«Liber V» — Gaufridus Claraevallensis
0351 LIBER QUINTUS, AUCTORE GAUFRIDO MONACHO CLARAE-VALLENSI. CAPUT PRIMUM. De pace inter civitatem Metensem et vicinos quosdam principes opera beati Bernardi reformata; editisque ea occasione miraculis.0351A
1. Cum post tantos et tam multos jam labores ac sudores Dominus dilecto suo Bernardo Clarae-Vallensi abbati diu desideratum pretiosae mortis somnum dare disponeret, et fidelem servum in requiem introducere suam; coepit magis ac magis promptus in ipso proficere spiritus, et caro infirma deficere. Cognoscens enim Vir sanctus prope esse jam bravium, solito currebat alacrius, et terrestris suae habitationis dissolutionem sentiens imminere, votis uberioribus aspirabat ad habitationem ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. In cujus 0351B purissimo pectore sacri sese desiderii flamma non capiens, crebris erumpebat indiciis, et ignitum eloquium vehementer fervoris interni vehementiam declarabat, sicut in sanctis animalibus per prophetam inter caetera describuntur scintillae quasi aspectus aeris candentis (Ezech. I, 7). Corpus lectulo decubans variis exercebatur incommodis: animus tamen nihilominus liber et potens, quae Dei erant exercebat invictus, non cessans in mediis quoque doloribus meditari sacrum aliquid aut dictare, orare affectuosius, fratres studiosius exhortari. In oblatione Hostiae salutaris, quam usque ad defectum ultimum vix aliquando intermisit, artus sibi vix cohaerentes vigore spiritus sustentabat, semetipsum pariter offerens acceptabilem hostiam Deo in 0351C odorem suavitatis. Quo tempore ad avunculum suum Andream militem Templi, qui et regionis Jerosolymitanae maxima 1151 columna habebatur, epistolam scribens inter caetera ait: «Ego enim delibor, nec puto me longum facere super terram (Epist. 288).
2. 0351D ab hac vita migraret, et absens ipse benedictionis extremae participio fraudaretur. At ille benedicens ei, et dicens, «Ne timeas, et incolumis reverteris, et me quoque sicut desideras, invenies;» consolatum illum emisit. Profectus idem frater, in territorio Argentinensium astrictum glacie fluvium 0352A pertransibat. Tum subito fracta glacie sub pedibus muli, quo vehebatur, corruit, et sub glaciem vehemens illum unda trahebat. Quid faceret mersus flumine, glacie clausus? Recordatus est Patris sui, recordatus est promissionis ejus, quae inanis esse non potuit. Continuo siquidem, ut hodie quoque fatetur, Patrem sanctum sibi visus est habere praesentem: tantaque suavitate perfusus est, ut nec impetum amnis, nec molestiam frigoris, nec spirandi difficultatem, nec ullum denique incommodum sentiret aut metum. Nec mora, contra fluminis impetum sine suo conatu divina virtute reductus, ad ipsum, per quod ante ceciderat, foramen se reperit, marginem arripit, exit intrepidus, illaesus evadit, expleto negotio redit incolumis, et fideli promissione, 0352B sicut ipse promisit, inventa, multiplices gratias agit: ad sacrum cujus tumulum tam devotus hodieque persistit, quam certus est ejus sese meritis, velut de tumulo, et quidem satis horribili, revocatum. Sed non est nobis super hoc declamandum. Alii antiqua miracula conferant: nec minus hunc mirabiliter, quam beati Benedicti puerum Placidum, nec minori asserent a periculo liberatum; qui etiam, si viderent quem astrictus glacie reddidit fluvius, ei compararent, quem evomuit cetus: nobis sufficit brevis et pura narratio.>
3. Cum adhuc Pater sanctus in suo Clarae-Vallensi coenobio, licet lectulo decubans, cursum vitae viriliter consummaret, gravis admodum plaga Metensi populo supervenit. Egressi enim in multitudine 0352C gravi adversus vicinos principes, a quibus praetermorem lacessitam se esse tanta civitas indignabatur, traditi sunt multi in manus paucissimorum. Conclusi denique inter Frigidi-Montis (sic enim eum appellant) et Mosellae amnis angustias, ac mutuo sese impetu collidentes, una hora, sicut dicebatur, plus quam duo millia corruerunt, quidam gladiis trucidati, plures amne submersi. Vehementi igitur indignatione concepta, nobilis illa civitas totis ad ultionem viribus parabatur, cum e regione adversarios quoque et fortiores praeda copiosa, et audaciores fecisset eventus. Imminebat totius provinciae certa vastatio, cum venerabilis eorum metropolitanus Illinus archiepiscopus Treverensis, dolens anxie de praeteritis, sed adhuc graviora formidans, 0352D et dignam gerens suorum sollicitudinem filiorum, unicum in tanta necessitate petiit refugium, et expetiit Virum Dei. Veniens ergo Claram-Vallem, ipsius atque omnium fratrum vestigiis tota humilitate prostratus, rogabat et obsecrabat, ut se tantis dignaretur opponere malis, quibus alter nemo 0353A posse modum ponere videretur. Dominus autem, sicut semper fidelis servi sui direxerat vias, et in praecipuis quibusque causis aptissimo usus fuerat instrumento, ex paucis ante diebus aegritudinem corporis ejus aliquatenus relevarat. Quibus diebus cum ad litteras venerabilis Hugonis Ostiensis episcopi rescriberet, ait: «Verum est quod audistis. Infirmatus sum usque ad mortem, sed interim, ut sentio, revocatus ad mortem, atque hoc, ut me sentio, non diu (Epist. 307).» Vitam quippe mortalem mortem magis quam vitam reputans, non a morte, sed ad mortem revocatum se sentiebat, cum ab exitu revocaretur, licet sentiens haud diutius differendum.
4. Quod quidem saepius erga eum providentia divina disposuit, in cujus manu placita erat anima 0353B illius, ut 1152 quoties eum grandis aliqua necessitas evocaret, vincente omnia animo, vires corporis non deessent, mirantibus qui videbant eum, et robustos homines in tolerantia superare. Expletis namque negotiis, velut in se rediens, multiplicibus infirmitatibus laborabat, ut vix viveret feriatus, qui occupatus deficere nesciebat. Cui in opere novissimo tam manifeste, tamque magnifice divina adfuit virtus ut ex laboribus vires capere videretur. Accidit autem, cum in praedicti Mosellae fluvii littore residentibus hinc inde partibus mediator fidelis rogaret quae ad pacem erant, ut pars altera, ex tanta siquidem hostium strage ferocior, quod exigebatur, obstinata animositate renueret. Subito denique tanquam agitati furiis discesserunt, Virum Dei insalutatum, 0353C solam vero caeteris omnibus relinquentes desperationem pacis. Nec sane ex contemptu aliquo, sed ex motu reverentiae ejus iniere fugam: siquidem verebantur, ne praesentium mentes, quamlibet improbas, facile flecteret; minus considerantes quid ille per spiritum nusquam absentem posset etiam in absentes. Jam conventus in magno turbine solvebatur, sola utrinque meditabantur arma, sola inibant consilia malignandi, cum Vir sanctus eos qui secum venerant consolatus fratres: «Ne turbemini, inquit; licet enim per multas difficultates, omnino tamen pax desiderata proveniet.» Quibus etiam unde id nosset innotuit, dicens: «Videbar mihi per nocturnum soporem Missam 0353D celebrare solemnem. Cumque, expleta paulo minus oratione prima, recordarer angelicum ex more canticum, id est Gloria in excelsis Deo, praecedere debuisse, erubui, et quod oblitus omiseram canticum inchoans, vobiscum pariter ad finem usque complevi.» Jam medium noctis transierat, cum Vir sanctus de praedictorum poenitudine principum legatione suscepta, jucunde satis conversus ad suos. «Agnoscite, ait, promissae nobis canendae Gloriae et cantici pacis praeparationem.» Interim ergo partibus convocatis, per dies aliquot de pace tractatum est, et ob maximas difficultates occurrentes utrinque saepius desperatum, nisi quod omnes jam consolabatur, quae omnibus innotuerat, Abbatis sancti tam certa de reformanda pace promissio. Nec parum 0354A ipsa dilatio profuit, his praesertim qui variis incommodis laborantes remedia consequebantur in carne, seu etiam qui videntes aedificabantur in fide. Tantus enim concursus erat, ut multitudine pariter atque importunitate sua ipsum quoque negotium componendae pacis pene desperabiliter impedirent: donec quaesita tandem in medio flumine insula, partis utriusque primarii in naviculis accesserunt; ubi compositis omnibus secundum quod fidelis arbiter definivit, datis sibi invicem dextris reconciliati sunt in osculo pacis,
5. Inter omnes sane quas per manum servi sui ibidem praestitit Dominus sanitates, celeberrima fuit cujusdam curatio mulieris. Haec ab annis octo pessima aegritudine laborabat, vehementi tremore 0354B et validis motibus universa pariter membra concutiens. Cum autem videretur gravioribus ortis difficultatibus propemodum excidisse spes pacis, Domino disponente venit mulier ita tremens, nec minus horribilis quam miserabilis, et omnes pariter ad spectaculum convenerunt. Orante denique Dei Famulo, sub oculis omnium paulatim concussione sedata, perfectam adepta est protinus sospitatem. Quae res in tantam admirationem etiam durissimos quosque permovit, ut percutientes pectora sua, per horam fere dimidiam cum lacrymis acclamarent. Tantus denique factus est impetus et concursus procidentium et deosculantium Viri Dei sacra vestigia, ut propemodum comprimeretur, donec tollentes eum fratres, et imponentes in naviculam a terra modice 0354C subduxerunt. Cumque accedentes ad se principes, ut coeperat, pro pace rogaret, suspirantes dicebant: «Oportet nos libenter eum audire quem, ut ipsi cernimus, Deus diligit et exaudit: et audito eo multa facere, pro quo tanta faciat Deus in oculis nostris.» Quibus ille (ut semper cautus erat competenter hujusmodi gloriam declinare). «Non propter me, inquit, sed propter vos facit.»
6. Simili quoque miraculo et in simili opportunitate, ipsa etiam die Metensium animos Dominus inclinavit 1153 ad pacem. Ingressus enim Sanctus Metensium civitatem, episcopum simul et populum ad ea quae pacis erant, vehementer urgebat. Graviter autem urebat illos vulnus acceptum: quibus enim 0354D valide satis reponere cogitaverant, secus quam vellent, remittere cogebantur. In ipsa hora oblata est ei mulier paralytica, de civitate eadem: cui manus imponens, et orans, dignatus est palliolum quoque proprium, quo utebatur ipse, superextendere ei, tenendumque episcopo tradere prope astanti, et sub eodem velamine debilia tangere membra. Expleta autem oratione et benedictione data, erexit illam: omnibusque mirantibus, per medium illorum incolumis ibat, quam attulerant in grabato. In flumine quoque Mosella, dum ob intolerabilem concurrentium multitudinem Vir beatus navicula veheretur, unus ex his qui curari desiderabant, caecus clamabat in littore, obsecrans ut duceretur ad eum. Cumque ille jam pertransiret, audiens homo navigantem post 0355A eum in navicula altera piscatorem, diffibulatam protinus chlamydem, qua erat opertus, porrigens dabat illi, ut in navicula reciperetur. Factum est: et ut pervenit ad Sanctum, juxta suae fidei magnitudinem magna velocitate sub manu ejus visu recepto, miratus clamabat videre se colles, videre homines, videre arbores, et caetera universa.
7. Paucis ab eodem loco milliariis distat coenobium, quod Sancti-Benedicti nomine vocant; ubi puer claudus, et a renibus infra omni prorsus membrorum destitutus officio, solis ad movendum manibus utebatur et renibus, pedes emortuos post se trahens: quem ex Burgundiae partibus pater advectum ante annos quatuor ibi reliquerat, et extunc fratrum eleemosynis alebatur. Itaque cum beati Patris 0355B adventum, et virtutes Dominus operabatur in ipso, per omnem circa provinciam celebris fama vulgaret; impositum plaustro eumdem puerum fratres praedicti coenobii adduxerunt ad eum, rogantes ut solita pietate misero subveniret. Acquievit, imposuit manus, oravit, et eadem hora sanum reddidit, firmiter stantem, firmiter ambulantem. Denique, sicut ab ejusdem loci abbate nuper accepimus, usque hodie fratrum pecora idem puer incolumis sequitui et custodit; et si quis desiderat scire, Joannes est nomen ejus. Alter etiam claudus, in ejusdem monasterii vicinia degens, eodem tempore ad praedicti Patris sancti benedictionem sanatus est, et gressum recepit. Sed et prope Leucorum urbem, loco cui nomen est Gundervilla, idem vir Dei feminam 0355C caecam illuminavit sub oculis plurimorum, qui de tota confluxerant regione. Caeterum nimis difficile, aut omnimodis impossibile foret, itineris illius magnalia universa complecti. Sed neque propositi nostri est ejusmodi modo prosequi signa, et narrandis virtutum operibus operam dare. Hic enim viarum tuarum, Pater dulcissime, finis beatus, et hic labor ultimus fuit. In hoc opere non minus utili quam difficili, nec minus desperatae, quam necessariae pacis, labores tuos gloriose complevit, qui magnifice semper honestavit te in laboribus tuis, te in suo nomine, et nomen suum in te glorificans, Rex gloriae Dominus Deus tuus.
