«In festo S. Martini» — Bernardus Claraevallensis
0489 IN FESTO S. MARTINI EPISCOPI. SERMO. De exemplis obedientiae.
0489C 1. Puto, sermonem a nobis expetit tam vester iste conventus, quam adventus, harum honorabilium personarum, quas de longinquo gratulamur adesse. Sane audirem eos ipse libentius: sed quoniam eligunt, imo et exigunt magis ut loquar, mihi si non licet audire eos, eis necesse est obaudire. Et quidem vivus est nobis sermo tam multa mansuetudo eorum, qua videlicet meritis sanctiores, dignitate superiores, sapientia locupletiores, non modo ad visitandos, sed etiam ad audiendos nos dignati sunt declinare. Efficax eruditio, et omni digna acceptione doctrina. Siquidem non verbo et lingua, sed opere et veritate nos admonent imitatores suos esse, sicut ipsi sunt Christi; et discere quod ab ipso utique didicerunt, mites esse, et humiles corde. Sic Maria Elisabeth 0489D petiit (Luc. I, 39, 40), conjugatam virgo, ancillam domina; praecursoris matrem, judicis mater; Dei Genitrix, servuli genitricem. Sic postmodum Jesus etiam ipse Joannem adiit, et adiit baptizandus, utpote quem decebat implere omnem justitiam (Matth. III, 13, 15). Vos quoque, reverendi Patres, deteriorem vobis non facitis partem vestram alias, deteriorem nobis facitis partem nostram>: ad audiendum quippe quam ad loquendum velociores, etiam inter ipsos qui vestro magis eguerant documento. Nam nos quidem, quia omnem non possumus implere justitiam, vel nonnullam vobis exhibere curamus, justum esse non ignorantes inferiorem superioribus obedire.
0490C 2. Sed unde loquemur? Qui de terra est, de terra loquitur, ait vox illa clamantis (Joan. III, 31). De terra ergo loquamur, quia de terra subsistimus, et in terra. Audite, quique terrigenae et filii hominum: vobis dicimus, et de vobis. In terra orimur, in terra moramur, in terra morimur, revertentes in eam unde sumus assumpti. Hic nobis angustus introitus, mora brevis, sola mors certa. Cogitur totus Adam judicium portare quod meruit. Dilatatus est vehementer, multiplicatus est, et replevit terram. Attamen velit, nolit, quantumcunque recalcitret, universus adhuc fert sententiam quam excepit: Terra inquit, es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Gravis equidem sententia, sed non sine grandis misericordiae temperamento. Dura admodum, sed si merita 0490D penses, indulgentiae plena. Siquidem non minus juste peccanti diceretur: Terra es, sed ex hoc sub terram ibis. Justus foret etiam tunc justus Dominus, et laudabilis nimis. Dignus plane qui laudaretur, sed non ego idoneus qui laudarem. Alioquin tunc quoque nihilominus vere dicerem, si tamen dicere possem: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137). At non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; sed nos qui vivimus, benedicimus Domino. Pepercisti ergo creaturae tuae, pepercisti gloriae nominis tui, ut descendentem de Jerusalem, minime tamen usque in Jericho patereris abduci. Semivivus adhuc relictus in via semilaudare possum (Luc. X, 30): ubi totus 0491A vixero, ibi totus erumpam in laudem, et dicent omnia ossa mea: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Propter hoc nempe cum iratus fuisses, misericordiae meministi, non damnans hominem in loco perditionis, sed in loco afflictionis humilians. Quid causaris, homo? quid sententiam quereris duriorem? Terrae addictus es, factus e terra, ut ipsa tibi sit patria, quae materia fuit.
3. Sed audire, inquies, velim: Quia spiritus es, et ad spiritum ibis. Siquidem etiam spiritus sum, quod ad animam pertinet; nec portionem hanc mei dubitaverim potiorem. Audivi sane ab Apostolo, quia Dominus spiritus est (II Cor. III, 17), et ab ipso Domino, quia spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Nec modo spiritus, sed et spirituum Pater. Utquid 0491B ergo tenet me mater carnis, quia caro ex parte; 1050 spirituum Pater non recipit, cum ex parte sim spiritus? Scio, scio, agit hoc non tam substantia ipsa, quam culpa. Sicut enim peccatores spiritus inter coelum et terram ventosum hoc medium tenent, unde et potestates hujus aeris nominantur (Ephes. II, 2); sic peccata nostra inter nos et Deum separant, inter Creatorem Patremque spirituum, et spiritualem utique creaturam. Traxit animam corpus in regionem suam, et ecce praevalens opprimit peregrinam. Factum est nempe talentum plumbi, non aliunde tamen, nisi quia sedet iniquitas super illud. Corpus enim aggravat animam, sed utique quod corrumpitur (Sap. IX, 15); corrumpitur autem, imo 0491C etiam, Apostolo teste, mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10). Itaque licet quodam modo coelum sit homo, coelestibus sine dubio spiritibus similis, simul et forma; substantia quidem quoniam spiritualis, forma vero quia rationalis est: minime tamen jam levare eum duo ista sufficiunt, ut mereatur audire: Quia coelum es, et in coelum ibis. Frustra glorietur de libertate arbitrii, quae in mente est: captivus ducitur in legem peccati, quae in carne est. Nam etsi forsitan videretur duplex funiculus posse alteri aeque duplici praevalere, ut videlicet quem sibi terra gemino quodam jure tanquam patria pariter et materia vindicat, ob geminam nihilominus, quae praedicta est, substantiae scilicet et formae similitudinem, coelum quoque recipiat ut coelestem: sed 0491D jam triplicatus inferior ille et deorsum trahens peccato equidem accedente funiculus, nisi illinc quoque occurrerit gratia, non rumpetur. Sane ubi illa adfuerit, haud dubium quin solvatur facile gravis iste quo trahimur, imo quem trahimus, funiculus iniquitatis. Haec enim inter nos et Deum non separans intervenit, sed reparans et conjungens.
4. Itaque ibo mihi ad montem gratiae, et colles miserationum, quarum thesauros omnes repositos audio penes Christum. Ibo ad eum qui est plenus gratiae et veritatis, si forte accipiam aliquid de plenitudine illa, imo si forte accipiar in plenitudinem illam: ut cum caeteris aliquando membris occurram in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Nemo quippe ascendit in coelum, nisi qui descendit 0492A de coelo (Joan. III, 13). Fidelissimus plane et benignissimus mediator, qui quidem non discrevit, sed fecit utraque unum, medium parietem maceriae solvens (Ephes. II, 14), donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos (Coloss. II, 13-15), pacificansque per sanguinem suum quae sunt in coelo, et quae super terram (Coloss. I, 20). Propter hanc nempe salutem, quam in medio terrae erat operaturus, non confestim sub terra posuit hominem, sicut peccando meruerat; sed in terra. Siquidem respirandum est nobis, et nullatenus desperandum, donec in terra adhuc interim 0492B constituti, et suspicere coelum possumus, et suscipere data optima et dona perfecta desursum a Patre luminum, a Patre spirituum, a Patre misericordiarum. Nam et propterea rectum fecit hominem, etiam corpore ipso, et os homini sublime dedit, cum prona utique spectent animantia caetera terram: ut attollens ad sidera vultus illo suspiret, ubi tam beatam et perennem conspicit mansionem.
