«In Purificatione B. Mariae» — Bernardus Claraevallensis

0365 IN PURIFICATIONE B. MARIAE. SERMO I. De triplici misericordia.

1. Hodie templi Dominum in templum Domini Virgo mater inducit; Joseph quoque sistit Domino, non suum, sed ejus filium dilectum, in quo ei bene complacuit. Agnoscit Simeon justus quem exspectabat; Anna quoque vidua confitetur. Ab his quatuor primo hodierna processio celebrata est, quae postmodum exsultatione universae terrae in omni loco et ab omni gente celebraretur. Nec sane mirum, si 0365D tunc parva fuit, quandoquidem parvus erat qui suscipiebatur. Nullum ibi locum peccator habuit: omnes justi, omnes sancti, omnes fuere perfecti. Sed nunquid hos tantum salvabis, Domine? Crescat corpus, crescat et miseratio. Homines et jumenta salvabis, Domine, cum multiplicaveris misericordiam tuam, Deus (Psal. XXXV, 7, 8). In secunda jam processione praeeunt turbae, turbae sequuntur; nec virgo portat, sed asellus. Neminem itaque dedignatur, nec ipsos qui computruerunt tanquam jumenta in stercore suo: non dedignatur, inquam, sed si apostolica vestimenta non desint, si doctrina eorum, si morum justitia, si obedientia, si charitas cooperiat multitudinem peccatorum, ex hoc jam processionis suae gloria non 0366C censebit indignos. Magis vero et ipsam, quae tam paucis collata videtur, nobis quoque ab ipso invenire est reservatam. Quidni reservaret posteris, quam et praerogavit antiquis?

2. David, rex et propheta, exsultavit ut videret diem istum: vidit, et gavisus est. Alioquin si non viderat, unde psallebat: Suscepimus, inquit, Deus misericordiam tuam in medio templi tui? (Psal. XLVII, 10.) Suscepit hanc misericordiam Domini David, suscepit Simeon, suscepimus et nos, et quicunque 0366D sunt praeordinati ad vitam: siquidem Christus heri, et hodie, et in aeternum. In medio enim templi misericordia est, non in angulo aut diversorio, quia non est acceptio personarum apud Deum. In communi posita est, offertur omnibus, et nemo illius expers, nisi qui renuit. Derivantur aquae tuae foras, Domine Deus: nihilominus tamen fons tuus tibi proprius est, et non bibit alienus ex eo. Qui tuus est, non videbit mortem, donec viderit Christum Domini, ut securus dimittatur in pace. Quidni dimittatur in pace, qui Christum Domini habet in pectore? Ipse enim est pax nostra, qui per fidem habitat in cordibus 960 nostris. Tu quomodo hinc exibis, anima misera, quae ducem itineris Jesum ignoras? Ignorantiam enim Dei quidam habent. 0367A Unde hoc? Nempe quia Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Et Lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. 1, 5). Ac si dicat: Et in plateis derivantur aquae, et alienus non bibit ex eis; et misericordia in medio templi est: nemo tamen accedit alias, nec tamen accedunt> ex his quos manet aeterna damnatio. Medius vestrum stat, o miseri, quem vos nescitis: ut morientes, antequam videritis Christum Domini, non in pace dimittamini; sed potius rapiamini a rugientibus praeparatis ad escam.

3. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Longe est haec gratiarum actio a voce illa gementis: Domine, in coelo misericordia tua, et 0367B veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Quid enim? videturne tibi in medio fuisse misericordia, cum apud solos coeligenas spiritus haberetur? At ubi sane minoratus est Christus paulo minus ab angelis, factusque est Dei et hominum mediator, ac velut lapis angularis pacificavit per sanguinem suum quae in coelis sunt, et quae super terram; ex hoc plane jam suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Eramus enim et nos natura filii irae, sed consecuti sumus misericordiam. Cujus irae filii, et quam misericordiam consecuti? Nempe filii ignorantiae, ignaviae, captivitatis: et consecuti sumus sapientiam, virtutem, redemptionem. Ignorantia mulieris seductae excaecaverat nos; mollities viri abstracti et illecti a propria concupiscentia enervaverat 0367C nos; malitia diaboli expositos juste a Deo captivaverat nos. Sic ergo nascimur universi, primum quidem viae civitatis habitaculi prorsus ignari; deinde imbecilles et ignavi, ut, etsi nota nobis esset via vitae, propria tamen praepediremur et detineremur inertia; postremo captivi sub pessimo crudelissimoque tyranno, ut licet prudentes essemus atque robusti, ipsa tamen miserae servitutis opprimeremur conditione. Nunquid non misericordia et miseratione multa opus habet tanta miseria? Aut certe si jam salvi facti sumus ab hac triplici ira per Christum, qui factus est nobis sapientia a Deo Patre, et justitia et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30): quanta nobis vigilantia opus est, dilectissimi, ne 0367D forte, quod absit! inveniantur nostra novissima pejora prioribus, si denuo contingat iram incendere, utpote qui non natura jam, sed propria voluntate filii irae sumus?

4. Amplectamur itaque misericordiam, quam in medio templi suscepimus, et cum beata Anna non dimoveamur a templo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, ait Apostolus (I Cor. III, 17). Prope est haec misericordia, prope est verbum in ore vestro et in corde vestro. Denique in cordibus vestris per fidem habitat Christus. Hoc templum 0368A ejus, et haec sedes ejus: nisi forte excidit vobis quoniam anima justi sedes sapientiae est. Quod ergo frequenter, imo et semper admonere cupio fratres meos, obsecro et nunc, ambulemus non secundum carnem in carne, ne displiceamus Deo. Non simus amici hujus saeculi, ne Dei constituamur inimici. Resistamus quoque alias, ergo> diabolo, et fugiet a nobis, ut libere jam ambulemus in spiritu, et in corde sit conversatio nostra. Siquidem corpus quod corrumpitur, aggravat, et enervat, et effeminat animam; et terrena inhabitatio sensum multa cogitantem deprimit (Sap. IX, 15), ut ad coelestia non assurgat. Unde et sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); et a maligno qui superatur, ei et servus addicitur. Porro in corde suscipitur misericordia, 0368B in corde habitat Christus, in corde loquitur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

961 SERMO II. De oridine et modo processionis Christi in templum.

1. Gratias Redemptori nostro, qui tam copiose praevenit nos in benedictionibus dulcedinis, sacramentis infantiae suae gaudia nostra multiplicans. Celebratis siquidem paulo ante Nativitate, Circumcisione et Apparitione ejus, festus hodie nobis oblationis ipsius dies illuxit. Hodie namque sistitur Creatori terrae fructus sublimis; hodie placabilis et Deo placens hostia virgineis manibus offertur in templo, portatur a parentibus, a senibus exspectatur. Offerunt Joseph et Maria sacrificium laudis, sacrificium 0368C matutinum; Simeon et Anna suscipiunt. Ab his quatuor celebrata processio est, quae per quatuor orbis climata solemnibus hodie gaudiis ad memoriam revocatur. Quia ergo festivam hodie et nosipsi, praeter caeterarum consuetudinem solemnitatum, acturi sumus processionem, non inutile arbitror modum ipsius et ordinem diligentius intueri. Processuri sumus bini et bini, candelas habentes in manibus, ipsas quoque succensas, nec quolibet igne, sed qui prius in ecclesia sacerdotali benedictione fuerit consecratus. Ad haec futuri sunt in processione nostra novissimi primi, et primi novissimi: et cantabimus in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.