CAPUT II. De felicissima, sed fratribus tristissima, beati Viri morte.0355D
8. Ut expleta Metensium reconciliatione, et provinciae illi pace reddita, Abbas sanctus ad monasterium rediit, gravi admodum jam jamque deficientis incommodo corporis occupatus, in tanta animi suavitate, et dulcedine spiritus quotidie propinquabat ad exitum, ac si in portu navigans paulatim vela deponeret. Evidenter quoque fratribus aiebat: «Haec sunt verba quae loquebar ad vos, cum praeterita hieme aegrotarem, non vobis esse quod adhuc timeretis: aestate proxima imminere (me mihi credere) hujus corporis dissolutionem.» At quam evidenter proprio didicimus experimento, quod de sanctis Apostolis Evangelia sacra testantur, 1154 0356A quod dum suam illis praediceret Dominus passionem, erat verbum absconditum ab eis, et capere non valebant. Nimirum quod tam vehementer horrebat animus, minus facile persuadebatur ut crederet, praesertim cum et ipse compatiens filiis ejusmodi verba supprimeret. Caeterum factis quodammodo clamans, «Opera consummavi, quae dedit mihi Pater ut facerem,» magis ac magis actus omittere, affectus retrahere, et sacrorum funibus desideriorum sedula intentione praejactis, vicino jam littori haerere firmius, et commodius applicare. Denique cum venerabilis antistes sedis Lingonicae Godefridus de quibusdam eum sollicitaret agendis, et minus apponere animum miraretur: «Ne mireris, inquit, ego enim jam non sum de hoc mundo.»
0356B 9. Videns autem Pater sanctus, compassionis et misericordiae visceribus affluens, charissimos sibi fratres, et filios miserabiliter admodum tabescentes et arescentes prae timore et exspectatione supervenientis desolationis gravissimae et lamentabilis orbitatis dulcissimis eos consolationibus refovebat: et monens eos in tuto divinae clementiae sinu spei fideique suae anchoram per inconvulsibilem charitatem firmius radicare, se quoque promittebat nec post mortem aliquando defuturum. Propensius autem, quam noster queat exprimere sermo, rogans obsecransque per multas lacrymas, timorem Dei, et sacrae puritatis, ac totius perfectionis amorem nostris imprimere animis conabatur. Sed et monebat, et 0356C cum lacrymis obtestabatur, ut si quid forte virtutis, aut exemplo nobis aliquando commendasset aut verbo, id aemularemur, id firmiter teneremus, et proficeremus in eo; aliis quidem verbis, sed eodem spiritu illud apostolicum loquens: Rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo per omnia, sic et ambuletis, ut abundetis magis (I Thess. IV, 1). Atque utinam tam efficaciter persuaserit quam affectuose suasit. Modum autem aegritudinis ejus si quis nosse desiderat, exstat epistola, quam ad amicum quemdam paucissimis diebus ante sacram a nobis profectionem suam ipse dictavit: quam nimirum huic nostrae narrationi duximus inserendam, quod videlicet etsi aliena quoque de ipso, 0356D amplius tamen nos ipsius de se verba delectent.
10. «Suscepimus charitatem vestram in charitate, et non in voluptate. Quae enim voluptas, ubi sibi totum vindicat amaritudo? nisi quod solum nihil comedere, utcunque delectabile est. Somnus recessit a me, ne vel beneficio sopiti sensus dolor unquam recedat. Defectus stomachi fere totum quod patior est. Frequenter in die et nocte exigit confortari modico admodum qualicunque liquore: nam ad solidum omne inexorabiliter indignatur. Hoc parum quod dignatur admittere, non sine gravi molestia sumit; sed timet graviorem, si sese vacuum omnino dimiserit. Quod si plusculum quid interdum admittere acquiescat, id gravissimum. Pedes et crura intumuerunt, quemadmodum hydropicis contingere 0357A solet. Et in his omnibus, ne quid lateat amicum de statu amici sollicitum, secundum interiorem hominem (ut minus sapiens dico) spiritus promptus est in carne infirma. Orate Salvatorem, qui non vult mortem peccatoris, ut tempestivum jam exitum non differat, sed custodiat. Curate munire votis calcaneum nudum meritis: ut is qui insidiatur, invenire non possit unde figat dentem, et vulnus infligat. Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis manum agnoscatis affectum.»
11. Hoc exemplar epistolae, quam, ut nos diximus, et ipsa quoque ejus verba declarant, Pater sanctus exitu jam imminente dictavit. Ex cujus tenore posset nimirum diligens lector sacrum illius vel ex parte aliqua pectus agnoscere, quanta illi in ipsa 0357B sui ruina corporis tranquillitas mentis, serenitas animi, suavitas spiritus, quanta sub fiduciae culmine radix humilitatis. Sed nostrum sub tam gravi articulo inconsolabilem luctum aliquatenus illi aestimare, ac sibimet exhibere licebit, pallidasque, si pie senserit, turmas imaginabitur filiorum, exterminatas facies, vultus exsangues, genas lacrymis sordentes, suspiria quoque pectorum ac singultus. 1155 apud nos erat tumultus cogitationum, quod naufragium animorum, cum thesaurus tam amabilis raperetur a nobis, et praesentibus, et cernentibus, quia nec spes esset retinendi, nec facultas aliqua commeandi? Pater erat: sed qualis pater qui videbatur abire? Nobis quodammodo proprius, 0357C verius tamen toti mundo communis. Erat enim omnium et bonorum gloriatio, et malignantium metus, ut de eo non incongrue videretur esse psallendum: Videbunt recti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum (Psal. CVI, 42). Quo praesente, sanctitas omnis jucundabatur, praesumptio frenabatur, duritia compungebatur. Quo praesente celebris quisque conventus velut quodam sole resplenduit; absente, caliginosus et quodammodo mutus apparuit. Quam devote, quam pie singulis nostrum et tunc hodieque clamandum: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus! (IV Reg. II, 12.) Tu fluctuantium portus, clypeus oppressorum; et, ut de seipso beatus Job loquitur, caeco fuisti oculus, et pes claudo (Job XXIX, 15). Tu perfectionis 0357D exemplar, virtutis forma, speculum sanctitatis. Tu gloria Israel, tu laetitia Jerusalem, tu deliciae tui saeculi, et unicum tui temporis decus; oliva fructifera, vitis abundans, palma florida, cedrus multiplicata, platanus exaltata. Vas electionis, et vas honoris in domo Dei; vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso, fide et sanctitate solidum, et variis charismatibus tanquam gemmis ornatum. Tu Ecclesiae sanctae fortissima splendidissimaque columna, tu vehemens tuba Dei, tu dulcissimum sancti Spiritus organum, pios oblectans, desides excitans, debiles portans. Cujus medicinalis manus et lingua morbos utraque curabat: illa, corporum; 0358A ista, animorum. Cujus erat simplex habitus, simplex vultus, dulcis facies, gratiosus aspectus. Cujus denique vita fructuosa, cujus mors pretiosa: quia tibi quoque Christus vivere fuit, et mori lucrum. Quod si nobis alterum fortassis utilius, sed alterum multo melius tibi. Et quod tibi tam commodum, nobis, si pie sapimus, non potest non esse jucundum. Caeterum etsi pium est congaudere tibi, Pater bone, qui in gaudium Domini tui feliciter introisti: non tamen impium super nos ipsos flere, quos nimirum, abeunte te, solito gravius horror geminus circumsepsit, dum nobis est vita taedio, mors timori. Et si pium congaudere tibi, qui beato transitu mortis ad torrentem voluptatis, quem ardenter sitiebas, accessisti: nostram tamen vicem dolere 0358B non impium, quibus et vivendi omnis pariter est sublata suavitas, et moriendi necdum collata securitas. Et si pia tibi impenditur gratulatio, felix anima, quae in plenitudine lucis exsultas: non tamen impia super nos assumitur lamentatio, qui relicti sumus; post mirificam, in qua hactenus exsultavimus, claritatem, horrere magis tenebras subintrantes; post aurea, quae paulo ante vidimus, saecula gravius ferre hoc plane ferreum, quod successit. Sed reflectamus stylum ad ordinem narrationis, et Patroni, quibus possumus votis, exitum prosequamur, exitum nobis lugubrem, nam illi potius triumphalem.>
12. Igitur ante Patris hujus excessum accedentes ad eum filii, quos per Evangelium ipse genuerat, 0358C piissimum ejus animum lacrymabili supplicatione pulsabant, et haec atque hujusmodi loquebantur: «Nunquid non misereris huic monasterio, Pater? nunquid non compateris nobis, quos tanto pietatis affectu maternis lactasti uberibus, paterna consolatione fovisti? Quomodo sic exponis labores tuos, quos in loco hoc laborasti? quomodo tam dilectos hactenus filios sic relinquis?» Tunc vero flens ipse cum flentibus, et columbinos oculos in coelum porrigens, ac mente tota apostolicum illum concipiens spiritum, testabatur coarctatum se e duobus, et quid eligeret ignorantem (Philipp. I, 23, 22), et divinae totum tribuere arbitrio pietatis. Nam et hinc paterna illum urgebat charitas, filiorum votis annuere, 0358D ut maneret: et inde trahebat Christi desiderium, ut migraret. Cui tamen ab olim jam atque altius radicata in pectore ejus humilitas persuaserat, ut ex intimo cordis affectu servum inutilem se esse diceret, et arborem sterilem reputaret, ex cujus vita nullus sibi 1156 fructus, nullus alteri cuiquam proveniret. Nam et solitus erat in familiari collocutione fateri, vix credere se hominibus, quod sic eum sibi utilem crederent ut dicebant. Sed nec parvum sese in suis super hoc cogitationibus perhibebat aliquando sustinuisse conflictum, quod nec tam veraces homines fallere velle, nec tam prudentes falli posse verisimile videretur cum alterutrum 0359A excusare non posset. Quem enim totus mirabatur Orbis, solus ipse (quod erat mirabilius) non videbat suae videlicet operationis opinionisve splendorem, sicut ille quondam vir simplex et rectus, nec solem cum fulgeret, nec lunam incedentem clare vidisse se memorabat (Job XXXI, 26).
13. Novissime cum exterioris habitaculi undique jam soluta compago, desideranti animae liberum praestaret egressum, magnus ille dies illuxit, quo perpetuus illi ortus est dies, ad cujus exitum vicini episcopi cum abbatum et fratrum copiosa multitudine fuerant congregati. Hora autem diei pene tertia singularis lucerna suae generationis, sanctus ac vere beatus abbas Bernardus, a corpore mortis in terram viventium feliciter Christo duce migravit, ex 0359B filiorum circumstantium et inter graves singultus ac lacrymas uberes utcunque psallentium choro ad multorum, quos ipse praemiserat, coetus transiens laetabundos, ad sanctorum cuneos gratulantes, ad obvia agmina angelorum. Felix anima, quam sic levabant excelsa suorum privilegia meritorum, quam sic pia filiorum prosequebantur inferiorum vota; sic quoque superiorum desideria sacra trahebant! Felix illi et vere serenus dies, quo plenus ei meridies Christus illuxit: dies cunctis vitae suae diebus tantis ab eo exspectatus desideriis, expetitus suspiriis, frequentatus meditationibus, orationibus praemunitus! Felix transitus de labore ad refrigerium, de exspectatione ad praemium, de agone ad bravium, de morte ad vitam, de fide ad notitiam, de peregrinatione 0359C ad patriam, de mundo ad Patrem! De quo etiam transitu ejus multa novimus apparuisse quam multis, et quidem non indigna relatu, sed difficile nimis singula vestigare, et scribere omnia nimis longum. Nam et usque modo multifarie multisque modis paternus erga filios amor, vere etiam nunc, imo nunc verius vivens et vigens, crebris revelationibus eorum dignatur solari lacrymas, relevare moestitiam, ut quo dulcius ei congaudent, minus anxie doleant sibi. Si qua tamen ex his, minus prolixam desiderantia narrationem, lector scire desiderat, proprio magis et novissimo credimus reservanda capitulo.
14. Interim caetera prosequentes, quanta possumus 0359D violentia animos avertamus ab illo tam gravi gemitu et rugitu, quo nimirum grex miserabilis, pastore migrante, personuit. Parcamus paginae, et quantum possumus, stringamus oculos, palpebras complodamus adversus lacrymas, quibus in illo suae claritatis abscessu vallis nostra fluebat, Ecclesiae protinus universae calicem sui propinatura moeroris, cui hactenus consueverat stillare dulcedinem, gaudia fundere, fluere consolationes. Dum fidelis 0360A minister et sacerdos Altissimi feliciter ingreditur in locum tabernaculi admirabilis, ad altare Dei, sacram ei et acceptabilem hostiam sui spiritus oblaturus; corpus etiam rite paratum et ornatum sacerdotalibus indumentis, oratorio beatae Dei Genitricis infertur. Plurima quoque nobilium et ignobilium de vicinis quibusque locis gemebunda protinus turba convenit, et vallem totam ploratus et ululatus multus implebat. Amarius tamen pro foribus monasterii lamentabatur sexus miserabilior mulierum, quod accedentibus ad beata vestigia viris, monastici Ordinis disciplina inexorabiliter eis etiam tunc negaret ingressum. Biduo mansit in medio gregis pastor exstinctus, dum pristina illa dulcissimi gratia vultus nil minorata, sed aucta, magis omnium in 0360B se figeret oculos, animos traheret, sepeliret affectus. Crescebat autem supra modum ruens undique populi multitudo, et intolerabilis jam fiebat impetus concurrentium, ac desiderabiles tenentium pedes, osculantium manus, applicantium panes, baltheos, 1157 nummos, et alia quaeque servanda sibi pro benedictione, et variis necessitatibus profutura. Maxime tamen parati in diem tertium solemnem per loca proxima praestolabantur reponendi sacri corporis ejus horam, copiosius undique conventuri. Nam et secunda die tantus circa meridiem populus fuerat congregatus, et tanto pietatis zelo stipati undique sacrum corpus obsederant, ut nulla pene episcopis reverentia, nulla fratribus haberetur. Unde veriti ne quid simile aut forte gravius 0360C accideret die tertia, praeoccupantes horam, et mane divina ex more Sacrificia consummantes, sicut et biduum jam in celebratione Missarum et jugi fecerant psalmodia, purissimum illud balsamum suo vasculo commisere, in lapide reponentes lapidem pretiosum, optimam margaritam.
15. Consummatis ergo feliciter vitae suae diebus et annis circiter sexaginta tribus expletis, dilectus Domini Bernardus, Clarae-Vallensis coenobii primus abbas, aliorum quoque amplius quam centum sexaginta monasteriorum pater, decimo tertio kalendas septembris inter filiorum manus obdormivit in Christo. Sepultus est autem undecimo kalendas ejusdem mensis ante sanctum altare beatae Virginis 0360D matris, cujus fuerat devotissimus ipse sacerdos. Sed et pectori ejus ipso tumulo capsula superposita est, in qua beati Thaddaei apostoli reliquiae continentur, quas eodem anno ab Jerosolyma sibi missas, suo jusserat corpori superponi: eo utique fidei et devotionis intuitu, ut eidem apostolo in die communis resurrectionis adhaereat. 0361A graviter laboravit, plena fide opem flagitaturus accessit. Quem nunc usque superstitem novimus, et nihil unquam ex ea hora praedictae infelicitatis expertum.>
16. Facta sunt haec eodem anno quo beatus Papa noster Eugenius tertius, ejusdem patris sancti in conversatione sancta filius, ab hac luce, vel ab hac magis caligine migravit ad lucem, cujus merita in ipsa cui insigniter praefuit urbe miraculis pluribus illustrata coruscant: successore ejus Anastasio Romanae Ecclesiae praesidente, regnantibus autem in Romanorum imperio Friderico illustri; in Francorum regno piissimo rege Ludovico, filio Ludovici; principatum Ecclesiae universae ac totius creaturae visibilis et invisibilis monarchiam tenente Dei Filio 0361B Jesu Christo, anno ab Incarnatione sua millesimo centesimo quinquagesimo tertio, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
CAPUT III. De revelationibus diversis post sancti Patris obitum factis.
17. Jam de supra memoratis revelationibus pauca dicturi, ab eo sumamus initium quod praedictum est anno septimo ante quam fieret. Erant duo fratres in monasterio, de sacra beati Patris vita et felicibus ejus actibus colloquentes: quorum alter ab ineunte adolescentia educatus ibidem, ad alterum ait: «Nosti quot annos sit victurus hic beatissimus Pater noster?» Cui ille: «Nescio,» inquit. 0361C Et alter: «Ego, ait, novi eum sex aut septem annos adhuc in carne victurum.» Hoc autem unde sciret, minime jam scire possumus, quia nec tum indicavit, et ante Patrem sanctum ipse decessit. Porro alterius hodieque superstitis relatione hoc verbum nobis innotuit, qui tunc magis miratus est se audisse, quando ut ab olim audierat, ita vidit. Talis vero ille est, de cujus testimonio nec nos ambigimus, nec cuilibet alteri qui eum noverit, credimus dubitandum. Neque id solum, sed quod non minori dignum admiratione videtur, nomen quoque et personam successoris ipsius, indicante sibi eodem fratre, extunc innotuisse testatur. Manifeste enim eadem hora frater ille praedixit, «quia 0361D dominus Robertus, qui hodie abbas est de Dunis, post hunc beatum Patrem abbas futurus est Clarae-Vallis.» Nam quod disjunctive sex vel septem annos victurum dicebat, ad 1158 hoc pertinuisse videtur, quod inventus sit terminus idem ultra sextum annum, intra septimum tamen.
18. Prope erat jam tempus, et festinabat Pater sanctus ad metam. Infirmabatur enim, sicut in hujus libelli principio memoravimus, adeo ut illa jam infirmitate ipsius perfici virtus, jam imminere exitus videretur. Interea fratres instare supplicationibus et obsecrationibus, quibus poterant, apud Deum. Unde etiam Sanctus ipse cognoscens eorum precibus desiderium suum differri, cum aliquanto melius secundum corpus habere coepisset, 0362A congregatis fratribus haec eadem verba locutus est: «Quid tenetis miserum hominem? Fortiores estis, et invaluistis. Parcite, quaeso, parcite, sinite me abire.» Prius tamen cum in summo periculo et timore fratres omnes in orationibus humiliarent animas suas, uni eorum visio talis apparuit. Occurrebat cum multa exsultatione Viro Dei extra monasterii claustra innumerabilis multitudo. In qua tamen processione, solos quatuor praeeuntes idem frater qui videbat agnovit: magnum illum dilectorem ejus atque dilectum, cujus et ipse in libro quarto de Consideratione cum laude meminit. Gaufridum episcopum Carnotensem; Humbertum quoque, qui Igniacensis coenobii fuerat primus abbas; et duos ejus fratres germanos, Guidonem scilicet 0362B et Gerardum. Exceptus itaque reverenter, et post osculum pacis amica diu colloquia miscens Pater sanctus ac beatus, cum his quatuor stabat, exspectante seorsum multitudine caeterorum. Novissime salutantes eum praedicti viri, ex hoc sibi jam redeundum esse dicebant. Tum vero expalluit ille, et circumfusa sibi moestitia internum declarans animi dolorem: «Quid ergo, ait, sine me vultis abire?» Et illi: «Non potest adhuc tuo, et nostro satisfieri desiderio, donec veniat tempus novorum.» Dicebant autem tempus novorum, quo fruges novae colligerentur, sicut evidenter postmodum probavit eventus, dum in Augusto mense decessit. Mane ergo frater ille, cui hoc ostensum fuerat, consolatus est caeteros, velut jam imminentem 0362C Patris obitum formidantes, et quod viderat et audierat indicavit. Adhuc autem hiems erat.
19. Eodem tempore altera quoque visio prioris confirmatio fuit: nisi quod evidentius jam utriusque completa veritas probat, quam evidenter in utraque quod futurum erat, Dominus revelavit. Videbat enim frater quidam, et ecce parabat Vir beatissimus ascendere Jerosolymam, jamque ipso in procinctu itineris erat. Ad quem venerabilis Odo, qui a primis fere annis strenue satis et laudabiliter conversatus in monasterio, absentium consueverat praepositorum supplere vices, reverenter accedens, dicebat se praecessurum. Cujus visionis sic ostensa est veritas, 0362D ut praedictus vir Deo dignus ad coelestem Jerusalem, ubi vere visio pacis, parantem jam egredi, et paulo post secuturum Patrem sanctum, felici functus legatione praeiret.
20. Sed et abbas quidam, satis ei habitatione vicinus, nec minus affectione devotus, paucis diebus ante felicissimum Patris hujus excessum, videbat eum pretiosissimis ornatum sacerdotalibus indumentis, et excellenti perfusum gloria, cum ingenti solemnitate ad altare deduci. Ad cujus introitum ecclesia magna magnis resultans vocibus conclamabat: Puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Vere etenim puer ipse erat mitis et humilis corde; et, sicut parvulus, accipiens regnum Dei: in cujus merito gratulabunda natali angelica multitudo, et 0363A omnis pariter Sanctorum ecclesia, dum nobis videretur mori, sibi illum nasci; dum hic consummaretur, ibi incipere, non tam sonoris vocibus quam votis paribus concinens exsultabat. Si enim ad unius poenitentiam peccatoris tota illa coelestis regio in laetitiam suscitatur; quaenam illi gaudia exhibuisse credendus est, per quem gaudia tanta receperat de tam multorum conversione et poenitentia peccatorum? Quis enim valeat aestimare, quantis in saeculari habitu et conversatione manentibus, quantis etiam ad alias virorum seu feminarum congregationes transeuntibus, 1159 per hujus fidelis famuli ministerium dedit Dominus poenitentiam ad salutem? Aut quis numeret eos qui sub ejus cura in centum sexaginta monasteriis per Dei benignitatem 0363B ad poenitentiam sunt adducti? Nam ex his solis, qui speciales ejus filii videbantur, praeter eos qui jam cursum vitae feliciter consummaverant, praeter eos qui per alia loca fuerant propagati, ea die qua felicissimus Pater ex Clara-Valle montem ascendere meruit Clariorem, reliquit habitantes in ea septingentas ferme animas, Domino Servientes . Quid igitur mirum si gratus curiae, si acceptus Regi, si exceptus cum laetitia et exsultatione credatur: in quo gratia Dei usque adeo vacua non fuit, qui tam feliciter, tam efficaciter, plus omnibus sui temporis, et multarum retro generationum laboravit; qui talentum sibi traditum tam copiose multiplicavit, tanta denique lucra retulit de negotio? Sed de his hactenus, ne quis nos arguat 0363C ejus, quam polliciti sumus, metas excedere brevitatis.
21. Sane in monasterio praedicti illius abbatis, qui sic ejus natalem praeviderat ea nocte, quam nobiscum Pater sanctus mane profecturus ultimam fecit, venerabili ejus praeposito apparens, valefecit illi, et ait: «Noveris quia jam migro, nec ulterius hic morabor.» Quod ut ille indicavit abbati, accelerans abbas et Claram-Vallem veniens, ipso die Abbatem sanctum, sicut dixerat, reperit jam migrasse.
22. Frater Guillelmus de Monte-Pessulano, cujus et supra fecimus mentionem, vir magnificus olim in saeculo fuit, sed magnificentior in saeculi fuga. Hic in monasterio Grandis-Silvae monachus factus, 0363D Patrem sanctum devotissime visitavit. Rediturus autem lacrymabiliter querebatur, quod non esset eum ultra visurus. Cui Vir Dei. «Ne timeas, ait, adhuc sine dubio me videbis.» Hujus effectum promissionis devotissimus ille Guillelmus exspectans, ipsa nocte cum beatus Pater ex hac vita decessit, in monasterio Grandis-Silvae apparentem sibi videre meruit, et dicentem: «Frater Guillelme.» Et ille: «Ecce ego, domine.» «Veni, inquit, mecum.» Ibant igitur pariter, et ad montem quemdam altissimum pervenerunt. Interrogabat autem Sanctus an sciret quo venissent. Ille vero se nescire professus est. Cui ipse: «Ad radices, 0364A inquit, montis Libani venimus. Et nunc manebis hic, ego autem ascendam in montem.» Interrogatus qua de causa vellet ascendere: «Discere volo,» inquit. Miratus ille: «Quid, inquit, vis discere, Pater, quem nulli hodie in scientia credimus esse secundum?» Ad quem Sanctus: «Nulla, ait, hic scientia, nulla veri cognitio: sursum scientiae plenitudo, sursum vera notitia veritatis.» Et in hoc verbo dimittens eum, in montem altissimum subiit coram illo. Cumque intueretur euntem illum, expergefactus est, et occurrit protinus ei verbum illud, quod ad Joannem olim de coelo sonuit: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ut ergo mane locutus est abbati suo et fratribus, Patrem sanctum ex hac vita migrasse dicebat. Et notantes diem 0364B ac diligentius inquirentes, ut audierant invenerunt. Euge, Pater sancte, qui ascensiones in corde disposuisti in valle lacrymarum, feliciter jam ascendisti de Clara-Valle in montem Libani, montem candidationis, plenitudinem lucis, celsitudinem claritatis. Innocens manibus et mundo corde ascendisti in montem Domini, ad divitias salutis: ad thesauros sapientiae et scientiae pervenisti, ubi pure puram videas veritatem, ubi unus tibi cum omnibus sanctis magister est Christus, ubi omnes jam docibiles Dei. Trahe nos post te, quaesumus, et de monte excelso misericorditer respice Vallem tuam. Adesto laborantibus, subveni periclitantibus, ascendentibus manum porrige. Dat fiduciam tua nobis ab olim experta, nec exinanita modo, sed amplius 0364C cumulata benignitas. Quin etiam visio, quam subnectimus, ab eadem nostra praesumptione non discrepat.
23. Proxima nocte postquam sacrum corpus sepulturae traditum fuerat, quantam adhuc pro filiis sollicitudinem gereret Pater sanctus, et quomodo suos quos in mundo dilexerat, in finem quoque diligeret, evidenter ostendit. 1160 Apparens enim cuidam fratri in multa gloria, et fulgore magno vestis ac vultus, et desiderantem tenere cito pertransiens, aiebat: «Quia pro quodam fratre simplice veni.» Audierunt hoc fratres et mirabantur: sed circa horam diei tertiam veritas comprobata est visionis. Defunctus est enim quidam frater laudabilis admodum simplicitatis; et, sicut omnino credibile 0364D est, animam ejus tanto duce felicem, qui pro eo se venire dixerat, secum tulit. Paucis quoque expletis diebus, alteri cuidam fratri magnifice satis apparens, et arguens de suo nos doluisse discessu, post verba multae consolationis, et promissionem felicitatis aeternae in sua perseverantibus obedientia et doctrina: «Hoc etiam scito, ait, et dicito fratribus, cujusdam vere sancti corpus, cujus et ego habeo vestem, in oratorio esse sepultum.» Dicebat autem episcopum Malachiam. Ipsius enim tunicam, in qua sanctus ille feliciter obdormierat, ad Missarum sibi servaverat celebrationem, et moriturus in ea sese jusserat sepeliri, sicut et sanctum illum 0365A in sua sepelierat veste. Quod tamen verbum et ipsi fratri, et quampluribus aliis usque ad hanc visionem prorsus erat ignotum. Felix pontifex, cujus merita Pater sanctus et vivens praedicaverat, et defunctus. Felix charitas, quae in morte non excidit. Felix societas, quam nec illud divortium tam crudele diremit. Gloriosi siquidem Patres quemadmodum in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati.
24. Nam et post dies circiter quadraginta abbas quidam ex majoris Britanniae insula, sacrae illius societatis virtutem feliciter experiri meruit in seipso. Qui eodem tempore cum caeteris coabbatibus suis ex more Cistercium petens, in Clara-Valle remanserat, gemino quodam desperabiliter occupatus 0365B incommodo, pleuresis scilicet, et febris quotidianae. Jamque eatenus longa vexatione defecerat, ut solum animae ejus exitum fratres, qui ei nunquam deerant, observarent. Cumque animum ejus angeret non tam desiderium vitae praesentis quam absentium desolatio filiorum, quod peregre moreretur, obnixe petiit ut ad tumulum sancti deportaretur Abbatis: ubi cum orasset tota devotione qua potuit, beati quoque episcopi Malachiae in aquilonari ipsius oratorii latere positum cogitavit visitare sepulcrum, auxilium flagitare; sed fatigationem veritus, et quasi jam securus de incolumitate, quod cogitaverat non implevit. Die altera iterum fratres advocans, ut ad oratorium veniat opem sibi postulat exhiberi. Causantibus illis: periculum siquidem verebantur: 0365C «Omnimodis, inquit, oportet ut sancti Malachiae tumulum petam. Cum enim nocte praeterita vix tenuiter obdormissem, expergefactus subito audiebam vocem dicentem mihi: Sanatus jam ab altera aegritudine tua, si ab altera vis sanari, episcopum pete.» Fecerunt illi ut ille voluit, et continuo factum est sicut dictum erat ad illum. Eadem die sanus factus, post paucissimos dies iter arripuit et incolumis reversus est ad suos.
25. Tuum in hoc opere spiritum, tuum agnoscimus, Pater dulcissime, zelum, tuam considerationem: tuum hoc opus, sic deferre collegae tuo, ut hunc quoque ei communicares honorem et amorem cum quo verius et felicius honorificaris in coelis. Imo vero tui sunt haec omnia operis, tui muneris, 0365D Deus noster. Tu enim omnem replesti ab initio temporis terram praesentia tuae divinitatis, omnem aliquando repleturus gloria majestatis: cujus tamen partes interim quasdam, et aeterno praeelecta loca consilio excellentius visitans, reples speciali gratia sanctitatis. Fac, Domine, spirituali semper abundare frumento Vallem, quam ut faceres re quam nomine clariorem, dignatus es tam eximiae claritatis sideribus illustrare duobus. Custodi domum, in qua tibi geminum hoc tam pretiosum depositum custoditur. Fiat nobis denique juxta verbum tuum, ut ibi est thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum (Matth. VI, 21), ibi gratia et misericordia, et respectus assiduae pietatis omnibus adsit in tuo 0366A ibidem nomine congregatis, quod est super omne nomen, sicut et tu super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
In codice Vaticano, n. 676, hic liber constat capitulis 23, quorum ultimum deest in vulgatis. Sic autem habet:
26. In memoria aeterna justus Domino constitutus et suorum non negligit memoriam filiorum; agens post 1161 mortem peragensque miraculis quod suis adhuc vivens oraculis praedicebat. Cernitur in operibus virtutis ejus sermo ille vivus et efficax, et testamentum fidele, quod disposuit dilectis suis: «Agam, inquit, assidue Clarae-Vallensis familiae curam, et plantationem meam continue fovens benedictionis irriguo, sic me praesentem 0366B beneficiis exhibebo, ut inde non videar aliquando recessisse.» Undique nobis materiam consolationis exquirit: ita ut nuper in ipsis partibus transmarinis, nostris inventus sit inhiare subsidiis. Factum enim post annos plurimos ab obitu sancti hujus, ut sanctitatis suae signa de crucis signaculo radiarent, et quam pia cupiditate virtutem vivificae crucis ambiret, ipse crucis consecrator ostenderet. Cum enim Sarracon dux Turcorum urbem Alexandriam, et adjacentem Aegypti provinciam disposuisset invadere, suaeque subjicere ditioni; et rex Jerusalem christianissimus Amalricus, requisitus a Saracenis Aegypti, repentino impetu in praesidia subvectionis accingitur, timens videlicet et praecavens in futurum, ne si forte Turcos in Aegypto dominari contingeret, et 0366C majorem in Christianos agerent pro locorum vicinitate perniciem, et ipse interim ex Aegypto tributariam perderet functionem. Electis igitur militibus et instructo progressus exercitu, in occursum properat Sarraconis, vadens et progrediens usque ad alveum Nili fluminis, quod de paradisi fonte dissiliens, aridas Aegyptiorum irrigat regiones. Cumque venisset ad flumen, fecit illud navium potestate meabile, et relinquens in custodia pontis ex utraque parte fluminis milites peditesque non paucos, et ipse cum trecentis equitibus fugientem Sarraconem insequitur, persequens eum et exercitum ejus grandem, quatuordecim millia Turcorum, et tria millia pugnatorum Arabum contrahentem. Illis autem itinere diei unius ante Regis 0366D impetum fugientibus, non deerant hinc inde nuntii de medio concurrentes, quorum alii suggerebant Regi ut multitudinem illam contritam et fame et lassitudine dissolutam jam jam consumpturus invaderet: et alii e contrario Turcos hortabantur, ut starent; facile admodum fore concludi paucos in manu tantae multitudinis affirmantes. Convertitur ergo Sarraconis exercitus, et exspectato Rege instruuntur ad pugnam, qui prius praecipites ferebantur in fugam. Adveniente autem nocte castrametati sunt juxta aquas, quae utrumque exercitum stricto satis alveo dirimebant. Cumque obdormisset Rex, in ipso clypei sui concavo requiescens, confestim sibi in somnis beatus Bernardus apparuit, exprobrans 0367A et improperans ei peccata sua, et quod non esset dignus vivificae crucis lignum (quod de consuetudine appensum collo gestabat) in illo certamine circumferre. Statimque Rex territus et turbatus veniam 1162 petit, et Sancto qui loquebatur ad eum, peccata sua flebiliter confitetur. Tunc beatus Bernardus admota propius manu crucem sanctam quae collo Regis pendebat, accepit, et benedicens ei trino signaculo sanctae crucis, consolabatur eum dicens: «Confide, Rex, in hoc signo vinces, et in periculo timoris magni, quale nunquam hactenus expertus es, sine laesione tui hostes evades.» Cumque hoc dixisset, visus est velle discedere, crucem quam a collo Regis acceperat portans secum. Rex autem apprehendens eum ait: «Non dimittam te nisi crucem 0367B dimiseris mihi.» Ad quem Sanctus: «Noli, inquit, noli, Rex, alios filios habeo quos oportet crucis hujus signaculo benedici.» Et his dictis somnus abiit, et fulgor matutinus illuxit, factaque copia splendoris et lucas, uterque exercitus sibi invicem ad ineunda certamina propinquavit. Aggreditur Regis cuneus multitudinem copiosam, et in medio ejus qui in pelago maris absorptus inimicos crucis Christi sub crucis vexillo prostravit. Cadunt a latere suo mille, et multa millia a dextris ejus, et discurrunt undique triumphantes in Christi nomine Christiani, ita ut dum illi diversis pugnae partibus dividuntur, Rex ipse solus in quodam congesti sabuli tumulo remaneret 0367C tam morti et internecioni proximus, quam longe erat suorum omnium solatio destitutus. Cernebat 0368A ex eminenti stationis suae loco Turcos undique concursantes. Nam jamque imminentem sibi exspectabat interitum, nisi quia in eo quodammodo confidebat, quod se illis non ignorabat ignotum. Recordatus illico praeteritae visionis, et pia intra se vota conficiens, pollicitus est Deo et beato Bernardo, quod si de manu inimicorum vivus evaderet, crucem quam Sanctus petierat filiis ejus Clarae-Vallensibus destinaret. Continuo igitur triginta de militibus suis Regem ipsum a longe cognoscentes, acri in se certamine Turcos provocant ad pugnandum, ut vergente in illos fortitudine tota, conflictus Rex iterum ab hostibus et ignotus persisteret et securus. Quod cum quindecim milites de sacra Christi militia conspexissent, per confertissimos hostes violenter irrumpunt, 0368B persequentes juxta quod scriptum est, unus mille, et duo fugantes decem millia in millibus suis (Deut. XXXII, 30). Associati ergo aliis triginta militibus, divisis et caesis occurrentibus inimicis, ad Regem suum cum laetitia et victoria pervenerunt. Sicque factum est, quod et Rex juxta verbum sancti Patris nostri de beneficio sanctae crucis donum ejusdem sancti Patris meritis apprehendit. Porro supradictae ordinem visionis idem ipse rex Richero abbati Salvationis ore proprio diligenter exposuit, qui eam postmodum in Gallicanis partibus fideliter nuntiavit; vir utique testimonii boni et conversationis honestae, tam a mendacii suspicione remotus quam a vitae 0368C corruptionibus alienus. Deo gratias. Amen.