5. Nonne enim pie et fideliter intuentibus nobis vehementissimum quoddam incentivum amoris, et provocatio flagrantissimi desiderii est visio ipsa tam lucidissimae regionis? Non sunt stellae coeli similes glebis terrae. Inter splendorem solis, et caliginem soli hujus, non parva distantia est. Forte tamen hic 0492C quoque nonulla, sed in suo genere pulchra videntur: et haec ipsa undique mista non pulchris, ut aurum in luto, gemma in sterquilinio, lilium inter spinas. Tota pulchra es, patria mea, et macula non est in te: tota pulchra es, absque eo quod intrinsecus latet. Quid illud? Nempe illi beati angelici spiritus, et animae ipsae sanctorum, quae jam ingredi meruerunt in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Sicut enim 1051 sunt corpora terrestria, sunt et corpora coelestia; longe vero alia est coelestium gloria, quam terrestrium: sic sunt coelestes spiritus et terrestres, nec minor sane distantia inter eos: Angeli, archangeli, virtutes, principatus, potestates, dominationes, throni, cherubin atque Seraphin. Bene nomina novi. Forte hoc totum 0492D est. Quid enim amplius capiam terrigena de coelestibus, carnalis homo de spiritualibus et divinis? Verumtamen etsi ignoro quid lateat in his tantis appellationibus, illud equidem certissime novi, quod magum et mirabile aliquid sub hac tanta verborum majestate clausum sit et signatum. Non sine causa coelum hoc dicitur: plane eximium nescio quid celatur in eo. Celatur, inquam, sed tamen non negatur fidei usquequaque. Videre enim nobis datur in terra ipsam exteriorem coeli pulchritudinem, non adire; internam quoque gloriam secretorum ejus, etsi non comprehendero, onceditur vel audire. Videmus patriam, sed a longe salutamus; odoramur illas delicias, non gustamus.
6. Enimvero non sine causa Unigenitus, qui est 0493A in sinu Patris, ipse nobis in regione hac umbrae mortis, quam inhabitamus, coelestium gloriam spirituum sane per fidem enarrat, corporum vero per speciem manifestat. Audi, inquit, filia et vide. Et factum est. Quorsum ista? Inclina, ait, aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Vult nos ponere contumaciam, discere obedientiam, apprehendere disciplinam. Vult etiam nos oblivisci posteriora, despicere inferiora, terrenos mores et vitia genuina alias, vitiata germina> deserere, coelestia sapere, superna quaerere, anterioribus inhiare. Vult et illum tantum decorem domus suae ingenuam concupiscere creaturam, quo scilicet in eamdem imaginem transformetur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu; ac 0493B proinde concupiscat etiam rex decorem illius, utique spiritualem. Sed in quo visus ille, inquies, vel auditus inclinare me aurem, et obaudire monet? Nam quod desiderium pariat, manifestum est.
7. Sane ergo considera universam hanc coelestium gloriam corporum incessanter legibus obtemperare divinis, nec unquam sibi positas in tam continuis motibus metas excedere temporum, aut locorum terminos transgredi constitutos. Sed et ipsos spiritus tam sublimes audi omnes administratorios esse, et in ministerium mitti dignantissimum, ut ne indignum dicam: minime tamen, puto, reperies in Scripturis aliquando quemquam illorum vel contradixisse mittenti, vel erga ipsos tam inferiores se, propter quos in ministerium mittebantur, saltem 0493C tenuiter fuisse commotum. Exempla sunt obedientiae, si diligenter attendas, eo sane acceptabiliora, quo in materia digniori. Sed novi quid ad ista submurmuret sensus hominis, et cogitatio prona semper ad malum. Quid tu mihi, inquit, elementorum proponis obedientiam supernorum? Quasi vero aut sensus ullus in eis, aut ulla vigeat deliberatio rationis, et non potius agi ipsa, quam agere videantur. Quid vero vel ipsorum angelorum obedientiam sic commendas? Sentiunt quidem angeli, sed delectabilia sola; obedientes equidem Creatori, sed tam felici quam facili voluntate. Quidni obediant? Semper enim vident faciem Patris, quem videre perfecta beatitudo, aeterna gloria, summa voluptas est.
0493D 8. Produc nobis, Domine, patriarchas et prophetas, viros obedientes praeceptis tuis, obedientes ex voluntate, obedientes contra propriam voluntatem. Factum est. Exhibetur nobis, ut caeteros brevitatis causa praeteream, exhibetur, inquam, nobis Abraham ad praeceptum Domini exiens de terra sua, ejiciens ancillam et filium ejus, etiam charissimum filium Isaac immolare paratus. Quid hic humana astutia poterit cavillari? Forte respondeat, quoniam multifarie, multisque modis apparens ei Deus, suscipiebatur hospitio, participabat convivio, animabat alloquio, instruebat consilio, donabat filiis, illustrabat victoriis, 1052 divitiis cumulabat. Quid dices, cum venerit Christus factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis? Multum, 0494A inquit, per omnem modum. Quando enim Unigenitum Dei Patris, Dei virtutem, et Dei sapientiam Christum, quando praesumerem aemulari? Oblatus est quia ipse voluit, quando et quantum voluit passus est, utpote verus quidem homo, sed verus nihilominus Deus. Imo vero ne ipsam apostolicam obedientiam afferas velim; quos nimirum juxta propheticam promissionem oculis suis vidisse constat praeceptorem suum, et auribus suis vocem audisse monentis (Isai. XXX, 20, 21). Unde et unus eorum expressius scribens ait: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae (Joan. I, 1). Quidni relinquerent omnia? quidni ad omnia sequerentur tantae praesentiam majestatis? Quid ego non facerem, si mihi eadem 0494B copia praestaretur? Sed non fecit taliter omni nationi, non praeunti utique, non sequenti. Siquidem ut multi reges optaverunt videre, et non viderunt; sic nihilominus venerunt jam dies, quando desideremus videre diem unum Filii hominis, nec tamen mereamur.
9. Opportune ergo jam Martinus ad medium veniat, ut de medio fiat occasio peccatorum. Hodie enim ille per omnia similis nobis, plane et sensibilis, et passibilis; sed et longe post illa patriarchalium et propheticarum tempora visionum, et homo purus, nihil de natura divinitatis habens, credens autem in eum quem non vidit; plenus fructu obedientiae, et virtutum locuples, solum deseruit, polum subiit, terrae commendans quod habebat e terra; spiritum dirigens ad Patrem spirituum, cui fideliter in adoptionis 0494C spiritu deservivit. Non fuit coeleste corpus, sed nec spiritus quidem coeletis: rationale animal, etiam et mortale, terrigena, filius hominis. In terra natus est, in terra educatus, in terra exercitatus et probatus, in terra etiam consummatus. Nec vero patriarcha erat, aut unus ex prophetis, de quibus sane in Evangelio Veritas ait: Quia Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13). Multo magnis non erat ipse Christus; sed erat tamen Christus in ipso, haud aliter utique quam per fidem.
10. Enimvero juxta hunc modum etiam modo prope est verbum in corde tuo et in ore tuo (Deut. XXX, 14), tantum si recto quaesieris corde. Nempe Apostolo interpretante verbum fidei istud est (Rom. 0494D X, 8), de quo Moyses ait. Unde et alibi idem apostolus: Jesus Christus, inquit, heri, et hodie, et in aeternum (Hebr. XIII, 8). Hesternum quidem ab initio saeculi usque ad ascensionem Dominicam; hodiernum vero diem exinde usque ad saeculi consummationem; porro in aeternum intellige post communem omnium resurrectionem. Nulli horum deest Christus, nulli deest Jesus; nulli deest unctio, nulli salus. Patriarchis et prophetis in visione exhibitus est, apostolis in humanitate, Martino in fide, angelis jam in specie. Quam sane speciem et electis omnibus ostensurum sese promisit, no quidem hodie, sed in aeternum. Denique jam transierat heri, jam istud nostrum illuxerat hodiernum cum Apostoli loquerentur: Etsi congnovimus Christum secundum carnem, 0495A sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Videtur tamen etiam in hoc mane de carnibus Agni nonnihil esse servatum: sed quod residuum est, utique jam datur igni; quod videlicet usque hodie eadem caro nobis, sed spiritualiter utique, non carnaliter exhibeatur.
