«Documenta varia et brevia» — Auctor incertus
1173 VARIA ET BREVIA DOCUMENTA PIE SEU RELIGIOSE VIVENDI.
1173A 1. Si plene vis assequi quod intendis, duo sunt tibi necessaria. Primum est, ut subtrahas te ab omnibus transitoriis rebus et terrenis, ut nihil de eis cures, ac si non essent. Secundum, ut ita te des Deo, ut nihil dicas, vel facias, nisi quod credideris 1173B firmiter placere Deo. Primum autem assequeris hoc modo. Omnibus modis quibus potes, te vilifica, te nihil reputando esse, sed credas omnes homines esse bonos, et meliores te, magisque placere Deo. Quaecumque audis vel vides in religiosis 798 personis, puta bona intentione dici vel fieri, etiamsi contraria videantur. Nam humana suspicio facile fallitur. Nulli displiceas. Nihil unquam de te loquaris quod laudem importet, quantumcunque sit familiaris ille cum quo loqueris: imo plus labora celare virtutes quam vitia. De nullo prorsus sinistre loquaris, quantumcunque sit verum vel manifestum, nisi in confessione, et hoc ubi non potest aliter manifestare peccatum tuum. Libentius accommoda aurem tuam, cum aliquis laudatur, quam cum vituperatur. 1173C Cum loqueris, verba tua sint rara, vera, ponderosa, et de Deo. Si saecularis loquitur tecum, et vana proponit quam citius potes succide sermonem, et transferas te ad ea quae Dei sunt. Quidquid contingat tibi vel alii quantumcunque conjuncto, non cures: et si est adversum, non tristeris; si est prosperum, non laeteris: sed totum nihil puta, et lauda Deum. Sollicitudinem adhibe quantam maximam potes, ut vilitati sedulus intendas. Fuge locutoria, quantum potes. Melius est enim silere quam loqui. Post Completorium non loquaris, quousque finita sit Missa sequentis diei, nisi causa maxima intervenerit. Cum vides aliquid quod tibi displicet, vide si hoc est in te, et abscinde: si vero vides aliquid quod tibi placet, vide si hoc est in te, et tene; si non est, assume: 1173D et sic erunt tibi omnia in speculo. De nulla re murmures cum aliquo, nisi credideris prodesse, quantumcunque sit grave quod habes. Nunquam pertinaciter aliquid affirmes vel neges, sed sint tuae affirmationes et negationes dubitationis sale conditae. A cachinnis semper abstineas: rideas vero raro, et cum paucis praestes os tuum. Breviter, in omnibus dictis tuis sic te habeas, ut sint ita quae dubia dimittantur.
2. Secundum assequeris hoc modo. Orationibus cum magna devotione intendas, et eas dicere labora horis debitis: et quod offers in oratione, reminiscaris in corde. Et, ut ea quae legis confirmes, diligenter recogita, et eorum imagineris statum, in quorum memoria haec dixeris. Ista tria semper in mente 1174A habeas, quid fuisti, quid es, et quid eris. Quid fuisti, quia sperma fetidum; quid es, quia vas stercorum; quid eris, quia esca vermium. Similiter imagineris eorum poenas, qui sunt in inferno; et quod nunquam finientur, et pro quam modica delectatione 1174B tanta mala patiuntur. Similiter imagineris gloriam paradisi, et quod nunquam finietur, et quam breviter et cito acquiritur, et quantus luctus et dolor poterit esse illis qui pro parva re tantam gloriam amiserint. Cum habes aliquid quod tibi displicet, vel times habere; cogita quod si tu esses in inferno, et illud et quidquid nolles, haberes. Et cum habes aliquid quod tibi placet, vel optas habere; cogita quod si tu esses in paradiso, haberes illud, et quidquid velles. Si autem in inferno esses, nec illud nec aliquid quod velles haberes. Quandocunque est festum alicujus sancti, cogita de illo quanta sustinuit propter Deum, quia brevia: et qualia adeptus est, quia aeterna. Similiter cogita quia transeunt bonorum tormenta, malorum gaudia. Hi cum istis tormentis adepti 1174C sunt gloriam aeternam; et isti ex indebitis gaudiis, aeternam poenam. Quandocunque te vincit acedia, accipias hoc scriptum, et imagineris haec omnia diligenter. Et cogita de tempore quod sic perdis, quod illi qui in inferno sunt, darent totum mundum, si haberent, pro eo. Cum habes aliquas tribulationes, cogita quod illi qui sunt in paradiso, carent eis. Similiter cum habes aliquas consolationes, cogita illos de inferno carere eis. Omni die cum vadis cubitum, examina diligenter quid cogitasti et quid dixisti in die, et quomodo utiliter tempus et spatium, quod datum est ad acquirendum vitam aeternam, dispensasti. Et si bene transivisti, lauda Deum; si male vel negligenter, lugeas, et sequenti die non differas confiteri. Si aliquid cogitasti, dixisti, vel fecisti quod 1174D tuam conscientiam multum remordeat, non comedas antequam confitearis. Istud in fine pono, ut imagineris duas civitates: unam plenam omnibus tormentis, quae est infernus; alteram plenam omni consolatione, quae est paradisus. Et ad unam illarum oportet te currere. Vide quid te possit trahere ad 799 malum, vel impedire a bono. Credo quod nihil invenies. Certus sum quod si bene servaveris ea quae sunt hic, Spiritus sanctus habitabit in te, et perfecte docebit te facere omnia. Ergo bene serves ista, et nihil negligas. Et lege ea in septimana bis, scilicet in die Mercurii, et in die Sabbati: et ut inveneris te fecisse quod scriptum est, lauda Deum, qui est pius et misericors in saecula saeculorum. Amen.