0368D 2. Merito sane bini et bini procedimus: sic enim ob commendationem fraternae charitatis et socialis vitae missos a Salvatore discipulos Evangelia sacra testantur (Luc. X, 1). Turbat processionem, si quis solitarius incedere curat: nec sibi soli nocet, sed etiam caeteris est molestus. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes, nec solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Jam vero sicut non est bonum esse hominem solum, sic in conspectu Domini vacuum apparere est prohibitum (Exod. XXIII, 15). Cum enim arguantur 0369A otiositatis ipsi quoque quos nemo conduxit (Matth. XX, 6): qui jam conducti sunt, si otiosi inventi fuerint, quid merentur? Fides quippe sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Ipsa denique opera nostra in fervore agenda sunt, et in desiderio cordis, ut sint lucernae ardentes in manibus nostris. Alioquin timendum est, ne forte tepidos nos evomere incipiat, qui in Evangelio loquitur, dicens: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII, 49.) Hic plane sacer et benedictus est ignis, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, et cui benedicitur in ecclesiis, sicut scriptum est: In ecclesiis benedicite Deo Domino (Psal. LXVII, 27). Habet enim etiam adversarius noster, utpote perversus divinorum operum aemulator; habet, inquam, ignem suum 0369B et ipse, ignem concupiscentiae carnalis; ignem invidiae et ambitionis, quem Salvator in nobis non accendere, sed exstinguere venit. Denique si quis alienum hunc ignem in divino offerre praesumpserit sacrificio, etiamsi patrem habeat Aaron, morietur in iniquitate sua

3. Porro super haec quae de sociali vita et fraterna dilectione, de bonis operibus, et fervore sancto dicta sunt; humilitatis virtus maxima, maximeque necessaria est, ut honore praeveniamus invicem: nec modo priores, sed et ipsos juniores sibi quisque praeponat: quae nimirum humilitatis perfectio est, et justitiae plenitudo. Et quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), et fructus charitatis est gaudium in Spiritu sancto; cantemus, ut dictum est, 0369C in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini (Psal. CXXXVII, 5): cantemus Domino canticum novum, quia mirabilia fecit (Psal. XCVII, 1). In quibus omnibus si quis forsitan proficere dissimulat, et proficisci de virtute in virtutem; noverit quisquis hujusmodi est, in statione, non in processione se esse, imo vero et in regressione; quoniam in via vitae non progredi, regredi est, cum nihil adhuc in eodem statu 962 permaneat. Porro profectus noster in eo consistit, ut saepius me dixisse memini, ut nunquam arbitremur nos apprehendisse, sed semper extendamur ad anteriora, incessanter conemur in melius; et imperfectum nostrum divinae misericordiae obtutibus jugiter exponamus.

SERMO III. De puero, Maria et Joseph.0369D

1. Purificationem beatae Mariae Virginis hodie celebramus, quae secundum legem Moysi facta est, transactis a Nativitate Domini quadraginta diebus. In lege enim scriptum erat, ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus, et octava die circumcideretur puer: dehinc ablutioni et purificationi intenta, abstineret ab ingressu templi triginta tribus diebus: quibus expletis, offerret filium Domino cum muneribus (Lev. XII). Sed quis non advertat in ipso sententiae hujus initio, liberam omnino matrem Domini ab hoc praecepto? Putas enim quia dicturus Moyses mulierem, quae peperisset filium, immundam esse, non timuerit super 0370A per matre Domini blasphemiae crimen incurrere, et idcirco praemiserit, suscepto semine? Alioquin nisi parituram praevidisset sine semine Virginem, quae necessitas erat de suscepto semine fieri mentionem? Patet itaque quod lex ista matrem Domini non includit, quae non suscepto semine filium peperit, sicut praedictum erat per Jeremiam, quia novum faceret Dominus super terram. Quaeris quod novum? Mulier, inquit, circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Non ab altero viro virum suscipiet, non humana lege concipiet hominem; sed intra viscera intacta et integra virum claudet: ita sane ut intrante et exeunte Domino, juxta alium prophetam, porta orientatis clausa jugiter perseveret (Ezech. XLIV, 2).

