«In Coena Domini» — Bernardus Claraevallensis
0271 IN COENA DOMINI. SERMO De baptismo, sacramento altaris, et ablutione pedum.
0271A 1. Hi sunt dies quos observare debemus, dies pleni pietate et gratia, quibus etiam sceleratorum hominum mentes ad poenitentiam provocantur. Tanta siquidem est vis sacramentorum eorum quae diebus istis recoluntur, ut possint ipsa quoque lapidea scindere corda, et pectus omne, licet ferreum, emollire sufficiant. Denique videmus usque hodie ad passionem Christi non modo coelestia compati, sed terram moveri, et petras scindi, et in confessione peccatorum aperiri monumenta. At vero quoniam sic est in spiritualibus cibis, sicut et in corporalibus, ut in quibusdam statim praesto sit sapor, in aliquibus oporteat laborare: quae manifesta sunt, nostro non indigent ministerio; quae vero clausa sunt, diligentem volunt habere 0271B considerationem alias consideratorem>. Neque enim tradit mater parvulo nucem integram, sed frangit eam, et nucleum porrigit. Sic et ego vobis, fratres charissimi, si possem, sacramenta quae clausa sunt, aperire debueram; sed, quia minus possum, rogemus ut vobis pariter et mihi mater sapientia frangat nuces istas, nuces, inquam, quas protulit sacerdotalis virga, virga virtutis, quam emisit Dominus ex Sion. Multa quidem sunt sacramenta, et scrutandis omnibus hora non sufficit. Fortassis etiam aliqui vestrum imbecilles sunt ad tanta simul capienda. De tribus itaque sacramentis, quae satis congrua sunt huic tempori, dicendum erit quod Dominus ipse donaverit.
0271C 2. Sacramentum dicitur sacrum signum, sive sacrum secretum. Multa siquidem fiunt propter se tantum; alia vero propter alia designanda, et ipsa dicuntur signa, et sunt. Ut enim de usualibus sumamus exemplum, datur annulus absolute propter annulum, et nulla est significatio: datur ad investiendum de haereditate aliqua, et signum est, ita ut jam dicere possit qui accipit: Annulus non valet quidquam, sed haereditas est quam quaerebam. In hunc itaque modum appropinquans passioni Dominus, de gratia sua investire curavit suos, ut invisibilis gratia signo aliquo visibili praestaretur. Ad hoc instituta sunt omnia sacramenta, ad hoc Eucharistiae participatio, ad hoc pedum ablutio, ad 0271D hoc denique ipse baptismus, initium sacramentorum omnium, in quo complantamur similitudini mortis ejus: unde et trina mersio tridui, quod nunc celebrandum est, formam gerit. Sicut enim in exterioribus diversa sunt signa, et, ut coepto immoremur 0272A 891 exemplo, variae sunt investiturae secundum ea de quibus investimur: verbi gratia, investitur canonicus per librum, abbas per baculum, episcopus per baculum et annulum simul: sicut, inquam, in hujusmodi rebus est, sic et divisiones gratiarum diversis sunt traditae sacramentis. Quae est ergo gratia, unde per baptismum investimur? Utique purgatio delictorum. Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi qui solus est mundus, et in quem peccatum non cadit, Deus? Hujus quidem gratiae sacramentum prius erat circumcisio, ut originalis rubiginem culpae, quae manaverat a parentibus primis, cultellus eraderet: sed veniente Domino, qui Agnus est totus suavis et mitis, cujus jugum suave est et onus leve, optime 0272B satis mutatum est, ut inveteratam rubiginem cum unctione sancti Spiritus aqua dilueret, et acerbitas illa cessaret.
3. Sed forte quaerat aliquis, et dicat: Si deletum est in baptismo quod contraximus a parentibus, cur adhuc manet cupiditatis fomes, et velut incentivum quoddam peccati? Neque enim dubium quin a primis parentibus in nos traducta sit lex ista peccati. Omnes siquidem peccatrice voluntate generamur, et inde voluntas nostra corrupta est tanquam ulceribus plena: unde licet inviti, pruritus quosdam concupiscentiarum, et tanquam bestiales motus sentimus. Dixi vobis saepius, nec mente excidere debet, quoniam in casu primi hominis cecidimus omnes. Cecidimus autem super acervum 0272C lapidum, et in luto: unde non solum inquinati, sed etiam vulnerati et graviter quassati sumus. Lavari quidem cito possumus; ad sanandum vero opus est curatione multa. Lavamur igitur in baptismo, quia deletur chirographum damnationis nostrae: et haec gratia nobis confertur, ut jam nihil nobis concupiscentia noceat, si tamen a consensu abstineamus: atque ita tanquam sanies inveterati ulceris removetur, dum tollitur damnatio, et responsum mortis, quod prius inde manabat. Sed quis poterit tam efferos motus frangere? quis pruritum ulceris hujus ferre queat? Confidite, quia et in hoc gratia subvenit, et ut securi sitis, sacramentum alias, sacramenti> Dominici corporis et sanguinis pretiosi 0272D investituram habetis. Duo enim illud sacramentum operatur in nobis: ut videlicet et sonsum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum. Si quis vestrum non tam saepe modo, non tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, 0273A luxuriae, aut caeterorum hujusmodi, gratias agat corpori et sanguini Domini, quoniam virtus sacramenti operatur in eo; et gaudeat quod pessimum ulcus accedat ad sanitatem.
4. Sed tamen quid agimus, quod in hoc corpore peccati, et in hoc tempore malo non possumus esse sine peccato? Nunquid desperabimus? Absit! Si dixerimus, ait beatus Joannes, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confiteamur peccata nostra, fidelis Deus est, qui remittat peccata, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Nam ut de remissione quotidianorum minime dubitemus, habemus ejus sacramentum, pedum ablutionem. Quaeris forte unde sciam quod sacramentum sit hujus remissionis; 0273B maxime cum ipse Dominus promiserit Petro dicens: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea; nihil autem de sacramento locutus est; sed tantum: Exemplum, inquit, dedi vobis, ut et vos ita faciatis. Verum multa habebat illis dicere, sed tunc portare non poterant. Ideoque nec ex toto voluit eos anxios et suspectos relinquere, nec dicere quod tunc non caperent. Vis autem nosse quia pro sacramento illud est, non pro solo exemplo factum? Illud attende quod Petro dictum est: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Aliquid igitur latet quod necessarium est ad salutem, quando sine eo nec ipse Petrus partem haberet in regno Christi et Dei. Vide enim si non expaverit Petrus ad tantae comminationis terrificum 892 verbum, si non 0273C agnoverit salutare esse mysterium, cum respondit: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. Et unde scimus quia ad diluenda peccata, quae non sunt ad mortem, et a quibus plane cavere non possumus ante mortem, ablutio ista pertineat? Ex eo plane, quod offerenti manus et caput pariter ad abluendum responsum est: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. XIII, 7-10, 15). 0274A Lotus enim est, qui gratia peccata non habet, cujus caput, id est intentio et manus, id est operatio et conversatio, munda est; sed pedes, qui sunt animae affectiones, dum in hoc pulvere gradimur, ex toto mundi esse non possunt, quin aliquando vanitati, aliquando voluptati, aut curiositati plus quam oporteret, cedat animus vel ad horam: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2).
5. Verumtamen haec nemo contemnat aut parvipendat. Impossibile est enim cum eis salvari, impossibile est ea dilui, nisi per Christum Jesum, et a Christo. Nemo, inquam, perniciosa securitate dormitet, declinans in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, quoniam, ut audivit Petrus 0274B ab ipso, nisi laverit ea Christus, non habebimus partem cum eo. Nec ideo tamen pro eis necesse est nimis esse sollicitos; ignoscet facile, imo et libenter, si modo nos agnoscamus. In hujusmodi namque, quasi inevitabilibus, et negligentia culpabilis est, et timor immoderatus. Hinc est quod, in oratione quam ipse instituit, quotidie pro peccatis illis voluit nos orare (Luc. XI, 4). Sicut enim de concupiscentia diximus quod, licet damnationem abstulerit, quia juxta Apostolum: Nulla damnatio est his qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1); tamen ad humiliandos nos ipsam adhuc patitur vivere in nobis, et graviter affligere nos, ut sentiamus quid nobis gratia praestet, et semper ad illius auxilium recurramus: sic et de minoribus 0274C istis peccatis pia dispensatione nobiscum agitur, ut non penitus auferantur; sed in illis nos erudiat Deus, ut cum minima cavere non possumus, certi simus quod non nostris viribus majora superemus; semperque timorati et omnino solliciti simus quomodo ejus gratiam non amittamus, quam nobis tam multipliciter necessariam esse sentimus.