S. Matthaei, apostoli et evangelistae

 Die 21 septembris

S. Matthaei, apostoli et evangelistae

Festum

 

Deus, qui ineffabili misericordia beatum Matthaeum ex publicano Apostolum es dignatus eligere, da nobis, eius exemplo et intercessione suffultis, ut, te sequentes, tibi firmiter adhaerere mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Capharnaum natus, munus exactoris vectigalium exercebat cum a Iesu vocatus est. Evangelium conscripsit lingua hebraica et in Oriente praedicasse fertur.

S. Matthaeus recolitur di 21 septembris in Martyrologio hieronymiano, qua die eius festum celebratur Romae a saeculo IX. Apud Coptos commemoratur die 9 octobris, apud Syros vero et Byzantinos die 16 novembris.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *