli ejus, jam nescit servitutis jugo contineri. Sicut turris, inquit, David, sic collum tuum. Exuberantissima per hoc monstratur libertas, et depressione ab omni libera, non tamen nuda, sed quae habeat 0135D aliquid fortitudinis admistum. In turre non sola erectio, sed munimenti fortitudo attenditur a facie inimici. Restituta est quidem libertas, sed securitas tibi nondum permittitur. Captivitatis contritus est laqueus. Hostis aliunde quaerit innectere: jus perdidit, non deposuit recuperandi spem, non pervicaciam infestandi. Liber effectus es, libertatis tuendae de caetero tibi incumbit negotium. Collum amplexibus sponsi deditum noli ne in modico quidem degeneri exponere jugo. Denique revertenti filio pater obvius procidit super collum ejus. Pia sarcina, et jugum dulce: quod tamen sustinere nec sentire meruit, donec primo in se reversus servilem conditionem dirupit, sic regressus ad patrem (Luc. XV, 20). Erecta est cervix tua: esto fortis sicut turris 0136A David, ut dicere possis: Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal LVIII, 10). Ipse enim David, ipse Salomon, Christus scilicet Dei virtus et Dei sapientia. Ejus turris es, si non infime, non infirme sentias circa ipsum: sed si sublimitas virtutis Dei, non ex te ipso. Quasi turris est, non turris David, sed magis adversus David, qui inflatus sensu carnis suae extollit se adversus scientiam Dei. Sublime hoc collum: sed superborum et sublimium colla sapientia calcat, humilium exaltat. Humilitas ipsa sumptus necessarios subministrat ad aedificationem evangelicae turris. Nec verendum est ne sponsae sumptus desint, quos abundanter de sponsi potest arca mutuari. 85 Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Nondum intelligis 0136B qua ratione sumptus humilitas praestet in aedificationem turris? Qui se, inquit, humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Et bene de humilitate in praecedenti latenter est suggestum capitulo, ubi sponsae occulta commemorat, eo quod humilitatis pulchra sit species, meritorum laudes occultare. Si ibi de humilitate, consequenter de sublimitate istic annectit. Non potest abscondi diu turris in humilitate fundata.
5. Sicut turris David collum tuum. Vide privilegium sponsae. Apostolus Petrus hortatur nos coaedificari in domos spirituales (I Petr. II, 5): haec vero non tantum in domum, sed etiam in turrim aedificatur. Paulus in habitaculum Dei coaedificari nos optat (Ephes. II, 22): sed sponsa hoc non contenta, 0136C etiam propugnacula adjungit, ut sublimis et securior sit habitatio. Forte et haec una de illis turribus est, de quibus dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Omnino convenit, ut in turre non desit ubertas. Dura quia duplicata necessitas, ubi foris obsidio, fames intrinsecus. Quid proficit clausos et munitos esse aditus omnes, si intus saevus hostis fames cuncta contristat? Mala fames, fastidium. Clausae sunt januae et exteriores muniti aditus, si per sensuum tuorum fenestras mors non ingreditur, nec experientia indisciplinatorum sensuum de exteriori materia mali incentiva admittit. Si projicis avaritiam ex calumnia, si obturas aurem ne audias sanguinem, si claudis oculos 0136D ne videas malum, jam clausus es, jam habitas in excelsis, et munimenta saxorum sublimitas tua. Numquid satis est? Quid prodest tam munita sublimitas, si quae intus sunt, fames et fastidii vastat crudelis egestas? quid prodest dura saxorum et inaccessa sublimitas, si non ibi panis est, si non aquae fideles sunt? Bona quidem protectio, si tamen non desit refectio. Bona sunt munimenta saxorum, si tamen talia sint de quorum possit duritia et mel et oleum elici. Et quidem ipsa observantiarum duritia, et petra disciplinae, frequenter largos effundit rivos olei, et mentis faucibus dulcedinem devotionis ministrat Ordinis quidam lapideus rigor. Denique sic habes: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis, o Jerusalem, sed abundantia diligentibus 0137A te (Psal. CXXI, 7, 6). Alioquin, qui non amat, etsi intus sit, esurit tamen. Quomodo autem egestas erit in hac spirituali turre, in turre David, in collo sponsae, in quo jugi commercio spiritus vitalis trahitur et refunditur; in quo verbi sacri commeatus assiduus est, et vocalis spiritus discurrit? quomodo fames in collo, per quod abundantia suavitatis eructatur, et verbum bonum de cordis libertate? Collum quoddam videtur commercium, et quoddam glutinum, et cordis cum ore, et corporis cum capite, utriusque ad alterum. In collo vinculum est et via. Quod aliud erit vinculum nisi charitas, per quam capiti corpus cohaeret, Christo Ecclesia? Quae alia via spiritus nisi charitas? Haec enim excellentior via, imo haec est spiritus vadens et rediens, et ad 0137B suam recurrens originem; unde nascitur, illo revertens. Ab hac lex pendet et prophetae.
6. Ideo mille clypei pendent ex ea. Omnis enim sermo Domini ignitus clypeus est, et propugnacula ipsa ad sermonem referuntur. In sequentibus dicit: Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea (Cantic. VIII, 9). Propugnacula de ipsa solent esse turris materia, et quasi de eodem cum ipsa corpore. Et vide quomodo charitas consubstantialia et sibi concorporalia propugnacula gestat. Vide quomodo innata sit charitati sollicitudo quaedam, prudentia quaedam, et pervigil cautio ad declinandas vel depellendas infestationes et machinas hostiles. Habent propugnacula aliquid clausum, habent 0137C et apertum aliquid. Per istud insidias explorat; per illud assultus declinat: illic providens; istic se protegens. Talibus est charitas cum propugnaculis aedificata quia talis est ei tam fortis, tam prudens sollicitudo innata. Ipsa magnum est sibi firmamentum quoddam. Denique fortis est ut turris dilectio. Ipsa novit tentamenti occasiones et cum opus est fugere, et ubi fugiendi non subest copia, fortiter ferre: et cum ipsa tantum firmamenti habere videatur, aliena tamen adjumenta non refugit. Propugnaculis munita assumit et clypeos. Bonus clypeus conversationis ordo, et lex ab hominibus tradita. Haec etsi non est 86 charitati necessaria, non tamen reputatur supervacua, nec onerosa quidem. Spiritualis est charitas: nec indiget lege, nec tamen 0137D legem dedignatur, sed legitime utitur, ea protecta, non oppressa. Bonus etiam clypeus sacri meditatio verbi. Omnis enim sermo Domini ignitus clypeus est (II Prov. XXX. 5).
7. Non est contenta charitas spiritualibus, quas ipsa gignit, meditationibus: et cum ipsa Domini lex sit, in ipsis tamen legis sermonibus meditatur; inde sibi testimonia assumit, inde se al. sensa> tuetur, et multiplici protegit clypeo. Et cum magnum habeat intus testimonium Spiritus, ab ipsis tamen litteris sacris patrocinia sibi decerpit. Et bona protectio, quam vel charitatis experientia suggerit, vel sermonis sacri peritia tradit. Paulus in Epistola sua quaedam charitatis tibi propugnacula depingit. Charitas, inquit, patiens est, benigna est. Percurre 0138A totum illum de charitate locum; nonne tibi tot propugnacula videntur exsurgere, quot gratias distinctas enumerat? Non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, etc. usque non excidit (I Cor. XIII, XIII, 4-8). Vides quot propugnaculis turrita consistat? numquid non ista concorporalia charitati videntur, et velut de fundamento ejus exsurgere? Et tamen istos affectus, quos charitas quasi naturaliter gignit, doctrina dirigit, disciplina regit, erigit exercitatio; et bonum originale, quantum ad charitatem, ordo hic ab expertis praescriptus, vel fovet, ne deficiat; vel promovet, ut crescat: ideo charitas interna inspiratione non contenta, sermonis sacri undique sibi, 0138B velut clypeos, institutiones memoriter appendit. Ipsum inspice Sponsum, qui mediator et sequester quidam est inter homines et Deum, quasi collum medium inter corpus et caput, turris fortitudinis a facie inimici: ipsum, inquam, inspice, qui propriis abundabat, quomodo assumpsit Scripturae clypeos, et velut ad auctoritatem se contulit, scuto veritatis fraudulentas interpretis maligni propulsans insidias.
8. Tu quoque si fueris mediator quidam et sequester inter homines et Deum, et velut collum corpus et caput conjungens; mille clypei in te pendeant, omnimodi clypei divini sermonis. Sacra tibi praesto sit auctoritas, et ad omne patrocinetur negotium, 0138C non tantum ut tibi sufficiat, sed ut reliquis abundet. Esto paratus ad reddendam rationem omni poscenti de ea, quae in te est, fide et spe (I Petr. III, 15). Quasi poscere videtur fidei tuae rationem, qui fidei contraria persuadere conatur, et ipsam infringere. Bonum ergo a collo tuo scutum pendet, si fueris scuto fidei munitus, scuto veritatis, scuto bonae voluntatis, sacri scuto sermonis. Omnes hos in Scripturis clypeos legis. Sed et si fueris in sublime per charitatem erectus velut turris; si per contemplationis gratiam, quasi collum, reliquum corpus excedens, accedas ad caput Domini, et abscondaris in abscondito faciei Domini, in secretario sponsi, in thalamo veritatis: nonne tibi videris delicato protectus clypeo? Et nescio 0138D si quod scutum ad protegendum efficacius sit, quam talis amplexus dilecti. Igneus est, et ideo omnia tela nequissimi ignea exstinguit, et ignis ignem consumit. Si fidei scutum illa exstinguit, quomodo non magis veritatis bono protegitur clypeo, qui absconditur in calore ejus? Est enim veritatis fervida meditatio, suggestiones inimici male ignitas ante exstinguit, quam ad mentem pertingant. Inter sponsi amplexus et charitatis negotia, non vacat sponsae peregrina tela suscipere. Bene talis clypeus a collo sponsae dependet, eo quod tam succensi amplexus gratiam experitur sola dilectio, sola tales novit excessus: et mentem faciens adhaerere Deo unum ad horam cum illo spiritum efficit. Beatum plane collum, in quo sermo Domini igneus moratur; a quo 0139A velut scutum gratis dependet amplexibus Patris Verbum, veritas, et virtus. An non tibi delicate protectus videtur, qui talibus coronatur et circumdatur undique scutis ante et retro? Fidelibus paxillus, in quo tot diversa vasorum genera pendent. Bene haec a collo charitatis pendent, quod ipsa sit unctio quae nos docet de omnibus, et omnia suggerit: quod in ipsa omnes gratiae conferuntur, et referuntur ad ipsam, et ex ipsius pensantur et penduntur mensura. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Armatura plane, quam Paulus ad Ephesios numerat (Ephes. VI, 13-18). Omnis armatura fortium, id est amantium. Fortis est enim ut mors 87 dilectio (Cant. VIII, 6). Quid ergo? tantum ibi sunt arma fortium, non infantium ubera? si excedit 0139B quasi turris quaedam, charitas non condescendit? Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Charitas Christi urget nos (II Cor. V, 13-14).
9. Audistis excedentem: vultis sobriam et condescendentem accipere sponsam? Ubera, inquit, tua sicut duo hinnuli capreae gemelli. Bona turris sponsa, quae se per conversationis disciplinam undique claudit, et per Scripturarum doctrinam sibi clypeos copiose appendit, et per contemplationis excessum in sublime assurgit. Ipsius etiam continentia fortis, et doctrina fidelis, et excessus coelestis: tamen et ejus sublimitas condescendere didicit, et doctrinae copia ad sobrietatem deduci, et rigor liquescere in quamdam rationabilis lactis dulcedinem, 0139C et arma fortium in infirmorum ubera converti. Ubique illam urget charitas Christi, sursum ad illum rapiens, deorsum propter illum trahens, sed non tenens diutius, dum ad suas subinde delicias in excessum recurrit. Ideo dicit, Ubera tua sicut hinnuli capreae gemelli; quod semper circumspicit montes pascuae suae, quod ad pascuae locum illam convertat et rapiat nota refectio, quod ad sponsi filia levi saltu subito relabatur, unde delicate refecta coelestium succis herbarum, distenta ubera ad parvulos iterato reportet. Sed quae de uberibus istis dicenda sunt, non possunt aures fatigatae forsitan et hora fugiens portare modo, et potum lactis ab uberibus istis exprimere. Uberius otium et horam liberiorem 0139D orantibus vobis, cum Dominus dederit, oris nostri officium non denegabo, ipso, in ejus praeconia praestante copiam, qui praestat affectum, Christo Jesu, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXVII. Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, etc. (Cant. IV, 5-6).
1. Videtis, fratres, quomodo nec ubera sponsae laude privantur. Et quidem uberum usurpatio frequens tum in aliis locis, tum in istis praecipue Canticis. Vino ubera praefert (Cant. I, 1), botro confert (Cant. VII, 7), assimilat turri (Cant. VIII, 10): et quod nunc in praesenti est, Duo, inquit, ubera tua sicut 0140A duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. Videtis quam multiplex uberum commendatio. Si mater est, maternum pectus uberibus carere non decet. Ubera noverat Paulus habere cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum, quomodo si nutrix foveat filios suos (I Thes. II, 7). An non tibi videtur factus quasi hinnulus, qui factus est quasi parvulus? Unde fovebat filios quasi nutrix, si non habebat ubera? Quasi duo hinnuli capreae duo filii Ecclesiae: alter de Circumcisione, alter de Gentibus. Vide quomodo Paulus utrisque ubera coaptat. Factus sum, inquit, Judaeis quasi Judaeus: his autem qui sine lege erant, quasi sine lege essem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor. IX, 20-22). An non ubera hinnulis istis coaptaverat, 0140B omnia factus omnibus? Omnibus omnia factus est non simulantis astu, sed compatientis affectu et habitu coaptantis. Denique utrisque se conformabat, nunc se cum illis a licitis cohibens, nunc ad licita condescendens; utrorumque ubique declinans scandalum, ubi fidei non obsistebat injuria. Omnibus omnia factus est, nec Judaeis ritum in initiis licitum tollens, nec ad eorum irritationem Gentiles compellens. Omnibus omnia factus est, pro audientium capacitate et praecipiens moralia, et disserens mystica. In hac duplici materia velut duo ubera porrigit doctrinae planioris lactea ubera parvulis temperans. Interna compassio ubera quidem habet, sed coaptatio foris ubera exhibet. Illa miseretur, sed ista medetur. Quid enim mihi prodest si tantum 0140C compateris, et infirmitati et quasi infantiae meae contemperare te commode nescis? quid mihi prodest si compatientis affectu causam in te meam transfers, si curam quam debes non affers? Utraque necessaria est, et compassio, et quaedam disciplinae et doctrinae compositio. Compassio affectum conformat, compositio te ad lactandum parvulos utiliter incurvat. Neutro in genere sancti doctores auditoribus desunt, facti sicut illi, et pietatis affectu, et conformationis usu.
2. Utinam istud attendant qui facturi sunt in conventu fratrum sermonem. Student magis alta quam apta dicere, 88 facientes apud infirmas intelligentias miraculum sui, non ipsorum salutem 0140D operantes. Erubescunt humilia et plana docere, ne sola haec scisse videantur. Erubescunt ubera habere, nudare mammam, lactare parvulos. Quid istud est? Ideone consedisti in medio cathedram tenens, ut scientiam jactes, an ut teneram subditorum lactes infantiam? Subtilia texis: artem qui audiunt mirantur; eloquentiam laudant. Bene quidem, tamen si gratiam sentiunt, si te disputante audientium moveatur affectus, intellectus instruatur. Alioquin quid ad praesens negotium peregrina quaedam adducere, quae auscultantes non capiant? Magna eloquentiae laus est, causam quam susceperis apte exsequi, ad ejus commodum cuncta referre, suscepto inservire negotio. Nusquam evidentius eloquentiae tuae signum dabis, quam si humilem materiam exsequaris 0141A ornate; et sermonis temperamento attollas, quae per se jacere videbantur, et velut contemptibiles sententias commendabiliores efficias. Nec tam debes attendere quae te dicere deceat hominem litteratum, quam quae debeant audire quos intruis. Quid enim inde consequuntur, si ambulas in magnis et in mirabilibus, non dico super te, sed super eos qui assident? Noli altum alte sapere, sed condescende humilibus. Sublimia loquens, sed non in tempore, quid aliud affectare videris, nisi ut tibi soli taceant homines, et dicatur de te quod dictum est de Salvatore, quia nunquam sic locutus est homo? (Joan. VII, 46.) Ascendisti cathedram, ut alios aedifices, non ut te ipsum infles: ut impleas, non exinanias te ipsum, nisi forte eo modo quo se Salvator exinanivit, 0141B formam servi accipiens (Philipp. II, 7), ut nos carnis suae lacte nutriret in salutem. Bonus imitator Magistri Paulus ubera non occultat, sed habere se jactat. Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2); et item, Nihil me arbitror scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ipse novit cui mensam paret, et quibus ubera porrigat. Ideo ubera ejus sicut hinnuli, quia doctrinae suae verba al. ubera> emollita sunt, qualia parvuli in Christo capere possunt.
3. Audisti jam qui sunt isti hinnuli, et quare duo. Vis nosse quare gemelli? Quia in fide non est distinctio Judaei et Graeci (Rom. X, 12). Vacant tibi privilegia meritorum, et regeneratio nullos distinguit, 0141C quae cunctos aequaliter absolvit. Omnes enim egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 23-24). Fides utrosque populos aeque nobilitat; sed Judaeus aliter reputat: in communi clementia jura sibi privata deposcit. Quid mirum si vult esse primus, quando voluit esse solus? Unigenitus esse non potest, affectat vel primogenitus. Vide quanta objecta sint Petro in Actibus Apostolorum, quod ad homines praeputium habentes introiisset, quod illos suscepisset ad fidei mysteria (Act. XI). Vide quantum in Epistola ad Romanos Paulus desudet adversum Judaeos, quod in gratia sibi fidei privilegia vindicarent quaedam, et quos una fides conjunxit, distinguerent gradibus. Ibi affectabant 0141D esse in gratia soli hic summi, nolentes habere compares, quos non poterant non habere participes. Gentes autem fecit Deus cum Israel concorporales et comparticipes testamentorum, et in nullo discrevit, fide mundans corda earum. Ideo dicuntur gemelli, quia fides nullis gradibus separat, quos aeque regenerat. Alioquin qui nesciunt esse gemelli, effecti sunt nulli: et in convivio locum occupantes primum, jam nec habent novissimum. Quae ratio non inter illos tantum vertitur, sed se dilatat ad omnes, ut nemo alii in gratia, quocumque in gradu fuerit, aut participium, aut parilitatem invideat. Quis enim merita praetendat, ubi in munere sola est gratia? Non debent vetera praejudicare, ubi nova facta sunt omnia. Et in hinnulis regenerationis novitas 0142A intimatur, sicut in gemellis, in regeneratione parilitas. Qui bene capreae dicuntur, id est Ecclesiae filii, propterea quod sicut capreae acute cernant. Acuta sunt enim Ecclesiae lumina, contemplantis non quae videntur, sed quae non videntur.
4. Ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis: si tamen liliorum sentiant gratiam; si ipsis lilia redoleant ut lilia, et non insuavem odorem refundant. Bonus et gratus est odor lilii: sed tamen ipsum lilium aliis redolet lilium, aliis absinthium. Lilium convallium, lilium singulare Christus: lilia erant ipsi imitatores ejus. Audi quid liliorum unum loquitur: Christi bonus odor sumus: aliis odor mortis in 89 mortem; aliis, vitae ad vitam (II Cor. II, 15, 16). Vides quomodo singulare 0142B lilium illud, in quo bonorum omnium plenitudo olebat, tristem tamen videbatur quibusdam odorem spirare. Isti sunt qui ponunt dulce in amarum, et lucem in tenebras. Sed ille vere inter lilia pascitur, qui liliorum odore potitur. Lilia sunt, exempla castitatis, quae non solum moderna et praesentia, sed et praeterita et longe posita optime redolent. Lilia sunt etiam sacri sermones, in quibus aeternae vitae olfacimus gaudia, et odorum attrahimus spiritum. Quam multis, fratres, estis hujusmodi vallati liliis! Etsi omnes Ecclesiae filii, vos copiosius: quorum naribus singulis fere momentis nunc prophetarum, nunc apostolorum, nunc evangelistarum spirant casta eloquia, tanquam lilia, et verba et vita eorum grato fragrant odore. Quae enim lilia 0142C suavius redoleant, quae poterunt illorum aequare fragrantiam? Qualem tibi refundit odorem Maria, qualem Joannes, qualem Petrus, qualem alii evangelici viri, qualem denique ipse Jesus, qui singulariter et in se redolet, et in reliquis omnibus solus ipse sentitur, quidquid suave fragrat in ipsis? Ejus verba novum mundo spargunt odorem, cum mysteria revelant Trinitatis, cum Redemptionis gratiam, cum copiam virtutum, cum gloriam Resurrectionis, cum aeternae vitae statum exponunt. Verba vitae aeternae habes, Petrus ait; et, Ad quem ibimus? (Joan. VI, 69.) Et nos idem dicamus dulci ejus odore perfusi. In te, Jesu bone, Patris deitas olet, qui est in te. In te gratia Spiritus, qui unxit te: in te Matris virginitas, 0142D in te propriae carnis integritas, in te nostri medela languoris. Omnia haec nobis olent in te: et ad quem alium vel amore, vel memoria ibimus? Injuria est plane talium liliorum, si aliquis peregrinus odor se illis immisceat, qui suavitatem illorum contristet, animique afflatus naribus ipsum corrumpat, et convertat ad saeculum, et post coeni fetorem currere faciat. Injuria est, si tibi suavius fragrant vitia, quam virtutum lilia. Fastidiosus est vere, qui lacte et in liliis pasci non delectatur. Non est enim omne lac parvulorum. Nonne tibi quasi lac videtur omnis doctrina, omnis affectus pius animo illapsus dulciter? Quidquid facile et dulciter sugitur, lac videtur.
5. Tali lacte abundabant ubera sponsae: et ideo dicuntur sicut hinnuli, quod sit in illis recens, et 0143A quasi semper nova et renascens consonatio verbi, et doctrinae alacris copia. Ubera haec vetustatis nil habent, ideo meliora sunt vino (Cant. I, 1), sed similia musto. Ubera, inquit, tua botri (Cant. VII, 7), non habentia scilicet austeritatem vini, sed musti novam dulcedinem. Ubera alia pascunt; ista inebriant. Bene ergo ubera sicut hinnuli, quia nulla vetustate infracta. Magnum sponsae pectoris ornamentum, si ubera integra habeat; non laxa, non fractas mammas in hujus Aegypto saeculi. Ideo dixit: Ubera mea turris (Cant. VIII, 10). Inexpugnabilia ubera haec, et lactis ubertate tumentia, quae in turris excreverunt modum. Bona ergo ubera tam distenta, ubera pietatis, ubera gemina, eo quod pietas consolationem habeat vitae quae nunc est, et futurae. 0143B Gaudete, inquit, gaudio magno, ut potemini a lacte, et satiemini ab uberibus consolationis ejus. Et cum avulsi fueritis a lacte, epulemini ab introitu gloriae ejus (Isai. LXVI, 10, 11). Videtis quo lactis usus adducat? Ut epulemini, inquit, ab introitu gloriae. An non tibi videntur ubera sponsi epulari ab introitu gloriae, quae sicut hinnuli pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae? Quam dulciter suguntur ubera quae sic pascuntur, ubera de coelo plena, quia coelestibus refecta in liliis! Ipsa liliorum fragrantia pascit. Odor eorum cibi gratiam tenet. Odor enim quidam fructus est: Ego, inquit, quasi vitis fructificavi suavitatem odoris (Eccli. XXIV, 23). Vide quomodo Sapientia odorem suum in fructibus reputat. Spiritualis iste cibus est, nil habens corpulentiae, 0143C nec dente tactus, nec labore mansus, sed haustus spiritu, ipsis statim uberibus influens, et ubera distendens. Unde etenim fragrantia dicuntur unguentis optimis (Cant. I, 2), nisi quod in ipsis de vicinis haustus liliis spiritus redolet, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae?
6. Dulce quidem inter lilia exspectare auroram surgentem: et forte vicinus est dies istis liliis, et inter lilia ejus frequenter aura quaedam et vapor hauritur; et ipse sponsus in liliis pascitur, qui ipse et lilium est convallium, et lumen diei. Dulce est ergo compascendo cum ipso praestolari ipsum, praestolari inter lilia, donec diei lumen aspiret. 90 Tempus illud declarat, de quo dicitur: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Tunc verus et 0143D aeternus aspirabit dies, cum aenigmatum in quibus adhuc videmus, umbrae inclinabuntur. Plures hic umbrae sunt: umbra fallaciae, umbra refrigerii, umbra figurae. In prima serpens dormit; in secunda sponsa quiescit; in tertia sponsus delitescit. De prima dicitur: In umbra dormit (Job XL, 16): de secunda, In umbra ejus, quem desideraveram, sedi (Cant. II, 3). de tertia, quia sapientia in mysterio absconditur (I Cor. II, 7). Omnes istae reclinabuntur umbrae eum aspiraverit dies, umbra fraudis, umbra fidei, umbra mysterii. Tunc erit umbra nulla, quia veritas nuda. Tunc ergo reclinabuntur, quae modo sunt exaltatae. Vultis nosse quam altae? Operuit montes umbra ejus (Psal. LXXIX, 11). Magnus mons Paulus: opertum 0144A tamen hac umbra se dicit, tantum in speculo et aenigmate videns (I Cor. XIII, 12). Magnus mons, et tamen facile raptus in tertium coelum. Felix raptus, et multo felicior illo, quo mons ille evangelicus ad apostolorum imperium in mare mittitur. Raptus est, quia sapientia Dei immutavit sensum illius. Ideo raptus in tertium coelum, in coelum intelligentiae purae, unde umbrae et aenigmata procul ablegata sunt. Inferiores sunt umbrae, et reclinatae quodam modo ejus respectu, qui in coelum rapitur. Raptus in coelum est, raptus et in paradisum. Serenitatis locus est coelum, paradisus voluptatum. Pulchre in utrumque rapitur, eo quod semiplena sit contemplatio, quae alterutro caret. Denique in quodam paradiso deliciarum et voluptatum locata videtur, quae 0144B pascitur inter lilia, donec aspiret dies. Antequam aspiret dies, nox est. Sed nox ista nescio quid videtur habere diei: Nox, inquit, illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11). Illuminationis etenim vicem tenent ex parte deliciae. Pulcherrimus contemplationis locus est, ubi simplex consideratio fidei coelestes et suave olentes aspergit affectus. et aeterni luminis gratiam spirat. Non sunt istae deliciae quas beatus Job commemorans de sapientia dicit, quia non invenitur in terra suaviter viventium (Job XXVIII, 13). Quaedam sapientiae portio est in istis deliciis. Quomodo non sapientiae portio est, ubi ipsa veritas nondum intellecta, sed jam credita dulciter sapit? Ipsae spirituales deliciae experientia sui satis edocent, et quantum expetendum sit quod de ipsis 0144C restat, et quantum respuendum quidquid illis obstat.
7. Tria hic observanda occurrunt: tempus, opus, et locus. Tempus, id est nox, tempus quietis et vacationis est. Opus refectionis est, quia pascuntur. Locus delectationis est, eo quod inter lilia. Jure distenta ad parvulos reportat ubera, qui sic pascitur, qui in meditationibus pascitur fidei, liberrime, uberrime, voluptuose. Putas quod Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut sponsa, quae inter lilia pascitur? Quomodo non gloriose vestita, vallata liliis? Nam, etsi umbra obscurat speciem, sentit tamen odorem, sentit vestimentorum fragrantiam: et in his sapientiae quasi famam odoratur, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae; id est, donec aspiret dies, et sempiternus dies. Quamdiu dies et nox vices 0144D alternant, non videntur umbrae reclinatae ex toto, dum statum habent. Ubi ergo reclinatae sunt? Apud Patrem utique luminis, apud quem non est vicissitudinis obumbratio (Jacob. I, 17). Omnis vicissitudo obumbrationis instar habet, et dum alii aliud succedit, quodammodo abscondit et obumbrat quod praecedit. Hoc ergo est quod dicit, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae; id est donec aspiret dies, et plenus sempiternus meridies, qui umbras omnes annihilet. Qui pascuntur, inquit, in liliis donec aspiret dies, et inclinentur umbrae; hoc est, qui sapientiae oblectantur et pascuntur odore, donec ipse lucis aeternae candor illucescat. Utrumque commendatur in liliis, candor, et odor. Et odor quidem quid aliud 0145A nisi gratia fidei; et candor, nisi gloria speciei? In nocte odor sentitur, sed candor non cernitur, donec aspiret dies; quia candor ipse est dies, non habens ullam partem umbrarum. Ille cum aspiraverit dies, jam non erunt ubera necessaria. Omnes enim erunt docibiles ipsius diei. Interim ergo sponsae ubera sunt sicut duo hinnuli qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies de die, Christus Jesus.
91 SERMO XXVIII. Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris (Cant. IV, 6).
1. Ubera, inquit, tua sicut hinnuli capreae gemelli. Videtis quanta gratia sponsae: parvula est et quasi juvencula, et ubera habet. Quid enim nisi juvenculam notat dum hinnulis comparat? Ergo et mater 0145B est, et parvula est, alios pascens, et pasci indigens. Et si quis sit Paulo similis, nondum tamen evacuavit quae sunt parvuli, in carne commorans. Et si aliis abundat, nondum tamen se arbitratur comprehendisse. In speculo videt, in aenigmate videt: ideo sicut parvulus, sicut hinnulus in umbra pascitur, donec aspiret dies. In umbra, sed inter lilia pascitur. Infelix plane qui quidem inter lilia positus, inter lilia sanctae congregationis, ubi variae undique virtutes redolent, nihil tamen suave, nihil liliorum simile novit odorari. Bonus plane et sponsae privilegio gaudens, cui ipsa intrinsecus virtutum nascuntur lilia, qui inter lilia pascitur, inter lilia reficitur, lilia esurit. Beati enim qui esuriunt et sitiunt lilia justitiae, lilia castitatis, omnium lilia gratiarum. Si 0145C esurire beatum, multo magis inter lilia pasci. Et ipsa virtutum esuries pascit, et delectat aviditas. Odor cibat, sed nondum satiat. Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Denique ipsarum virtutum, ut sic dicam, gloria latet adhuc. Totum quod inde hauris in odore est. Occultatur forma, sed famam audimus. Tenuis quidem in fama, in fumo, in odore cibus; dulcis, sed tenuis. Et nos jam saturati sumus, jam divites facti, solo virtutum odore contenti. Nescio tamen si vel odorem haurimus, quos perfectionis non trahit aviditas. Suavis quidem liliorum odor, sed cumulata in specie gratia. Suavis quidem liliorum odor, sed suavitas tenuis, si odor tantum. Denique qui pascuntur, inquit, in liliis; id est 0145D inter lilia, non ipsis liliis; sentientes viciniam, non fruentes substantia. Exiguus virtutum usus exprimitur in odore, non copiosa, non solida et quasi corpulenta refectio. Non enim omnimodis reficitur qui pascitur: ideo non dicit: Qui reficiuntur; sed, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies. Deliciosa tamen exspectatio lucis inter lilia. Et vide qualibus sponsa pascatur in liliis. In liliis non caducis, in liliis non marcescentibus, in liliis denique quadam incorruptibilitate myrrhatis. Nam myrrha incorruptionem demonstrat.
2. Jure post lilia de myrrha subtexitur, ut sponsae lilia quadam incorruptionis perpetuitate commendet. Vadam, inquit, mihi ad montem myrrhoe. Quid est, bone Jesu, quod sponsa tua, dilecta tua, alibi exspectat, 0146A tu alio vadis? Illa pascitur et exspectat in liliis, et tu vadis ad montem myrrhae? Quare non magis ad lilia vadis, ubi sponsa moratur donec aspiret dies? An forte lilia haec non sunt aliena, nec longe posita a monte myrrhae, sed magis oriuntur in illo? Ita quidem est: nusquam laetius nascuntur lilia, quam in monte myrrhae, nusquam magis illaesa servantur. In monte myrrhae nec corruptioni, nec corruptibilitati locus ullus relinquitur. Ibi in monte myrrhae, ubi carnis universi mortificantur affectus, ubi lilia castimoniae, lilia gratiarum et pure nascuntur, et perpetuo florent. Ergo et in liliis, et in monte myrrhae sponsam satis delicate locatam advertis. Nam alterum tibi sermo praesens expressit, alterum tu ipse potes per interpretationem exprimere Quonam 0146B enim modo alio iturum se diceret, quam ubi dilectam esse cognovit? Sicut enim illa avide exspectat, sic ille ardenter properat. Vadam, inquit, mihi. Quid ergo? sponsae non vadit? an ideo sibi ipsi vadit quod ad illam vadit? Vadam ergo, inquit, mihi. Mihi vadam, non soli illi vadam. Non illa sola de meo capit adventu laetitiam, sed et mihi nihilominus alacritatem refundit. Mihi dulce, mihi jucundum est quod ad illam vado. Jam vadam mihi. Mihi sic ire proficit, me delectabiliter afficit, ideo vadam mihi. Jam mihi de monte myrrhae suavis aspirat fragrantia, ideo vadam odore illectus. Vadam mihi, quia deliciae meae cum sponsa morari. Itane, Jesu bone, de sponsae colloquio oblectamenta tibi captas, ideo tibi vadis, nec velut fastidiosus amator declinas 0146C cum excluderis, sed stas ad ostium? Stas et pulsas, et quamdam repulsae passus injuriam, stas 92 tamen et pulsas, tantum ut aperiatur. Asperge, Sponsa, asperge cubile tuum myrrha et aloe. Christus in odore currit unguentorum tuorum. Asperge cubile tuum myrrha, quam Paulus commemorat: Mortui, inquit, estis, et vita vestra absconsa est cum Christo (Coloss. III, 3). Tali myrrha asperge, irriga, perfunde cubile tuum, vel potius esto mons myrrhae. Uberior enim gratia, ubi myrrha nascitur, quam ubi respergitur. In hoc monte colloca cubile tibi, imo dilecto, in quadam myrrhae copia, ubi haec species aromatica magis oritur quam advehitur.
3. In multis Scripturae locis usus myrrhae ad 0146D mysteria sumitur. Cum myrrha Magi ad Christum veniunt (Matth. II, 11). Venit et Nicodemus ferens mixturam myrrhae, quasi libras centum (Joan. XIX, 39). Magna hic copia: sed quid ad collationem montis? Ferens, inquit, id est secum ferens, non ex se proferens: portans, non patiens. Bona utraque, et quae offertur, et quae oritur, sed ista potior. Denique illa ad Christum advehitur, ad hanc ipse vadit. Vadit enim sibi ad montem myrrhae. Bene mons myrrhae, qui mortem Christi circumfert in se ipso, non in parte; nec quasi respersam, sed uberem, et continuam, et eminentem: nec ad horam et quasi veterascentem, sed magis renascentem. Bene mons myrrhae, qui Christi in se mortificationem et incorruptibilitatem quamdam, et resurrectionis futurae 0147A imaginem non tam gestat quam germinat. Nunquid tibi mons myrrhae videri potest, in quo futurae incorruptibilitatis nil magnificum, nil eminens, nil nisi ad horam apparet? Beatus plane mons, qui hujus myrrhae germine undique vestitur, non respergitur per partes, nil in se nudum, nil habens sterile, sed totum hac felici fecundum specie. Quomodo non beatus, qui Christum ad se trahit in sui odore aromatis? Bonus odor non tantum Leprosi domum replens (Matth. XXVI, 6, 7), sed etiam coeli palatium, thalamum sponsi. Bonus odor plane sponso Christo, inter ipsas deitatis gratus delicias. Denique super tantas delicias, deliciae tamen ejus esse in monte myrrhae. Ideo dicit: Vadam, inquit, mihi ad montem myrrhae.
0147B 4. O beatum montem ad quem vadis, Jesu bone, ad quem venis, quem perambulas, quem inhabitas, et inhabitas in finem: quem solus inhabitas, et hoc usque ad terminum loci. Veni, Jesu, incipe hunc montem possidere. Nullus tibi quaestionem moveat, nullus dicat: Nunquid habitabis in hoc monte tu solus? Mons uber, mons pinguis, mons abundans, mons affluens unguentis. Haec unguenta exinaniri non possunt. Magna enim unguenti moles in monte myrrhae, Non deficient unguenta de hoc monte: ideo qui vadit ad montem myrrhae, unguentis non indigebit, ne odoramentis quidem, qui vadit ad colles Libani. Non enim deficient thura de Libano. Nam et Libanum dicunt thus intelligi. Veni, Jesu bone, ad 0147C hos colles, ut fluant thura a facie tua. O quantus incensi fumus ascendit de collibus istis cum tuo, imo cum te fuerint igne succensi! Magnam habet in collibus thuris ignis tuus materiam pabuli, et magnum incensi fomitem. Non cito consumuntur haec thura. Incensi hujus fumus non facile evanescit. Tanta thuris moles, tanta copia collis thuris non potest pugillo concludi, non comprehendi thuribulo: vasculo non capitur, mensuram nescit, quia nescit intermitti. Bene ergo collis thuris, qui sine intermissione orat, et, quod satius est, sine remissione: qui in oratione nihil habet remissum, nil exile, sed velut cujusdam fornacis magnae fumus pinguescit, sic pinguescentium votorum et desiderii exuberantis agit volumina, Veni ergo, Jesu bone, ad colles thuris: 0147D copiosum orationis incensum fumigant montes, quos tangis. Quid simile, fratres, habent orationes nostrae? quam cito thura nostra inanescunt! Et quodammodo vix succenduntur, et statim exstinguuntur. Utquid istud? Utique quoniam exiguam nobis incensi congessimus materiam.
5. Ego spiritus angelicos, et si qui inter homines illorum aemuli sunt, quosdam velut colles thuris interpretor, quorum oratio quasi incensum dirigitur semper in conspectu Dei: qui devotionis suavissimos vapores gignunt, coelestium glomerant nubes affectuum. Beatus utique sacerdos, qui thura tanta offert, quem tam suavis nebulae vapor operit et involvit. In Apocalypsi legis phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V, 8). 0148A Et quae conventio 93 collibus thuris ad phialas? quae enim phiala capiat coliem thuris? Bona phiala plena odoramentorum. Sed ecce plus quam phiala hic. Ascendit, inquit, fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli (Apoc. VIII, 4). Sed quae manus integro colli sufficiat? Quae, inquam, manus, nisi tua, Jesu bone, manus, qui montes ponderas, et terram palmo concludis, qui libras montes in pondere, colles in statera? In manu tua, Domine, omnes fines istorum collium, et si fas est dicere, in sinu tuo. Deniqne in sinu tuo sanctorum oratio convertitur, in conspectu tuo intrat: ibi conversatur, ibi convertitur: illi in te, et tu in illis. Propterea vadam mihi, inquis, ad colles thuris. Veni ergo, Domine, veni et noli tardare, veni et ne transilias colles istos. Quid si et ad te transiliunt 0148B colles thuris? Mobiles sunt montes myrrhae, et colles thuris, ubi ipse adveneris. Quomodo non mobiles, qui liquescunt, qui fluunt, qui fumigant, qui ascendunt sicut fumus aromatum in conspectu Domini de manu tua? Vade ergo tibi ad colles thuris; ubi incensa multa sunt, ubi incensa cuncta sunt: nam in colle thuris nil sine incenso. Incensa haec data tibi sunt, ideo veni ut adoleas ea in conspectu tuo.
6. Vadam mihi ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Veni de Libano, veni. Jam exclusum est cur vadat: utquid enim, nisi ut vocet, ut intret, ut dicat, Veni? Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare in collibus istis, ad quos Verbum Dei vadit, 0148C quos revisit: de quibus sponsam vocat, et vocat ad coronam! Veni, inquit, de Libano, veni, coronaberis. Libanus candorem sonat. Quidni candidus de nive coelesti? Non enim deficiet, sicut scribitur, nix de Libano (Jerem. XVIII, 14). Nix illa, quae descendit de coelo, quae infundit terram et inebriat, et germinare facit. Beati montes, super quos nix ista cadit, et colles quos operit. Sic, inquit Dominus, erit, verbum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum (Isa. LV, 11). Videturne tibi vacuum reverti verbum, quod vadit ad montes myrrhae, et colles thuris, quod cadit super hos montes, et colles operit? Nescit vacuum reverti. Ideo vocat et dicit, Veni de Libano, veni. An mysterio vacare putas, quod post montes myrrhae et colles thuris commemorat 0148D Libanum? Quae res animum sic reddit mundum et candidum, quomodo orationis usus? Primo quidem myrrha mortificat, deinde thus purificat. Nec enim pura poterit emanare oratio, si non omnis pravus primo fuerit odor repressus, et exhalatio carnis. In myrrhae unguento mens stringitur, ut ad quamdam, imo omnimodam unitatem se coarctet: per thus incensum dirigitur, et dilatatur, et se diffundit, et coelestes replet regiones ex odore incensi. Illic se liberae veritatis aurae immiscet, et confundit: et quae primo ad se anima ipsa contracta est, ibi rarescit et attenuatur et deficit, suspensa et suspiciens in excelso.
7. Oratio utriusque, et myrrhae, et thuris, ministerium explet. Orantis affectum in primis colligit, 0149A et stringit in te ipsum: deinceps diffundit et transfundit in Deum. Quid myrrhae similius, ubi tanta in divinam unionem transfusio? quid incenso similius, ubi tanta divini cujusdam sensus diffusio? Jure tota pulchra vocatur et sine macula, quam orationis ardor incanduit, quam coloravit et candidam reddidit candor lucis aeternae. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Tota pulchra es, quia tota pulchra es hac hora maxime, hora orationis, hora incensi. Tota pulchra es, amica mea, tota pulchra es; quia tota amica es, et solo amoris candens affectu. Tota pulchra es, et sine macula, peregrini nil habens coloris admixtum. Veni de Libano, veni de Libano, veni de Libano. Veni de Libano, quia sine macula es; veni de Libano, quia tota es pulchra: veni de 0149B Libano, quia plene lota. Veni de Libano, ex toto illustrata: veni de Libano, carens culpa: veni de Libano et candens gratia: veni, coronaberis. Felix omnino qui de Libano candentis affectus, de colle thuris, de orationis intentae copia vocatur ad coronam. Felix, inquam, anima, quae hora incensi ascendit ad Patrem, quae sine intervallo de Libano ad coronam vocatur, coronam gloriae, quam reddet illi in hora transitus justus judex et dulcis sponsus Jesus Christus cum Deo Patre per omnia saecula saeculorum. Amen.
94 SERMO XXIX. Tota pulchra es, amica mea (Cant. IV, 7)
1. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est 0149C in te: veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano; veni, coronaberis. Quis mihi dabit istud trium (ut sic dicam) dierum iter conficere? quis, inquam, dabit mihi hanc viam indefesso incessu percurrere? Viae istae, viae pulchrae, et semitae pacificae sunt, venire de Libano ad Libanum, de Libano ad regnum. Nam sponsa ad coronam vocata, invitata videtur ad regnandi consortium. Dulcis est hic viae terminus, sed nihilominus dulcis est transitus. Quidni dulcis, qui nescit a Libano deflectere? Non haec est via lata, non haec est via laica, nec potest per eam transire pollutus. Non est currentis, nec volentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Miserentis cur dico? dixissem melius, Desiderantis. An non aestuantis desiderii vota designat vocatio trina? Vehementis affectus 0149D argumentum est quod tertio vocat. Percurre animo praecedentia Cantici hujus, nusquam reperies vel tam crebro vocatam, vel tam expresse commendatam pulchritudinem sponsae. Ter vocat et totam pulchram dicit. Denique in praecedentibus sic habes: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra (Can. I, 14). Et iterum alibi: O quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! (Cant. IV, 1.) Hoc autem tertio in loco totam pulchram definit. Illis in locis vel demonstrat quod pulchra est, vel miratur quod tam pulchra est: non tamen definite determinat quod ipsa sit ex integro pulchra, sicut in praesenti: Tota pulchra es, amica mea. Quomodo non tota pulchra pulchritudini, et toti pulchritudini collaterata ex toto? Quomodo non tota pulchra, in quam 0150A lucis aeternae candor immensus emanat. Bene tota pulchra, et superpulchra, in quam uberi illapsu sese transfudit omnis pulchritudo Domini. Exaltata quidem est super sidera, species tamen pulchritudinis ejus in sponsa. Species, inquit, ejus in nubibus coeli. Quamdiu sponsa nubes coeli est, nubes lucida et levis, et quasi ad solem accedens, et ipsum suscipiens, tamdiu in ea solus Solis splendor relucet, et pulchritudinis ejus species manet.
2. Plane tunc nubes est sponsa, quando spiritualis obtinet affectionis levitatem, et lucem intelligentiae. Quamdiu spiritualis anima per orationis et contemplationis usum in supernis suspenditur, sicut lucida nubes et levis; tota interim pulchra est, quia tota amica est; et macula carens, quia in fervidae 0150B charitatis versa est colorem: hora ista gloriosam sibi sponsam exhibet, non habentem maculam vel rugam, mundans illam non tam in sanguine, quam in lumine suo. Quomodo non tota pulchra, in qua tam expressa divinae pulchritudinis species apparet? Quam mihi dabis animam, quam audeas ex toto pulchram definire, nisi in hac hora tantum, quando per amoris aestum plus imbuitur, quam induitur specie Sponsi? Aliis quidem horis sine macula deputatur, dum culpa non imputatur. Hoc autem momento quod sine macula dicitur, non est indulgentiae, sed dilectionis, sed desiderii, sed devotionis. Quis enim dabitur, veniae locus, ubi vota charitatis tantum exaestuant? Amor indulgentia non eget: totum enim gratiosum 0150C est, ubi solus est. Denique vide nunc quomodo et offensa excluditur, et gratia commendatur et sola gratia. Tota, inquit, pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Blandimenta hujusmodi non videntur indulgentis, sed diligentis, sed amantis, sed admirantis. Oblectatus pulchritudine, optat praesentiam. Veni de Libano, veni de Libano: veni, coronaberis. Invitatio crebra prodit affectum, vota manifestat.
3. Alii trinae vocationis scrutentur sacramenta, et gradus assignent: mihi quidem sufficit divinae majestatis humanam adversus animam affectum mirari. Istud sufficit, sed ipse succumbo. Utinam mihi nibil incumbat negotii, nisi suspenso semper stupore mirari impensam gratiam, ita tamen ut admirationi huic vota jungantur, et germana sit charitas. Affectus 0150D enim affectum meretur, et abyssus abyssum similem provocat in voce profluentium cataractarum (Psal. XLI, 8). Bonae siquidem cataractae sunt, quae tuum, bone Jesu, distillant affectum, infundunt amorem. Amor mutus non est, usum habet vocis. Quod enim continet omnia, scientiam habet vocis (Sap. I, 7). De Spiritu scriptum est hoc, et bene nosti quanta sit 95 affinitas, si non potius identitas, charitatis ad Spiritum. Illa continet omnia, quia plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10). Spiritus loquitur mysteria (I Cor. XIV, 2), et amatoria plane loquitur. Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro (Rom. VIII, 16), utique et blandimentum loqui potest. Sonus ejus sensus amoris est et desiderii, vota 0151A instar habens vocis. Experimentum gratiae ipsum est utique quod loquitur, quod invitat, quod dicit: Veni de Libano. Ter vocat, fortasse idcirco quod funiculus triplex difficile rumpitur. Tenax enim funiculus, amor. Amor affectuose trahit cui est id ipsum alloqui, quod est allicere. Nihil amoris tenacius vinculo, nil trahentius. Audi quomodo lex divina triplicem hujus ostendit nexum funiculi. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex omni mente tua (Matth. XXII, 37). Ac si dicat: Diliges Dominum Deum tuum cordis proposito, animae affectu vitali, integro et rationabili quodam mentis arbitrio; ut amoris in te et propositum sit, et ipsum propensum sit, et perspicax sit. Bona siquidem cordis in Deum intentio pia: sed 0151B quid, si pigra sit, si emortua, si nihil habens in se vitale, nil animatum? Bona ergo intentio pura, quam vividam reddit et velut animatam fervida et dulcis affectio. Affectum hunc, qui est quasi quaedam anima boni propositi, informat meditatio, si discreta est; et refovet, si crebra est. Funiculo sic tripliciter nexo, ad meritum repositae coronae quid uberius, ad experimentum quid expressius? An non tibi videtur invitare, et quasi tripliciter dicere Veni, haec trina dilectio?
4. Denique quasi invitat, dum confert et audaciam pro merito, et aviditatem pro experimento. Veni, inquit, de Libano, veni, coronaberis. In Apocalypsi quasi de Libano venientes sic legis: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, et unde venerunt? 0151C Hi sunt qui venerunt de magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 13, 14). Stolas, inquit, suas candidas fecerunt in sanguine Agni: utique et credendi fide, et conversandi forma, qui in tribulatione sua sequuntur hunc Agnum, non aperientem os suum, cum ad occisionem duceretur, et coram tondente se obmutescentem (Isai. LIII, 7): qui non sunt tristes neque turbulenti, donec ejiciant ad victoriam judicium (Isa. XLII, 4; Matth. XII, 20), et certamen ad coronam. Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Et quia de certamine corona, ideo forsitan dilectam sic invitat ad coronam, ut exprimat causam. Ait enim: Coronaberis 0151D de capite Amana et Sanir, de montibus pardorum, de cubilibus leonum. Nescio enim quid asperum, quid ferum, quid fraudulentum in his vel nominibus, vel naturis datur intelligi. Ideoque de his coronari dicitur, dum haec triumphata coronae ministrant materiam Ille quidem per tribulationis tolerantiam coronatur, qui mitis, qui mansuetus, qui velut agnus de tribulatione magna venit, qui in charitate venit candidatus, non consumptus, quem nulla impatientiae et murmuris macula denigrat. Hi sunt qui de Libano veniunt, et coronantur de capite Amana et Sanir, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Per haec enim coronantur, qui per haec tentamentorum genera probantur. Numquid non colligunt isti de spinis uvas, de tribulis ficus? Quod in praesenti 0152A est, inquit Apostolus, momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 17). Passiones ergo hujus temporis cooperantur quidem, etsi non comparantur, ad futuram gloriae coronam, quae reservatur nobis. Cumulata plane materies praemiorum, quando inter totius puritatis merita passionibus variis atteritur. Pulcherrimus coronae nexus, quando puritas vitae, et humilis pressurarum tolerantia sibi cohaerent. Magnum quidem est pressurarum pondus: ideo forsitan montium est expressum nominibus. Ingens moles, sed fides superfertur nesciens opprimi. Capita montium istorum conculcat, et percutit ipsum caput de domo impii. Jure ergo caput ipsum triumphans coronatur de capite, 0152B quia et tentationum initium conterit, et tribulationum vehementiae non cedit. In omni re quasi caput est quod vel primum est, vel maximum. Sic ergo caput hic accipe, quasi rerum quae his montibus figurantur, vel principium vel cumulum donet intelligi. De capite Amana coronatur, de vertice Hermon et Sanir, qui injuriarum cumulum quemdam exsuperat, et tribulationum molem extollentem se adversus humilem scientiam Christi. Sed 96 moles ista tanto videtur minus ponderis habere, quanto totum est momentaneum quod tumet.
5. Denique etsi mons est, tamen scriptum legis, quia mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo (Job XIV, 18). Et vide quomodo defluxerunt, quomodo translati sunt montes isti. Translati 0152C sunt, quia transmutati sunt. Quasi translatos et triumphatos indicat illos Apostolus, quibus loquitur: Et haec aliquando quidem, inquit, fuisti; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis (I Cor. VI, 11), hac ablutione et emundatione quae fit per verbum fidei. Pardus deposuit varietates suas, totus immaculatus effectus, totus unius coloris, id est unius fidei et moris. Velut pardus quidam videtur homo haeretici dogmatis varietate respersus: sed et nihilominus pardo similis est homo dissimilis sibi, homo varius et inconstans, et subinde mutans consilia. Quasi enim, ut ita dicam, vult et non vult pardus. Trahe ista ad conversionem Gentium, et mox intelliges quomodo per unitatem fidei et spei, 0152D unum induisse colorem videntur qui conversi sunt ad Dominum: nec modo varietatem, sed et feritatem exuisse perspicies, et non in cubilibus leonum: non in cubilibus, inquam, et impudicitiis, sed in cubilibus et in hortis aromatum, et commorari in lectulis non ferinis, in lectulis non foedis, sed floridis. Floridus enim lectulus sponsi et sponsae. Non videtur sponsa de Libano libens egredi, et de Judaea transire ad Gentes. Abscedit enim invita, quae toties vocatur; non vult deserere Libanum, ut transeat ad montem Amana, ad verticem Sanir et Hermon. Sed transitu suo montes hos steriles, montes barbaros convertit ipsa in Libanum.
6. Sed jam montium istorum nomina intuere. Amana populus Vanus intelligitur vel Coangustans: 0153A Sanir, Hispidus; Hermon, Anathema. Quid vanius illo populo, quorum ipsi doctores evanuerunt in cogitationibus suis; et dicentes se sapientes esse, stulti facti sunt? Quid angustius illis, qui desperantes semetipsos tradiderunt immunditiae? Angustum enim cor, quod finem votorum intra temporalis jucunditatis metas contrahit, nesciens spem ad aeterna dilatare. Quid magis hispidum et magis incompositum illis, de quibus Apostolus dicit: Sine affectione, sine foedere (II Tim. III, 3), in malitia et in invidia agentes? (Tit. III, 3.) Nonne isti velut Sanir reputandi sunt? Nam Hermon accipiuntur qui sunt alienati a sensu Christi, promissionis spem non habentes, non cives sanctorum, non domestici Dei, sed omnino sine Deo in hoc mundo. Et haec quidem, 0153B Gentes, fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu: ideo de vobis sponsa coronatur, quae de vestra immutatione gloriatur. Bona mutatio, ubi Sanir convertitur in Libanum. Et Libanus quidem, ille prior Libanus Judaicus conversus jam in Sanir videtur et Hermon: ideo veni de Libano, et veni, et vide pro Libano illo exiguo et brevi quanti tibi exsurgant Libani. Leva in circuitu oculos, et vide, omnes mundi istius montes tibi sunt in Libanum convertendi. Molestum plane gentis tuae detrimenta et desolationem videre; sed molestiam hanc tam lucrosa commutatio compensat, ut unius damna redimat proventus uberior. Noli ergo moram nectere, sed veni de Libano, qui jam desinit esse Libanus: 0153C veni, ut de Gentium fide et conversione coroneris. Vis omnes hos montes non in Judaea et Gentibus, sed in Ecclesia tantum intelligere? Non erit dissonus intellectus, si interpretationem in hanc partem velis deflectere. Invenies hic et Libanum, et Amana, et Sanir, et Hermon. Invenies hic et montes pardorum, et leonum cubilia.
7. Utinam in hoc Libano nostro, in hoc sacro monachorum conventu, quem et professio, et conversatio venustat et candidat: in hoc, inquam, Libano, utinam non detur cernere caput Amana, non verticem Sanir et Hermon. Cum videris in coetu et congregatione sanctorum quemquam efferentem se ipsum inflatum sensu carnali, jactantia vanum, 0153D intus et foris tumidum et turbidum, otiositatis anxium vanitate (otium enim acediam parit); cum talem videris, quid aliud quam caput Amana cum Libano cernis? Nil otio vanius, nil anxius acedia, nil tumore turbatius. Nam et Amana populum vanum vel turbidum sonat: ideo de Amana venitur ad Sanir, ad hispidum et pilosum. Ubi enim acedia, ibi tumor: ubi 97 turbatio, ibi nil lene, nihil compositum, nihil ordinatum, sed totum horridum: et qui talis est, sine foedere est, sine affectione, inimici sensus et alienati, imo anathematizati, quod Hermon significat. Non hic domesticus Dei, non civis, ne advena quidem et hospes: propter quod nulla ad eum gratia, devotio nulla declinat. Non divertit ad illum sponsus, ut vel in transitu visitet, et sicut 0154A hospes ad commorandum. Commorantur autem in eo pardi, daemones quidem varii et versipelles, et leones cubant ibi. Non circumeunt ut transvolent, sed securi possident, et cubilia collocant. Sed qui tales sunt, desperandi non sunt. Etenim multi istiusmodi in sponsi praedestinantur, ornatum. Ideo dicit: Veni, coronaberis de capite Amana, et de vertice Sanir. Veni, inquit, de Libano, veni. Vide si non morose egreditur de Libano, quae toties vocatur. Mora tamen haec non est contumaciae, sed cautelae. Quis enim a contemplationis candore, a quietis internae et puritatis sereno libens discedit? Cui non erit molestum, vel ad momentum de loco deliciarum secedere? Forsitan sperata in discipulis lucra blandiuntur, sed molestus labor. Optanda quidem lucra, 0154B sed metuendus est lapsus. Suspecta mihi sunt lucra, quorum incertus est proventus, vicinum propriae periculum salutis, certum internae suavitatis damnum. Quid mirum si moretur venire, cum et molestum sit de Libano discedere, et metuendum sit ad montes illos barbaros et bestiales accedere? Et forsitan sponsae mora, festinationem nostram suggillat et arguit, qui nimis prompti et parum providi, vires nostras minus pensantes, festinamus ingredi in labores praelationis, in sollicitudinum molestias, et materiam lapsus: nec exspectantes vel semel vocari, ultro nobis ipsi honorem sumimus, vocationem vel praevenientes, vel arte procurantes. Non debet esse tanti muneris improvida praesumptio, sed nec pertinax metus.
0154C 8. Denique praesumendum est ubi Christus jubet, ubi Sponsus vocat, et proventus uberes pollicetur, sicut in hoc loco: Veni, inquit, coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Cum in subjectis mutatur morum barbaries, cum de cubilibus et impudicitiis ad florida et honesta transferuntur cubilia, et in hortos aromatum; ad cubilia, in quibus non est fremitus, sed fletus; ad cubilia, in quibus compunctio est cordis, non pugna cogitationum: cum aufertur maculosae varietatis velamen, et nuda succedit simplicitas, moribus ministerio suo in melius commutatis; coronari sponsa satis apte accipitur. Bene quidem de talibus coronatur, cum 0154D jam vertuntur in ornatum, quorum antea mores horrebat cum ordine quodam charitatis sibi cohaerent in unum, qui ferinis prius affectibus dissidebant. Grata plane sponso est haec unitatis cohaerentia: ideo forsitan sequitur, et vulneratum se dicit in uno oculorum, in uno crine colli ejus, scilicet sponsae. Capituli hujus ratio in aliud differenda est tempus. Hoc autem in fine admonuisse sufficiet, si quem alieni cura profectus ad gradum altiorem sollicitat, non dissuadeo, nec suadeo plane. Unum autem hortor, quisquis is es, aemulare et cunctationem, et candorem sponsae, quae non est contenta semel vocari, nec digna penitus, nisi de quodam purae et dealbatae conscientiae Libano. Non enim nisi de Libano dilectam vocat ad coronam Christus Jesus 0155A sponsus ejus, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXX. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, etc. (Cant. IV, 9).
1. O cor durum, et male durum, in quo verba ista vulnera non generant! Stupidum plane est cor, quod verborum istorum virtutem non persentit, quod non stupet ad dignationem tantam. Quid dignationem dico? etiam plus est. Et quantum esset, si vel dignatio esset? Magna enim res, et omni admiratione digna, si vel dignatur tanta majestas humanam infirmitatem sororis et sponsae impartiri vocabulo. Nunc autem non tam dignatio 98 est quam devotio. 0155B Vultis autem devoti et propensi affectus argumentum audire? Vulnerasti, inquit, cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum. Cordis vulnus vehementiam designat amoris. O vere dulce cor, quod nostris movetur affectibus ad rependendam vicissitudinem dilectionis. Et necessitudo haec, et vicissitudo: necessitudo in sororis et sponsae nomine, vicissitudo designatur in vulnere. Magna necessitudo sororis, sponsae major: illa cognationis, ista dilectionis. Ibi significatur quia de uno sunt: hic, quia unum. Soror est, quia divinae consors naturae: sponsa vero, quia in singularitatem assumpta personae. Expressa plane necessitudinis haec vocabula sunt, quae vel naturam, vel gratiam sonant. Quantum amare oportet, quae tantis affinitatibus foederatam 0155C Christo se novit? Quantumcunque amat, non amat, sed redamat. Ipse enim prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Amor ad illum noster quantumcunque propensus fuerit, non impenditur, sed rependitur: debitus est, non gratuitus; aequari ei, qui jam impensus est, amori non potest. Et quonam modo mereri potest, quomodo obligare potest qui ne plene quidem solvere sufficit? Non potes, sponsa, amatori tuo vicissitudinem plenam rependere. Ipse tamen non desinit superimpendere. Quod impendit tibi, nondum plene solutum est, tamen obligatum se putat. Quidquid illi rependis amoris, non accipit quasi debitum, sed quasi gratuitum. Quasi provocatum ad dilectionem se persentit, dum cor suum vulneratum fatetur.
0155D 2. Quid est hoc miraculi, fratres? Nonne beatam hanc reputatis animam, quae ipsum cor Domini nostri Jesu Christi piis affectibus transfigit et penetrat? Acutus et efficax, et vere violentus affectus ille est, qui tuum, Jesu bone, meretur et movet affectum. Magna et violenta est vis charitatis, ipsum affectum Dei attingens et penetrans, et velut sagitta jecur ejus transfigens. Quid mirum, si regnum coelorum vim patitur? (Matth. XI, 12.) Ipse Dominus violenti amoris vulnus sustinet. Sed vide quibus jaculis vulneretur. Vulnerasti, inquit, cor meum in uno ocul rum tuorum, et in uno crine colli tui. Ne parcas, sponsa talibus Sponsum telis appetere. Aspectibus piis quasi spiculis utere. Noli in hoc negotio 0156A remissius agere, noli contenta esse dilectum vulnerare semel, sed concide ipsum vulnere super vulnus. Felix es si sagittae tuae infixae sunt illi, et amores tui militent in Christo, si oculus tuus defixus indefesse sit in illo. Bonum vulnus, de quo virtus egreditur. Tetigit mulier fimbriam, et virtutem de se sensit Christus exire (Luc. VIII, 43-46). Quanto magis cum cor ejus non leviter tangitur, sed vulneratur, gratiam de se emanare sentit? Vulnus istud non est sine sensu: ideo puri aspectus in illum spicula vibra: reputa illum quasi signum positum ad tales sagittas. Tales favorabiliter excipit, quia tales jacit. Respexit Petrum, et cor ejus percussit, et compunxit ad poenitentiam (Luc. XXII, 61, 62). Vulnerati cordis lacrymae dant signa. Denique clementi respectu 0156B cor illud vulnerat, quod ad aliquem virtutis movet affectum. Talia in me utinam multiplicet vulnera a planta pedis usque ad verticem, ut non sit in me sanitas. Mala enim sanitas, ubi vulnera vacant quae Christi pius infligit aspectus. Aspectus aspectum provocat: ideo tuo illum tenta vulnerare prospectu. Oculi tui semper ad Dominum, ut amoris tui nutibus capiatur, illaqueetur criniculis.
3. Non tamen dicit, In oculis, et in criniculis, quasi in pluribus, sed quasi in uno: Vulnerasti, inquit, cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Si plures habes oculos, omnes alios claude; ut hoc uno utaris, quo solo dilectum intueri soles, et quo solo vales. Qui directius intueri volunt, alterum 0156C oculum claudunt, alterum intendunt, et eum ipsum quo cernunt stringunt, ut stricto efficacius contemplentur acumine. Oculus tuus unus est, si purus est: unus est, si ad plura non est: unus est, si quodam modo simplificatus et strictus et directus in unum est, non fissus, non diffusus, non sparsus in multa. Oculus tuus unus est, si intendis et intueris semper in unum, et in illum unum. Denique si amoris oculus est, unus est. Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum, ut videam voluptatem Domini (Psal. XXVI, 4). Oculus iste unus est, unum petens, et unum prospiciens. Et in uno crine 99 colli tui. Non oportet ut crines fluitent, ut sine 0156D lege evagentur, et sparsi et errantes oculorum effundantur luminibus. Non decet ut strictus sit oculus, et crinis laxus. Oculus enim offenditur, cum crinis effunditur. Si intentio in oculo intelligitur, quid in crine nisi cogitatus designatur? Vis unum habere utrumque, et crinem et lumen, et intentionem et meditationem? Cujus est in lege Domini voluntas ejus, et in ea meditatur die ac nocte; iste etiam in voluntate uniformi unum possidet oculum, et crinem unum in meditatione. Alioquin, si uniformis et simplex intentio in Deum tibi non fuerit, si cogitationes tuae sine disciplina fluitent; intentum retundunt oculum et simplicem intentionis diverberant aciem, et cor dissipant peregrinae et indisciplinatae mentis volutationes. Intentioni purae cogitatus 0157A respondeat, unus sit, sicut et illa uniformis est. Bonus enim crinis qui fusus non est, non incultus, sed collectus in unum, et collo inhaerens, collo utique illi de quo dicitur: Collum tuum sicut turris, de qua mille clypei dependent (Cantic. IV, 4).
4. Collum hoc sacram Scripturam intellige, per quam ad nos divinae nuntia voluntatis verba profluunt. Bene ergo crinis colli, cogitatus assiduus in lege Dei. Ideo colli dicitur, quia omnis cogitatus tuus, omnia sensa tua et intellectus tuus sacro non debent praejudicare sermoni, sed ex ejus praescripto pendere, et prodire ab ipso. Quod si divisi et quasi laceri sunt crines tui, et nihil in se compositionis habentes; collo licet inhaereant, non tamen placent sponso, nec ejus cor vulnerant; non movent affectum, 0157B nec gratiam merentur. Utrumque exigit, ut et couniti sint, et collo inhaereant. et obtineant in se tam ordinem, quam auctoritatem. Quid enim proficis, si meditationes tuae in lege Dei sint, et ipsae in se ipsis sine lege sint? Sine lege sunt, quae sine ordine sunt, et passim feruntur. In uno, inquit, crine colli tui. In collo, sacri sermonis auctoritas intelligitur, quae cogitationes informet: ordo autem in unitate. Bonus enim ordo, ubi colliguntur in idipsum, et feruntur in unum, et in unum illud quod non aufertur. Vel ideo dicit, In uno crine colli tui, ut liberam et revelatam significet sponsae faciem. Crines enim pro velamine habentur. Vult ergo in sponsa exertam et revelatam faciem ad speculandam gloriam Dei, ad intendendum sine offensione oculum 0157C contemplationis: ideo commendat crines compositos, et reductos a vultu ad collum.
5. Quid hoc in una singulariter intelligimus anima? Derivemus hunc sensum ad Ecclesiae statum. Gratius est enim quod commune est. Denique nihil sponso gratius communitate, imo unitate credentium, et compage Ecclesiae. Multa bona in sponsae cumulavit praeconium, quibus se delectatum ostendit: sed nunquam sic expressit congaudentis affectum sicut hic, ubi et luminis crinis commemorata est unitas. Quomodo non maximum erit ejus gaudium, ubi maximum conservatur mandatum? Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Oculi Ecclesiae, doctores sunt, quos qui tangit, 0157D tangit pupillam oculi Domini. Crines vero, plebes credentium. In utrisque est sponso grata unitas. In hoc, inquit, cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 34, 35). Consensus duorum vel trium preces impetrabiles facit (Matth. XVIII, 20); quanto magis totius Ecclesiae in Christo consensus? Quomodo non impetrat unitas, quae ipsum cor Domini penetrat? Vulnerasti, inquit, cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meam in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quid enim in toto muliebri ornatu plus allicit et afficit amantis affectum, quam crines compositi? Sed quid conamur laudibus cumulare crines 0158A sponsae ambitioso comptos et collectos ornatu? Magis subest plangendi copia quam applaudendi.
6. His diebus cernimus divulsos misere et laceros sponsae crines, et inter se pugnare Ecclesiae plebes pro Ecclesia. Cernis hoc et tu, Jesu bone, et nihil te movet ista divulsio? non te sponsae tuae vulnus tam grave vulnerat? Si unitas ad gratulationem cor tuum vulnerat, dissidium ad compassionem vulnerare te debet. Movet te unitatis et uniformitatis dispositio: moveat te eorum quae unita fuerunt dissipatio. Divisi sunt crines tui et disparati ab invicem, imo et contra invicem. Utrique a sponsae 100 collo pendere se jactant, et de proprietate gloriantes alios a se divellere tentant. Novit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen 0158B Domini. Geminum hoc habens signaculum, ut Paulus loquitur (II Tim. II, 19), immobilis manet sponsa ipsius inter impias manus undique convellentium illam et lacerantium. Reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Christum Dominum (Psal. II, 2), et adversus sponsam ejus. Sed sponsa Sponsum novit, ut non sequatur alienum, sed ipsum. Non ignorat se ipsam, non ignorat cujus sponsa sit: ideo non vult egredi, nec abire post greges sodalium. Et si sodales fuerunt, jam quidem non sunt. Exierunt ex nobis, sed non sunt ex nobis. Quomodo sodales sunt, qui amici non sunt? Amicus enim sponsi stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem ejus (Joan. 3, 29). Isti vero non audiunt nec gaudent ad vocem sponsi, sed magis ad vocem imperatoris 0158C Romani. Nisi (quod verius fatemur) non tam gaudent, quam timent ad rugitum ejus. Sed novit Dominus qui sunt ejus, non qui sunt Imperatoris. Ideo moveri non possunt ad fremitum Leonis , quia immobili divinae notitiae continentur signaculo.
7. Bonum enim signaculum notitia Dei. Notitia quae secundum propositum est, secundum quod vocati sunt sancti. Firmum est signaculum hoc notitiae ejus, quia nihil ei deperit. Non tantum non deperit ei nihil: sed ipsa salvandos parit, ipsa praedestinat, ipsa signat quos suos esse velit. Geminum signaculum, divinum propositum, et humanum studium: divina providentia, et humana diligentia. 0158D Nam de diligentia subdit Apostolus: Et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. Vide duas hujus signaculi partes: unam divinae tantum gratiae, alteram et gratiae et libertatis; illam propositi, hanc adjutorii. Secunda haec pars libertatis nostrae infirmum arbitrium dirigit; nam prima praedestinando disponit. In prima qui sunt ejus Dominus praevidendo novit: in secunda nobis innotescit. Illa causa, haec est illius effectus. Illud signaculum immobile est; hoc probabile. Illud signaculum est, istud signaculi signum. Illa radix est, hic fructus; et a fructibus istis cognoscetis eos, qui nominant nomen Domini. Nam ipse in beneplacito suo novit qui sunt ejus, et ponit 0159A eos ut fructum hunc plurimum afferant. Ideo dicit, Discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini: qui ejus esse se dicit, non discedat ab unitate. Nec discedere potest quisquam illorum quos divina formavit et firmavit notitia. Denique et capillus de capite Ecclesiae non peribit. Capilli enim ejus omnes numerati sunt, omnes signati signaculo praedestinantis notitiae. Sine poenitentia est ista notitia: ideo firmum stat fundamentum, Domini habens signaculum, divini propositi adjutorium, et arbitrii nostri conatum. Isto qui ligantur crines signaculo, non poterit eos quisquam rapere de capite sponsae. In manu tua, Domine, omnes crines sponsae, et non rapiet eos quisquam de manu tua. Tene, Jesu bone, quos tenes, et recollige quos nosti: et qui tuum se 0159B novit, qui dicit, Domini ego sum; qui nominat nomen Domini, discedat ab iniquitate, accedat ad unitatem Ecclesiae, ad unitatem capitis et corporis, id est, sit crinis colli, et crinis unus.
8. Nihil sic sponsi cor vulnerat, nihil permovet affectum, et animum penetrat, quomodo unitas sponsae, et ea ipsa inter diripientium servata, et quasi solidata conatus. Episcopi religiosi proprias deserunt sedes, de civitate in civitatem fugiunt a facie persequentis. Deo devoti et clerici, et monachi, tribulationibus et contumeliis affecti, rapinam bonorum suorum cum gaudio sustinent, cognoscentes se meliorem habere et manentem substantiam in unitate fraternae et ecclesiasticae charitatis. Si enim omnem 0159C substantiam suam dederit homo pro charitate, quasi nihil despiciet eam (Cantic. VIII, 7). Quidam equidem libertatem ecclesiasticae communionis muneribus redimunt. Bona redemptio, sed venditio turpis. Quid vendis quod ipse condemnas? Si schismaticos reputas qui a te separati sunt, non debueras pretio inductus erroris sui illis permisisse licentiam. Si schisma reputas, cur libertatem ejus muneribus venditas? Si autem ecclesiasticae unitatis apud nos veritas est, quid illam divellere 101 tentas? Si Petri sedem successionis jure tenes, cur non Petri sententias vindicas in eos, quos schismaticos arbitraris? Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Nunc vero dicis: Pecunia tua salva mihi sit, anima vero eat in perditionem. Quomodo enim 0159D non perditio est, ubi ab unitate corporis separatio est? Nec mihi, inquit, nec tibi sit, sed dividatur (III Reg. III, 26). Ita et tu pecunias tollis, cum animas non potes. Tolle quod tollis: munera tolle tibi, animas Ecclesiae relinque. Nam et ipsa nisi animas non quaerit. Corporalia autem apud te bona spargant, ne bona animae dispergant tecum. Qui enim non colligit cum Ecclesia, dispergit. Signanter satis ait: Qui non colligit mecum, dispergit. Collectio namque unitatis rationem continet, sicut dispersio innuit separationem. Ecclesia cum sponso dicere novit: Qui non est mecum, contra me est (Matth. XII, 30). Nihil 0160A medium relinquit: aut colligis cum illa, aut certe dispergis; aut cum illa es, aut contra illam. Tu autem dicere (ut aiunt) soles: Si non vis dispergere mecum, saltem non colligas cum illis. Si non es mecum, saltem non sis contra me. Sufficit, si nec noster sis, nec adversariorum.
9. Sed non ita noster Jesus, qui ait, Noster es, an adversariorum (Josue, V, 13?) medium nil relinquens. Numquid, Jesu bone, non est resina in Galaad? Quare ergo non est sanata, Domine, contritio sponsae tuae (Jerem. VIII, 22), vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo? (Isa. I, 6.) Potasti, Domine, satis dilectam tuam vino compunctionis? quando oleo fovebis, oleo sancto tuo? 0160B Oleum autem peccatoris non impinguabit eam. Nam et qui ex adverso sunt, oleum habere se jactant. Quid enim nisi oleum venditant, dum blandiuntur, dum pollicentur honores, dum munera proponunt? Oleum istud non sanat, sed magis scindit. Ideo, sicut vinum eorum, ita et oleum eorum. Aequa lance pensanda sunt verba et verbera eorum. Renuit consolari anima mea ab uberibus consolationis eorum. Ipsi enim sicut lamia nudaverunt mammas: lactant inde catulos suos (Thren. IV, 3), non Ecclesiae filios. Ecclesia enim mammas suas habet. Idcirco in laudibus ejus statim sequitur: Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Revoca, Domine Jesu, filios tuos, 0160C qui aberrant, ad lactis hujus dulcedinem; ut ex ore lactentium perficias laudem, cum destruxeris inimicum et victorem. Ideo festina et ejice ad victoriam judicium, ut habitent in unum qui invocant nomen tuum: quoniam in hac unitate mandas benedictionem et vitam per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXI. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Pulchriora sunt ubera tua vino, etc. (Cant. IV, 10.)
1. Leniter sunt a nobis perstringenda nunc ubera sponsae, quae superius non uno in loco studiosius pressa sunt; et nescio an ex toto expressa. Fortasse et modo tacta novum aliquid nobis effundant, 0160D Quis non avide et cum spe bona ad ubera currat, quae sic sponsus laudare curavit? Haec ubera sunt, quorum nos Petrus quasi modo genitos infantes lac concupiscere hortatur (I Petr. II, 2). Et commendatio praesens nonne vim quamdam invitationis videtur obtinere? Quam pulchrae sunt, inquam, mammae tuae, soror mea sponsa! Non est simpliciter et sine expressione laus tanta profusa, sed ipse pronuntiationis modus admirationem et oblectationem proferentis demonstrat. Quae tamen est hujus ordinis ratio? Cur, post oculum et crinem statim ad mammas sermonem 0161A deflectit? aut cur in illis unitas commendatur, in his commemoratur pluralitas? Mihi quidem in capitulo superiori mentis quidam et cogitationum excessus ad Deum videtur innui; sobrietas vero et temperantia ad parvulos in isto. Ibi unum necessarium est; hic sollicitudo, et sermo doctrinae partiendus in plura. Ibi intemperantia fervidi amoris et collecta in 102 unum, et constricta, et penetrans, ipsum dilecti pectus sauciat: hic temperata doctrina, et sermo sobrius lacteo quodam potu parvulos satiat. Vides quomodo nihil medium relinquitur in laude sponsae: sed cum Paulo aut mente excedit Deo, aut condescendit nobis. Charitas enim, inquit, urget nos (II Cor. V, 13, 14). Ad quid urget nos? Numquid ad excessum? Non utique 0161B ad excessum, sed ad condescensum. Res illa est voti, haec obsequii — illic intemperantis affectus summus, hic contemperantis. Bonus odor plane haurire ibi, et hic exhauriri. Primo ibi infundi, postea hic effundere: inebriari ibi, et hic inebriare. Bona vicissitudo talis, si tamen modo talis.
2. Ordinatione tua, Domine, haec vicissitudo perseverat, vicissitudo contemplationis et consolationis. An non beatus, cui omnia vitae momenti in hoc decurrunt, ut vel Christo vulnera charitatis infigat, vel pietatis ubera porrigat subditis? Ego, si quando (si tamen aliquando) inebriatus ab ubertate domus tuae, Domine, distenta ubera inde reportare videor; tot, tam variis et tam molestis exsiccantur negotiis incurrentibus, ut mox arentia 0161C reddantur, quae prius eruditionis et gratiarum ubertim lacte rorabant. Felix quidem qui sancta interpolatione aliqua talia in se continuat studia, ut vel in ipsum (ac si ita dicam) sapientiae cor et secretarium penetret; aut ubera inde referat voluptatis illius ubertate referta. Sponsa plane est, quae novit hujusmodi variare vices. Ideo in laude ipsius post contemplationis excessum, de consolationis et doctrinae uberibus sermo statim contexitur: Quam pulchrae sunt mammae tuae! Purus oculus, et pulchrae mammae. Ille sponso, et hae filiis sponsi. Ille ideo unus dicitur, hae plures: quia varia debet esse uberum temperatura, pro sugentium qualitate diversa. Vide quomodo Paulus Judaeis factus est 0161D Judaeus, et iis qui sine lege erant, quasi et ipse sine lege esset, infirmus infirmis (I Cor. IX, 20-22). Nonne velut tot applicat discipulis ubera, qui se in tot transformat genera? Quid aliud molitus est temperatura tam multiplici, nisi ut leniter et lactis more teneris auditorum ejus doctrina influeret animis? Tot videtur abundare mammis, quot modis arte ingeniosa capacitati se infirmorum coaptabat. Factus sum, inquit, in medio vestri tanquam parvulus in medio parvulorum, quomodo si nutrix foveat filios (I Thess. II, 7).
3. Et si vultis, duas vobis mammas maternae pietatis assignabo; imo idem ipse Paulus assignat, cum dicit quia pietas ad omnia utilis est, consolationem habens vitae quae nunc est, et futurae (I Tim. 0162A IV, 8). His uberibus geminis erga subditos abundare debet, qui doctoris et patris in Ecclesia locum occupat; his muniri mammis a dextris et a sinistris, ut qui ei commissi sunt potentur a lacte, et satientur ab uberibus consolationis ejus. Harum alteram reputa sinistram, alteram dextram: sinistram, in temporalibus subsidiis; dextram, in spirituali consolatione: qui miseretur, in hilaritate; qui tribuit, in simplicitate (Rom. XII, 8), Qui juxta Apostolorum principem gregi commisso providet non coacte, sed spontanee (I Petr. V, 2), mammam hic sinistram exhibet: et Ecclesiae promittitur in prophetia Isaiae, quod regum mamilla lactabitur (Isai. LX, 16). Mamilla, inquit, et non Mamillis, eo quod regum est temporalibus praecipue 0162B bonis Ecclesiam fovere: haec enim sinistra ejus est, in qua sunt divitiae et gloria (Prov. III, 16). Dextra quidem mamilla sic nos Paulus informat: Consolamini, inquit, pusillanimes (I Thess. V, 14); et, Consolamini eum qui hujusmodi est, ne abundantiore tristitia absorbeatur (II Cor. II, 7); item, Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Galat. VI, 1). Et, ut ita dicam, sunt qui sinistram tantum mammam ex officio habent, sicut ii, quos supra diximus, reges et principes. Et sunt quibus ex officii sui jure impendet dexteram maxime praebere mamillam, sicut sacerdotes Domini et doctores, quorum labia custodiunt scientiam, et lex Domini requirenda est ab eis (Malach. CI, 7). Hi enim magis a subditis 0162C plebibus carnalia metunt, quibus spiritualia seminant. Qui vero possessionibus cunctis renuntiant, qui rebus temporalibus valedicunt, se suaque omnia monasterio tradentes, et ex toto in jus abbatis transeunt, nullam sui sibi curam relinquentes de caetero; tales utique gemino consolationis lactandi sunt ubere. Ideoque neutro hoc carere debent qui talibus praesunt, ne mutilum et velut detruncatum videantur pectus gestare, una 103 deformiter mamilla contentum. Qui vero utroque destituuntur, locum hunc in Ecclesia et sibi damnose tenent, et quantum ad alios periculose, ne forte lingua lactentis adhaereat palato, dum arentia sunt ubera matris. Peregrina est plane haec laus ab illis in praesenti facta ad sponsam: Quam pulchrae sunt mammae 0162D tuae, soror mea sponsa! Simulque adverte, quod non omnes pulchrae sunt mammae. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Fili, inquit, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10). Vide quomodo quorumdam ubera non modo non vult speciosa haberi, sed vult suspecta. Idcirco ista commendat, ut bene noris ad quae te debeas tuto conferre.
4. Quam pulchrae sunt mammae tuae! Meliora sunt ubera tua vino. Duo sunt quae ponit in laude uberum istorum; pulchritudinem, et virtutem. Alterum convenit amanti; alterum lactenti. Quid enim lactentis refert, si pulchra sunt ubera, dummodo sint ubera, et redundantia lacte salubri? Pulchritudinem 0163A ergo pro se commemorat; et lactis gratiam pro suis. Et si non ipse melius sapis, pulchritudinem ad conversationis venustatem refer; ad doctrinam et eruditionem, quod restat in commendatione mammarum. Dulcius sugitur, ubi vita venustat sermonis virtutem. Et si spirituale aliquid vis, et expressum de pulchritudine earum audire, ad mulierum te studia mitto, quae corporei decoris et cultus et operam gerunt, et assecutae sunt artem. Quid enim magis affectant in ornatum pectoris, quam ne mammae superexcrescant; et deformiter finitent, et pectoris ipsius occupent spatia? Ideo excrescentes et fluitantes fasciis pectoralibus stringunt, naturae vitio arte medentes. Pulchra sunt enim ubera, quae paululum supereminent, et tument 0163B modice: nec elata nimis, nec tamen aequata carni reliquae; quasi repressa, sed non depressa; leniter restricta, non fluitantia licenter. Hoc quidem exemplo qui verba bona, verba spiritualia Al. consolatoria> debet proferre, mulierum imitetur et studia, et industriam. Castigato utatur sermone, verborum non fluitent ubera, non sine lege ferantur; non pectus et quoddam secretarium mentis magis occupent, quam ornent; non habeant plus materiae quam gratiae; non plus carnis quam lactis. Purus et prudens sit sermo pro tempore. Accedat huc pietas, et pulchritudinis numeros teneat. Non habeat plus oris, quam pectoris, nec lactis fluxum patiatur. Ex pectore debent ubera prodire, et inhaerere illi, non ipsum converti in illa. Ex abundantia cordis os loquatur, loquatur ex illa, 0163C non totum effundat. Restringenda sunt ubera, ne nimis exuberent. Videas aliquos dum verba consolatoria plus aequo sectantur, in vana devolvi: et dum auditores longo pertaesos silentio, et quasi quadam subtristes acedia exhilarare volunt, petulantis lascivia linguae post utilia profluunt ad scurrilia, et modico frumento multum zizaniorum aut praeseminant, aut superseminant. Loquuntur placentia, et doctrinae panem in risu faciunt, sicut scriptum est (Eccle. X, 19): sed paulo post risum, sine pane, sine pane verbi salutaris. Non est adulterandum verbum Dei (II Cor. IV, 2), nec admixtione corrumpendum peregrina. Suis sit contentum uberibus, uberibus utriusque Testamenti. Haec tibi memoriter 0163D in pectore haereant, haec tibi consolatorium et quasi lacteum sermonem ministrent, ista suggerant quod alii sugant. De pectore tuo erumpant radicitus, ut non sint affectata quae dicis, sed de puro et praecordiali prolata affectu, juxta illud —
Si vis me flere, dolendum est
Primo ipsi tibi.
(HORAT. Art. poet. vers. 102, 103.) Compassionis et congratulationis affectus intus nascatur tibi, sed per Scripturae sacrae verba, ac si ubera quaedam, ad educationem audientium profluat. Pudice quidem, ut in re seria; et petulantia absit, et serenitas adsit. Ad pulchritudinem enim mammarum accedit, si se paululum attollant, et tumeant, 0164A modice tamen, ut habeant auctoritatis quantum sat est, austeritatis nihil.
5. Ideo et vino meliora dicuntur ubera. Sic enim in laude eorum statim sequitur: Meliora sunt ubera tua vino. Ubera gratiae, ubera consolationis, austeritatis et duritiae vino meliora sunt, quia efficaciora, et accommodata magis ad commutandum tristes et exasperatos affectus, et ad confovendum imbecilles et teneros. Facilius movent, et fovent suavius. Verbum enim dulce, et mitigat 104 inimicos, et amicos multiplicat (Eccli. VI, 5). Dulce Evangelii verbum, durum Legis. Et vide quomodo verbum dulce effera gentium corda convertit, et quasi marinos et salsos fluctus in lactis saporem. Inundationem, inquit, maris quasi lac sugent (Deut. XXXIII, 19). De 0164B apostolis hoc dictum est sub typo Zabulon et Issachar. Hodie quis amarus et turbidus fluit? ne desperes, adhibe ubera, instilla lac, forte et ipse cras lacteus fluet. Quis scit si non modica stilla totam massam convertat? Dabit enim Dominus verbum evangelizantibus virtute multa. Sterilis et infirma est severitas legis; et sine gratia praecipit, et sine venia punit, utroque ubere caret. In praefiguratione haec continet, sed in actu non exhibet. Memento non Legis, sed Evangelii ministrum te esse, ministrum Jesu, qui in passione acetum, et in coena vini veteris reprobavit acorem. Novatianus non habet mammam veniae, nec Pelagius gratiae. Ille naturae inveteratae et corruptae bona praedicat, et ad justitiam sufficere dicit: hic divinae naturae bonitatem tollit, 0164C dum poenitentiam negat. Ille, ut sic dicam, revocat petentes, hic non suscipit poenitentes. Vetustatem ille propinat, hic austeritatem. Non habet ejus doctrina gratiae lacteam novitatem, nec hujus dulcedinem. Parasti, inquit Psalmista, in dulcedine tua pauperi Deus (Psal. LXVII, 12, 11). Pelagius dives est, non eget hac dulcedine: innascitur ei, non paratur. Pelagius dicit: Non indigeo: et Novatianus, Non indulgeo. Alter praedives est, alter praedurus. Para, Domine, para in dulcedine tua pauperi tuo, Deus: Tu para, tu repara, et nonnisi in dulcedine tua. Magna multitudo dulcedinis, quae de uberibus tuis, Domine, sugitur. Quoties post graves excessus ad ista accessi, pressi instantius; et quantam lactis expressi copiam, 0164D tu, Domine, nosti. Ubi abundavit delictum, abundavit et gratia (Rom. V, 20). Sufficiebat mihi ut divitiae computarentur, si vel mererer veniam: et ecce abundavit et gratia. Mammarum pressi unam, et utraque influxit ubertim. Ideo sponsa tua gratiae lacte potata, et satiata ab uberibus consolationis, didicit et ipsa ubera magis praebere quam vinum. Meliora enim sunt ubera ejus vino. Vinum vetustate acescit: ubera totum novum, dulce totum effundunt. Denique et timor foras mittitur, et charitas nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Hoc est mandatum novum ejus, semper recens dulcedo. Non potest amor esse, et dulcis non esse.
6. Meliora ergo sunt ubera tua vino. Vinum non malum, sed ubera meliora Meliora quidem sunt, 0165A mixturam tamen non refugiunt vini. Nam in sequentibus aliquanto post dicet: Bibi vinum cum lacte meo (Cantic. V, 1). Melius tamen si bibat lac solum, et sine vino: quia in vino terror est, in uberibus compassionis et gratiae lene blandimentum. Nam vinum licet in bono valeat et soleat accipi; hic tamen ex collatione uberum aliquid durum et forte significare videtur. Meliora sunt ubera ejus vino; quia melior est dulcis et fraterna compassio, quam indignantis animi durus et immitis affectus. Quasi non habentes ubera Paulus notat, quos sine affectione vocat (Rom. I, 31). Non potest in humano pectore uberibus carere pietatis sponsa sponso suo adhaerens. Ipsi enim mons uber, mons incaseatus, mons coagulatus, mons pinguis. Quomodo de tanta lactis 0165B copia nil sponsa capiet, cui beneplacitum est in hoc monte habitare? Et si in hoc monte sine intermissione habitare nondum possumus, recurramus frequenter: ascendamus, inebriemur uberibus. Sic enim Scriptura habet: Ubera ejus inebrient te omni tempore, et in amore ejus delectare jugiter (Prov. V, 19). Videte ad quem sensum uberum interpretationem deflectat: ad ebrietatem et oblectationem amoris.
7. Quid necesse est diutius in quaerenda uberum ratione morari? magis vero quaeramus ipsis inebriari. Meliora enim sunt ubera vino quia melior est misericordia super vitas (Psal. LXII, 4): melior est amoris affectio quam afflictio carnis, et lacteus potus spiritualis novitatis, compunctionis vino. Ibi enim ostenduntur et gustantur dura, dum vetus 0165C homo repellitur et destruitur: hic in novitate vitae, divini favoris lactea capimus blandimenta, nec fugae sed refugii significationem. Bonum quidem vinum, sed ubera dulciora: bona compunctio, sed melior unctio. Odor enim unguentorum tuorum super omnia aromata. Jam studia 105 vestra ad audiendum redintegrata video. Aviditatem vestram excitavit odor unguentorum sponsae. Indiscreta quadam esurie illa vultis hodie uberibus superaddi: date inducias usque mane. Hodie sufficiant ubera, crastino accedemus ad unguenta, eo votis nostris praestante effectum, qui uberum et unguentorum sponsae suae et commendator est et dator, Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXII. Meliora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV, 10.)0165D
1. Exiguum est mihi olei et unguenti, fratres, et vos hodie vasa affertis tanta, tam vacua? Nec ducatis ad injuriam, quod vacua vasa vestra dico. Ego non inania per hoc, sed magis capacia volo intelligi, eo quod et avida, et idonea sint vobis ad capiendum ingenia. Quis ista implere sufficiat? Attenditis ad unguenta sponsae, quanta sit illi aromatum copia: quasi non et instrumenti habenda sit ratio, per quod ad vos manare debent. Copiosa quidem materia; sed nihilominus attendite quid minister queat. Fiat quod vultis: non causabor inopiam, ne vos me non observatae sponsionis incusetis. Instillabo modicum 0166A quod habeo olei vasis ingentibus, atque utinam aliquis Elisaeus jubeat, cujus virtus nostro proventum bonum conatui tribuat (IV Reg. IV, 1-7). Quid ergo? nonne hic multi assident Elisaei, multi prophetae, aut certe filii prophetarum? et hi omnes jubent; et si merita inferius essent, numerus ipse magni unius alicujus poterat vicem supplere, instillabo ergo aliquid de reliquiis unguentorum. Nam ipsa in capite libri copiose et sufficienter effusa meministis, et forte faex illorum nondum est exinanita. Numquid et ego modo sum exhausturus illam? Ne speretis id a me: nec enim praesumo. Fertilis apud sponsam est unguentorum apotheca. Non est quod dicatis: Exhaurite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Utinam contingat mihi in hac faece infigi, 0166B nec solum pedem intingi in oleo, sicut scriptum est de Aser (Deut. XXXIII, 24). Fratres, si non meremur in olei dolium, in unguentorum copiam, cum evangelista Joanne immergi, si non meremur tam uberem unctionem; numquid desperabimus vel intinctionem, numquid saltem odorem? Nam et odor hic tantum commendatus est. Et odor, inquit, unguentorum tuorum super omnia aromata. Ubera prosunt ut crescas, unguenta ne deficias. Meliora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Et ut hodiernum capitulum cum hesterno copulemus, dicamus ubera tenerorum esse, unguenta fortium.
2. Conferamus inter se ista tria: vina, ubera, unguenta. In vino, veteris hominis defectio; in 0166C ubere, novi refectio; in unguentis, quaedam delectatio. Vino carnalis sensus inebriatur, et consopitur, et obruitur; ubere novus nutritur; unguentis adultus deliciatur. In primo homo vetus conficitur; in secundo novus reficitur; in tertio jam appropinquans ad perfectionem ineffabili laetitia afficitur. An non ordo bonus, ut de refectione ad delectationem accedas, post lactis primitias ad unguentorum delicias? Et a principio Cantici hujus utraque ista, unguenta et ubera, et commemorata et copulata sunt in praeconiis sponsae. Nec exigua horum gratia, quae toties replicat in laudem dilectae, non contentus commemorasse semel. Nonne delectatum putas laudibus istis, quas tanto affectu, tam frequenter recenset? Est et quod ad te trahas de tanta sedulitate 0166D iteratae laudationis: invitationem tuam puta hanc iterationem. Curre et tu in odore unguentorum istorum; imo cura magis ut haec in te unguenta redoleant, ut et tu audire dignus sis, quia odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Nec tantum semel hoc audias, sed iterato has tibi laudationes os dilecti loquatur. Recentia in te sint et quasi nova semper unguenta: non arescant, non exsiccentur, non exinaniantur. Oleum exinanitum nomen dilecti. Sed vide ut exinaniatur usque in te, non exinaniatur a te. Bonum est, si cum sponsa inchoes ab unguentis: sed non bonum nisi consummeris in ungnentis. Alioquin tibi dicit Paulus: 106 Cum spiritu coeperis, nunc carne consummaris (Galat. III, 3). 0167A Bene ungeris, si spiritu ungeris. Ideo sic ungere, ut caro in te immutetur propter oleum. Oleum non immutetur aut minuatur propter carnem. Oleum, imo et unguentum non de capite tuo discedat, sed exuberet et descendat usque ad pedes: quia utraque in Christo Jesu non tam uncta quam perfusa sunt unguento. Intret oleum interiora tua, ipsis imbibatur affectibus, ut carnalitas omnis in te mutetur propter oleum. Erit enim quando et caro immutabitur propter oleum. Unctus est et perfusus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8). Ideo solus ante resurrectionis tempus dicere potuit: Caro mea immutata est propter oleum (Psal. CVIII, 24). Jure anticipavit communis horam immutationis caro immunis a carnalitate. O hora optabilis, o dulce unguentum, 0167B quando et per quod caro dissoluta ascendet in incorruptionem! Nam ante illum statum quidni descendat in corruptionem?
3. Vidistis hesterno die, fratres, aspexistis lacrymabilibus oculis carnem miseram commutatam, carnem descendentem de corruptibilitate in corruptionem: et quidem satis lente et cum mora descendentem, nec posse penitus corrumpi. Videbatur velle, corpus quod occupaverat, haereditate possidere ipsa corruptio; et ne desineret putrescere, non sinebat perputruisse. Cohibebat vires, quasi nollet substantiam celeriter consumere, ut diutius inficere posset. Nam, cum fuerit caro redacta in pulverem, quid habet ultra corruptela quod faciat? Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos 0167C feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos (Isai. XL, 6, 7). His verbis propheta velocitatem defectionis expressit, qua facile caro florida et vitali pubescens calore, et roseo colore pulchra, sed de terra succisa viventium, exsiccatur quidem subito, sed non computrescit tam cito. Ergo feni collatione celeritatem subitae commutationis ostendit, non lentae et putridae corruptionis expressit horrorem. Videres in illo cadavere ossa quae tecta fuerant, quaedam denudata, quaedam quidem adhuc non tam tecta quam polluta et involuta putredine. Grassabatur in carne misera longa corruptio, et attingens a fine usque ad finem fortiter, miserabiliter dissipabat omnia. Poteram et ego dicere: Disponebat omnia carnis ejus, eo quod 0167D dissipatio illa nutui divinae dispositionis serviebat. Misera commutatio, sed pulchra ratio, qua Deo placuit ut carnis gloria nonnisi per putredinem deducatur in pulverem. Saeviat mors, saeviat et grassetur ipsa corruptio in carnem humanam: depopuletur eam quantum potest, deducat eam primo in saniem, deinde in cinerem. Nam huc usque potest, et non amplius, quam in pulverem deducere, scilicet carnis gloriam: Non ad nihilum consumere valet carnis substantiam, nec penitus consumere, nec perpetuo possidere. Donec atteratur coelum, non consurget (Job XIV, 12), sed tamen tunc consurget. Tunc enim effundet Dominus de Spiritu suo super omnem carnem (Joel II, 28), tunc caro sanctorum erit immutata propter oleum, eo quod Spiritus Domini unxerit 0168A eam. Omnes enim resurgemus, sod non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51).
4. O quanta virtus unguenti illius, a cujus facie corruptionis tam vetustae jugum computrescet, et caro quae consumpta fuit a suppliciis, revertetur ad dies adolescentiae suae, adolescentiae quae non discedat alia aetate succedente. Efficax omnino unguentum, per quod tam inveterata sanabitur contritio, et tam annosa sanies in sanitatem incorruptibilem convertetur. Ecclesiae proprium est hoc unguentum: ideo Christiani dicuntur filii ejus a Sponso suo Christo, id est uncto. Et jam accepimus boc unguentum in Baptismate. Sed sicut ibi operatum est ad sanctificationem, ita et in fine temporum operabitur ad gloriosam illam immutationem, quando 0168B caro immutata erit propter oleum. Quis scit si non interim morbus sinatur desaevire, ut ex violentia morbi virtus declaretur remedii? Bene ergo unguenti hujus odor commendatur, eo quod gratiam ejus, ac si de longe adhuc, odoramur. Quod aliud dabis antidotum tam efficax ad mitigandum omnem mentis, quae potest accidere, desolationem, quomodo fidissima spes est resurrectionis futurae, et felicis illius commutationis? Non habet doctrina Gentilium resurrectionis credulitatem, et Judaeorum traditio non tenet 107 qualitatem. Illi non credunt; isti minus plene, sed parum pure de spirituali resurrectionis gloria, et angelica similitudine sentiunt. Gentiles unguenti hujus odorem non trahunt: Judaei quidem non ipsum et proprium, sed nescio 0168C quem alium et adulterinum pro eo. Apud solam Ecclesiam unguenti illius odor et integer, et proprius existit. Ideo odor unguentorum ejus super omnia aromata.
5. Bona unguenta, impassibilitas et patientia. Per illam caro resuscitata laedi non poterit: per istam mens pia inter provocationes et injurias illaesa consistit. Per illam quieto et inconcusso jure carnis nostrae terram haereditate possidemus: per hanc vero, ipsam animam. In patientia, inquit, vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Ipsa patientia quid aliud est, nisi velut quidam futurae impassibilitatis odor? Illic mala nulla inferuntur: hic vero patientiae beneficio, ac si unguento quodam mitigatorio, 0168D etiam quae illata sunt, non sentiuntur. Efficax et utile omnino unguentum, quod et inter carnis vexationes animum ab injuria tuetur, et continet ne fatiscat, ne deficiat, ne laboret. Ego utilitatem unguenti hujus praedico, tu forte voluptatem quaeris. Ne in hoc quidem deero, et adhuc vobis excellentiorem unctionem demonstro. Omne gaudium, inquit, existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis (Jacob. I, 2). An non tibi videtur excellentiori unguento perfusus, qui novit in adversis gaudere, quam qui didicit in ipsis non contristari? Minus enim est quo dolor excluditur, quam quo laetitia suadetur. Denique et inimicos non modo tolerare, sed et amare jubetur sponsa Christi. Diligite, inquit, inimicos vestros (Luc. VI, 35). Bona ergo ejus 0169A unguenta, quae in tristibus laetitiam redolent, et hostibus dilectionem praestant. Dilectio enim major est omnibus sacrificiis et holocaustomatibus. Ideo odor unguentorum tuorum praecellit omnibus aromatibus. Bonum plane orationis aroma, bonum incensum; sed audi quid Evangelium praeferat: Si offers, inquit, munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, dimitte ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo (Matth. V, 23, 24). Advertis satis quomodo unguentum reconciliationis aromati praefert orationis. Quid est reconciliatio, nisi iterata animorum dissidentium conciliatio? Et de conciliatione et charitate fraterna dicit tibi Psalmus: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in 0169B unum! (Psal. CXXXII, 1.) Haec est excellentior via juxta Paulum, et aliis major charismatibus (I Cor. XII, 31, et XIII), quasi cunctis aromatibus. Unguentum hoc descendit de capite in barbam et oram vestimenti (Psal. CXXXII, 2). Christus enim caput nostrum prius dilexit nos, ut nos diligamus eum.
6. Ideo et sponsa se currere dicit in odore unctionis, id est in aemulatione dilectionis. Non dicit, Unguenti; sed, unguentorum: eo quod gemina sit dilectio. Una, qua diligimus ipsum, quoniam ipse prior dilexit nos: alia, qua diligimus invicem, sicut et ipse dilexit nos. Utriusque dilectionis habemus ab ipso et exemplum et donum. Ipse enim dilectionis et viam monstrat, et ministrat virtutem. Ideo scriptum est: In odore unguentorum ejus curremus 0169C (Cantic. I, 3). Ipsa connexio et suavitatis, et amor Patris, et Filii, et mutua complexio per Spiritum amborum, nonne grato nos odore perfundit, et ad similem nos invitat aemulationem, ut et nos unum simus, sicut et ipsi unum sunt? Felix quidem qui sequitur et currit in odore charitatis illius, suavitatis illius, dilectionis illius, unctionis illius. Ipse enim Spiritus utrosque quasi perungit, quos tanta amoris dulcedine conjungit. Imitemur unctionem istam, curramus in ejus odore. Divinae illius et essentialis unitatis aemula est, et quasi imago fraterna charitas, et quaedam velut umbra unguenti illius et dulcedinis, et amoris mutui. Ecce enim quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! Sicut 0169D unguentum in capite, quod descendit (Psal. CXXXII, 1, 2), etc. Atque utinam de capite nostro, quod sursum est, quaedam unguenti istius in nos umbra descendat, ut et ipsi audire mereamur, quoniam odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Percurre animo virtutes reliquas, usum et opera singularum recense; nihil in illis tam suaviter redolet quantum pura de corde charitas. Quem odorem tibi spirent jejunia, quem odorem 108 eleemosynae, si non in illis charitas olet? Castitas ipsa et tolerantia passionum, si non fuerint charitate condita, quid tibi suavis odoris refundent? Si tradidero, inquit Paulus, corpus meum ita ut ardeam, et quasi aroma incensum liquescam totus in igne, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Non 0170A potest gratis suscipi, quod non cum gratia offertur. Charitas radix est: quasi rami virtutes caeterae de illa pullulant; et ideo pinguedinis illius participes esse debent. Quid prodest ramus in bona oliva, si non in eo sentitur radicis pinguedo et gratia? Ita quidem nec virtutes, nec opera virtutum, si non in eis charitatis et dilectionis virtus redoleat.
7. Maria, cujus etiam modo tibi nomen de Evangelio sonuit, quid in ea aliud quam dilectio redolebat? Dimissa sunt ei, inquit, peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 37, 47). Bonus hujus unguenti odor, cujus gratia veteris corruptelae fetorem delevit omnino, et totam Ecclesiae domum suavitate grata perfudit. Dum esset Rex in accubitu suo, nardi pistici alabastrum confregit, et effudit super 0170B caput recumbentis (Marc. XIV, 3). Et nardus illa dedit, et adhuc dat, et in finem saeculi dabit odorem suum. Bonum in ara pectoris sui Christo domino incendit aroma, ac si unguentum exinanitum cor ejus, et liquefactum flamma charitatis. Sepulto Domino, vide quam officiosa, quam sedula monumentum frequentat. It et redit, videt angelos, apostolos invitat, abeuntibus illis non abiit illa. Ardens est, inquit, cor meum; desidero videre Deum meum: quaero, et non invenio eum. Nonne tibi anxietas ista quaerentis, eximiae dilectionis videtur odorem spirare? Haec verba dum in ejus memoria cantantur, nonne qui cantant et ipsi quoque inflammantur? Denique et ipse Jesus, qui desideratur, unguenti illius fragrantiam odoratur; et quasi currit ad illam 0170C in odore vehementis amoris. Quidni ad cognata libenter recurrat unguenta? Quasi in matutino festinat ad illam, et surgens mane prima sabbati, primo apparet Mariae (Id. XVI, 1-9), et ungit eam oleo laetitiae prae consortibus suis, dum se jam resurrexisse manifestat in gloria. Jam aromata illius in unguenta convertit, et desideria ejus in delectationem commutat.
8. Aroma mihi videtur offerre, qui orat et optat. Tunc autem unguento perfunditur, cum ejus quem amat, potitur copia, cum praesentia delectatur. Bonum quidem orare et desiderare Dominum; sed amare, et habere, et frui melius. Et, ut ita dicam, cum non habes, bonum est mendicare, sed melius 0170D manducare. Si potes absentem amare, quanto magis cum adest, cum copiam sui indulget, cum experientia dulcis alimenta ministrat amori? Tunc enim et spiritualius et profusius ungitur anima, cum illi qui unctus est spiritu et virtute, arctius jungitur. Tunc praecipue dilecto placet, tunc suavius redolet, cum tota fuerit in ipsum transfusa, cum adhaerens illi, unionis fragrat unguento, unguento illo quod de sponso redundat in sponsam. Jucunde omnino et suaviter redolet cohabitatio ista in unum, sicut unguentum in capite, quod descendit, etc. Ideo odor unguentorum ejus super omnia aromata. Et si unguenta ipsi etiam sponsae alia sint; nulla talia sunt, quale illud quod descendit in ipsam, hora hac maxime qua dilecto cohaeret, quando inter ejus 0171A ubera moratur, quando cubat in secretario cordis: denique quando rex est in accubitu suo, tunc nardus sponsae spargit odorem suum, odorem bonum super omnia aromata, odorem sponsi, magis vero odorem sponsum. Ipse est enim dilectae suae unguentum, ipse est odor: nam ipse in dilecta sua complacet sibi, ipse redolet. Atque utinam unguentum hoc de capite nostro non discedat, et odoris ejus fumus ascendat de cordibus nostris in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXIII. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Cant. IV, 10.)
1. Dies ista Dominicae Resurrectionis annua celebritate solemnis, de unguentis repetito tractatu me 0171B compellit instaurare sermonem. Veniunt hodie mulieres cum aromatibus (Marc. XVI, 1), venit et Nicodemus ferens mixturam myrrhae 109 et aloes quasi libras centum (Joan. XIX, 39): Maria Magdalene ipsa praevenit ungere corpus Jesu in sepulturam (Marc. XIV, 8). Videtis quanta mysteria celebrantur in unguentis. Magna mysteria, et quis ad ista idoneus? Quis digne unguentorum assignabit distinctionem, proprietatem exponet? Disputatio haec experientis est, non conjicientis. Non est enim facile cuiquam de unguentis tractare, nisi quem ipsa docuerit unctio. Hodie unctus est Dominus oleo laetitiae prae consortibus suis, non tamen sine consortibus suis. Quomodo enim consors est, qui non congratulatur, 0171C non congaudet, qui resurgenti non consurgit in novam laetitiam? Opportuna quidem occasio de unguentis vobiscum disserere, sed multo magis opportuna unguentis redolere. Vos exigitis a me sermonem, et ego a vobis unguentorum odorem deposco. Qua ratione cum sanctis mulieribus Domini Jesu frequentatis monumentum, si nullum spirituale defertis ad illud unguentum? Caro Domini hodie gloriose est immutata propter oleum. Nonne condignum videtur ut corda nostra immutentur et convertantur in oleum spirituale, in oleum exsultationis et laetitiae? Institueram de unguentis sermonem, et ecce disputatio nostra haesit in oleo. Et quid oleo cum unguentis? Multum quidem, et si non per omnem modum idem est, accedit tamen ex parte aliqua et 0171D assimilatur eis. Oleum enim, quamvis non fragrat, mitigat tamen: non bene olet, sed bene ungeris ex eo. Hic autem non tam unctionem quam odorem commendat in unguentis sponsae. Et odor, inquit, unguentorum tuorum super omnia aromata.
2. Non omnis anima odoriferis abundat unguentis, sicut et mulier illa in Regum libro loquitur ad prophetam: Non est in domo mea nisi paululum olei quo ungar (IV Reg. IV, 2). Non habet haec mulier unguenta odoriferis speciebus composita, sed oleum ad unctionem simplex et exiguum. Maria Magdalene, non Legis, sed evangelica mulier, unguentum defert nardi spicati pretiosi, nec exiguum, sed libram integram (Joan. XII, 3). Et ipse Simon redarguitur a 0172A Domino, quod nec oleo quidem caput ejus perunxerit, cum illa caput ejus perfuderit unguento (Luc. VII, 46). Vides quomodo unguenta oleo praeferuntur, et odorifera unguenta? Nam praeter hoc quod unctionis habent unguenta? Nam praeter hoc quod unctionis habent effectum, quodam odoris spiritualis beneficio praerogant. Unctio quidem parcior est, sed fragrantia se diffundit in plures. Etiam qui solus ungitur, non solus odorat. Virtus ista communis est, si in omnes se spargit. Ergo unctio tibi, odor et aliis et tibi. Bene ungitur et bene redolet, qui diligit bona coram Deo, et providet bona coram hominibus. Gaudete, inquit Paulus, in Domino semper; et iterum dico, gaudete: modestia vestra nota sit omnibus hominibus (Philipp. IV, 4, 5). Gaudium ad unguenta, modestiae notitiam ad odorem referto. Audi quomodo 0172B ipse Paulus odorem ad notitiam trahit. Et odorem, inquit, notitiae suae per nos manifestat in omni loco (II Cor. II, 14). Bonum ergo unguentum et bonus odor, spiritualis in Domino exsultatio, et modesta exhibitio: laetitia et notitia. Bene ungitur, cui Dominus in conscientiae interioris gaudio placet, qui delectatur in ipso: et bene olet qui cum Paulo omnibus per omnia placet (I Cor. X, 33), et non placet nisi in Domino; in cujus modesto habitu, discreto opere, sermone docto, interioris alacritatis et gratiae fragrant unguenta. Bene ungitur, qui gloriatur in Domino: et bene olet, per quem Dominus glorificatur coram hominibus. Et ipsi qui redolet, odor suus suaviter fragrat, si non gloriatur se ipsum commendari, sed per se Dominum.
0172C 3. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Vultis ut inter unguenta et aromata differentiam vobis assignem? Ipse ergo sermo Cantici distinguere videtur, non reprobans aromata, sed unguenta praeponens. Quantum ergo in consimilibus et conjunctis rebus invenire distantiae possum, unguenta videri possunt dona gratiarum quae in Spiritu sancto conferuntur: aromata vero ipsa officia quae devote referuntur. In operibus et in officiis honestatis quaedam naturalis species grata est, in unguentis gratia Spiritus. Dominum Jesum legis unctum spiritu et virtute: ita et sponsam ejus in hoc decuit assimilari, ut et ipsa spiritu et virtute ungatur. Bona quidem sunt aromata virtutum, et per se 0172D redolere videntur: sed cumulatiore gratia fragrant, cum de unctione Spiritus suavitatis 110 asperguntur odore. Opera ipsa et virtutes cum his qui foris sunt communia nobis esse possunt, unguenta non possunt. Denique etsi per se pulchra sunt, plus placent cum procedunt de Spiritu. Quomodo videntes opera bona glorificant Deum, nisi quia intelligunt quod ipsum opus bonum et a Deo venit, et ad ipsum vadit? Si qua sane in me bona sunt, gratiora mihi quidem sunt, cum deputantur gratiae Christi, cum ejus in me unctio commendatur, cum Spiritus redolet, magis quam cum naturalis arbitrii praedicatur facultas, aut fructus industriae. Denique sine unctione Spiritus, et natura libertate destituitur, 0173A et virtus veritate, et opus merito. Nam sine gratia Spiritus et fide Christi, et voluntatis conatus effectu caret, et virtus quae videtur fucata est, et opus aeternae mercedis non assequitur fructum. Ideo odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Etenim qualiacumque aromata fuerint, non merae suavitatis spargunt odorem, nisi cum in eis spiritualis gratiae redolent et redundant unguenta.
4. Vultis ut aliquod vobis unguentum proponam, cujus odor super omnia ecclesiasticorum donorum excellat aromata? Quis odor in Ecclesia suavius fragrat odore misericordiae et remissionis? Quanti cucurrerunt in odore unguenti istius, et per hoc Christo concorporati et agglutinati sunt? Bene redolet quod veteris corruptelae et peccati ab antiquo inoliti 0173B sub momento delet fetorem. Mulier illa quae erat in civitate, Maria nomine, quam fetida erat quando accessit ad pedes Jesu in domo Simonis leprosi! quantum ipsi fetebat Simoni, qui praesentiae ejus non sustinuit horrorem portare! quam fetida, inquam, accessit ad Jesum! et ecce jam in toto mundo et poenitentiae, et dilectionis, et gratiae, quam reportavit, spargitur odor. Non est sera gratia Christi: in ipso convivio quo mulier haec Domini pedes rigavit, tersit et perunxit, et lota et extersa et peruncta est, et ipsius Domini testimonio Pharisaeo praefertur. (Luc. VII, 37-50). Non est enim parca clementia Christi, nec pigra quidem: plus rependit, et sub hora rependit. Quid mirum si poenitenti occurrit indulgentia, ubi ad poenitentiam patientia 0173C adducit? Mulier illa deprehensa in adulterio et relicta in medio, vide quomodo clementiam Jesu redolebat, quae moechiae culpa prius fetebat (Joan. VIII, 3-11). Revolve Evangelium; ubique Jesum invenies et citum et copiosum ad veniam. Denique etsi quatriduanus mortuus est, et publicati criminis fama jam fetet: ubi Jesus evocat et educit de tumulo pravae consuetudinis, ubi Jesus solvit, et remissionis infundit unguentum; statim a facie ejus fugit omnis fetor antiquae putredinis. Quis enim retractabit quod non imputat Dominus? Quis tenebit errata quae ipse remittit? Non potest male olere quod ipse abolet. Domine, inquit Martha, quatriduanus est, et jam fetet (Id. II, 39-44). Erras, Martha, Jesus 0173D non tam fugit fetida, quam solet ipsum fetorem fugare. Exemplum dedit Ecclesiae suae, ut, quemadmodum ipse fecit nobis, ita et nos invicem faciamus: haec illi reliquit unguenta.
5. Quanti desperantes semetipsos tradidissent immunditiae omni et avaritiae, omniumque vitiorum praecipites se dedissent in gurgitem, si non medicaminis hujus retraherentur odore? «Tribularer,» inquit, «si nescirem misericordias Domini (Resp. Eccl. Dom. 1 Quadrag. juxta Brev. Rom.):» misericordias in capite, et misericordias in corpore ejus quod est Ecclesia. Nam et ipsa accepit a Domino, quod et filiis tradit: ipsa, inquam, accepit misericordiam 0174A in munere; ipsa etiam in mandato, ut sit ministra miserationum. Bonum quidem misericordiam ministrare, sed melius misereri. Misericordiam, quam debes ex loco, ex animo solve. Exprime in te Christi affectum, cujus officium et vicem suscepisti. Minister es ejus qui dives est in misericordia. Noli in alieno praedurus inveniri. Eroga conversis tuis unguenti hujus mensuram in tempore. Si in alieno infideles estis, quod vestrum est quis dabit vobis? Affectus tuus sit misericordiae: nam Domini est effectus veniae. Qui laesam conscientiam gestat, tectum al. caecum> vulnus sub pectore, tuto se tibi committet, si penes te unguenti hujus odorem praesenserit. Si sciretis quid est, Misericordiam volo et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes 0174B (Matth. XII, 7). Non sic tu, Domine, non sic; non modo non innocentes, sed ne nocentes quidem condemnas, sed emendas eos. Emendabit, 111 inquit, me justus in misericordia, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Distinguit hic Psalmista inter oleum et oleum: inter oleum adulationis, et oleum miserationis. Illud demulcet et sauciat: istud demulcet et sanat. An non tibi super omnia aromata bene redolet unguentum, per quod universa delicta tam facile delentur? Filius ille junior in se reversus, unguenti hujus uberem copiam odoratus est in patre de regione longinqua, et inter greges porcorum patris ei coepit fragrare clementia. Ideo attractus est, et currere coepit ad patrem in odore unguentorum ejus. Vide facilem, vide profluam 0174C Domini Jesu gratiam: cum poenitente filio gaudere eum oportet et epulari (Luc. XV, 11-32). Manet in domo Zacchaei, publicanum in discipulatum asciscit (Id. XIX, 2-10): et cum Lazaro post tumulum instaurat convivium (Joan. XII, 1-2). Quibus propitiatur, improperare nescit: dimidiata uti non novit clementia; familiaritatis in gratiam suscipit quibus indulget.
6. Bonum ergo misericordiae unguentum, quod peccata remittit, praevenit merita, comitatur, accumulat: super omnia fragrat aromata, eo quod omnis Ecclesia sanctorum plus misericordia quam meritis nititur. Denique remissionis unguentum ultimum Sacramentum. Unguentum hoc et peccatoribus et justis et commune et commodum est. Nam sunt 0174D alia quaedam specialia sanctorum, et solis ipsis accommoda. Sunt enim unguenta quae sanant: sunt unguenta quae fovent: sunt unguenta quae sanctificant: sunt quae delectant. Et prima quidem aegritudinem depellunt; secunda jam sanis conferunt alacritatem; tertia sanctificant in opus ministerii, sicut regium, et sacerdotale unguentum: quarta non jam in opus sunt, sed in otium; non in administrationem, sed in amorem, sed in gloriam, sed in delicias, sed in usum sponsi et sponsae. Bonum est commorari in unguentis; sed quoniam alibi satis disputatum est super unguentorum distinctione, unguendi modos nunc breviter distinguamus. Alii 0175A tanguntur, alii asperguntur, alii inunguntur, alii perfunduntur. Relege Pentateuchum, Evangelium revolve; et diversitates istas unguendi, quas corporaliter et exterius factas advertis, ad mores deflecte. Non ego nunc de natura unguentorum, sed de mensura ago unguendi. Et alii quidem semel, alii saepius, alii semper unguenta frequentant. Bona quidem copia, si adsit et gratia. Neutra deesse videtur in unguentis sponsae, nec suavitas nec ubertas, quorum odor omnia aromata superat.
7. Ad Ecclesiam generaliter hanc laudem derivavimus: ad specialem aliquam in Ecclesia personam declinemus sermonem, quae singulari quodam amoris et familiaritatis beneficio, sponsae debeat nomine censeri, in qua non modo necessitatis, sed 0175B dignitatis et voluptatis ubertim unguenta aspirant. Non hanc crediderim ego sacro unguine vel tactam in parte, vel respersam per partes, sed perfusam et perunctam abundantius in sponsi delicias. Copiosae penes hunc sponsum aromatum cellae eructantes ex hac in illam, sicut regales oportet habere divitias. Sed credibile est excellentioribus reginam unguentis redolere. Nihil tamen nobis de virtute unguentorum exprimitur, praeterquam quod solus odor commendatur in ipsis. Non eloquitur quid efficiat unctio, delicias solas memorasse contentus, et eas delicias quae spiritualem magis charitatem accendunt. Unctio solo tactu sentitur, cum fuerit carni superfusa. Odor vero, tactum diffugiens, tantum spiritu sentiri se patitur. Et unguenti 0175C quidem liquor sensim in inferiora liquatur: odor vero cum omni facilitate superiora petit, cerebro illabitur, sensuum sedem dum occupat, recreat. Multo ergo subtilior et sublimior, multo magis unguentorum est odor quam liquor. Et in blandimento sponsae magis delicata et magis accommoda spiritualibus oblectamentis, et faeculentiae minus habentia oportuit commemorari. Aliae unguentis et oleo indigent, ut motus carnis aut mitigent aut immutent. Haec autem jam non in carne, sed in spiritu, ut Domini sponsam decet, spiritualibus abundat deliciis. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Etsi solus odor commemoratur, forte non solus operatur: operatur et unctio. Qui sunt Christi, ait Apostolus, 0175D carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). Ubi 112 unctio est, non videtur crucifixio necessaria. Illa mortificat, et haec immutat. Et quidem crucifixio doloris sensum habet, unctio lenitatem. Suavis unctio est, efficax tamen, quae sine laesione oleo exsultationis et laetitiae a corruptione carnem illaesam conservat, corruptionem aufert, et cruciatum non importat. Domini Jesu passionem unguenta praeveniunt, unguenta subsequuntur; ut discas et tu carnis tuae, si quis est, cruciatum unguentorum exuberantium perfusione lenire. Bis unctus est, ut et crucis non sentiret injuriam; et resurrectionis suae novitatem consequeretur, et ut quasi per hoc sacramentum spiritualis unctionis gratiam commendaret. Bonum ergo unguentum, 0176A cujus, ut sic dicam, liquor carnem immutat, et odor spiritum recreat.
8. Et ut summatim haec recapitulemus, unctio est mentis exsultatio; odor, oratio. Unctio, spiritualis laetitia; odor, quaedam eorum quae animo gestantur, exterior per famam notitia: unctio, interna delectatio; odor, quoddam de gaudiorum experientia desiderium suaviter profluens. Ideo odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Omne enim orationis incensum, et desiderii vehementiam excedit desiderium illud quod de coelestium blandimento gaudiorum gignitur, et concupiscentia quae de Spiritus unctione quasi suavissimus quidam odor ubertim exhalatur. Bonum hoc desiderium, quod vim habet orationis, et non habet afflictionis molestiam. Sponsa 0176B est, cui privilegium hoc unguenti et odoris defertur. Quid mirum si praecellentius redolet, quae specialius ungitur? quid mirum si avidius optat, quae gustat suavius? Aequum enim est ut amplius oret, quae arctius haeret. Adhaerens Sponso, unus cum illo effecta est spiritus. Idcirco nonnisi Spiritus redolet in ea, qui unxit eam, et orat pro ea affectibus inenarrabilibus. Propterea odor unguentorum ejus super omnia aromata. Et in Apocalypsi legis phiatas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V, 8). Aromata, sicut Exodus docet, geminos in usus distribuuntur; id est, chrismatis, et thymiamatis (Exod. XXV, XXX).
9. Nonne tibi videntur etiam nunc in laudibus sponsae haec utraque conjungi? Unguenta ejus, et 0176C unguenta sunt, et odorifera valde: odor enim eorum super omnia aromata. Unguentum, ut dictum est, donorum perceptio: odor, de perceptione actio gratiarum, desiderium aeternorum, et quidam inter sublimia bona sensus humilis. Oratio enim humiliantis se, ipsas nubes penetrat (Eccli. XXXV, 21). Vides quomodo ascendit odoramentum humilis orationis? Ascendit Pharisaeus ille in templum ut oraret: sed orationis ejus odor nescivit ascendere. Dona gratiarum sibi divinitus collata secum reputat, et quasi unguenta recenset. Non sum, inquit, sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri. Audis prae quibus unctum se gloriatur? gloria ejus in confusione aliorum. Non magna gloria, magna tamen ipsi videtur. Ipsi redolet, non tamen super aromata, sed super 0176D sulphura caeterorum. Audisti quibus praeferantur: audi nunc quid in se gratiae praeferant unguenta, in quibus Pharisaeus gloriatur. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, et si quem defraudavi, reddo quadruplum. Bona haec legis elementa redolent, non evangelicam doctrinam al. perfectionem>. Non jejunat per omne tempus, non renuntiat omnibus quae possidet, ut non habeat unde possit vel primitias, vel decimas dare. Defraudata reddit in quadruplum, non se patitur defraudari, non quod reliquum est exponit partem auferenti, non acceptas se habere dicit injurias. Pharisaee, inter infirma opera supra modum tumes. Pharisaee, non rogas, sed prope astanti Publicano injurias irrogas. 0177A Tu de te ipso perhibes testimonium, exiguum est testimonium tuum. Duo quaedam in oratione tua non tam redolent quam fetent, tumor et tepor. Tumor est in eo quod Publicano improperas: tepor quidem, quia omnino nihil rogas. Quomodo enim non tepebit oratio, elationis vento et inanitate satiata? Pharisaee, non oras, sed effers te ipsum. Tu de te ipso perhibes testimonium, et testimonium tuum non est verum. De operatione tua exiguum est, de praelatione non verum. Audi enim testimonium Veritatis: Amen, amen, inquit, dico vobis, descendit hic justificatus ab illo in domum suam (Luc. XVIII, 10-14). Non enim qui se ipsum 113 commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18). Ideo felix anima ad quam ab ipsa veritate 0177B tam excellens commendatio profertur: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Magnum exhibitum est Publicano testimonium, huic autem cui laudes istae canuntur, multo majus. Descendit ille justificatus a Pharisaeo, hoc est, ab homine elato, ab homine injusto, in domum suam: hujus autem unguentorum odor omnia excedit aromata. Ingens praeconium, sed ipsa non ab homine testimonium accipit, sed ab illo qui corda scrutatur, qui per fidem et dilectionem in corde ipsius et inhabitat et operatur. Non se commendat, non improbat alios. Favus enim distillans labia ejus. Capitulum hoc ordine sequitur, sed hodie tractari non potest. Crastina disputatio auditui vestro et aviditati dabit gaudium 0177C et laetitiam in Domino Jesu. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXXIV. Favus distillans labia tua, sponsa, etc. (Cant. IV, 11.)
1. Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Vehementur dulcia sunt quae nunc dicta sunt ad sponsam. Sed quaeritis quomodo superioribus ista conveniant. Semel vos commonuisse sufficiat, a necessitate continuationis liberam esse legem commendationis. Non tenet seriem, sed utitur vaga licentia. Ubi laudum ratio vertitur, non potest ordo quidem exigi; sed nec debet respui, si assignari queat. Post unguentorum laudes statim labiorum 0177D gratia profertur in medium. Quid enim scis, si non de unguenti virtute haec in labiis diffusa est gratia? Evangelium revolve, et aliquid tale de sponso ipso dici invenies. Spiritus, inquit, Domini super me, eo quod unxerit me: evangelizare pauperibus misit me. (Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18). Oportuit ergo et sponsam in hoc assimilari sponso, ut et ipsa in opus Evangelii unctione Spiritus ungeretur. Spiritus enim et ad officium ungit, et ad efficaciam. Utrumque ab illo est, et ministerii gradus, et gratia ministrandi. Sine gratia gradus inutilis, et sine gradu praesumptuosus est usus gratiae. Quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 15)? aut quomodo mittentur, nisi ungantur? sicut scriptum est, Spiritus Domini unxit me; evangelizare pauperibus misit me. Spiritus ordinat 0178A in officium, Spiritus et os aperit, et format in usum. Idcirco in laudibus sponsae, prius agit de unguentis, deinde de dulcedine labiorum ejus; quia etsi dulcia loquitur, non ipsa est quae loquitur, sed Spiritus sponsi qui loquitur in ea. Denique audi quid ipse sponsus Jesus primitivae pollicetur sponsae, id est Apostolis, qui primitias Spiritus acceperunt: Ego, inquit, dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri (Luc. XXI, 15). Magna quidem virtus sermonis divini, et adversantes revincere potest, et non adversantes allicere. Et hoc ipsum de praeconiis ejus: quod nunc in disputatione vertitur, ad blandimentum plus spectat, quam ad redargutionis effectum. Favus distillans labia tua. Familiare quidem est illi, et 0178B quasi innatum dulcia loqui. Si quando autem increpat dure, peregrinum illud ab ea, et de longe ascitum, et non insitum, nec sic est affecta, sed magis coacta. Cum dulcia loquitur, de propriis loquitur: cum vero dura, non habet hoc oris ejus qualitas, sed pravitas audientium. Ergo de proprio et de familiari laudat sponsam, cum dicit: Favus distillans labia tua.
2. Sed quia de continuatione aliquanta jam audistis, vultis ut et de continentia commendationis hujus edisseram? Tria quaedam laus ista complectitur, dulcedinem, plenitudinem, parcitatem. Dulcedo consideratur in genere; plenitudo, in copia; parcitas, in effusione. Quid effusionem dico? distillatio magis est quam effusio. Favus enim distillans labia tua. 0178C Quid necesse est in assignandis singulis immorari? Ipsi enim scitis quia favus nonnisi dulcedinem effundit, nec nisi de pleno effundit. Et de plenitudine quidem ipsa, non totam ipsam. Ideo favus non effundens, sed distillans labia tua. Est ergo in labiis sponsae et dulcedo sola, et dulcedo plena, et dulcedo sobria. Plene quidem possidetur, sed non plene effunditur, 114 sed prout auditorum capacitas exigit. Vultis etiam ipsius sponsae de labiis suis habere testimonium? Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). Dulcia quidem sunt labia sponsae. Eloquia enim Domini distillant ab eis. Eloquiorum Domini est ista dulcedo. Non enim de suo loquitur, sed quasi sermones 0178D Domini; idcirco diffusa est gratia in labiis ejus. Accipite jam ex parte qualia mella sacri favus distillat eloquii, et unicuique sicut Deus divisit vasi, cui instilletur, mensuram. Remittit, permittit, promittit, praemittit. Delicta remittit, infirma permittit, aeterna promittit, et ipsorum primitias quasdam praemittit. Sapientiam loquitur inter perfectos, sapientiam quidem non hujus mundi, sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, et inter minus spiritualiter sapientes nil arbitratur se scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Cohortatur ad perfectionem, non cogit; sed magis consolatur pusillanimes, suscipit infirmos, et, si inquietos corripit, correptio ipsa dulcedinem sapit maternam. Peccanti compatitur, converso indulget, nec indulgentiarum numerum et 0179A quasi terminum quem non transgrediatur praefigit, cui praecipitur septuagies septies in die delicta toties confitenti donare (Matth. XVIII, 22).
3. Vide quam magna multitudo dulcedinis in labiis sponsae, quae quoties ipse pereffluis in malum, toties, si convertaris, ipsa tibi distillat in bonum, et praebendae veniae vicibus non exhauritur. Denique instar angelorum Dei non insultat, sed exsultat super peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Bonum ergo est labiis ejus auditum praebere. Nam et Dominus precibus ejus aurem accommodat, sicque tuum provocat et invitat affectum, ut prodat et suum. Loquere, sponsa, quod loqueris, quia audit cum desiderio dilectus tuus sive disputantem de se, sive colloquentem sibi. Sed cum ipsi Sponso sponsa loquitur, 0179B tunc loquitur in loquela dulcioris labii, et lingua altera. Tunc cordis labia vere mella delectationis stillant divinae; imo non tam distillant quam fluunt, quoniam hora illa in melleas affectiones anima tota convertitur. Beata vicissitudo, quando de corde sponsae quaedam fluenta mellis emanant in dilectum, et ab ipso redundant in sponsam. Ad locum enim unde exeunt haec mellis flumina, revertuntur ut iterum fluant. Boni favi in labiis sponsi et sponsae eructantes ex hoc in illud, et invicem rorantes amoris dulcedinem. Ille desuper irrorat gratiam: illa de deorsum actionem gratiarum. Ipse Jesus in anima dilecta roris hujus mellei stillas genuit. Dulces omnino stillae roris, affectiones illae divini amoris, quando sponsa liquefacta tota distillat a facie ejus quem 0179C diligit, a facie Dei sui. Ideo quasi favus distillans labia ejus, eo quod vehementer dulcis est sic affectae mentis succensio, sed velox succisio, propter illum dulcem in excessum mentis raptum, et propter citam interruptionem.
4. Favus distillans labia tua. Purgata omnino haec ego crediderim labia, de quibus ipse Jesus dulcedinem melleam haurire se reputat. Isaiae labia forcipe et carbone de altari tacta purgantur (Isa. VI, 6, 7). Misit, inquit alius, manum suam Dominus, et tetigit os meum (Jer. I, 9). Quae sponsa est, non carbonem, non digitum optat, sed oris contactum. Osculetur me, inquit, osculo oris sui (Cant. I, 1): labia labiis debentur. Nec enim de sponsae labiis exprimerentur 0179D dulcedines, si non labiis imprimerentur dilecti. Quid autem nisi osculi suavitate, quod de labiis sponsae rapit, se delectatum gaudet cum dicit, Favus distillans labia tua? Propter utrumque, et propter osculum charitatis, et propter oraculum veritatis. Favus, inquit, distillans labia tua; mel et lac sub lingua tua. Istud jam proprie ad eloquii gratiam respicit. Nam labiorum usus etiam ad osculum est: linguae vero, ad eloquium tantum. Non tantum dulcedo in lingua sonat, sed mel et lac sub lingua tua. Simulata dulcedo est, quae tantum sonat in lingua, et non sentitur sub ipsa. Exigua est, quae tota est in labiis et in lingua, et non pars ejus major sub lingua. Non est dulcedo tantum in ejus lingua, nec tota est in lingua, sed sicut ipse qui novit testatur: 0180A mel et lac sub lingua tua. Ideo eructat verbum bonum: verbum tam melleum quam lacteum, propter 115 Deitatis majestatem, et propter Incarnationis mysterium. Lingua et labia ac si quidam argenteus canalis sunt, per quem de cordis fonte rivuli lactis et mellis erumpunt. Utrumque dulce, sed distincta dulcedo. Lac parvulorum est, ut Paulus loquitur (I Cor. III, 1, 2). Et idem inter perfectos dulcem et divinam et quasi melleam sapientiam docet (idem II, 6).
5. Alii mel tantum habent sub lingua, et non lac: alii tantum lac, et non mel. Mel autem et lac utraque pariter sub lingua sunt sponsae. Nec mel fluit, sed magis distillat. Nec enim passim et intemperanter profundit sublimes illos et reconditos sensus secretorum 0180B coelestium et Deitatis arcana, nec lactis potum sine delectu propinat. Mel, inquit, et lac sub lingua tua. Non enim sermo est vel interna dulcedine vacuus, vel internae dulcedini coaequatus. In promptu est illi dulcia loqui, sub cujus lingua mel et lac. Beata lingua, quae velut favus distillat, et velut ubera quaedam parvulorum lacte distenditur; quae mel distillat, et lac fluit. Omnis clamor et amaritudo et blasphemia longe ab istis proscribitur labiis, sicut Apostoli suadet hortatus (Ephes. IV, 31). Nec est, juxta Psalmum, sub lingua ejus labor et dolor (Psal. IX, 7): sed mel et lac, inquit, sub lingua tua. Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Non tamen mel et lac sub lingua ejus; non in intimis 0180C ejus, non in ultimis ejus: sed novissima ejus amara sicut absinthium, et acuta ut gladius biceps (Prov. V, 3, 4). De muliere vero forti hoc idem in Proverbiis inquit: Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo (id. XXXI, 25). Spiritualem illum et vere beatum risum jam nunc parturit os ejus, et quasi dulcedo ejus sub lingua latitat. Ebullient autem quae nunc subsunt mel et lac, in plenam laetitiam in die novissimo. Tunc nulla ex parte quasi sub lingua premetur silentio, sed pressum diu prorumpet gaudium, et implebitur os ejus risu: os, inquam, mulieris, cujus fortitudo et decor indumentum ejus. Vide quomodo non oportet nudam inveniri, quae promissa sibi exspectat gaudia reddi.
6. Quis scit si non haec ipsa sunt indumenta, de 0180D quibus in hoc eodem Cantici loco subsequitur: Quia odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris? Operui inquit Psalmista, in jejunio animam meam (Psal. LXVIII, 11): item, Humiliabo in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13). Bona vestis jejunium, in cujus sinu quodam secreto oratio commoratur. Vestis est quae sinum habet: Oratio mea in sinu meo convertetur. Habes hic utrumque, si advertas, et in jejunio indumentum fortitudinis, et in oratione odorem thuris. Oratio, inquit, mea in sinu meo convertetur. Cur vero ait, in sinu? An forte defectum orationis tepidae et infractae dedit intelligi, in ipso primo evanescentis processu; ideoque dicitur in sinu suo converti, ibidem scilicet occidens ubi exhauritur? Sed quomodo convertitur 0181A et redit, quae perit? Magis quidem in sinu converti videtur, quae celerem precis reportat effectum, etsi nondum plene; ex parte tamen humilis et devotae petitionis fructu potitur. Habet enim dulcedinem multam vehemens et devota oratio; et dum dirigitur in conspectu Domini quasi incensum, suavem ipsa odoris sui sensum haurit. An non bonum indumentum, cum vapor hujusmodi nebulae ipsam offerentis operit et vestit animam? Bonum plane. Sed nos, sicut coepimus, vestimentorum interpretationem secundum exteriores actus exsequamur.
7. Opera enim bona et priorem deformitatem operiunt, ne ad noxam imputetur: et decorem quemdam et venustatem conferunt, ut ad gratiam reputetur. Bona ergo vestimenta, bona sunt opera, quae simul 0181B ornant et orant. Et quod ornent, manifestum quidem est: sed non omnium ornatus redolet thura, non orationis specimen tenet. Denique cujus opera, et patientia, et publica, ostentationem et inanem jactantiam redolent, non supplicationis instantiam, non sollicitudinem placendi Domino, non impetrandae vota gratiae: quomodo enim aptabitur odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris? Qui vero omnia agit ut ei placeat cui se probavit Deo, ut ejus mereatur favorem, utique odor vestimentorum ejus sicut odor thuris. Et quidem thura nisi Deo soli nec offerri solent, nec debent: ideo odor vestimentorum ejus sicut odor thuris; cum quidquid sive palam, sive clam agit, ad impetrationem placationis refert divinae. 0181C Idem videtur, 116 esse oleum in vasis, et in vestimentis odorem, sed odorem thuris. Quid aliud, quam gaudia illa spiritualia et aeternam delectationem Deum exorat, qui omnem aliam abjurat et horret? Sitivit, inquit Psalmus, in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea? (Psal. LXII, 2) Vides in his verbis quomodo et ipsum carnis vestimentum quasi orationis habet vicem, dum Deo sitire dicitur. Caro voluntariis afflicta disciplinis, nonne Deum ad propitiationem flectere nititur? Ipsa ejus propter Deum supplicia, quaedam ad eum supplicationes sunt. Eleemosyna pauperi misericorditer impensa exorat: carnis propriae delectatio discrete repressa, cur non et ipsa orationis habet effectum? Voluptatis 0181D repressio, quaedam est votorum expressio, et desiderii delectationem aliam suspirantis. Orationis fervidae effectus in sinu cordis vertitur et convertitur. Thura in exterioris abstinentiae vestimento sua viter fragrant. Et bonum omnino vestimentum, quando anima non tam carne vestitur, quam carnalium jejunio quodam et temperantia voluptatum. Bonum omnino vestimentum continentia virginalis: suavem redolet et velut thuris odorem, vel illi quem diligit, vel sibi quae diligit. Quidquid cum dilectione offertur, non potest ejus delectatione non perfrui ipsa quae offert. Omnis enim haec dulcedo quae praedicatur in ea, sentitur et ab ipsa. Ab ipsa manat, et in ipsa manet. In labiis favus, sub lingua mel, et in vestimentis ejus redolentia thuris. Proxima sunt 0182A ipsi universa haec, quorum tam gratus est sensus, et perfruitio dulcis. Erunt, inquit David, ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15). Habetis hic utraque haec: et ne quid desit ad cumulum gratiae, sub vestimentorum vocabulo operum qualitas tertio loco profertur in medium. In labiis stillant eloquia: sub lingua meditationes melleae fluunt: vestimentorum ornatus thuris spirat odorem.
8. Quid illi censes deesse ad gloriam, in qua haec tria complacent, os, animus, opus? Hoc numero omnia comprehensa sunt, sed ordine conversa sunt. Ab operibus enim inchoandum est, non ab eloquio. Cornelii centurionis primo opera et orationes exauditae sunt: fide corda mundata sunt: deinde super 0182B ipsum et super suos Spiritus cecidit, et erant loquentes linguis (Act. X). Ipsi Apostoli post Ascensionem Domini unanimes perstiterunt in oratione. completis promissionis diebus repleti sunt Spiritu: postea profecti praedicaverunt ubique. Primo in oratione profusi sunt, deinde Spiritu infusi sunt; et sic quam susceperant aliis gratiam ipsi profundunt. Primo exspectatione et desiderio conversi sunt ad Deum: secundo ad ipsos facta est Dei conversio: tertio ipsi conversi conformant et confirmant fratres suos. Sed sive sanctitatem vitae, sive visitationem divinam, sive verbi ministerium in Apostolis attendas; omnia haec vestimentorum vicem tenent, his omnibus operti et ornati sunt. Quid in illis relictum est aut nudum, aut vetustate pristina sordens, qui 0182C tam festivo et verbi et virtutis cultu resplendent? Eximius itaque cultus in illis, sed nec copia minor. Quidnam haec vestimenta redolent? qualis est odor eorum? Numquid non sicut thuris? Cum Domini pecuniam conservis erogant, non inde penes se quidquam vel furtim residere passi sunt, nihil inde fraudulenter sibi decerpentes: etiam a laudis munere manum excutiunt, omnia referendo ad gloriam Dei. Quasi coeli decoro vestiti sunt lumine, sed coeli enarrant, non suam, sed gloriam Dei. Ipse tibi Paulus subtilia et indissolubilia quaedam vestimenta verbis suis contexit, et pro capacitate tua, luminis et intelligentiae coaptat amictum, non tamen in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in doctrina 0182D Spiritus (I Cor. II, 13). Ideo vestimenta quibus vel ipse tegitur, vel quae tibi contexit, nonnisi thuris habent odorem. Nam affectata verborum lascivia et cultus, inanis et levis gloriae redolere videtur affectum. Et qui non leporem eloquii, sed lubricas et fallaces disputationes subtilioris sectantur materiae, dum se nimis propter inanem favorem extenuant, aliquoties intexunt blasphemias. Non ergo odor vestimentorum ejusmodi sicut odor thuris. Nullum in vestimentis sponsae excipere videtur, dum indefinite pronuntiat: Odor vestimentorum tuorum 117 sicut odor thuris. O me felicem, si vel unum, vel alterum in me vestimentum, integrum reddat thuris odorem, nec aliqua admixtione peregrina corruptum! Nam ad hanc mensuram, ut omnia ejus indumenta 0183A velut thura redoleant, neminem accessisse puto, qui necdum in sponsarum sortem meruit ascisci a Domino Jesu sponsarum sponso.