11. Neque enim est quod causemur nostro huic negatam tempori, sive eam quae ad patres veteris Testamenti facta est apparitionem sive eam quae apostolis exhibita est praesentiam carnis ejus. Siquidem fideliter considerantibus neutram deesse liquebit. Adest enim nobis etiam nunc carnis ipsius vera substantia, haud dubium sane quin in sacramento. Adsunt revelationes, sed in spiritu et virtute ut tempori gratiae, quod nunc est, nihil in ulla gratia deesse probetur. Denique nec oculus vidit, nec auris 0495B audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis tamen revelavit per Spiritum 1053 suum. Nec mireris quod carnales eis manifestationes exhibuit, qui carnalem ejus praestolabantur adventum. Nobis enim tanto efficacior gratia et revelatio dignior necessaria est, quanto nimirum excellentiora constat esse quae exspectamus.
12. Itaque, ut supra diximus, Martinus iste Christus non fuit, sed tamen Christum habuit: non quomodo angeli in praesentia majestatis; non quomodo apostoli in visionem humanitatis; non quomodo olim locutus est in visionem sanctis suis: sed quomodo eum etiam nunc habet Ecclesia, in fide et sacramentis. Non erat ille lux (Joan. I, 8), sed lucerna plane ardens 0495C et lucens (Joan. V, 35), de Joanne dictum est. Sed si illum protulero, puto, dicitis: Maximus hominum est, plus quam propheta est, etiam angelus est Dei Patris, sicut ipse testatur: Ecce mitto angelum meum (Luc. VII, 27), etc. Et Martinus lucerna erat ardens et lucens: eum saltem non pigeat imitari; sed imitari in eo quod est imitabile, non autem quod mirabile exhibetur. Ad mensam divitis sedes hodie; diligenter considera quae tibi apponuntur. Discerne inter cibos, et vasa ciborum. Illos enim juberis tollere, sed non illa. Dives est iste Martinus; dives in meritis, dives in miraculis, dives in virtutibus, dives in signis. Diligenter ergo considera quae apponuntur tibi; quaenam videlicet ad admirationem, quae vero ad imitationem. Aut certe quia sequitur 0495D in Scriptura illa, quoniam talia oportet te praeparare (Prov. XXIII, 1, 2, juxta LXX); diligenter considera quid apponitur, et in quo. Suscitavit Martinus tres mortuos, quot nimirum Salvatorem legerat suscitasse. Reddidit visum caecis, surdis auditum, mutis loquelam, claudis gressum, aridis sospitatem. Evasit divina virtute pericula, proprii corporis obice flammas repulit, immanem sacrilegae machinae molem columna parili e coelo descendente prostravit, leprosum mundavit osculo, curavit oleo paralyticum, daemones vicit, angelos vidit, futura praevidit.
13. Verum haec quidem, caeteraque ejusmodi altissima quae fecit magnalia, quidni mirifica quaedam vasa dixerim divitis hujus, auro gravia, gemmis micantia, pariterque materia et opere pretiosa? Noli 0496A in his saporem quaerere, sed mirare splendorem. Luceat in hujusmodi lucerna nostra, ut in lumine ejus videamus lumen, quod quidem purum, prout in se est, necdum praevales intueri. Non enim est iste lux, sed ut testimonium perhibeat de lumine; et appareat tibi interim gloriosus Deus in sancto suo, dum non potes ad gloriam ejus, sicut est in se ipso. Caeterum ne putaveris ornatas quidem Martini lampades, sed vacuas inveniri: non est fatua virgo, habet in vasis oleum. Habet vinum in phialis, habet intra paropsides istas ciborum copiam, delicias utique spirituales: ut non modo videant et mirentur, sed edant pauperes, et saturentur; atque in illis quidem Dominum laudent, porro in his vivant corda eorum. Alioquin quomodo mortui laudabunt te, Domine? Ut 0496B ergo sit jucunda decoraque laudatio in admiratione, etiam vivant ex imitatione; et, ut avidius sumant delicias, ipsas quoque divitias curiosius contemplentur. Sic nimirum inter splendorem et fervorem lucernae hujus vicariis quibusdam affectibus discurrendum, ut nobis alter ex altero commendetur, et ex mutua collatione uterque complacitior fiat. Siquidem humilis fuit et spiritu pauper iste Martinus, sicut evidentissime probat effectus ipse divinae gratiae, quam profecto tam multam nisi multum humili non dedisset.
14. Ut tamen pauca virtutum ejus indicia promam, pauperem illum spiritu beatus novit Hilarius, cum imponere ei diaconatus officium tentans, nec praevalens, quod indignum sese vociferaretur, exorcistam 0496C eum esse praecepit: in quo quidam locus injuriae videretur, sciens nimirum quod humiliorem ordinationem minime repudiaret. Pauper fuit, veste sordidus, crine incultus, facie despicabilis: quae quidem licet in electione ejus a quibusdam malevolis objecta fuissent, 1054 in ipso tamen episcopatu, sicut scriptum est, penitus non mutavit (SULPIT. De vita Mart., cap. 7). Denique quia vere pauper fuit spiritu Martinus, pauper et modicus meruit nominari. Audi vero mansuetudinem ejus, suo illo Sulpitio sic scribente: «Tantam adversus omnes injurias patientiam assumpserat ut cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur: nec propter in eos aut loco unquam amoverit, aut a sua, quantum in ipso fuit, charitate repulerit (ID. Dial. III, cap. 20):» 0496D quod quidem in Briccio manifeste probatum, omnes vos arbitror meminisse. Eum nempe ex omnibus sibi successorem elegit, et de tanta post futura adversitate praemonuit: postremo in fide et levitate ipsius sanctum fecit illum, ad cujus os aures suae fuerant, cum responderet homini, qui de eo sciscitabatur: Si illum delirum quaeris, prospice eminus; ecce coelum solito sicut amens respicit. Crebro siquidem homo Dei, utpote terram despiciens, coelum suspiciebat. Nempe sciebat ad hoc sese (ut supra meminimus) rectam et in ipso corpore accepisse staturam. Sciebat illic esse thesaurum suum, sciebat illic sedere in Patris dextera Christum suum, sciebat nunquam sese, donec illuc perveniret, quod desiderabat assecuturum. Unde et hoc ipsum, quod delirus 0497A vocabatur in terra merito non attendit, cujus nimirum conversatio esset in coelis, cujus oculi in capite suo. Sane illuc etiam lacrymae ejus a maxilla ascendere consueverant, quibus sic abundabat, ut soleret pro illorum quoque, qui obtrectatores sui videbantur, flere peccatis.
15. Sane quantum justitiam esurierit, tum in caeteris ejus actibus, tum specialiter in idololatriae persecutione probatum est, in templorum destructione, in statuarum dejectione, in succisione lucorum. Ubi se quoque aliquando non est veritus dare discrimini, ut occasio tanti criminis de medio tolleretur. Nam misericordem eum in paupere se expertem Salvator ipse apud angelos gloriabatur, datam sibi medietatem vestis ostentans. Utinam nobis etiam 0497B miseris apud summum judicem, in cujus admirabile tabernaculum introivit, misericordiam illam exhibere dignetur; qua et illos olim morti destinatos, et tormentis variis deputatos eripuit pro quibus ante terreni judicis januam nocte media scribitur jacuisse. Quomodo enim non audiet eum nunc, qui tunc quoque fecit audiri? Porro munditiam cordis ejus illud vel maxime indicat, quod non est confusus inimico loquens in porta: «Nihil in me, funeste, reperies; Abrahae me sinus recipiet.» Nam in opere pacificorum feliciter plane consummans labores suos, licet dierum suorum finem non ignoraret, clericos tamen adiit dissidentes, inter quos reformata pace, in pace ipse quievit.
16. Caeterum-persecutiones, quas sustinuit propter 0497C justitiam, longum est numerare, quomodo apud Julianum Augustum in civitate Wangionum intrepidus, imo et illato terrore constatior, custodiae mancipatus est, ut inermis postero die barbaris opponeretur; quomodo circa Alpes sub securi, quam in verticem ejus latro vibrabat, securissimus fuit; quomodo illum Mediolani Auxentius Arianus graviter insectatus, multisque appetitum injuriis, tandem de civitate exturbavit; quomodo et alibi prius adversus sacerdotum perfidiam acerrime pugnans, suppliciis fuit affectus, publice virgis caesus, inde quoque exire compulsus est; quomodo item in cujusdam fani eversione, cum gentilis eum stricto gladio peteret, nudam cervicem praebuit percussuro, donec ille extollens ad ictum dexteram, cecidit resupinus; 0497D quomodo alter eum cultro ferire voluit, sed ferrum de manibus ejus elapsum, repente disparuit. Pro quibus omnibus dubium non est multipliciter coronari eum, qui quidem etsi non semel effectu consummatae passionis, sed toties martyr fuit affectu devotissimae voluntatis. Comedite jam, amici, et bibite; et inebramini, charissimi. Sic enim vivitur, et in talibus vita spiritus vestri. Nisi forte beatos praedicat sermo divinus, qui mortuos 1055 suscitant, caecos illuminant, morbidos sanant, leprosos mundant, paralyticos curant, daemonibus imperant, futura praenuntiant, miraculis coruscant; et non magis pauperes spiritu, mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, pacificos, 0498A persecutionem propter justitiam sustinentes.
17. Ignoscite mihi, fratres: exemplum obedientiae paulo minus praeterivi, quod quidem vel solum juxta propositum ordinem in Martino quoque nobis convenit exhiberi. Sane moram facimus, sed, ut arbitror, bonum nos hic esse: tardius enim hodie venimus ad Martinum. «Domine, inquit, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua.» O vere sanctissimam animam! o inaestimabilem charitatem! o obedientiam singularem! Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti; de reliquo superest tibi corona justitiae, quam reddet tibi Dominus hodie justus judex; et adhuc dicis: Non recuso laborem, fiat voluntas tua! Obtulisti plane Isaac; unicum 0498B illum quem diligis, quod in te est, jugulasti; immolasti singulare gaudium tuum pia devotione, paratus redire iterum in pericula, innovare certamina, denuo subire laborem, sustinere tribulationem, prolongare tentationem, deinde differri adhuc ab illa tanta felicitate, et diu desiderata societate spirituum beatorum, atque in hujus mortalitatis aerumnas ab ipso introitu gloriae revocari; postremo, quod maximum est, a Christo tuo peregrinari diutius, si modo ipse voluisset. Nec sane dubium quin ampliorem gratiam mereatur, qui paratum se exhibeat etiam ante mandatum quam qui obedire satagit post mandatum. Magna quidem obedientia vestra, angeli sancti; sed, quod dicere audeam pace vestra, nescio an inveniatur 0498C in vobis quisquam paratus in tale aliquando ministerium mitti, in quo necesse habeat non videre faciem Patris. Magnum est, Petre, quod Dominum secuturus, omnia reliquisti; sed audivi te in monte dicentem, ubi transfiguratus est coram vobis: Domine, bonum est nos hic esse; faciamus hic tria tabernacula (Matth. XVII, 4). Non est hoc, «Si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem.» Paratum cor tuum, Martine, paratum cor tuum, sive manere in corpore, sivi dissolvi et esse cum Christo.
18. Et magna quidem in horrenda morte securitas; magna in visione Christi desideranda, et tam ferventer ac singulariter desideranda perfectio reperitur: sed id quidem longe amplius per omnem modum, quod qui mori non metuis, imo qui tanto 0498D desiderio praesentiam Domini concupiscis, vivere quoque non renuis, et exspectatione molestissima fatigari. In quo enim alio non obedire potuerat, qui in hoc tanto articulo tam devote clamabat: «Fiat voluntas tua?» Haec ergo pars nostra sit, fratres, in convivio hodierno, hanc nobis obedientiam in mensa pauperis, imo jam divitis hujus appositam diligenter consideremus, scientes quoniam ipsa est quae a nobis exigitur, ipsa quam oportet nos praepara re, ut singuli quique dicamus: Quia paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal. CXVIII, 60). Nec modo semel, aut in parte; sed paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8.); paratum ad utrumque, et in nullo tuae 0499A praescribens dispositioni. Forte hoc cupio, et specialiter et vehementer: sed ne quidem illud recuso; 0500A sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. Desidero requiem, sed non recuso laborem, fiat voluntas tua.