2. Putas ergo, non poterat moveri animus ejus, 0370B et dicere: Quid mihi opus purificatione? cur abstineam ab ingressu templi, cujus uterus nesciens virum, templum factus est Spiritus sancti? cur non ingrediar templum, quae peperi Dominum templi? Nihil in hoc conceptu, nihil in partu impurum fuit, nihil illicitum, nihil purgandum: nimirum cum proles ista fons puritatis sit, et purgationem venerit facere delictorum. Quid in me legalis purificet observatio, quae purissima facta sum ipso partu immaculato? Vere, o beata Virgo, vere non habes causam, nec tibi opus est purificatione. Sed nunquid filio tuo opus erat circumcisione? Esto inter mulieres tanquam una earum; nam et filius tuus sic est in numero puerorum. Circumcidi voluit, et non multo magis velit offerri? Offer filium tuum, 0370C Virgo sacrata, et benedictum fructum ventris tui Domino repraesenta. Offer ad nostram omnium reconciliationem hostiam sanctam, Deo placentem. Omnino acceptabit Deus Pater oblationem novam, et pretiosissimam hostiam, de qua ipse ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Sed oblatio ista, fratres, satis delicata videtur, ubi tantum sistitur Domino, redimitur avibus, et illico reportatur. Veniet, quando non in templo offeretur, nec inter brachia Simeonis, sed extra civitatem inter brachia crucis. Veniet, quando non redimetur alieno, sed alios redimet sanguine proprio, quia redemptionem eum misit Deus Pater populo suo. Illud erit sacrificium vespertinum, istud est matutinum. Istud quidem jucundius, sed illud 0370D plenius. Istud enim tempore nativitatis, illud jam in plenitudine aetatis. De utroque tamen potes accipere quod propheta praedixit: Oblatus est, quia ipse voluit (Isai. LIII, 7). Nam et modo oblatus est, non quia opus habuit, non quia sub legis edicto fuit, sed quia ipse voluit; et in cruce nihilominus oblatus est, non quia meruit, non quia Judaeus potuit, sed quia ipse voluit. Voluntarie sacrificabo 963 tibi, Domine, quia voluntarie oblatus es pro mea salute, non pro tua necessitate.

3. Sed quid. fratres, nos offerimus, aut quid retribuimus illi pro omnibus quae retribuit nobis? Ille pro nobis obtulit hostiam pretiosiorem quam habuit, nimirum qua pretiosior esse non potuit: et 0371A nos ergo faciamus quod possumus, optimum quod habemus offerentes illi, quod sumus utique nosmetipsi. Ille seipsum obtulit; tu quis es qui te ipsum offerre cuncteris? Quis mihi tribuat, ut oblationem meam dignetur majestas tanta suscipere? Duo minuta habeo, Domine, corpus et animam dico: utinam haec tibi perfecte possim in sacrificium laudis offerre! Bonum enim mihi, longeque gloriosius atque utilius est, ut tibi magis offerar, quam ut deserar mihiipsi. Nam ad meipsum anima mea conturbatur, in te vero exsultabit spiritus meus, si tibi veraciter offeratur. Fratres, morituro Domino Judaeus mortuas hostias offerebat; sed jam nunc: Vivo ego, dicit Dominus nolo mortem peccatoris, 0372A sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Non vult Dominus mortem meam; et non libenter offero illi vitam meam? Haec est enim hostia placabilis, Deo placens hostia, hostia viva. Sed in oblatione illa Domini tres fuisse leguntur; et in oblatione nostra tria nihilominus a Domino requiruntur. Fuit in oblatione illa Joseph sponsus matris Domini, cujus filius putabatur; fuit et ipsa Virgo mater, et puer Jesus qui offerebatur. Sit ergo et in oblatione nostra constantia virilis, sit continentia carnis, sit conscientia humilis. Sit, inquam, in proposito perseverandi animus virilis, sit in continentia castitas virginalis, sit in conscientia simplicitas et humilitas puerilis. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *