S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0067

EPISTOLAE, I - C.

1 EPISTOLA PRIMA. AD ROBERTUM NEPOTEM SUUM, QUI DE ORDINE CISTERCIENSI TRANSIERAT AD CLUNIACENSEM. Robertum consanguineum, qui vel horrore strictioris regulae, seu vitae laxioris illecebra, vel etiam blanditiis et subdolis aliorum susurris inductus a Cisterciensibus ad Cluniacenses transierat, mira charitate et affectu plusquam paterno revocat.

0068C

1. Satis et plusquam satis sustinui, dilectissime 0069A fili Roberte, si forte Dei pietas, et tuam per se, et meam per te animam dignaretur invisere: tibi scilicet inspirando salutarem compunctionem, mihique de tua salute laetitiam. Sed quoniam usque adhuc frustratum me cerno ab exspectatione mea, jam non valeo tegere dolorem meum, anxietatem reprimere, dissimulare tristitiam. Unde et contra juris ordinem cogor revocare, laesus, eum qui me laesit; spretus, requirere contemptorem; injuriam passus, injuriatori satisfacere; rogare denique, a quo rogari debueram. Dolor quippe nimius non deliberat, non verecundatur, non consulit rationem, non metuit dignitatis damnum; legi non obtemperat, 0070A judicio non acquiescit, modum ignorat et ordinem: id omnimodo et solummodo satagente animo, quo vel careat, quod se dolet habere; vel habeat, quo se dolet carere. At, inquis, nec laesi quempiam, nec sprevi; sed spretus potius ego, ac multifarie laesus, tantum fugi malefactorem meum. Cui injuriam feci, si injurias fugi? An non expedit cedere persecutori, quam resistere? fugere ferientem, quam referire? Recte: assentio. Non ut contenderem coepi haec, sed ut contentionem dirimerem. Fugere persecutionem non est culpa fugientis, sed persequentis. Non contradico. Omitto quod factum est, non requiro cur, vel quomodo factum est: culpas non discutio, non 0071A retracto causas, non recordor injurias. Solent enim haec magis instigare, quam mitigare discordias. Solum quod mihi magis est cordi, loquor. Me miserum, quod te careo, quod te non video, quod sine te vivo, pro quo mori, mihi vivere est; sine quo vivere, mori! Non igitur quaero cur abieris, sed quod jam non redieris queror; non causas discessionis, sed moras causor regressionis. Veni tantum, et pax erit: revertere, et satisfactum est. Redi, inquam, redi, et laetus cantabo: Mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32).

2. Fuerit certe meae culpae quod discessisti. Delicato quippe adolescentulo austerus exstiteram, et tenerum durus nimis inhumane tractavi. Hinc enim et praesens quondam adversum me, quantum memini, 0071B murmurare solebas; 2 hinc et nunc, sicut audivi, etiam absenti derogare non cessas. Non tibi imputetur. Possem forsitan excusare et dicere, quia sic lascivi pueritiae motus coercendi erant; ac rudibus annis debebantur aspera illa disciplinae districtioris initia. Scriptura attestante, quae ait, Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte (Prov. XXIII, 13); et rursum: Quos enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et illud: Utiliora sunt verbera amici, quam oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Sed fuerit, ut dixi, meae culpae quod discessisti: ne dum de reatus perpetratione contenditur, emendatio retardetur. At vero hinc vel procul dubio incipiet esse et tuae, si non parcas poenitenti, induigeas confitenti: quia 0071C potui quidem aliquando in aliquibus fuisse erga te indiscretus, sed certe non malevolus. Quod si et in futuro hanc ipsam indiscretionem meam suspectam habes; noveris me jam non esse qui fueram, quia nec te puto fore qui fuisti. Mutatus mutatum invenies, et quem ante metuebas magistrum, comitem amplectere securus. Itaque sive mea culpa recesseris, ut tu putas, et ego non excuso; sive tua, ut multi putant, etsi ego non accuso; sive mea simul et tua, quod ego magis puto: ex hoc jam si redire renueris, solus profecto inexcusabilis eris. Vis ab omni culpa liber esse? revertere. Si tuam agnoscis, ignosco: ignosce et tu mihi, ubi meam agnosco. Alioquin aut tibi nimis indulges, qui tuam culpam et agnoscis, et 0071D dissimulas; aut mihi nimis immisericors es, cui nec satisfacienti ignoscendum putas.

3. Jam si redire recusas, aliam quaere occasionem unde falso blandiaris conscientiae tuae: quia non 0072A erit ultra quod formidare debeas de rigore districtionis meae. Neque enim formidandum est quod futurus sim praesenti formidolosus, cui adhuc absenti jam toto sum corde [al. corpore] prostratus, totis adstrictus visceribus. Humilitatem exhibeo, charitatem promitto: et tu times? Intrepidus veni quo te vocat humilitas, pertrahit charitas. Securus accede, talibus praeventus obsidibus. Fugisti saevum, revertere ad mansuetum: revocet te mea lenitas, cujus severitas effugavit. Vide, fili, quam te cupiam duci, non spiritu servitutis iterum in timore, sed spiritu adoptionis filiorum, in quo clamare et tu non confundaris, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): causam utique tanti doloris mei non minis apud te, sed blandimentis; precibus, non terroribus agens. Alius 0072B forsitan aliter tentaret. Et vere quis alius non magis discuteret reatum, et incuteret metum; non oppoponeret votum, et proponeret judicium; non argueret inobedientiae, non indignaretur apostasiae; quod de tunicis ad pelliceas, de oleribus ad delicias, quod denique ad divitias de paupertate transieris? Sed ego novi animum tuum, qui facilius possit amore flecti, quam timore compelli. Denique quid necesse est his pungere non recalcitrantem, valde timidum magis exterrere, per se satis 3 erubescentem confundere amplius: cui sua ratio magister, cui propria conscientia virga, et ingenita verecundia lex disciplinae est? Quod si cui mirum videtur, quomodo puer verecundus, simplex timoratus, ausus fuerit contra voluntatem fratrum, magistri imperium, regulare 0072C decretum, suum deserere et votum, et locum: miretur etiam quod et David sanctitati subreptum sit (II Reg. XI), quod sapientiae Salomonis illusum (III Reg. XI), quod Samson fortitudini obviatum (Judic. XVI). Qui protoplastum dolo captum expulit de patria felicitatis, quid mirum si tenero subripuit adolescentulo in loco horroris et vastae solitudinis? Huc accedit quod nec, sicut illos Babylonicos senes, species decepit eum (Dan. XIII, 8); nec, sicut Giezi, pecuniae amor (IV Reg. V, 20); nec honoris ambitio, sicut Julianum Apostatam; sed fefellit illum sanctitas, seduxit religio, perdidit auctoritas seniorum. Quaeris quomodo?

4. Primo quidem missus est magnus quidam prior 0072D ab ipso principe priorum; foris quidem apparens in vestimentis ovium, intrinsecus autem lupus rapax; deceptisque custodibus, aestimantibus quippe ovem esse, vae! vae! admissus est solus ad solam lupus 0073A oviculam. Nec refugit ovicula lupum, quem et ipsa putabat ovem. Quid plura? attrahit, allicit, blanditur, et novi evangelii praedicator commendat crapulam, parcimoniam damnat; voluntariam paupertatem, miseriam dicit; jejunia, vigilias, silentium, manuumque laborem, vocat insaniam: e contrario otiositatem, contemplationem nuncupat; edacitatem, loquacitatem, curiositatem, cunctam denique intemperantiam nominat discretionem. Quando, inquit, delectatur Deus cruciatibus nostris? ubi praecipit Scriptura quempiam sese interficere? Qualis vero religio est fodere terram, silvam excidere, stercora comportare? Nunquid non sententia Veritatis est, Misericordiam volo, et non sacrificium? (Matth. IX, 13.) et, Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur 0073B et vivat? (Ezech. XXXIII, 11.) et, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur? (Matth., V, 7.) Utquid vero Deus cibos creavit, si non liceat manducare? utquid nobis corpora dedit, si prohibeat sustentare? Denique, qui sibi nequam, cui bonus? (Eccli. XIV, 5.) Quis unquam sanum sapiens, carnem suam odio habuit? (Ephes. V, 29.)

5. Talibus tandem allegationibus male credulus puer circumventus seducitur, seductorem sequitur, Cluniacum ducitur; tondetur, raditur, lavatur; exuitur rusticanis, vetustis, sordidis; induitur pretiosis, novis ac nitidis; et ita in conventum suscipitur. Sed cum quali putas honore, cum quo triumpho, cum quanta reverentia? Defertur ei super omnes coaetaneos suos, et tanquam victor rediens a pugna, sic laudatur 0073C peccator in desideriis animae suae (Psal. X, 3). Sustollitur in altum, statu non mediocri collocatur, ita ut multis senioribus praelatus sit adolescens: favet, blanditur, congratulatur ei universa fraternitas; exsultant omnes, tanquam victores capta praeda, quando dividunt spolia (Isai. IX, 3). O Jesu bone! quam multa facta sunt pro unius animulae perditione! Cujus ad haec quantumlibet robustum pectus non emollesceret? cujus interior, quantumvis spiritualis, oculus non turbaretur? cui inter talia ad suam liceat recurrere conscientiam? quis denique in tanta pompa vel veritatem valeat agnoscere, vel obtinere humilitatem?

6. Mittitur interea pro eo Romam. Apostolica 0073D compellatur auctoritas; et ut Papa non neget assensum, suggeritur ei infantem olim a parentibus oblatum fuisse monasterio. Non fuit qui refelleret (nec enim contradictor est exspectatus), judicatum est de parte, abjudicatum absentibus. Justificati sunt qui injuriam fecerunt, exciderunt a causa qui passi sunt, absque satisfactione absolvitur reus. Firmatur privilegio crudeli nimium clemens sententia absolutionis; quo reportato 4 confirmaretur fluctuanti male suasa stabilitas, securitas dubitanti. Et hic tenor litterarum, haec judicii summa, haec totius causae definitio, ut teneant qui tulerunt, sileant qui amiserunt: inter haec autem pereat anima pro qua Christus 0074A mortuus est, et hoc, quia Cluniacenses volunt. Fit professio super professionem, vovetur quod non solvetur; proponitur quod non tenebitur; et cum primum pactum irritum factum sit, in secundo geminatur praevaricatio, et fit supra modum peccans peccatum (Rom. VII, 13).

7. Veniet, veniet qui male judicata rejudicabit, illicite jurata confutabit; qui faciet judicium injuriam patientibus (Psal. CXLV, 7), qui judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae (Isai. XI, 4). Veniet pro certo, qui per prophetam minatur in Psalmo dicens: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Quid faciet de injustis judiciis, qui ipsas quoque justitias judicabit? Veniet, inquam, veniet dies 0074B judicii: ubi plus valebunt pura corda, quam astuta verba; et conscientia bona, quam marsupia plena: quandoquidem Judex ille nec falletur verbis, nec flectetur donis. Tuum, Domine Jesu, tribunal appello: tuo me judicio servo, tibi committo causam meam, Domine Deus sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda (Jerem. XI, 20); cujus oculi sicut fallere nolunt, ita falli non possunt; tu vides qui tua, vides qui quaerunt et sua (I Cor. XIII, 5). Tu nosti quibus ei visceribus in cunctis tentationibus suis semper adfuerim, quantis pro eo gemitibus aures tuae pietatis pulsaverim, qualiter ad quaeque illius scandala, perturbationes, molestias ego urebar, torquebar, affligebar. Et nunc timeo ne frustra. Puto enim, quantum expertus sum, adolescentis per se 0074C satis ferventis et insolescentis nec corpori talia expedire fomenta, nec menti illa gloriae tentamenta. Itaque, arbiter meus Domine Jesu, de vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem (Psal. XVI, 2).

8. Videant et judicent, quid potius stare debuerit, an votum patris de filio, an filii de se ipso, praesertim cum filius aliquid majus devoverit. Videat et famulus tuus legislator noster Benedictus, quid regularius fuerit, utrum quod factum est de infantulo, nesciente ipso; an quod ipse per se postmodum prudens et sciens fecit, cum jam aetatem haberet ut de se loqueretur. Quanquam dubium non sit; promissum illum fuisse, non donatum. Nec 0074D enim petitio quam Regula praecipit, pro eo facta fuit a parentibus; nec manus illius cum ipsa petitione involuta palla altaris, ut sic offerretur coram testibus. Ostenditur deinde terra, quae cum illo, et pro illo dicitur data fuisse, Sed si cum terra eum receperunt, cur non et cum terra eum retinuerunt? An forte requirebant magis datum quam fructum, et pluris aestimata est terra quam anima? Alioquin oblatus monasterio, quid quaerebat in saeculo? nutriendus Deo, cur expositus erat diabolo? Ovis Christi cur inventa est patere morsibus lupi? De saeculo quippe, non de Cluniaco, te teste, Roberte, venisti Cistercium. Quaesisti, petisti, pulsasti; sed 0075A pro tui adhuc teneritudine, te licet invito, dilatus es per biennium. Quo tempore patienter expleto, et absque calumnia, tuis demum precibus, multisque (si meministi) lacrymis, diu exspectatam impetrasti misericordiam; et quem satis desideraveras ingressum, obtinuisti. Post haec per annum juxta Regulam (Reg. S. Benedicti, capp. LVIII, 58, 59), in omni patientia probatus, perseveranter et sine querela conversatus, post annum sponte professus; tunc primum saeculari veste rejecta, religionis habitum suscepisti .

9. O insensate puer! quis te fascinavit non solvere vota tua, quae distinxerunt labia tua? Annon vel ex ore tuo justificaberis, vel ex ore tuo condemnaberis? Quid de parentis voto sollicitus es, 0075B negligens tui; cum ex ore tuo, non illius, habeas judicari; tuorum, non illius, vota labiorum exigendus sis? Et quid tibi 5 frustra quispiam blanditur de absolutione apostolica, cujus conscientiam divina ligatam tenet sententia? Nemo, inquit, mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Nunquid et hoc persuadebunt non esse retro respicere, qui dicunt tibi: Euge, euge? (Psal. XXXIX, 16.) Filiole, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10). Noli credere omni spiritui (I Joan. IV, 1). Sint tibi multi necessarii, unus autem sit sibi consiliarius de mille (Eccli. VI, 6). Tolle occasiones, respue blandimenta, adulationibus claude aures, te interroga de te, quia tu te melius nosti quam alius. Attende cor 0075C tuum, discute intentionem, consule veritatem: tua tibi conscientia respondeat, cur abieris, cur Ordinem tuum, cur fratres, cur locum, cur me, qui et tibi propinquus carne, et propinquior spiritu sum, deserueris. Si ut arctius, ut rectius, ut perfectius viveres; securus esto, quia non retro aspexisti: sed et gloriare cum Apostolo dicens: Quae retro oblitus, et ad ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam gloriae (Philipp. III, 13). Sin alias, noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20): quoniam, ut cum venia tui dixerim, quidquid tibi amplius indulges in victu, vestituque superfluo, in verbis otiosis, in vagatione licentiosa et curiosa, quam videlicet promisisti, quam apud nos tenuisti; hoc procul 0076A dubio retro aspicere est, praevaricari est, apostatare est.

10. Et haec dico, fili, non ut te confundam, sed ut tanquam filium charissimum moneam: quia etsi multos habeas in Christo paedagogos, sed non multos patres (I Cor. IV, 14). Nam si dignaris, et verbo, et exemplo meo in religionem ego te genui. Nutrivi deinde lacte, quod solum adhuc parvulus capere poteras; daturus et panem, si exspectares ut grandesceres. Sed heu! quam praepropere et intempestive ablactatus es! Et vereor ne totum quod foveram blandimentis, roboraveram adhortationibus, orationibus solidaveram; jamjamque evanescat, deficiat, pereat; et lugeam miser, non tam cassi laboris damnum, quam damnatae sobolis miserabilem casum. 0076B Placetne tibi quod alius nunc glorietur de te, qui nihil utique laboravit in te? Simile mihi contigit, quod et illi meretrici apud Salomonem: cui videlicet parvulus suus ab altera, quae suum a se oppressum exstinxerat, furtim sublatus est (III Reg. III, 20). Tu quoque de sinu mihi, et utero abscissus es. Ablatum gemo, repeto violenter avulsum. Non possum oblivisci viscera mea; quorum nimirum parte detracta non modica, non potest nisi torqueri pars reliqua.

11. Verumtamen quo tuo commodo, qua tui necessitate hoc nobis moliti sunt amici nostri? quorum manus sanguine plenae sunt (Isai. I, 15; LIX, 3), quorum animam meam pertransivit gladius (Luc. II, 35), quorum dentes arma et sagittae, et lingua 0076C eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam utique mihi, si in 6 aliquo unquam eos offenderam (quod utique mihi conscius non sum), plenam prorsus rependere vicem. Mirum vero si non plus talione recepi; si videlicet tale aliquid in eos deliquisse potui, quale nunc ab eis pertuli. Nam, ut verum fatear, non os de ossibus meis, vel carnem de carne mea; sed tulerunt mihi gaudium cordis mei, fructum spiritus mei, coronam spei meae, et (velut mihi sentire videor) animae meae dimidium. Utquid hoc? forte miserti sunt tui: et caeco caecum ducenti indignantes, ne perires post me, in suum te transtulere ducatum. O molesta charitas! o dura necessitudo! Tantum tuam dilexere salutem, ut in meam impingerent. 0077A Nisi me perempto, tu salvari non poteras? Et utinam ipsi te absque me salvent. Utinam et si ego moriar, vel tu vivas. Sed quid? Salus ergo magis in cultu vestium, et ciborum est opulentia, quam in sobrio victu vestituque moderato? Si pelliciae lenes et calidae, si panni subtiles et pretiosi, si longae manicae et amplum caputium, si opertorium silvestre et molle stamineum, sanctum faciunt; quid moror et ego quod te non sequor? Sed haec infirmantium sunt fomenta, non arma pugnantium. Ecce enim qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Vinum et simila, mulsum et pinguia corpori militant, non spiritui. Frixuris non anima saginatur, sed caro. Multi in Aegypto fratres, multo tempore Deo sine piscibus servierunt. Piper, gingiber, cuminum, 0077B salvia, et mille hujusmodi species salsamentorum, palatum quidem delectant, sed libidinem accendunt. Et tu mihi in his securitatem pones? tu cum hujusmodi tutam duces adolescentiam? Prudenter sobrieque conversanti satis est ad omne condimentum sal cum fame; qua sola non exspectata, necesse est alias atque alias de nescio quibus succis extraneis confici permistiones, quae videlicet palatum reparent, gulam provocent, excitent appetitum.

12. Sed quid faciet, inquis, qui aliud non potest? Bene. Scio quia delicatus es, et quod his assuetus modo, duriora non possis. Sed quid, si potes facere ut possis? Quaeris quomodo? Surge, praecingere, tolle otium, exere vires, move brachia, complosas explica manus, exercitare in aliquo; et statim senties 0077C sola te appetere quae famem tollant, non fauces demulceant. Reddet quippe sapores rebus exercitium, quos tulit inertia. Multa quae respuis otiosus, post laborem sumes cum desiderio. Siquidem otium parit fastidium, exercitium famem; fames autem 0078A miro modo dulcia reddit, quae fastidium facit insipida. Olus, faba, pultes, panisque cibarius cum aqua, quiescenti quidem fastidio sunt, sed exercitato magnae videntur deliciae. Jam forte tunicis dissuetus exhorres nimium eas, tam propter hiemis frigus, quam propter aetatis ardorem: sed 7 nunquid legisti, Qui timet pruinam, veniet super eum nix? (Job VI, 16.) Vigilias times et jejunia, manuumque laborem: sed haec levia sunt meditanti flammas perpetuas. Recordatio deinde tenebrarum exteriorum facit non horrere solitudinem. Si futuram cogitas de verbis otiosis discussionem (Matth. XII, 36), non valde displicebit silentium. Fletus aeternus et stridor ille dentium, ante cordis oculos reductus, pares tibi reddet mattam et culcitram. 0078B Denique si totum de nocte, quod Regula praecipit (Reg. S. Benedicti, cap. 9 sqq.), bene ad psalmos vigilaveris; nimis durus erit lectus, in quo quiete non dormias. Si tantum in die, quantum professus es, manibus laboraveris; durus erit cibus quem libenter non comedas.

13. Surge, miles Christi, surge, excutere de pulvere, revertere ad praelium unde fugisti, fortius post fugam praeliaturus, gloriosius triumphaturus. Habet quidem Christus multos milites qui fortissime coeperunt, steterunt, vicerunt: paucos autem qui de fuga conversi, rursus se periculo ingesserint quod declinaverant; rursus fugarint hostes quos fugiebant. Et quia omne rarum pretiosum; gaudeo te de illis posse esse, qui quanto rariores, tanto apparebunt 0078C gloriosiores. Alias autem si multum timidus es, cur vel times ubi non est timor, non autem times ubi magis est timendum? An quia fugisti ex acie, putas te manus hostium evasisse? Libentius te insequitur adversarius fugientem, quam sustineat repugnantem; 0079A et audacius insistit a tergo, quam resistat in faciem. Securus nunc projectis armis capis matutinos somnos, cum illa hora Christus resurrexerit: et ignoras quod exarmatus, et tu timidior, et hostibus minus timendus sis? Armatorum multitudo circumvallaverunt domum, et tu dormis? Jam ascendunt aggerem, jam dissipant sepem, jam irruunt per posticum. Tutiusne est ergo tibi ut te inveniant solum, quam cum aliis; nudum in lectulo, quam armatum in campo? Expergiscere, sume arma, et fuge ad commilitones tuos, quos fugiens deserueras; ut qui te ab eis disjunxerat, ipse te denuo timor jungat. Quid armorum refugis pondus et asperitatem, delicate miles? Adversarius instans et circumvolantia spicula facient clypeum non esse oneri, loricam non sentiri vel galeam. 0079B Et quidem subito procedenti de umbra ad solem, de otio ad laborem, grave cernitur omne quod incipit; sed postquam ab his dissuescere, et ad illa se paulisper assuescere coeperit, usus tollit difficultatem, invenitque facile esse quod impossibile ante putavit. Solent etiam fortissimi milites audita buccina ante congressum trepidare; at ubi ad praelium ventum fuerit, spes victoriae, et timor ne vincantur, reddit intrepidos. Quid vero tu trepidas, quem fratrum unanimitas armatorum circummuniet, cui Angeli assistent a latere, quem dux belli Christus praeibit, suos animans ad victoriam, et dicens: Confidite, ego vici mundum? (Joan. XVI, 33.) Si Christus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII, 31.) Securus potes pugnare, ubi securus es de victoria. O vere 0079C tuta cum Christo, et pro Christo pugna! in qua nec vulneratus, nec prostratus, nec conculcatus, nec millies (si fieri possit) occisus, fraudaberis a victoria, tantum ne fugias. Sola causa, qua perdere possis victoriam, fuga est. Fugiendo potes illam amittere, moriendo non potes: et beatus si pugnando moriaris, quia mortuus, mox coronaberis. Vae autem tibi, si declinando pugnam, perdis et victoriam simul et coronam! Quod ipse avertat a te, fili dilectissime, qui in judicio de his meis litteris majorem tibi habet inferre damnationem, si nullam ex eis in te repererit emendationem.

8 EPISTOLA II. AD FULCONEM PUERUM QUI POSTEA FUIT LINGONENSIS ARCHIDIACONUS. Fulconem canonicum regularem, quem avunculus blanditiis et promissis ad saeculum retraxerat, graviter et serio monet, ut potius Deo quam avunculo obediat et adhaereat.

0079D

Bonae indolis adolescenti FULCONI, frater BERNARDUS peccator, inde laetari in adolescentia, unde in senectute non poeniteat.

1. Non miror si mireris, sed miror si non mireris, unde mihi ut ad te scribere vellem, civem rusticus, scholaticum monachus, cum nulla hinc tibi occasio necessaria occurrat, nulla se ratio patens 0080A ostendat. At si attenderis quod scriptum legis, Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I 14); et illud, Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5): forsitan intelliges quidquid illa jusserit, non esse praesumptum. Charitas enim ad te objurgandum me compulit, quae tibi condolet, quamvis non dolenti: quae tibi miseretur, licet non miserabili. Et inde magis dolet, quod cum sis dolendus, non doles: et inde magis miseretur, quod cum miser sis, miserabilis non es. Nec frustra forsitan tibi compatitur, dummodo patienter tu audias unde compatiatur. Vult te tuum sentire dolorem, ut jam non habeas unde dolere: vult te tuam scire miseriam, ut incipias miser non esse. O bona mater charitas, quae sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos; 0080B diversis diversa exhibens, sicut filios diligit universos! Cum te arguit, mitis est; cum blanditur simplex est. Pie solet saevire, sine dolo mulcere: patienter novit irasci, humiliter indignari. Ipsa est quae hominum mater et Angelorum, non solum quae in terris, sed etiam quae in coelo sunt, pacificavit. Ipsa est quae Deum homini placans, hominem Deo reconciliavit. Ipsa est, mi Fulco, quae fratres illos, cum quibus olim dulces capiebas cibos, habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII, 7). Haec talis tamque honorabilis mater a te se queritur offensam, expostulat laesam. Laesa tamen non provocat: sed spreta te revocat, ostendens tibi in te de se veraciter scriptum esse, Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Licet laesa, licet offensa, si conversus 0080C fueris ad illam, obviabit tibi quasi mater honorificata. Comtemptus oblita sui, ruet in amplexum tui; gaudens quem perdiderat, esse inventum; qui mortuus fuerat, vivum (Luc. XV, 32).

2. Sed in quo, inquis, laesi? in quo contempsi? Audi. In eo, procul dubio, quod te quem sinu suo lacte nutriendum materno susceperat, ante tempus ablactasti; quod expertam lactis dulcedinem, in quo posses crescere in salutem, tam leviter, tam celeriter exsufflasti. O puer insensate! o puer magis sensu quam aetate! quis te fascinavit a bene incoepto itinere tam cito discedere? Avunculus, inquies. Sic Adam quondam uxorem, uxor serpentem ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. 0080D CXL, 4), praetendebant, uterque tamen suae culpae dignam excepit sententiam (Gen. III, 16). Nolo decanum accuses, nolo te per illum excuses: inexcusabilis enim es. Illius culpa tuam non excusat. Quidnam ille fecit? Nunquid te rapuit? nunquid vim intulit? Rogavit, non ligavit; blandiendo attraxit, non violenter traxit. Quis te cogebat credere blandienti, assentire attrahenti? Ille sua nondum reliquerat; quid mirum si te qui suus eras, requirebat? Si agnum de grege, vitulum de armento cum perdit, requirit, et nemo causatur; te quoque, qui multis ovibus vel vitulis apud eum pluris es, ademptum 0081A si repetit, quis inde miretur? Siquidem non usurpat illam sibi perfectionem, de qua dicitur: Si quis abstulerit tua, ne repetas (Luc. VI, 30). Repetebat ergo suum, qui sua adhuc tenebat. At tu qui jam saeculum spreveras, saecularem sequi debebas? Fugit ovis tremebunda, veniente 9 lupo; abscondit se columba tremens, accipitre viso; de cavernula sua mus esuriens exire non audet, ambiente cato: et tu cum videbas furem, currebas cum eo? (Psal. XLIX, 18.) Nam quid aliud quam furem dixerim, qui pretiosam Christi margaritam, id est animam tuam, furari non dubitaverit?

3. Volebam, si possem, illius errorem dissimulare, ne odium et nullum fructum consequerer ex veritate. Sed non potui, fateor, intactum transire, 0081B quem usque ad hanc diem comperi Spiritui sancto pro viribus restitisse. Nam qui manum non retinet a malo quo [al. quod], potest, licet quandoque frustretur effectus, non minus culpatur affectus. In me certe fervorem novitium exstinguere voluit; sed, Deo gratias, non valuit. Alteri quoque nepoti suo Guirrico, cognato tuo, multum restitit: sed quid nocuit? Imo plurimum praestitit. Destitit invitus tandem senex avunculus a perseeutione; exstitit invictus puer nepos, gloriosior de tentatione. Sed heu! quomodo te vicit, qui illum vincere non potuit? Aut quomodo qui te vicit, ab illo superatus est? Nunquid te fortior ille? nunquid prudentior? Certe qui antea utrumque noverant, Guirrico Fulconem praeferebant. At postquam ventum est ad bellum, exitus indicavit 0081C hominum errasse judicium. Ibi, proh pudor! fugit qui praeferebatur, ubi fortiter vicit qui inferior credebatur.

4. Sed quid de avunculi dicam malitia, qui a Christi militia retrahit nepotes suos, ut secum trahat ad inferos? Itane solet beare amicos? Quos Christus vocat secum in aeternum mansuros, avunculus revocat secum in aeternum arsuros. Miror si jam Christus ei non irascatur, et dicat: Quoties volui congregare nepotes tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur tibi domus tua deserta (Matth. XXIII, 37). Christus dicit, Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum caelorum (Matth. XIX, 14): avunculus 0081D ait. Sinite nepotes meos ut ardeant mecum. Christus dicit, Mei sunt, mihi debent servire: Sed oportet, inquit avunculus, eos mecum perire. Christus dicit: Mei sunt, ego illos redemi: Sed ego, inquit avunculus, eos nutrivi. Tu quidem, ait Christus, illos nutristi, sed pane meo, non tuo; ego vero redemi non sanguine tuo, sed meo. Sic carnalis avunculus contra Patrem spirituum pro nepotibus certat, quos dum bonis cupit onerare terrenis, coelestibus exhaeredat. Christus tamen non rapinam arbitratus, si suos quos fecit et redemit sanguine proprio, ad se venientes collegerit, juxta quod ante promiserat, Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI, 37), Fulconi primo pulsanti laetus aperuit, laetis amplexibus laetum excepit. 0082A Quid plura? veterem hominem exuitur, et novum induitur; quodque solo nomine exstiterat, moribus et vita canonicum profitetur. Fama volat, bonus odor Christo; rei novitas circumquaque diffusa pervenit ad aures avunculi.

5. Quid ergo faceret carnalis nutritius, qui carnis, quam nutrierat, quam carnaliter amabat, solatium perdebat? Etsi aliis fuit res illa odor vitae ad vitam (II Cor. II, 16), sed non illi. Qnare? Quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim illi videtur (I Cor. II, 14). Nam si spiritum Christi haberet, non tam de carne doleret, quam gauderet de spiritu. Sed quia terrena, non quae sursum sunt, sapiebat, turbatus et tristis tale aliquid secum volvebat: Quid audio? vae mihi! a 0082B quanta spe cecidi! Sed quid? debetne stare quidquid absque meo consilio, absque mea licentia fecerit? Quod jus, quae lex, quae justitia, quae ratio, ut quem ex utero nutriendum suscepi, alius fruatur adulto? Jam caput aspersum canis, heu! vitae meae reliquum expendam cum moerore, quia me deseruit baculus senectutis meae. Heu mihi! si hac nocte expetitur a me anima mea, quae paravi, cujus erunt? (Luc. XII, 20.) Promptuaria mea plena, eructantia ex hoc in illud: oves meae fetosae, abundantes in egressibus suis; boves meae crassae cui remanebunt? (Psal. CXLIII, 13.) Praedia, prata, domus, argentea vasa et aurea, 10 cui congregata sunt? Ditiores quosque ac quaestuosiores ecclesiae meae honores acquisieram mihi; reliquos, etsi non licebat 0082C habere, spe tamen in Fulcone tenebam. Quid igitur faciam? Propter illum unum tot et tanta perdam? Nam quidquid sine illo possederim, amisisse me judico. Quin potius et ista retinebo, et illum revocabo si potero. Sed quomodo? Factum est, auditum est. Quod factum est, non potest non fieri: quod auditum est, celatum esse non poterit. Fulco canonicus est regularis; si revertitur ad saeculum, notabilis erit et infamis. Sed tolerabilius est hoc audire de illo, quam vivere sine illo. Cedat ergo nunc honestas utilitati, pudor necessitati. Malo non parcere verecundiae pueri, quam miserabili subjacere tristitiae.

6. Acquiescens itaque consilio carnis, rationis 0082D oblitus et legis, tanquam leo paratus ad praedam (Psal. XVI, 12), et sicut leaena rapto catulo rapiens et rugiens, sacra non veritus, sanctorum irrupit habitaculum, in quo tirunculum suum Christus absconderat a contradictione linguarum, postmodum admisturus consortio Angelorum. Quaerit ac flagitat reddi sibi nepotem suum; queritur et clamat injuste se ab illo relictum, Christo reclamante et dicente: Quid agis, miser? quid furis? quid me persequeris? Non sufficit tibi, quod tuam, tuoque exemplo multorum mihi animas tuleris, si non etiam hunc ausu sacrilego rapias de manu mea? Non times tu futurum judicium? an contemnis terrorem meum? Cui hoc facis? cui bellum indicis? Terribili utique, et ei qui aufert spiritum principum (Psal. LXXV, 13). 0083A Insane, redi ad cor tuum; memorare novissima tua, et non peccabis (Eccli. VII, 40): memorare quae tua substantia, et utiliter timebis. Et tu puer, inquit, si assenseris, si acquieveris, morte morieris . Memento uxoris Lot de Sodoma quidem creptae, quia Deo credidit; sed in via mutatae, quia retro aspexit (Gen. XIX, 26). Disce in Evangelio quod non liceat retro aspicere ei, qui semel manum ad aratrum misit (Luc. IX, 62). Avunculus tuus quaerit animam tuam, qui jam perdidit suam. Verba oris ejus, iniquitas et dolus. Noli intelligere, fili mi, ut male agas (Psal. XXXV, 4); noli intendere in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). Ecce in via qua ambules, abscondit laqueos, tetendit retia. Molliti sunt sormones ejus super oleum, 0083B et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22). Vide, fili mi, ne capiaris a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Configat carnes tuas divinus timor, ne te decipiat carnalis amor. Blanditur, sed sub lingua ejus labor et dolor; lacrymatur, sed insidiatur; insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem dum attrahit eum (Psal. X, 7, 9). Cave, inquam, fili mi, ne acquiescas carni et sanguini (Galat. I, 16); nam gladius meus devorabit carnes (Deut. XXXII, 42). Sperne blandimenta, contemne promissiones. Promittit magna, sed ego majora; offert plura, sed ego plurima. Dimittes ergo pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterna? Alioquin oportet te solvere vota tua, quae distinxerunt labia tua. Juste exigitur ad solvendum, qui non cogitur ad vovendum: nam etsi 0083C cum pulsares, non repuli; tamen ut intrares, non compuli. Non licet ergo dimittere quod sponte promisisti: non est fas requirere quae per te dimisisti. En utrumque vestrum praemoneo, utrique salubriter consulo. Tu, inquit ad avunculum, regularem ne reducas ad saeculum; quia si reducis, seducis quem apostatare facis. Tu, regularis, saecularem ne sequaris; quia si illum sequeris, me persequeris, cui de te ipso injuriam facis. Tu si seduxeris animam pro qua mortuus sum, crucis meae te constituis inimicum. Qui enim non colligit mecum, dispergit (Matth. XII, 30); quanto magis qui collectos dispergit? Tu vero si ei consentis, a me dissentis; quia qui non est mecum, contra me 0083D est (Ibid). Quanto magis qui mecum fuit, si me deserit, contra me est? Tu si circumvenis parvulum qui ad me venit, seductor ac sacrilegus judicaberis: tu vero si quod aedificaveras, iterum destruis; praevaricatorem te constituis. Ambos vos necesse est meo judicio praesentari, ambos assistere meo tribunali: alter de propria praevaricatione, 11 alter de alterius seductione judicabitur; et unde alteri in iniquitate sua morietur, inde morientis sanguis de manu alterius requiretur (Ezech. III, 18). Haec et his similia, utriusque teste conscientia, utrique, Christe, invisibiliter, sed terribiliter intonabas; his 0084A sacris monitis amborum mentes pie terrendo pulsabas. Quis ad haec non timeret, timendo recipisceret, nisi qui more aspidis surdae et obturantis aures suas, vocem venefici incantantis sapienter, aut non audiret (Psal. LVII, 5, 6), aut se audire dissimularet?

7. Sed usquequo jam satis vel nimis longam protrahimus epistolam, dum inviti loquimur rem silentio dignam? Cur tantis circuitionibus ad veritatem ambimus, dum pudenda revelare timemus? Dicam tamen, dicam cum pudore, quod multis cognitum, occultare etsi volo, non valeo. Sed quare cum pudore? Utquid me scribere pudeat, quod illos non puduit facere? Si pudeat audire quod impudenter egerunt; non pudeat emendare quod 0084B libenter non audiunt. Proh dolor! neutrum illorum revocare potuit, aut illum a seductione timor et ratio; aut hunc a praevaricatione pudor et professio. Quid plura? verba praecipitationis concinnat lingua dolosa: concepit dolorem, et persuasit iniquitatem. Subvertit perversus conversum: revertitur canis ad vomitum (II Petr. II, 22). Ecclesia vestra suum recepit alumnum, quem melius habebat amissum. Sic Lugdunum olim, studio similiter et industria sui decani, ejusdem decani nepotem, suum canonicum, quem bene perdiderat, male recuperavit. Sicut ille Fulconem beato Augustino, sic Othbertum iste sancto Benedicto subripuit. O quam ordinatius ipse cum sancto sanctus efficeretur, quam cum perverso sanctus perverteretur! o quam pulchrius senem saecularem 0084C puer religiosus ad se traheret, et sic vinceret uterque, quam religiosum saecularis ad se retraheret, in quo victus est uterque! O senem infelicem! o avunculum crudelem! qui jam decrepitus, statim moriturus, nepotis animam prius interfecit; quem ut peccatorum suorum haberet haeredem, a Christi sorte privavit! Sed qui sibi nequam est, cui bonus? (Eccli. XIV, 5.) Maluit in suis facultatibus habere successorem, quam pro iniquitatibus intercessorem.

8. Sed quid ad me de decanis magistris nostris, qui principatum meruerunt in ecclesiis? Clavem scientiae tenent, et primas cathedras in conventibus possident. Viderint ipsi qualiter subditos judicent, 0084D fugitivos revocent, revocatos, si ita voluerint, iterum effugent, dispersos colligant, collectos dispergant: quid ad me? Fateor, aliquantum in illos propter te, mi Fulco, modum nostrae parvitatis excessi; dum tuam de illis cupio palliare verecundiam, temperare culpam. Omitto ergo illos, ne non tam reprehensioni, quam reprehensori juste indignentur; nec tam de sua correctione cogitent, quam mihi de praesumptione calumnientur. Non Ecclesiae principem, sed puerum scholarem objurgare suscepi, qui nesciat indignari, non norit irasci. Nisi forte et tu sensu, non malitia parvulus, idipsum 0085A mihi calumnieris, et dicas: Imo quid mihi et ipsi? quid ad illum de peccato meo? Nunquid ego sum monachus? Et ad hoc, fateor, quod respondeam non habeo; nisi quod confisus sum tum de tua, quam in te credidi, ingenita mansuetudine, tum de Dei charitate, qua et in principio epistolae excusasse me memini. Ejus zelo tantum tui erroris misertus, tantum tuae miseriae compassus sum, quatenus supra modum et morem meum de te non meo me intromiserim. Gravis lapsus tuus ac miserabilis casus provocavit me ut hoc praesumpserim. Quem enim coaetaneorum tuorum me vidisti arguere? cui vel brevissimas aliquando litteras direxisse? Non tamen quod omnes caeteros sanctos putaverim, aut nihil in eis reprehensione dignum 0085B invenerim.

9. Cur ergo, inquis, singulariter me reprehendis, cum et in aliis videas quod justius forsitan reprehendere possis? Ad quod ego: Propter singularitem erroris tui, propter immanitatem peccati tui. Nam etsi 12 plerique alii perdite vivunt, etsi inordinati et indisciplinati sunt; nondum tamen ordinem aut disciplinam professi sunt. Sunt quidem peccatores, sed non praevaricatores. Tu vero quantumlibet modeste et honeste vivas; si caste, si sobrie, si omnino religiose te habeas: Deo tamen minus accepta est tua religio, quam deturpat voti praevaricatio. Idcirco, charissime, ne te tuis coaetaneis compares, a quibus professio te separat; nec respectu saecularium de tua tibi forte paulo graviori 0085C continentia blandiaris, cum tibi Dominus dicat: Utinam te calidum aut frigidum invenissem. Hic ostenditur aperte, quia minus Deo tepidus places, quam si vel quales illi sunt, frigidus esses. Illos utique Deus patienter exspectat de frigore quandoque ad calorem proficere, te vero indignans advertit de calore jam in teporem defecisse. Et quia tepidum te inveni, incipiam, inquit, te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15, 16). Et merito, quia tu ad tuum vomitum redisti, quia tu ejus gratiam evomuisti.

10. Heu! quomodo Christum tam cito fastidis de quo scriptum est: Mel et lac sub lingua ejus? (Cant. IV, 11.) Miror, quod ad gustum cibi dulcissimi nausearis; si tamen gustasti quam dulcis est Dominus. 0085D Aut certe nondum gustasti, et nescis quid sapit Christus; ideoque non appetis inexpertum: aut si gustasti, et dulce non sapuit, sanum non habes palatum. Ipse quippe Dei est sapientia, quae ait: Qui comedit me, adhuc esuriet; et qui bibit me, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Sed quomodo potest esurire vel sitire Christum, plenus quotidie siliquis porcorum? Non potes bibere simul calicem Christi, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20). Calix daemoniorum superbia est, calix daemoniorum detractio et invidia est, calix daemoniorum crapula et ebrietas est; quae cum impleverint vel mentem vel ventrem tuum, Christus in te non invenit locum. Non mireris quod dico. In domo avunculi tui non potes inebriari 0086A ab ubertate domus Dei. Cur, inquis? Quia domus deliciarum est. Quomodo ignis et aqua simul esse non possunt, sic spirituales et carnales deliciae in eodem se non patiuntur. Ubi crapulam ructantis inter pocula senserit Christus, vina sua, dulciora super mel et favum, menti propinare non dignatur. Ubi curiosa ciborum diversitas, ubi divitis supellectilis discolor varietas oculos pariter pascit et ventrem, coelestis panis jejunam deserit mentem. Eia laetare, juvenis, in adolescentia tua, ut decedente pariter cum aetate temporali laetitia, succedat quae te absorbeat aeterna tristitia. Sed absit hoc ab adolescentulo nostro, avertat hoc Deus a puero suo. Quin potius disperdat Dominus universa labia dolosa eorum qui tibi tale concilium donant, qui dicunt 0086B tibi quotidie, Euge, euge; et quaerunt animam tuam. Hi sunt cum quibus habitas, quorum prava colloquia [al. concilia] adolescentis bonos mores corrumpunt.

11. Sed quamdiu jam non exis de medio eorum? Quid facis in urbe, qui claustrum elegeras? quid tibi cum saeculo, qui saeculum spreveras? Funes ceciderunt tibi in praeclaris, et tu opibus inhias terrenis? Si vis habere simul et haec et illa, breviter tibi respondebitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Recepisti dixit; non, Rapuisti: ne etiam de hoc tibi frustra blandiaris, quod tuis contentus, aliena non rapias. Verumtamen quae sunt illa tua? Beneficia Ecclesiae? Recte. Quia surgis ad vigilias, vadis ad missas, horis chorum 0086C nocturnis diurnisque frequentas; bene facis. Sic Ecclesiae praebendam gratis non accipis. Dignum est ut qui altario deservit, de altario vivat. Conceditur ergo tibi, ut si bene deservis, de altario vivas; non autem ut de altario luxurieris, ut de altario superbias, ut inde compares tibi frena aurea, sellas depictas, calcaria deargentata, varia griseaque pellicea a collo et manibus ornatu purpureo diversificata. Denique quidquid praeter necessarium victum ac simplicem vestitum de altario retines, tuum non est; rapina est, sacrilegium est. Orabat quidem sapiens tantum victui suo tribui necessaria non superflua (Prov. XXX, 8). 13 Habentes, ait Apostolus, victum et vestitum (I Tim. IV, 8); non, Victum et ornatum. Et quidam alius 0086D sanctus: Si dederit, inquit, mihi Dominus panem ad manducandum, et vestimentum quo operiar (Gen. XXVIII, 20). Nota, quo operiar. Sic ergo et nos contenti simus vestimentis quibus operiamur, non quibus lasciviamus, non quibus superbiamus, non quibus mulierculis vel simulari, vel placere studeamus. Sed hoc faciunt, inquis, cum quibus habito; si non facio quod caeteri, de singularitate notabor. Propterea, inquam, exi de medio eorum. ne aut in urbe notabiliter vivas, aut exemplo pereas aliorum.

12. Quid agis in urbe, delicate miles? Commilitones tui quos fugiens deseruisti, pugnant et vincunt; pulsant et intrant; coelum rapiunt et regnant - 0087A et tu sedens super ambulatorem tuum, indutus purpura et bysso, circuis plateas, vicos perambulas? Haec sunt pacis ornamenta, non belli munimenta. An dicis, Pax et non est pax? (Ezech. XIII, 10.). Purpura non propulsat libidinem, non superbiam, non avaritiam repellit; et si qua sunt alia ignea inimici jacula, non exstinguit. Denique, quod magis metuis, febrem non prohibet, mortem non arcet. Ubi sunt arma bellica? ubi scutum fidei? ubi galea salutis? ubi patientiae lorica? Quid trepidas? Plures sunt nobiscum, quam cum illis. Sume arma, resume vires, dum adhuc praelium durat. Adsunt Angeli spectatores et protectores: adest ipse Dominus adjutor et susceptor, qui doceat manus tuas ad praelium, et digitos tuos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). Procedamus in adjutorium 0087B fratrum, ne si forte sine nobis pugnent, sine nobis vincant, sine nobis ingrediantur; novissime cum clausa fuerit janua, sero pulsantibus, nobis de intus respondeatur: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). Fac, quaeso, te prius sciri, fac te prius videri: ne tunc nesciaris ad gloriam, sciaris autem ad poenam. Si te Christus agnoscit in bello, recognoscet in coelo; et sicut promisit, manifestabit tibi se ipsum (Joan. XIV, 21); si tamen, et tu poenitendo et resipiscendo talem te exhibueris, ut cum fiducia dicere possis: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). His interim admonitionibus verecundum adolescentis animum pulsatum esse sufficiat. Jam enim nostris etiam precibus pro eo divina pulsanda est pietas; quae si ad ictus nostrarum invectionum 0087C ejus mentem vel parum mollitam invenerit, confido de ipsa, quod citius nos de ipso laetificabit.

EPISTOLA III. AD CANONICOS REGULARES DE AILDICURTE. Laudibus suis se terreri magis, quam demulceri. Deinde quosdam ex canonicis S. Augustini, a se susceptos non esse impediendos.

0088A

Clericorum qui sunt in loco qui dicitur Aildicurtis, Deo servientium, sancto conventui, magistro S. et discipulis, pusillus grex Clarae-Vallensium fratrum, et eorum qualiscumque minister frater BERNARDUS, in spiritu ambulare, et spiritualiter omnia examinare .

Exhortatio illa in litteris vestris tam salubris, tam compendiosa, magna quidem scientiae mira charitatis vestrae indicia, mirantibus nobis et congratulantibus praefert. Sed quod de laudibus nostris pro vestra devotione, quae tamen non probastis, tam excellentia praemisistis; etsi ad humilitatis quoque formam (quantum ex vobis est) non mediocriter instruere 0088B nos potuit, conscientias tamen nostras multo inferius jacentes, quantum in nobis est, vehementer exterruit. Quis enim nostrum suam attendens conversationem, tanta 14 de se et tam indebita, sine magno vel metu, vel periculo possit audire? De hujusmodi quippe alieno, seu etiam proprio se judicio committere, securum non est. Qui enim judicat nos, Dominus est (id. IV, 4). Caeterum de fratribus, de quorum salute vestram nimirum charitatem sollicitam esse cognovimus, ut securos vos reddamus; noveritis multorum illustrium virorum, et maxime clarissimi viri Willelmi Catalaunensis episcopi, hortatu et consilio ad nos declinasse, seque a nobis suscipi multis precibus ac supplicationibus impetrasse: ea videlicet intentione, ut ob tenorem arctioris 0088C vitae, ab institutionibus beati Augustini ad observantias sancti Benedicti Dei adjutorio sic transeant, ut tamen ab ejus magisterio qui unus est omnibus Magister in coelo et in terra (Matth. XXIII, 8), non discedant; illamque primam fidem, quam apud vos, 0089A imo quam primum in Baptismo promiserunt, non irritam faciant, sed salvam integramque custodiant. Talibus itaque taliter susceptis, absit ut sinceritatem vestram, aut in suscipiendo laesam, aut in retinendo laedendam esse credamus: dum tamen illos, si forte infra annum probationis, qui regulariter constitutus est, coepta deserere, et ad vos redire velle contigerit invitos non detineamus. Alioquin, sanctissimi fratres, vestra non refert, ut spiritum libertatis qui in eis est, anathemate inconsulto frustra impedire nitamini: nisi forte (quod Deus avertat) quae vestra, non quae Jesu Christi sunt, quaerere studeatis.

EPISTOLA IV. AD ARNOLDUM ABBATEM MORIMUNDI. Arnoldum abbatem, temere relicto monasterio peregrinantem, ad monasterii curam revocat, fratrum scandala et gregis pericula exponens.

0089B

Domno abbati ARNOLDO, frater BERNARDUS de Clara-Valle, spiritum compunctionis et consilii.

1. Primo scire te volo, domnum Cisterciensem, necdum quando tuus nuntius ad nos venit, de Flandria, quo paulo ante per nos transierat, remeasse; et ob hoc nec litteras accepisse, quas ei jussisti praesentari, et adhuc esse tantae a te praesumptae novitatis ignarum. Felix interim, cui tam tristes rumores, vel ad tempus liceat ignorare. Deinde quod de tui, desperando nos, revocatione interdicis, ne quod quasi inconcusse apud te fixum est, frustra tibi litteras dirigendo dissuadere conarer: in hoc 0089C tibi obedire fortasse quidem pro ratione non debui; revera autem prae dolore, fateor, non potui: cum etsi pro certo scirem, ubi te opportune invenissem, ipse potius venissem, quam has misissem, effecturus fortasse per me ipsum, quod nullis litteris possum. Rides forsitan meam hujusmodi tanquam cassam fiduciam, utpote propriae pertinaciae conscius: ad quam utique flectendam, nullam vim, nullam precem, nullam speras praevalere industriam. At vero ego de illius potentia non diffidens qui dixit: omnia sunt possibilia credenti (Marc. IX, 22): fidenter usurpans et mihi illam sententiam, Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 13): quamvis in magna parte lapidei cordis tui obstinationem et ipse non ignorem, utinam nunc tamen, 0090A sive fructuose, sive frustra, tuo lateri adhaererem. Quanta quae me movent adversum te, frustra nescio an fructuose, jacerem tibi in faciem; non solum verbis, sed et vultu et oculis. Tuis deinde provolutus vestigiis, tenerem pedes; amplecterer genua; totusque a collo pendens, illud mihi dulcissimum 15 caput deoscularer, quod sub uno mecum proposito, suavi jugo Christi jam pluribus annis attritum est. Flerem quoque, quantum valerem, rogarem et obsecrarem per Dominum Jesum, quatenus parceres, primo quidem ejus cruci, qua utique redemit quos tu quantum in te est, perimis; collegit quos tu dispergis. Perimis, inquam, et dispergis, sive quos tecum ducis, sive quos hic deseris: quibus utique etsi diversum, non dispar tamen utrisque metuimus 0090B periculum. Deinde etiam parceres et nobis amicis tuis: quibus licet immeritis, nonnisi fletum et lacrymas reliquisti. O si hoc mihi licuisset, flexissem forsitan affectione, quem ratione non possum: pectusque illud ferreum, quod nec Christi timore in hac re duntaxat cedere acquiescit, fraterna forte pietas emollisset. Sed heu! et hanc nobis copiam substraxisti.

2. O magna nostri Ordinis columna! Patienter quaeso, audi amicum vel absentem, tuae penitus discessionis impatientem, tuo medullitus et labori, et periculo compatientem. O, inquam, magna nostri Ordinis columna! non metuis te ruente magnam mox procul dubio ruinam secuturam? At ego, inquies, non ruo: scio quod facio; bonam conscientiam habeo. 0090C Esto: credimus tibi de te. Sed nunquid de nobis, qui jam et gravia tuo ex discessu gementes sustinemus scandala et graviora paventes exspectamus pericula? An et tu quoque non ignoras ista, sed dissimulas? Qua ratione ergo multorum faciendo ruinam, te ruere non praesumis: qui in hoc videlicet positus eras, ut non quod tibi est utile, sed magis quod aliis; nec quae tua, sed quae Jesu Christi sunt, quaerere debeas? Quomodo, inquam, securus abis, qui gregi tibi commisso omnem de se securitatem in perpetuum aufers? Quis occurret lupis incursantibus? quis consolabitur in tribulationibus? quis providebit in tentationibus? quis denique leoni resistet rugienti, et quaerenti quem devoret? Patebunt 0091A sine dubio morsibus malignantium, qui devorant plebem Christi sicut escam panis. Heu! quid facient novellae plantationes Christi, quae per manus tuas consitae fuerant diversis in locis, et locis horroris, et vastae solitudinis? Quis circumfodiet? quis impinguabit fimo? quis sepem circumdabit? quis succrescentes sollicitus erit rescindere surculos? Aut flante profecto tentationum vento, tenerrimae adhuc, heu facile eradicabuntur: aut inter fruteta certe simul exorientia, cum non erit qui purget, suffocatae nullum afferent fructum.

3. Quae cum ita sint, judica tu quale hoc tuum bonum erit, aut si vel esse poterit bonum cum tantis malis. Quantumlibet dignos facturum te fructus poenitentiae confidas, nonne hujuscemodi spinis necesse 0091B erit suffocari? Nonne denique si recte offers, et non recte dividis, peccas? (Gen. IV, 7, sec. LXX.) Quid enim? Rectene forte dividere esse dices, soli animae tuae consulere; et filios tuos quos orphanos relinquis, consilio paterno destituere? O miseros et miserabiles, et eo miserabiliores, quo vivo se conspiciunt orbari patre! Quanquam dubitare te quoque oportuerit, an vel tibi recte consulas, in eo videlicet, quod absque consilio fratrum et coabbatum tuorum, absque patris et magistri tui licentia, rem tam novam praesumis. Illud etiam multos permaxime movet, quod pueros imbecilles et delicatos juvenes tecum ducis. Alioquin si boni et robusti sunt, desolatae domui fuerant necessarii: si delicati (ut dixi) et imbecilles, durae ac laboriosae peregrinationi non 0091C erunt idonei. Sed et regendis animabus eorum nequaquam te ultra credimus velle praeesse: quippe cujus cognovimus esse propositum, pastoralem abjicere sarcinam duntaxat tuorum, et soli deinceps vivere tibi. Valde enim incongruum esset, ut alibi praesumptuose non vocatus resumeres, quod alibi prohibitus inconsulte relinquis. Sed jam ne omnia scienti multa superfluo ingeram: in fine et in fide tibi polliceor, si opportunitatem loquendi tecum mihi dederis, daturum 16 me operam, quatenus idipsum quod inordinate et periculose aggressus es, licite et ob hoc secure peragas. Vale.

EPISTOLA V. AD ADAM MONACHUM. Dehortatur, ne Arnoldo abbati Morimundi adhaereat, nec se peregrinationis, aut potius vagationis ejus socium praebeat.

0091D

1. Tua mihi satis comperta humilitas, et instantis periculi necessitas praebet mihi fiduciam conveniendi te acrius, et arguendi liberius. O insensate! quis te fascinavit tam cito recedere ab illo saluberrimo consilio, in quo dudum tibi pariter et mihi, Deo solo teste, conventum est? Cogita, insipiens, vias tuas, et converte pedes tuos in testimonia Domini. Non recordaris, quod primo in Majori-Monasterio 0092A tuae conversionis initia dedicasti; secundo apud Fusniacum, nostrae te qualicumque providentiae commendasti; tertio in Morimundo stabilitatem tuam firmasti; quarto mecum rursus inito consilio, suggestae tibi ab abbate Arnoldo peregrinationi, imo vagationi, ingenue abrenuntiasti; ipsius quoque tibi consortium, si non ipse licite posset abire, illicitum judicasti? Quid enim? Licitene, dices, illum recedere, qui et sibi commissis lacrymabile scandalum reliquit, nec commissoris licentiam exspectavit?

2. Sed quorsum, inquies, tendunt haec, quae sic retractare voluisti? Ut te manifestae levitatis arguam, ut Est et Non esse apud te evidenter ostendam: sicque errorem tuum jam tandem agnoscens 0092B et erubescens, vel sero discas ab apostolo, non omni spiritui credere (Joan. IV, 1); discas a Salomone multos quidem amicos, unum autem habere consiliarium de mille (Eccli. VI, 6); discas Praecursoris Domini exemplo, non solum mollibus non vestiri, sed nec in modum vento agitatae arundinis (Matth. XI, 9, 8) circumferri omni vento doctrinae; discas ex Evangelio domum tuam supra petram fundare (Matth. VII, 24); discas et cum discipulis serpentis non oblivisci prudentiam cum simplicitate columbae (Matth. X, 16): et tam ex his, quam ex aliis atque aliis Scripturarum testimoniis hanc colligas summam, quantum tibi videlicet usque modo milleformis ille seductor illusit, qui cum in te boni initium non valuit praepedire, invidit perseverantiae: 0092C hoc nimirum suae posse sufficere malitiae judicans, si hanc posset auferre tibi, quam solam virtutum noverat coronari. Obsecro te per viscera misericordiae Christi, ut nullatenus abeas, aut vel non priusquam ad nos loco quidem opportuno venias loqui, si quod forte tantis malis, quae jam nobis ex vestra discessione, aut venisse sentimus, aut ventura metuimus, queat remedium inveniri. Vale.

EPISTOLA VI. AD BRUNONEM COLONIENSEM. Monachos quosdam abbatis Morimundi vagabundos opera Brunonis reduci cupit ad monasterium.

Domino BRUNONI viro illustri, et dilecto suo, frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, salutem, 0092D et si quid potest peccatoris oratio.

1. Ex quo dudum Remis nostri invicem utrique gratam cepimus notitiam, non puto vos nostrae penitus fuisse parvitatis oblitum. Et ob hoc non timide tanquam ad extraneum, sed fidentissime scribo ad vos quaecumque volo, ut ad notum et familiarem nostrum. Arnoldus abbas Morimundensis, in grave totius nostri Ordinis scandalum, suum nuper monasterium satis inordinate deseruit: quippe qui nec coabbatum suorum in tam scrupuloso facto exspectavit consilium; nec ipsius, cui praecipuam debebat 0093A subjectionem, abbatis 17 scilicet Cisterciensis, licentiam vel assensum: sed cum esset homo sub potestate, habens et ipse sub se milites, potestatis impatiens superioris, alienum quidem jugum a propria cervice superbus abjecit, suum autem superbior in subjectos retinuit. Siquidem de magna multitudine monachorum, quos circuiens mare et aridam inaniter congregarat, non Christo, sed sibi; paucis admodum, hisque simplicioribus ac remissioribus relictis desolatis, meliores quosque et perfectiores sui socios erroris assumpsit. Inter quos, tres quorum nos maxime ablatione turbavit, ausus est etiam seducere, et secum ducere statuit; Evrardum videlicet fratrem nostrum [al., vestrum], et Adam quem bene nostis, nobilemque illum puerum 0093B Conradum, quem et pridem non sine scandalo tulerat de Colonia. Quos tamen, si operam dare volueritis, vestra confidimus posse revocari industria.

2. Nam de ipsius Arnoldi revocatione, quia jam in pluribus ejus inflexibilis animi obstinationem probavimus, incassum laborare vos nolumus. Audivimus autem Evrardum et Adam, et nonnullos ejusdem consortii alios fratres, in vestris adhuc partibus demorari. Quod si verum est, oportet vos eos per vos interim, si dignamini, convenire, flectere precibus, ratione convincere, et columbinam eorum simplicitatem prudentia instruere serpentina; ne putent obedientiam inobedienti adhaerere, ne licite sequi se posse confidant vagantem illicite, ne seducantur deserere professum Ordinem 0093C propter inordinatum hominem; cum ipsum quoque angelum de coelo, si aliud eis evangelizaverit, dubitare non oporteat apostolica auctoritate anathema dicere (Galat. I, 8): et ab ipso doceantur Apostolo, se ab omni fratre inquiete ambulante debere subtrahere (II Thess. III, 6). Qui vos quoque doceat, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17), donec omnibus abrenuntiantem, probatum sibi Christus vindicet discipulum. Valete.

EPISTOLA VII. AD ADAM MONACHUM. Adamum ut ad monasterium vel nunc tandem abbate mortuo redeat, hortatur: ostendit, in tali causa nullum fuisse obedientiae vinculum. Demum respondet, cur aliorum Ordinum religiosos recipiat.

0093D

1. Si maneres in charitate, quam in te olim aut novimus aut putavimus, charitatis profecto damna sentires, quae utique sunt scandala pusillorum. Nec enim charitas charitatem offenderet aut contemneret, cum sentiret offensam. Nam se ipsam non potest negare, nec enim in se divisa est. Novit potius in se divisa conjungere: conjuncta dividere nescit. Proinde, ut dixi, si maneret in te, non sileret, non quiesceret, non dissimularet, gemens et aestuans, 0094A et intra pium pectus tuum procul dubio submurmurans illud: Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. II, 29.) Siquidem benigna est, pacem diligit, congaudet unitati. Sola quippe est quae illam generat, colligat, solidat, et conservat ubicunque servari cognoscitur in vinculo pacis. Infensa ergo vobis hac tam honorabili matre unitatis et pacis, quo pacto, quaeso, vestrum quodcunque sacrificium Deo fore acceptum praesumitis, cum absque illa nec martyrium quidem aliquid esse putet Apostolus? (I Cor. XIII, 3.) Aut qua ratione vobis forte infensam non esse confiditis [al. creditis], cujus castis visceribus, cujus charis pignoribus tam inhumane agendo non pepercistis nec parcitis, scindentes unitatem, rumpentes vinculum pacis? Ponendum est 0094B ergo munus quodcumque offerre paratis, et prius habenti adversum vos, non fratri, sed fratrum multitudini reconciliandum. Ecce nimirum universae fraternitatis unitas adversum vestram paucitatem, quodam veluti vestri discessus gladio sauciata conqueritur, 18 quasi quae plangens miserabiliter dicat: Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cantic. I, 5). Et merito: qui enim non est cum illa, contra illam est. Putas sine gemitu tam justum filiae gemitum pia possit mater charitas audire? Ideo et ipsa nostris lacrymis jungens suas, ait de vobis: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2). Charitas ipse Deus est. Pax nostra Christus, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). In trinitate unitas maxime commendatur. Cui ergo charitas, 0094C pax et unitas irata cognoscitur, quid habet in regno Christi et Dei?

2. Sed forsitan dicis: Abbas noster abduxit nos, et secum ire praecepit; num inobedientes esse debuimus? Scis quidem, nisi forte oblitus sis, quid quadam die, communicato mecum jam conspirati scandali consilio, ac diligenter mutua collatione discusso, inter nos convenerit. In quo si permansisses, et de te illud non incongrue diceretur: Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum (Psal. I, 1). Sed esto. Debuistis obedire filii patri, magistrum sequi discipuli. Licuerit certe abbati monachos suos ducere quo libuerit, et docere quod voluerit: sed quandiu vixit. Nunc vero mortuo illo, quem vel audire doctorem, 0094D vel sequi ducem cogimini, quo adhuc tam grave scandalum emendare cunctemini? Quis jam prohibet, non dico me, sed Deum nostrum per os Jeremiae benigne vos revocantem audire? Ait enim: Nunquid qui cecidit, non resurget? aut qui aversus est non revertetur? (Jerem. VIII, 4.) An et ille moriens interdixit, ne vel post casum tentetis resurgere, post aversionem mutire audeatis de reversione? Itane etiam defuncto necesse est vos obedire, et obedire contra charitatem, obedire in vestrae ipsorum salutis periculum? Sed arbitror quod nequaquam firmius seu tenacius 0095A dices esse vinculum abbatum ad subditos, quam conjugum ad se ipsos, quorum quippe Deus copulam, et non homo, inviolabili ligavit sacramento, loquente Salvatore: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Apostolo autem asserente, solutam esse mulierem a lege viri mortuo illo (Rom. VII, 2); tu te abbatis existimas defuncti lege teneri, et hoc contra legem quae sanction est, legem videlicet charitatis?

3. Et haec dixi, non quod putem vos vel viventi in hoc paruisse debere, aut vel dicendam esse obedientiam sic paruisse. Alioquin generalis de hujusmodi illa sententia est: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). At ne forte quis abbatum etiam in malo obedientiam ab 0095B hoc maledicto liberam esse contendat, audi alibi apertius: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii (Ezech. XVIII, 20). Ex his ergo liquido apparet, mala imperantibus non esse parendum, praesertim dum pravis obtemperans imperiis, in quo homini videris obediens, Deo plane, qui omne quod perperam agitur interdixit, inobedientem te exhibes. Valde autem perversum est profiteri te obedientem, in quo nosceris superiorem propter inferiorem, id est divinam propter humanam, solvere obedientiam. Quid enim? quod jubet homo, prohibet Deus; et ego audiam hominem surdus Deo? Non sic Apostoli. Clamant quippe dicentes: Melius est obedire Deo, quam hominibus (Act. V, 29). Hinc Dominus in Evangelio Pharisaeos increpans: 0095C Quare ei vos, inquit, transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? (Matth. XV, 3.) Et per Isaiam: Sine causa autem, ait, colunt me, mandata et doctrinas hominum tenentes (Isai. XXIX, 13). Et item ad Protoplastum: Pro eo quod obedisti voci uxoris tuae plus quam meae, maledicta terra in opere tuo (Gen. III, 17). Igitur facere malum, quolibet etiam jubente, constat non esse obedientiam, sed potius inobedientiam.

4. Sane hoc advertendum, quod quaedam sunt pura bona: quaedam pura mala, et in his nullam deberi hominibus obedientiam: quoniam nec illa omittenda sunt, etiam cum prohibentur; nec ista, vel cum jubentur, committenda. Porro inter haec 0095D sunt media quaedam, quae pro modo, loco, tempore vel persona, et mala possunt esse, et bona: et in his lex posita est 19 obedientiae, tanquam in ligno scientiae boni et mali, quod erat in medio paradisi. In his profecto fas non est nostrum sensum sententiae praescribere magistrorum: in his omnino praelatorum nec jussio, nec prohibitio contemnenda. Videamus ne forte tale fuerit quod arguimus in vobis; et ob hoc forsitan argui non debuerit. Quod evidentius elucebit, si praemissae divisionis exempla subjecero. Fides, spes, charitas, et caetera hujusmodi, pura sunt bona: quae quia male non possunt vel juberi vel teneri, bene non possunt vel prohiberi vel non teneri. Pura mala sunt furtum, sacrilegium, adulterium, et caetera talia, quae utique nec vel bene 0096A praecipi vel perfici possunt, nec male prohiberi vel non fieri. Adversus hujusmodi non est lex. Nullius quippe prohibitio valet obviare praeceptis: nullius jussio praejudicare prohibitis. Sunt deinde media, quae quidem per se nec bona esse noscuntur, nec mala: possunt tamen indifferenter et bene pariter et male vel prohiberi, vel juberi, sed male nullatenus in his a subditis obediri. Ex his sunt, ut exempli gratia ponam, jejunare, vigilare, legere, et quaeque talia. Sciendum vero quia media quaedam in purorum plerumque bonorum seu malorum transeunt rationem. Nam conjugium cum et fieri liceat, et non fieri, factum jam solvi non licet. Quod ergo ante nuptias medium esse liquebat, in jam conjugatis puri boni vim obtinet. Item propria possidere, 0096B saeculari quidem homini medium est, quoniam et non possidere licet: monacho vero quia possidere non licet, purum malum est.

5. Videsne jam, frater, vestrum factum cui potissimum membro divisionis conveniat? Si puris aptandum bonis, probabile est: si puris malis deputandum, vituperabile est: sin vero collocandum inter media: via quidem excusari forsitan potest propter obedientiam, mora vero penitus non potest, quae non fit per obedientiam. Nam mortuo jam abbati, si quid ante jussit quod non debuit, nequaquam esse parendum, superior patefecit disputatio. Et si res per se jam satis elucescat, tamen propter quosdam qui quaerunt occasionem, ubi ratio non suppeditat, clarum faciam breviter, et ita clarum ut omnis dubietatis 0096C umbra dispareat; quod nec purum, nec medium bonum, sed plane purum fuerit malum sic obedisse, sic vestrum monasterium reliquisse. Et quidem taceo de mortuo, qui suum et solum jam judicem habet Deum, et vere nunc suo domino aut stat aut cadit: ne forte indignans, et merito indignans dicat Deus: Tulerunt omnes a me judicium. Tamen ad correctionem viventium, non quidem quod gessit, sed quod jussit discutio; utrum videlicet illa jussio vim habere debuerit, quatenus in scandalum multorum ei fuerit obsequendum. Et praemittendum, quod si qui simpliciter, nihilque suspicantes mali, male licet proficiscentem secuti sunt, putantes eum episcopi Lingonensis et abbatis Cisterciensis 0096D (nam utrique debitor erat) licentia proficisci (quod utique nonnullos de illo comitatu sic credidisse incredibile non est); nostra haec illos non tangit reprehensio, dummodo ubi compererint, sine mora regrediantur.

6. Igitur adversus illos tantum, imo pro illis sermo est nobis, qui scientes et prudentes miserunt manus in ignem, qui conscii praesumptionis secuti sunt praesumptorem; non audientes Apostolum prohibentem et denuntiantem, ut se ab omni fratre ambulante inordinate subtraherent (II Thess. III, 6); contemnentes et ipsius Domini vocem dicentis: Qui non colligit mecum, dispergit (Matth. XII, 30). Vos, fratres, vos, inquam, aperte et specialiter notat illud apud Jeremiam, quod cum dolore quidem reminiscor, 0097A opprobrium. Haec est, inquit, gens quae non audivit vocem Dei sui (Jerem. VII, 28). Dei enim proprie vox est ista, hostem suum proprio designantis ex officio, et tanquam digito demonstrantis, ut simplices ab ejus impio deterreat consectatu: Qui non est, inquit, mecum, dispergit: ac si dicat, In hoc te jam mecum non esse intelligas, si sequeris dispersorem. Deo ergo clamante, 20 Qui non colligit mecum, dispergit; sequi vos oportuit dispersorem? Deo, inquam, vos invitante ad colligendum, homini potius ad dispergendum obsequi debebatis? Magistros contemnebat, subditos exponebat, socios conturbabat; et vos videntes furem currebatis cum eo! Silere de mortuo statueram: sed compulsus sum, fateor, aliquantulum praetergredi, dum non potuit 0097B improbari obeditio, si non reproba monstraretur et jussio. Porro jussio et actio hominis cum diversa non fuerint, impossibile visum est unam sine altera vel approbari, vel respui. Liquet tamen hujuscemodi jussioni non fuisse obtemperandum, Deo quippe imperante contraria. Item majorum institutis, minorum non esse praeponenda, aut communibus privata non praejudicare imperia quis dubitat? Nam ex Regula sancti Benedicti (Jerem. LXXI) hoc habemus.

7. Possem quidem abbatem Cisterciensem ad medium deducere, qui utique superior illo quantum pater filio, quantum magister discipulo, quantum denique abbas commisso sibi monacho, merito se a vobis propter ipsum queritur fuisse contemptum. Possem 0097C et episcopum, cujus nihilominus quia non fuit exspectatus consensus, inexcusabilis est et contemptus, cum ad ipsos et de ipsis Dominus dicat: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Sed quoniam his posset ambobus opponi et anteponi Romani pontificis tanquam gravior auctoritas; cujus quippe vos aiunt praemuntios fuisse licentia (quae et ipsa licentia suo quidem loco erit discutienda (Infra, n. 9); talis potius proferatur, cujus omnino fas non sit auctoritati contradicere. Certe summus ille Pontifex qui per sanguinem proprium solus et semel introivit in sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. IX, 12) terrifica voce denuntiat in Evangelio, ne quis unum de pusillis ejus audeat scandalizare (Matth. XVIII, 6). Vobis autem 0097D unius donetur scandalum, si non ultra processit malum. Facilis sequetur venia culpam, ex qua grave damnum non oritur. Nunc vero quod dubium non est, pluribus scandalizatis, quis aperte non videat quam inhumane humanam jussionem divinae praetuleritis? Quod quidem audere, quis nisi amens dicere audeat bonum esse aut bonum fieri posse, quantaelibet dignitatis homine praecipiente? Quod autem nec bonum est, nec bene fieri potest, purum procul dubio malum est. Unde consequenter advertitur, quod iter vestrum in multorum usurpatum scandalum, ac per hoc et contra Dei mandatum, non purum bonum aut medium, sed purum omnino fuerit malum: quoniam quidem et purum bonum semper bonum est, et medium bene fieri potest.

0098A 8. Quomodo ergo vel abbatis jussio, vel Papae permissio licitum facere valuit, quod purum (sicut irrefutabiliter probatum est) malum fuit: cum superius nihilominus allegatum sit, ea quae hujuscemodi sunt, id est pura mala, ut nunquam juste juberi, sic nec licite posset fieri? Vides quam inanis excusatio de humana obedientia, ubi in Deum convincitur facta transgressio? Nec timendum mihi arbitror, quod ad illud Domini responsum de sibi nuntiato scandalo Pharisaeorum refugias, ut quomodo ille nihili pendebat dicens, Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV, 14); ita et nostra vobis scandala non esse timenda existimes. Vides nempe quam nil simile habeat in hac parte proportio. Nam si compares personas, illic Pharisaei superbi, hic 0098B pauperes Christi scandalizantur: si causas, hic levitas ibi veritas in causa esse dignoscitur. Rursus, quod et superius propositum est, vos non solum divinis humana, sed et communibus privata praetulisse imperia, hoc solum ad probationem sufficiat, quod vestrae illi et novitati insolitae, et insolenti praesumptioni, non tantum nostri Ordinis universitas, sed etiam omnium monasteriorum et consuetudo, et institutio reclamare videtur.

9. Quod et vos quoque non immerito timentes, nec satis de propria causa confidentes, remorsas ac remordentes conscientias apostolica conati estis delinire licentia. O frivolum satis remedium! quod non est aliud, nisi more Protoplastorum cauteriatis conscientiis 21 texere perizomata, videlicet ad velamentum, non 0098C ad medicamentum. Apostolicam, inquiunt, licentiam quaesivimus, impetravimus. Utiam non licentiam quaesissetis, sed consilium; id est, non ut liceret, sed an liceret. Unde tamen quaerebatis licentiam? Ut liceret quod non licebat? Facere itaque volebatis quod non licebat. Sed quod non licebat malum erat. Mala igitur erat intentio, quae in malum tendebat. Nisi forte tale hoc fuisse dicatur, quod absque licentia quidem non liceret, liceret autem si cum licentia fieret. Verum idjam superius invincibili exclusum est ratione. Nec enim Deus ubi ait, Nolite contemnere unum ex iis pusillis qui in me credunt; addidit etiam, Nisi cum licentia, aut dicens: Qui scandalizaverit unum de pusillis meis (Matth. XXIII, 10, 6), et caetera, determinavit subjungens, 0098D Sine licentia. Constat igitur ubi veritas, et veritas necessaria in causa non est, nec licite scandalum quodlibet posse a quolibet committi nec juste praecipi, nec innoxie consentiri. Hujus tamen patrandi mali quaerendam putastis esse licentiam. Sed ad quid? An ut quanto licentius, tanto securius; et quo securius, eo et periculosius peccaretis? Mira cautela, et stupenda providentia! Malum quod jam corde conceperant, opere tamen cauti fuerunt non implere nisi cum licentia. Conceperunt dolorem, sed non pepererunt iniquitatem, donec iniquo Papa conceptui praebuisset assensum. Quo lucro? quove saltem compendio mali? Nunquid ideo aut malum esse desiit, aut vel minoratum est, quia Papa concessit? Quis vero malum esse neget, assensum praebere malo? 0099A Quod tamen summum fecisse Pontificem nequaquam crediderim, nisi aut circumventum mendacio, aut importunitate victum. Quando etenim aliter hujuscemodi vobis licentiam indulgeret, seminandi videlicet scandala, schismata suscitandi, amicos contristandi, fratrum conturbandi pacem, et confundendi unitatem, propriumque insuper contemnendi episcopum? Et haec qua necessitate, necesse non habeo dicere, cum rei exitus satis indicet. Profectos nempe plangimus, profectum non cernimus.

10. His ergo talibus et tam gravibus malis dare assensum, exhibere obsequium, impendere adjutorium, tu mihi obedientiam nominas, modestiam nuncupas, appellas mansuetudinem? Tu, inquam, conaris pessima vitia virtutum palliare nominibus? 0099B An te putas hoc sine injuria facere Domini virtutum, quod virtutibus facis injuriam? Vanissimam praesumptionem, turpissimam levitatem, crudelissimam dissensionem, obedientiae, modestiae, mansuetudinis nominibus velas, et velatis sordibus sacra illa vocabula maculas. Hanc ego nunquam aemuler obedientiam: talem mihi nunquam libeat modestiam, vel potius molestiam, imitari: hujuscemodi mansuetudo semper longe fiat a me. Talis siquidem obedientia omni est contemptu deterior: talis quoque modestia ultra omnem modum extenditur. Ultra dicam, an citra? Sed verius forsitan et utroque competentius dixerim, extra. Qualis denique illa est mansuetudo, quae ipso etiam auditu omnium aures exasperat? Volo tamen eam ipsam ut et mihi modo exhibeas. 0099C Cum tam patiens sis, ut a quolibet etiam quo non licet, pertrahi non contendas; liceat et me, obsecro, paulo nunc confidentius agere tecum. Alioquin male multum merui de te, si (quod nemini soles) soli mihi indignandum putaveris.

11. Igitur tuam convenio conscientiam. Volens, an invitus profectus es? Sed si ex voluntate, jam non ex obedientia. Si autem invitus, suspectum videris habuisse imperium, cui obsequi gravabaris. Ubi vero suspicio, ibi discussio necessaria. Verum tu ut tuae patientiae dares vel caperes experimentum; nihil discutiens, trahi te passus es, non solum praeter voluntatem tuam, sed et contra conscientiam. O patientia omni digna impatientia! Non possum, fateor, 0099D non irasci huic contentiosissimae patientiae. Videbas dispergentem, et sequebaris: scandala dictantem audiebas, et obsequebaris. Vera patientia est, pati vel agere contra quod libeat: sed non praeter quod liceat. 22 Mirum vero quod hominem audiebas furtive susurrantem, Deum non audiebas aperte reclamantem, tali quasi coelitus emisso tonitru: Vae illi per quem scandalum venit! (Matth. XVIII, 7.) Non tantum autem Dominus, sed et sanguis ipsius clamore nihilominus, vehementi, surdis licet, terribiliter irrugiebat. Clamor ejus, ejus effusio. Effusus quippe pro dispersis filiis Dei ut eos congregaret in unum, juste fremebat in dispersores. Odit nimirum dispersores, qui non novit nisi colligere. Magnus ejus 0100A clamor, et vehemens, qui corpora de sepulcris, animas ab inferis excitavit. Terram coelosque tuba illa convocavit in unum, quippe quae in terra et quae in coelis sunt, pacificans. In omnem terram exivit sonus ille, et vestram non valuit rumpere surditatem? Vox nempe illa in virtute; vox illa in magnificentia. Et quid clamat? Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus (Psal. XVII, 2): et iterum: Disperge illos in virtute tua et dispone eos protector meus Domine (Psal. LVIII, 12). Sanguis Christi est, frater Adam, sanguis Christi est qui pro piis congregatis adversus impios dispersores quasi tuba exaltat vocem suam. Minatur autem se dispersores dispergere, qui pro dispersis colligendis effusus est. Et si ejus vocem tu non 0100B audis, audit eam de cujus latere manavit. Quomodo namque proprium non audit, qui Abel sanguinem audiebat? (Gen. IV, 10.).

12. Sed quid ad me, inquis? Ille viderit cui mihi contradicere fas non erat. Non est discipulus super magistrum. Docendus, non docturus, ejus lateri adhaerebam. Sequi debui, non praeire praeceptorem auditor. O istorum temporum Paule simplex, si tamen et ille alterum se tibi exhibuisset Antonium, ut quidquid vel leviter de labiis ejus procederet, necesse non haberes discutere, sed sine cunctatione ad omnia nihil haesitans obedires? O monachum obedientissimum, cui ex quibuslibet seniorum verbulis ne unum quidem iota praetervolet! Non attendit quale sit quod praecipitur, hoc solo contentus quia praecipitur, 0100C hoc solo contentus quia praecipitur. Et haec est obedientia sine mora. Si ita oportet, sine causa legitur in Ecclesia: Omnia probate, quod bonum est tenete (Thess. V, 21). Si ita oportet, deleamus jam de libro Evangelii, Estote prudentes sicut serpentes, sufficiente quippe quod sequitur, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Nec dico a subditis mandata praepositorum esse dijudicanda, ubi nil juberi deprehenditur divinis contrarium institutis: sed necessariam assero et prudentiam, qua advertatur si quid adversatur; et libertatem, qua et ingenue contemnatur. Caeterum iste, Nihil, inquit, habeo interrogare: viderit ille quid jusserit. Dic, quaeso, si dato in manus gladio, suum te armari jussisset in jugulum, 0100D acquievisses? aut si se tuo voluisset impulsu in ignem vel in aquam praecipitem dari, obtemperasses? Nonne etiam ab his non prohibere cum possis, in crimen tibi reputatur homicidii? Age ergo, vide ne forte sub praetextu obedientiae in quidpiam ei gravius inservieris. Non ignoras certe quis dixerit (nam mihi hinc fortasse non crederes) expedire scandala facientibus demergi potius in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Cur hoc dixit, nisi quia significare voluit tam gravia illos in posterum manere tormenta, ut eis comparata mors temporalis, nec poenalis esse videatur, sed commoda? Quid ergo eum scandala facere juvisti? juvisti enim sequendo illum, obsequendo illi. Nonne utilius, juxta praemissam Veritatis sententiam, 0101A molam asinariam colle ejus suspenderes, et sic eum demergeres in profundum maris? Quid ergo? Tu ille obedientissimus discipulus, illum patrem et praeceptorem tuum, quem ne puncto quidem temporis, vel transverso, ut dicitur, pedis, a te, quandiu vixit, passus es elongari, ita ut in foveam quoque post eum, non quidem caecis, sed apertis more Balaam, oculis cadere non cunctatus sis: tune, inquam, illum tuo ita beandum putasti obsequio, ut morte illi graviorem exhibueris obedientiam? Revera nunc experior, quam vera sit illa sententia: Inimici hominis, domestici illius (Michaeae VII, 6). Sic itaque sentiens, sic conscius ipse tibi, nonne, si sapis, gemis; et si non desipis, tremis? Quippe cujus obedientia non 23 meo, sed Veritatis judicio, pejor inventa est 0101B homicidio.

13. Si haec non ignoras, quomodo non trepidas? quod si trepidas, quomodo non emendare festinas? Alioquin qualem hinc ad illud tribunal terrificum conscientiam portas, ubi judex teste non indiget, ubi veritas discutit intentiones, ubi inquisitio culparum pertingit ad abdita cordis, ubi denique secretissimos recessus mentium divinus ille investigat intuitus, et ad subitum illum Solis justitiae fulgorem, animarum expansi sinus, cuncta sive bona, sive mala evomunt quae celabant? Ibi, frater Adam, facientes et consentientes pari poena punientur. Ibi fures et socii furum similem sunt excepturi sententiam. Ibi par subibunt judicium et qui lactant, et qui lactantur peccatores. Perge igitur jam dicere, Quid ad me? ille viderit. 0101C Tange picem, et dic: Non sum inquinatus ab ea. Absconde ignem in sinu tuo, et te jactato non aduri. Pone denique portionem tuam cum adulteris, nihilque tua interesse putato. Non ita Isaias: redarguit enim se ipsum, non solum quia ipse immundus, sed et quod socius sit immundorum: Quia, inquiens, vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi immunda labia habentis ego habito. Redarguit autem se dixerim, non quia cum malis habitaret, sed quia mala non redarguerit. Sic namque ait: Vae mihi quia tacui! (Isa. VI, 5.) Quando vero ipse malum facere acquiesceret, quod se in aliis non redarguisse redarguit? Quid enim etiam David? nonne alieni contagione peccati se senserat inquinari posse, cum 0101D diceret, Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum? (Psal. CXL, 4.) denique et orat dicens, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Unde etiam malorum, quorum noluit participare malum, studuit declinare consortium. Ait etenim: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Huic versiculo concinit et subsequens: Odivi, inquit, ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 4, 5). Audi denique et Sapientis consilium: Fili, mi, ait, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10).

14. Tu ergo adversus haec atque alia in hunc modum innumera veritatis testimonia, putasti cuipiam obediendum? O odiosa perversitas! Obedientiae 0102A virtus quae semper militat veritati, adversus veritatem accingitur. Felicem ego dixerim fratris Henrici inobedientiam, cui cito resipiscenti ab errore, et revertenti ex itinere, talem contigit non experiri obedientiam. Quam potiorem nunc et dulciorem suae hujusmodi inobedientiae carpit, jamjamque degustat fructum, bonam habens conscientiam, quod caeteris collegis suis fraterna corda gravi scandalo concutientibus, ipse inter fratres in proposito et Ordine suo sine querela conversetur? Cujus ego, si optio detur, pigram potius elegerim inobedientiam eum ipsius conscientia, quam horum studiosam obedientiam cum scandalo. Aestimo enim, quia melius agit iste sic inobediens abbati, sed non charitati, servando unitatem in vinculo pacis; quam illi qui ita 0102B obtemperant homini uni, ut unum praeferant unitati. Fidenter et haec addiderim, expedire magis cuilibet sola unius hominis periclitari obedientia, quam reliquis omnibus pietatis bonis, et votis propriae professionis.

15. Siquidem, ut caetera taceam, duo praecipua nobis in monasterio conversantibus observanda traduntur; subjectio abbati, et stabilitas in loco: et ita observanda, quod neutrum praepediat alterum, nec alterutrum sibi praejudicent. Ut, verbi gratia, sic te stabilem in loco exhibeas, ut abbati subjici non contemnas: sic obedias subjectus abbati, ut stabilitatem non amittas. Porro, si detestaris in loco licet perseverantem, qui abbati forte subdi contemnit imperiis; miraris si reprehendimus obedientiam, 0102C quae vobis vestrum deserendi locum vel causa exstitit, vel occasio? praesertim cum in professione regulari sic promittatur stabilitas, ut de subjectione abbati exhibenda nulla penitus mentio fiat.

16. Sed quaeris forsitan, inquiens mihi: Quid ergo 24 tu de stabilitate tua facis, quam apud Cistercium firmasti; et nunc alibi habitas? Ad quod respondeo: Ego quidem Cisterciensis monachus ibidem professus, ab abbate meo ubi nunc habito missus sum, sed missus in pace, missus sine scandalo, sine discordia, missus juxta consuetudinem et communem institutionem. Quandiu ergo in eadem qua missus sum, pace et concordia persevero, quandiu in unitate sto, communibus privata non praefero, 0102D quietus et subditus in quo positus sum permaneo, secura dico conscientia, quod promisi, firmiter teneo. Quomodo enim stabilitatis praevaricor votum, qui unanimitatis non rumpo vinculum, pacis firmamentum non desero? Et si corpus absentavit obedientia, sed spiritum semper ibidem praesentem tenet concors devotio, et in nullo dissimilis conversatio. Qua die autem (quod quidem Deus avertat) aliis incipiam vivere legibus, aliis moribus conversari, diversis diservire observantiis, adinvenire nova, extraneas usurpare consuetudines: transgressor professionis, promissam stabilitatem jam non me tenere confido. Dico ergo abbati per omnia obtemperandum, sed salva professione. Verum tu professus secundum Regulam sancti Benedicti, ubi promisisti obedientiam, 0103A promisisti et stabilitatem. Quod si obedieris quidem, stabilis autem non fueris; dum offendis in uno, factus es omnium reus: si omnium, et ipsius obedientiae.

17. Vides itaque pondus tuae obedentiae? Quomodo nempe stabilitatis transgressionem sufficit excusare, quae nec sibi quidem valet patrocinari? Idem notum est solemniter ac regulariter profiteri quemque in praesentia abbatis. In praesentia ergo tantum, non etiam ad nutum ipsius fit cujusque professio. Testis proinde adhibetur abbas, non dictator professionis; adjutor, non fraudator adimpletionis; vindex, non auctor praevaricationis. Quid igitur? Ponam in manu abbatis quod absque ulla exceptione coram Deo et sanctis ejus propria manu et ore firmavi, audiens 0103B ex Regula (Reg. S. Benedicti, cap. 58), si quando aliter fecero, a Deo me esse damnandum, quem irrideo? Si abbas meus, aut etiam angelus de coelo contraria jusserit, libere recusabo hujusmodi obedientiam, quae me transgressorem voti proprii, et pejerare faciat nomen Dei mei. Scio enim me juxta Scripturae veritatem ex ore meo vel condemnandum (Luc. XI, 22), vel justificandum; et quia os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11); et quod Deo veraciter canitur, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et quia unusquisque onus suum portabit (Galat. VI, 5), et unusquisque pro se rationem reddet (Rom. XIV, 12). Alioquin qua fronte psallam mentiens in conspectu Dei et angelorum illud de Psalmo: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea? 0103C (Psal. LXV, 13, 14.) Viderit denique abbas meus, quid sibi faciendum putet de eo quod ex Regula ad ipsum specialiter dirigitur, Ut praesentem regulam in omnibus conservet: et item, quod universaliter praecipitur, et nemo excipitur, Ut omnes scilicet per omnia magistram sequantur regulam; nec ab ea temere devietur a quoquam (Reg. S. Benedicti, capp. 64, 3). Ego sic ipsum sequi decrevi semper et ubique magistrum, ut nequaquam a Regulae, quam teste ipso juravi et statui custodire, deviem magisterio.

18. Occurramus breviter quaestioni, quae a latere nobis surgere posse videtur, et sic jam nimis longam finiamus epistolam. Videor nempe contraria loqui 0103D rei quam facio. Quaeri etenim a me potest, si hos damno, qui abbatis sui non solum consensu, sed et jussu suum monasterium deseruerunt, quo pacto illos et recipiam, et retineam, qui de aliis monateriis, fracto stabilitatis voto, et contempto seniorum imperio, ad nostrum Ordinem veniunt. Ad quod quidem brevis responsio, sed periculosa. Vereor namque displicere quibusdam quod dicturus sum. Caeterum mihi magis verendum puto, ne tacendo veritatem, illum versiculum non veraciter cantem: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Hac ergo illos ratione suscipimus, quoniam non putamus esse malum, si vota labiorum suorum, quae in locis suis potuerunt quidem promittere, sed nequaquam 0104A 25 persolvere; Deo qui ubique est, ubicumque poterunt, reddant; et solius ruptae stabilitatis damna reliquorum regularium praeceptorum integra observatione compensent. Si cui displicet hoc, et murmurat adversus hominem quaerentem salutem suam; respondebit pro eo salutis Auctor: Nonne oculus tuus nequam est, quia ille bonus? (Matth. XX, 15.) O quisquis es qui saluti invides alienae, parcito vel tuae. An nescis quod invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum (Sap. II, 24). Attende itaque tibi. Si enim ubi invidia, ibi mors; profecto non potest simul et invidere, et vivere. Quid molestus es fratri tuo, quoniam satagit quemadmodum quae processerunt de labiis suis, non faciat irrita? Si quaerat homo, ubi et quomodo persolvat quod 0104B pollicitus est Deo; quid tu perdis? Fortassis si aliquantae pecuniae tu eum debitorem teneres, circuire cogeres mare et aridam, donec usque ad novissimum quadrantem debitum redderet universum. Quid igitur meruit de te Deus tuus, quoniam non vis ut et ipse a suo quod suum est, debitore recipiat? Imo uni invidens, duos tibi reddis infensos: dum et dominum servi obsequio, et domini gratia servum fraudare conaris. Tu quare illum potius non imitaris, et ipse videlicet persolvendo quod debes? Putasne et tuum non requiretur debitum? An potius propter hoc magis irritas impie Deum, quia dicis in corde tuo, Non requiret?

19. Quid inquis? omnes ergo damnas qui similiter non faciunt? Non: sed audi quid et de ipsis sentiam; 0104C et noli frustra calumniari. Quid me vis odiosum facere multis millibus sanctorum, qui sub nostra professione non nostro conversantes more, tamen aut sancte vivunt, aut beate defuncti sunt? Non ignoro quod reliquerit sibi Deus septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal (III Reg. XIX). Audi ergo [al. ausculta ergo], aemule; calumniator, ausculta. Dixi cur de aliis monasteriis ad nostra venientes, recipiendos censuerim. Nunquid non venientes damnavi? Excuso illos, non istos accuso. Soli sunt invidi, quos excusare nec volo, nec valeo. Quibus exceptis, si quis caeterorum ad Regulae cupiat transire puritatem, sed propter scandalum non audeat, aut certe etiam ob certam corporis infirmitatem; puto quia non peccat, dum tamen 0104D in suo studeat loco sobrie, et juste, et pie conversari. Nam si qua ex more monasterii minus forte districte, quam Regula constituisse videtur, observare compellitur; excusabit hoc forsitan aut illa charitas, qua cunctatur migrare ad melius propter scandalum, juxta illud, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8); aut illa humilitas, qua propriae conscius infirmitatis se reputat imperfectum: siquidem et de ipsa scriptum est: Deus humilibus dat gratiam (Jac. IV, 6).

20. Multa quidem tibi, charissime, locutus sum, cum multis opus non habeas; quippe cui sit et ingenium velox ad intelligendum quod dicitur, et voluntas agilis ad eligendum quod utiliter suadetur, 0105A sed licet specialiter quidem ad te, non tamen tam multa propter te scribenda putavi. Haec itaque, quibus Deus providit fore necessaria. Te autem, ut meum jam olim familiarissimum, paucis et cum omni fiducia moneo, ne jam diutius animas desiderantium te, in tuae quidem animae horrendum periculum, tui exspectatione suspendas. En tua eorumque (ni fallor) qui tecum sunt, et mors, et vita in manu tua est. Arbitramur enim quidquid feceris tu aut volueris, illos esse facturos. Alioquin aperte denuntia illis, quia juxta omnium abbatum nostrorum non contemnendam sententiam, quae merito processit in vos: Qui redierint, vivent; qui renuerint, morientur.

26 EPISTOLA VIII. AD BRUNONEM COLONIENSEM ELECTUM. Bernardus a Brunone consultus de acceptando episcopatu Coloniensi, ita respondet, ut suspensum eum teneat, imo terreat mole tanti muneris, monens per orationes consulere Deum.

0105B

1. Quaeris a me consilium, vir illustris Bruno, an volentibus te promovere ad episcopatum acquiescere debeas. Quis hoc mortalium definire praesumat? Deus forsitan vocat: quis audeat dissuadere? Forte non vocat: quis appropinquare consulat? Utrum vero vocatio Dei sit, an non sit; quis scire possit, excepto Spiritu qui scrutatur etiam alta Dei, vel si cui forte revelaverit ipse? Magis quoque dubium reddit consilium illa in litteris tuis humilis, sed terribilis confessio, qua vitam tuam tam graviter, 0105C et, ut credo, non nisi veraciter accusas. Nec enim negandum est, hujuscemodi vitam esse indignam tam sacri dignitate ministerii. Sed rursum non immerito e regione times (nam et nos idipsum metuimus) si ob malum conscientiae de commisso scientiae talento non facis lucrum: nisi quod alio forte negotiandi genere, etsi minus copiose, minus tamen periculose fructificare valeres. Horreo, fateor, sic enim tibi, ut mihi loqui debeo quod sentio; horreo, inquam, considerans, unde, quo vocaris: praesertim cum nullum intercurrerit poenitentiae tempus, per quod utcunque hujuscemodi periculosissimus transitus fiat. Et quidem rectus ordo requirit ut prius propriam, deinde alienas curare studeas conscientias. Primus quippe pietatis gradus est, 0105D de quo scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Ex hoc autem ad miserandum proximum recto jam tramite charitas ordinata procedit; quippe quem ad sui quisque mensuram amare praecipitur. Quod si in hunc modum quo te hactenus ipse amasti, et tibi committendos amaturus es, malo ego quidem tibi non committi, quam sic 0106A diligi. Si autem prius te diligere didicisses, et me forsitan scires amare.

2. Sed quid, si suam Deus acceleret tibi gratiam, et multiplicet misericordiam, et sit ad restituendam innocentiam efficacior velox clementia quam diuturna poenitentia? Beatus siquidem, cui non imputabit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Nam quis accusabit adversus electum Dei? Si Deus justificat, quis est qui condemnet? Hoc salutis compendium sanctus ille latro consecutus est: uno eodemque die simul et confessus latrocinia, et introductus in gloriam, brevi quodam contentus ponte crucis ad transigendum [al. transeundum] de regione dissimilitudinis in terram viventium, et de luto faecis in paradisum voluptatis (Luc. XXIII, 40 43). Hoc subitum 0106B pietatis remedium percepit felix illa peccatrix, cum repente ubi superabundaverant delicta, abundare coepit et gratia. Absque multo poenitentiae labore dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 37-50); et in brevi meruit charitatis accipere latitudinem, quae, ut scriptum est, cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Hoc et ille paralyticus in Evangelio duplex atque celerrimum potentissimae bonitatis persensit beneficium, prius mente quam carne curatus.

3. Sed aliud et celerem adipisci veniam peccatorum, et aliud de ipsis sceleribus ad infulas mox provehi dignitatum. Video tamen Matthaeum de telonio ad apostolatus culmen assumptum (Matth. IX, 2-9); sed hoc me rursum conturbat, quod non prius 0106C audierit cum caeteris coapostolis suis, Ite in orbem universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15); quam egerit poenitentiam, multo tempore ac labore sequendo Dominum quocunque iret, permanens cum eo in tentationibus suis. Sed et si 27 occurrat de Ambrosio, quod de tribunalibus ad sacerdotium raptus fuerit (THEODORET, Hist. lib. IV, cap. 6), non me valde confortat, cum a puero mundam in mundo duxerit vitam, et sic etiam fuga et latebris multisque dissimulationum modis declinare conatus sit. Si de Saulo quoque factus repente Paulus, repente vas electionis, repente Doctor gentium in exemplum adducitur: hoc exempli evacuat similitudinem, quod ille ideo misericordiam consecutus sit, quia ignorans ipso teste peccavit, manens 0106D in incredulitate (I Tim. I, 13). Quanquam si tale quidpiam quandoque bene et utiliter factum fuisse agnoscitur, de quo dici veraciter possit, Haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), non tam exemplum, quam miraculum afferri debeat.

4. Haec interim a me ad id quod quaeritis, suspensive responsa sufficiant. Neque enim possum, 0107A unde certus non sum, certam proferre sententiam. Sic contingere debet quaerenti rem ubi non sit sermo a propheta. Consilium a sapiente quaerendum est. Nunquid enim de luto limpidum quidpiam haurire potestis? Unum tamen est quod amico absque periculo, et nequaquam sine fructu impendere possumus, nostrae videlicet pro hac re orationis ad Deum qualecunque suffragium. Deo ergo relinquentes sui, quod ignoramus, secretum consilii, ipsum supplici devotione et devota supplicatione precamur, ut in vobis et de vobis operetur, quod et se deceat, et vobis expediat. Habetis autem dominum Norbertum, quem melius praesentem praesens de talibus interrogare potestis. Nam tanto vir ille in divinis aperiendis mysteriis nobis promptior, quanto et Deo 0107B proprior esse cognoscitur.

EPISTOLA IX. AD EUMDEM JAM ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM. Brunonem recens creatum archiepiscopum Coloniensem ad timorem inducit.

Dignationis vestrae suscepi scripta devotus, et ad injuncta sollicitus fui; et si profui, vos probabitis. Sed de hoc satis. Porro in eadem charitate audeo quae sequuntur. Si cunctos qui vocantur ad ministerium, constat eligi et ad regnum, profecto securus est Coloniensis archiepiscopus. Quod si etiam et Saulem in regno, et Judam in sacerdotio legitur elegisse non alius quam ipse Deus; et non potest solvi Scriptura quae hoc asserit: timeat necesse est et Coloniensis archiepiscopus. Si vero (quod verum 0107C est) et illa sententia hodie quoque viget, quia non multos nobiles, non multos potentes, non multos sapientes elegit Deus (I Cor. I, 26), nunquid non triplicem quoque habet timendi causam Coloniensis archiepiscopus? Curemus ergo in alto positi, non altum sapere, sed timere, sed humilibus consentire. Principem, inquit, te constituerunt: esto in illis tanquam unus ex illis (Eccli. XXXII, 1): et iterum: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus (Eccl. III, 20). Sapiens est qui hoc consulit, quippe haud secus sentiens ab ipsa Sapientia quae ait: Qui major est vestrum, fiat sicut minor (Luc. XXII, 26). Alioquin judicium durum his qui praesunt (Sap. VI, 6): timeat potestas. Servus quoque sciens voluntatem domini 0107D sui, et non faciens digna, vapulabit multis (Luc. 0108A XII, 47): timeat qui cognovit litteraturam. Timeat nobilis, quia judex omnium non est acceptor personarum. Iste profecto necessarii timoris funiculus triplex difficile rumpitur. Durusne videor, quia non blandior, quod metum incutio, quod amico cupio initium sapientiae? Sic mihi contingat semper beare amicos, id est, terrendo salubriter, non adulando fallaciter. Ad illud me provocat qui dicit: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Ab hoc revocat qui ait: Popule meus, qui te beatificant, in errorem inducunt (Isai. III, 12).

28 EPISTOLA X. AD EUMDEM. Brunonem ad justum corripiendi zelum excitat.

Horrendum punire nefas, etsi duplici ratione incumbat 0108B vobis, tum videlicet pro debito officii, tum quia et apostolica injungit auctoritas; puto tamen quod non supervacua in re tanta etiam amici commonitio accedit. Hoc autem est quod amicum et patrem cupimus esse admonitum, ut haec ipsa ultio quae facienda est, eo quoque zelo quo facienda est, fiat: quatenus non solum praesens facinus mulctum esse videatur, sed etiam a simili temeritate audiens omnis malignitas compescatur.

EPISTOLA XI. AD GUIGONEM PRIOREM, ET CAETEROS CARTUSIAE MAJORIS RELIGIOSOS. De verae et sincerae charitatis lege, signis, effectis, gradibus, perfectione Patriae reservata, multa pie disserit.

0108C Inter patres reverendissimis [al. reverentissimis], et inter amicos charissimis, GUIGONI priori Cartusiensi, caeterisque sanctis qui cum eo sunt, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem aeternam.

1. Sanctitatis vestrae litteras tam laetus accepi, quam avidus et olim desideraveram. Legi eas, et quas volvebam in ore litteras, scintillas sentiebam in pectore: quibus et concaluit cor meum intra me, tanquam ex illo igne, quem Dominus misit in terram (Luc. XII, 49). O quantus in illis meditationibus exardescit ignis, e quibus hujusmodi evolant scintillae! Vestra illa succensa et succendens salutatio sic mihi, ut verum fatear, accepta fuit, et est, quasi non ab homine, sed certissime ab illo qui mandat 0108D salutes Jacob, descendere videretur. Non me sane 0109A arbitror salutatum in via, non in transitu, non veluti ex occasione, ut assolet, consuetudinis; sed plane ex visceribus, ut sentio, charitatis prodiit haec tam grata et inopinata benedictio. Benedicti vos a Domino, qui me in benedictionibus dulcedinis tantae praevenire curastis, ut daretur puero vestro, vobis primum scribentibus, fiducia rescribendi, scribere quidem ad vos jam pridem gestienti, sed non praesumenti. Verebar nimirum sanctam, quam in Domino habetis, importunis scriptitationibus infestare quietem, juge illud vestrum sacrumque silentium a saeculo, susurrium cum Deo, vel ad modicum interrumpere, nostraque ingerere auribus secretis penitus occupatis supernisque eulogiis. Timebam omnino molestus fieri vel Moysi in monte, vel Eliae 0109B in deserto, aut certe excubanti in templo Samueli, si divinis intentissimos confabulationibus aliquatenus avocare tentassem. Clamat Samuel, Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 10): et ego me audiri praesumerem? Timebam, inquam, ne si et David elonganti se et fugienti, manentique in solitudine, importunus insisterem, indignans excusaret et diceret: Sine me, non audio te modo; audiam potius quod dulcius ausculto. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV, 9). Aut certe illud: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115). Quid enim? egone tam temerarius essem, ut inter sponsi brachia 0109C suaviter quiescentem auderem suscitare dilectam, quousque vellet ipsa? Putarem illico auditurum me ab illa: Noli mihi molestus esse: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia (Cantic. II, 16).

29 2. Verum quod non audeo ego, audet charitas, et cum omni fiducia pulsat ad ostium amici, nequaquam putans pati se debere repulsam, quae amicitiarum matrem se novit; nec veretur vestrum, etsi gratissimum, paulisper inquietare otium, propter suum negotium. Ipsa profecto, ipsa cum vult, facit vos excedere Deo; ipsa et cum voluit, fecit sobrios nobis: adeo ut minime duceretis indignum, non modo sustinere loquentem, sed tacentem insuper 0109D benigne provocare. Amplector benignitatem, 0110A dignationem admiror, laudo et veneror puritatem, qua de nostris profectibus, quos putatis, tanta in Domino exsultatione gloriamini. Glorior et ego plurimum tanto testimonio, et servorum Dei tam grata, quam gratuita admodum familiaritate delector. Haec jam gloria mea, hoc gaudium meum, hae deliciae cordis mei, quod non frustra levarim oculos meos in montes, unde quippe jam non mediocre venit auxilium mihi. Hi jam nobis stillarunt montes dulcedinem; et adhuc spero quia stillabunt, quousque valles nostrae abundabunt frumento. Festivus enim erit mihi dies ille ducendus, et memoriale sempiternum, in quo virum illum videre ac suscipere merui, per quem factum est ut in cordibus vestris ego reciperer. Et quidem jam ante receperatis, ut 0110B apparet in litteris vestris: sed nunc arctius, ut comperi, et familiarius, cum ille vobis retulit de me quaedam, quae etsi non probaverit, putavit tamen, Fidelis quippe et religiosus, absit ut aliter loqueretur, quam credidit. En revera in me experior quod ait Salvator: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). Mercedem quippe justi dixerim, quod justus reputor, non ob aliud, nisi quod justum recepi. Nam si qua superaddita sunt, ea justus non tam ex veritate rei, quam ex puritate sui locutus est. Audistis, credidistis, exsultastis, scripsistis, et me non parum laetificastis, non solum quod aliquem locum gratiae, et locum non mediocrem, apud vestram merui sanctitatem, sed et quod nobis vestrorum non parva ex 0110C parte puritas animorum innotuit. Paucis pro certo aperuistis, cujus spiritus estis.

3. Gaudeo proinde mihi, gaudeo et vobis; meae utilitati, et vestrae sinceritati. Illa siquidem vera et sincera est charitas, et omnino de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta judicanda procedere, qua proximi bonum aeque ut nostrum diligimus. Nam qui magis, aut certe solum diligit suum, convincitur non caste diligere bonum, quod utique propter se diligit, non propter ipsum. Et hic talis non potest obedire prophetae, qui ait: Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1). Confitetur quidem quia fortasse bonus est sibi, non autem quoniam bonus est in se. Quapropter noverit in se dirigi illud ab eodem propheta opprobrium: Confitebitur 0110D tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). 0111A Est qui confitetur Domino, quoniam potens est; et est qui confitetur, quoniam sibi bonus est: et item qui confitetur, quoniam simpliciter bonus est. Primus servus est, et timet sibi; secundus mercenarius, et cupit sibi; tertius filius, et defert patri. Itaque et qui timet, et qui cupit, uterque pro se agunt: sola quae in filio est charitas, non quaerit quae sua sunt. Quam ob rem puto de illa dictum, Lex Domini immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8); quod sola videlicet sit, quae ab amore sui et mundi avertere possit animum, et in Deum dirigere. Nec timor quippe, nec amor privatus convertit animam. Mutant interdum vultum vel actum, affectum nunquam. Facit quidem etiam servus nonnunquam opus Dei: sed quia non sponte, in sua 0111B adhuc duritia permanere convincitur. Facit et mercenarius; sed quia non gratis, propria trahi cupiditate cognoscitur. Porro ubi proprietas, ibi singularitas; ubi autem singularitas, ibi angulus; ubi vero angulus, ibi sine dubio sordes sive rubigo. Sit itaque servo sua lex timor ipse, quo constringitur; sit mercenario sua cupiditas, qua et ipse arctatur, quando ab ipsa tentatur abstractus et illectus. Sed harum nulla aut sine macula est, aut animas convertere potest. Charitas 30 vero convertit animas, quas facit et voluntarias.

4. Porro in eo eam dixerim immaculatam, quod nil sibi de suo retinere consuevit. Cui nempe de proprio nihil est, totum profecto quod habet, Dei est: quod autem Dei est, immundum esse non potest. 0111C Lex ergo Domini immaculata, charitas est, quae non quod sibi utile est quaerit, sed quod multis. Lex autem Domini dicitur, sive quod ipse ex ea vivat, sive quod eam nullus nisi ejus dono possideat. Nec absurdum videatur quod dixi etiam Deum vivere ex lege, cum non alia dixerim quam charitate. Quid vero in summa et beata illa Trinitate summam et ineffabilem illam conservat unitatem, nisi charitas? Lex est ergo, et lex Domini charitas, quae Trinitatem in unitate quodammodo cohibet, et colligat in vinculo pacis. Nemo tamen me existimet charitatem hic accipere qualitatem, vel aliquod accidens; alioquin in Deo dicerem (quod absit) esse aliquid quod Deus non est; sed substantiam illam divinam: 0111D quod utique nec novum nec insolitum est, dicente Joanne, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Dicitur ergo recte charitas et Deus, et Dei donum. Itaque Charitas dat charitatem, substantiva accidentalem. Ubi dantem significat, nomen est substantiae; ubi donum, qualitatis. Haec est lex aeterna, creatrix et gubernatrix universitatis. Siquidem in pondere, et mensura, et numero per eam facta sunt universa: et nihil sine lege relinquitur, cum ipsa quoque lex omnium sine lege non sit; non tamen alia quam se ipsa, qua et se ipsam etsi non creavit, regit tamen.

5. Caeterum servus et mercenarius habent legem non a Domino, sed quam ipsi sibi fecerunt, ille 0112A Deum non amando, iste plus aliud amando. Habent, inquam, legem non Domini, sed suam, illi tamen quae Domini est subjectam. Et quidem suam sibi quisque legem facere potuerunt; non tamen eam incommutabili aeternae legis ordini subducere potuerunt. Tunc autem dixerim quemque sibi suam fecisse legem, quando communi et aeternae legi propriam praetulit voluntatem, perverse utique volens suum imitari Creatorem: ut sicut ipse sibi lex, suique juris est, ita is quoque se ipsum regeret, et legem sibi suam faceret voluntatem: grave utique et importabile jugum super omnes filios Adam, heu! inclinans et incurvans cervices nostras, adeo ut vita nostra inferno appropinquaverit. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. 0112B VII, 24.) quo utique sic premor, ut nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Sub hoc onere gravatus gemebat qui dicebat: Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? (Job VII, 20.) Ubi dixit, Factus sum mihimetipsi gravis, ostendit quod lex ipse sibi esset, nec alius hoc quam ipse sibi fecisset. Quod autem Deo loquens praemisit, Posuisti me contrarium tibi; Dei se tamen non effugisse legem indicavit. Hoc quippe ad aeternam justamque legem Dei pertinuit, ut qui a Deo noluit suaviter regi, poenaliter a se ipso regeretur; quique sponte jugum suave et onus leve charitatis abjecit, propriae voluntatis onus importabile pateretur invitus.

0112C 6. Miro itaque modo aeterna lex fugitivum suum, et posuit sibi contrarium, et retinuit subjectum: dum videlicet nec justitiae pro meritis legem evasit, nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua gloria remansit; subjectus potestati, et submotus felicitati. Domine Deus meus, cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam (Ibid. 21), ut abjecta gravi sarcina propriae voluntatis, sub levi onere charitatis respirem, nec jam servili timore coercear, nec mercenaria cupiditate illiciar, sed agar spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui: qui testimonium reddat spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis, dum eadem mihi lex fuerit quae et tibi; et sicut tu es, ita et ipse 0112D sim in hoc mundo? Hi siquidem qui hoc faciunt, quod ait Apostolus, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8), procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo; nec servi aut mercenarii 31 sunt, sed filii. Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte aliquis aliter sentiat propter hoc quod scriptum est: Justis non est lex posita (I Tim. I, 9). Sed sciendum quod alia est lex promulgata a spiritu servitutis in timore, alia a spiritu libertatis data in suavitate. Nec sub illa coguntur esse filii, nec sine ista patiuntur. Vis audire quia justis non est lex posita? Non accepistis, inquit, spiritum servitutis iterum in timore. Vis audire quod 0113A tamen sine lege charitatis non sint? sed accepistis, ait, spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII, 15). Denique audi justum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub lege, nec tamen sit sine lege. Factus sum, inquit, his qui sub lege erant, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege; his qui sine lege erant, tanquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi (I Cor. IX, 21). Unde apte non dicitur: Justi non habent legem; aut, Justi sunt sine lege: sed Justis non est lex posita; hoc est, non tanquam invitis imposita, sed voluntariis eo liberaliter data, quo suaviter inspirata. Unde et pulchre Dominus: Tollite, ait, jugum meum super vos (Matth. XI, 29). Ac si diceret: Non impono invitis, sed vos tollite si vultis. Alioquin non requiem, 0113B sed laborem invenietis animabus vestris.

7. Bona itaque lex charitas et suavis, quae non solum leviter suaviterque portatur, sed etiam servorum et mercenariorum leges portabiles ac leves reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Illam temperat, istam ordinat, utramque levigat. Nunquam erit charitas sine timore, sed casto; nunquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo charitas legem servi, cum infundit devotionem; implet et mercenarii, cum ordinat cupiditatem. Porro timori permixta devotio ipsum non annullat, sed castificat. Poena tantum tollitur, sine qua esse non potuit dum fuit servilis; et timor manet in saeculum saeculi castus et filialis 0113C (Psal. XVIII, 10). Nam quod legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), poena intelligenda est, quae servili, ut diximus, nunquam deest timori, illo scilicet genere locutionis, quo saepe causa ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superveniente charitate ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis vero meliora praeferuntur, nec bona nisi propter meliora appetuntur. Quod cum plene per Dei gratiam assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa corporis bona tantum propter animam, anima propter Deum, Deus autem propter se ipsum.

8. Verumtamen quia carnales sumus, et de carnis concupiscentia nascimur, necesse est cupiditas vel 0113D amor noster a carne incipiat: quae si recto ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia proficiens, spiritu tandem consummabitur: quia non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale; et prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde coelestis (I Cor. XV, 46-49). In primis ergo diligit se ipsum homo propter se. Caro quippe est, et nil sapere valet praeter se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum sibi quasi necessarium incipit per fidem inquirere et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero cum ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere et frequentare cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam hujuscemodi familiaritate paulatim sensimque 0114A Deus innotescit, consequenter et dulcescit; et sic gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non jam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu statur, et nescio si a quoquam hominum quartus in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet homo diligat tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile videtur. Erit autem procul dubio cum introductus fuerit servus bonus et fidelis in gaudium Domini sui, et inebriatus ab ubertate domus Dei. Quasi enim ebrius, miro quodam modo oblitus sui, et a se penitus velut deficiens, 32 totus perget in Deum, et deinceps adhaerens ei unus spiritus erit.

9. Arbitror hoc prophetam sensisse cum diceret: 0114B Introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX, 16). Sciebat profecto cum introiret in spirituales potentias Domini, exutum se iri universis infirmitatibus carnis, ut jam nil de carne haberet cogitare, sed totus in spiritu memoraretur justitiae Dei solius. Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod Paulus aiebat de capite: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nemo ibi se cognoscit secundum carnem, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Non quod carnis substantia illic futura non sit; sed quod carnalis omnis necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus, et infirmae quae nunc sunt humanae affectiones 0114C in divinas quasdam potentias habeant commutari. Tunc sagena charitatis, quae nunc tracta per hoc mare magnum et spatiosum, ex omni genere piscium congregare non desinit, cum perducta ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummundo retinebit. Siquidem in hac vita ex omni genere piscium, intra sinum suae latitudinis, charitatis rete concludit: ubi se pro tempore omnibus conformans, omniumque in se sive prospera, sive adversa trajiciens, suaque quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus consuevit. Sed cum pervenerit ad littus, velut malos pisces omne quod triste patitur, foras mittens, sola quae placere et jucunda esse 0114D poterunt, retinebit. Nunquid enim tunc, verbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro scandalizatis, ubi scandala et infirmitas procul erunt? aut certe lugebit eos qui ante non egerunt poenitentiam, ubi certum est, sic neminem sane fore qui poeniteat, quomodo qui peccet non erit? Absit autem ut vel eos qui ignibus aeternis cum diabolo et angelis ejus deputandi sunt, plangat et defleat in illa civitate, quam fluminis impetus laetificat (Psal. XLV, 5), cujus diligit Dominus portas super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI, 2); quod videlicet in tabernaculis etsi quandoque gaudetur de victoria, laboratur tamen in pugna, et plerumque periclitatur de vita: in illa autem patria nulla prorsus admittitur adversitas 0115A sive tristitia, quemadmodum de illa canitur: Sicut laetantium omnium habitatio in te (Psal. 86, 7); et rursum: Laetitia sempiterna erit eis (Isai. LXI, 7). Denique quomodo misericordiae recordabitur, ubi memorabitur justitiae Dei solius? Proinde ubi jam non erit miseriae locus, aut misericordiae tempus, nullus profecto esse poterit miserationis affectus.

10. Longum quidem adhuc texere sermonem insatiabili colloquendi ad vos desiderio pulsor, fratres mei charissimi et desideratissimi; sed tria sunt quae finem indicunt. Primum quidem, quod maxime vereor ne fiam onerosus vobis: secundum, quia pudet loquacitatis: tertium, quod domesticis urgeor curis. In fine precor, miseremini mei; et si exsultastis in bonis de me tantum auditis, certis, 0115B quaeso, compatimini malis. Vidit fortassis qui vobis ea narravit, aliqua parva, et de parvis grandia aestimavit; vestra autem sinceritas facile credidit quod libenter audivit. Gratulor quidem de charitate, quae omnia credit (I Cor. XIII, 7); sed confundor pro veritate, quae omnia novit. Volo vos mihi credere de me magis quam alteri, qui tantum videt in facie. Nemo quippe scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in eo est (I Cor. II, 11). Dico vobis ego qui de me loquor non ex conjectura, sed ex sententia: Non sum talis qualis putor vel dicor. Quod quidem tam securus fateor, quam certus experior: ita ut nil malim vestris orationibus specialiter obtinere, quam ut talis fiam, qualem litterae vestrae praedicant.

33 EPISTOLA XII. AD EOSDEM. Orationibus eorum se commendat.

0115C

Amantissimo domino, et reverendissimo patri GUIGONI priori Cartusiensi, et sanctis fratribus adhaerentibus ei, frater BERNARDUS de Clara-Valle, modicum id quod est.

Primum quod, accedens ad partes illas, non adjeci pervenire usque ad vos videre facies vestras, rememorari iniquitates et necessitates meas: etsi vobis forsitan satisfacere possum, mihi, fateor, non possum. Irascor occupationibus meis, quibus factum est, non ut neglexerim, sed ut nequiverim. Hoc 0116A frequenter patior, et ideo frequenter irascor: dignus utinam, cui omnis sanctus condoleat. Alioquin dupliciter miser sum, si nec miserabilis sum. Ego vero fraternae pietati locum in me ostendo, non meritum. Miseremini mei, non quia dignus, sed quoniam inops et pauper sum ego. Justitia meritum quaerit: misericordia miseriam intuetur. Vera misericordia non judicat, sed afficit: non nititur discussione, occasione contenta. Non enim exspectatur ratio, ubi affectio trahit. Lugebat Samuel Saul, miserans, non deliberans (I Reg. XV, 35). Fundebat lacrymas David filio parricidae, etsi non profuturas, pias tamen (II Reg. XVIII, 33). Ita et vos miseremini mei, non quia merui, sed quia egeo. Miseremini tanquam misericordiam consecuti a Domino, ut sine 0116B timore a mundi tumultibus liberati, serviatis ei. Felices, quos abscondit in tabernaculo suo in umbra alarum suarum sperantes, donec transeat iniquitas. Caeterum ego infelix, pauper et nudus, homo natus ad laborem, implumis avicula pene omni tempore nidulo exsulans, vento exposita et turbini, turbatus sum et motus sum sicut ebrius, et omnis conscientia mea devorata est. Miseremini proinde, etsi nil meriti, certe sic affecti.

EPISTOLA XIII. AD DOMINUM PAPAM HONORIUM. Alberici electionem ad episcopatum Catalaunensem ratam haberi petit.

Summo pontifici HONORIO, frater quidam professione monachus, conversatione peccator, se ipsum 0116C quantillus est.

Aiunt apud vos plus valere pauperis precem, quam potentis vultum. De qua vestra singulari dignatione tam sancta opinio facit me dignitatis celsitudinem non vereri, quo minus audeam loqui ad vos, id praesertim quod charitas suggerit. De Ecclesia dico, domine, Catalaunensi, cujus, quantum in me est, nec valeo, nec debeo dissimulare periculum. Videmus nimirum, jamjamque imminere sentimus, nos qui vicini sumus, pacem videlicet memoratae Ecclesiae graviter mox esse turbandam, si electioni illustris illius viri, id est, magistri Alberici, in quam 34 utique totus tam clerus, quam populus 0117A pari voto et voce convenerant et conveniunt, vestrae pietatis assensum impetrare nequiverint. De qua re si et nostra quaeritur aut curatur sententia, novimus hominem sanae fidei et doctrinae hactenus exstitisse; in divinis pariter et humanis prudentem esse; et speramus in domo Dei (si tamen ipse elegit eum) fore vas in honorem, et utilem futurum non solum illi, sed et omni Gallicanae Ecclesiae. Vestrae jam discretionis est judicare, an merito flagitetur a vobis facienda dispensatio, unde talis potest sperari recompensatio.

EPISTOLA XIV. AD EUMDEM HONORIUM PAPAM. Causam Ecclesiae Divionensis, summo Pontifici commendat.

0117B Summo pontifici HONORIO, frater BERNARDUS vocatus abbas Clarae-Vallis, salutem, et si quid potest peccatoris oratio.

Quanto ad vos timore scribam, novit ipse quem timemus in vobis. Sed ut audeam, domina charitas facit: quippe quae imperat et vobis. Pro Ecclesia Divionensi rogatus, suscepi facere precem; sed quid potissimum precari debeam, pene dubito. Nam sicut tentare aliquid vel prece vel pretio adversus justitiam iniquum est: sic pro justitia multum laborare 0118A apud justitiae amatorem superfluum. Verum etsi nos quid oremus, sicut oportet, nescimus, confidimus tamen quod vestra benignitas, praesertim in causa religiosorum, otiosa esse non poterit. Et quidem sanctitatis vestrae prudentia sollicitaque discussio quid inventura sit, ego nescio; sed hoc dico quod audivi et frequenter audio, quia videlicet longo et inconcusso tenore fertur Divionensis Ecclesia possedisse ea, de quibus adversus eam causantur Luxovienses: ita ut hi qui videntur antiquiores de vicinis, mirentur et indignentur, novam abominantes calumniam.

EPISTOLA XV. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Unde supra.

0118B Viro illustri domino HAIMERICO apostolicae Sedis cancellario, BERNARDUS de Clara-Valle, quae retro sunt oblivisci, et ad ea quae ante sunt, Apostolum sequi.

Non latet amicos nostros quod me familiari affectu diligitis, et tantae mihi felicitatis fructum invident, si solus habere voluero. Monachi Divionenses ob antiquam illius Ecclesiae religionem mihi charissimi sunt. Sentiant, si placet, quod non sit amor otiosus, sive vester ad nos, sive noster ad illos, salva tamen 0119A in omnibus justitia, contra quam ne amicum quidem respicere fas est.

35 EPISTOLA XVI. AD PETRUM PRESBYTERUM CARDINALEM. Unde supra.

Charissimo domino suo Petro presbytero cardinali, frater BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, salutem, et non in via.

Ego causam non habeo; causam tamen Divionensium monachorum, quia viri religiosi sunt, meam facio. Manu tenete eam ut meam; sic tamen meam, ut et justitiae sit. Quod utique et nos confidimus, et tota fere patria testatur.

EPISTOLA XVII. AD PETRUM DIACONUM CARDINALEM. Excusat se quod vocatus non venerit: de scriptis postulatis respondet.

0119B

Domino venerabili PETRO, Romanae Ecclesiae diacono cardinali et legato, frater BERNARDUS, se ipsum quantum potest.

Quod ad vos non veni ut mandastis, non mea pigritia, sed causa fuit non contemnenda. Siquidem salva vestra omniumque bonorum reverentia, mihi propositum est nequaquam egredi de monasterio, nisi certis ex causis, quarum utique nulla modo se obtulit, ut licite possem vestrae in hoc, imo et nostrae satisfacere voluntati. Verum vos quid facitis de eo quod jamdudum vestrarum priorum litterarum promissione tenemus, vestro scilicet, quem adhuc sustinemus, 0119C adventu? Quae illa deinde scripta sint, quae et ante vobis [al. nobis] fieri jussistis, et nunc requiritis, omnino nescimus; ideoque nihil paravimus. Ego enim nescio me quidpiam quandoque scriptitasse de moralibus, quod vestrae Excellentiae studio dignum putem. Aliqui fratres nonnulla ex his quae me coram audiere loquentem, stilo suo excepere. Quorum unus vobis praesto est, praecentor videlicet Trecensis et archidiaconus Gebuinus; et facile potestis habere, si qua placent, quae ab illo accepta sunt. Tamen si curae vobis, aut curis quandoque vestris vacuum fuerit, et ita dignum judicatis, dignitatis videlicet vestrae promissam praesentiam exspectantibus exhibere filiolis, tunc si quid in manibus inventum, aut nostro posse adhuc elaborari 0119D studio visum fuerit quod forte delectet, vestrae 0120A omnino pro viribus non deero voluntati. Diligimus enim bonam famam vestram; reveremur quam in vobis audivimus, circa res Dei sollicitudinem et sinceritatem; et ideo valde gratum habemus, si nostra vobis forte in aliquo esse possit officiosa rusticitas.

EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM. Opinionem sanctitatis a se amoliri nititur, et promittit se quos scripserat libellos communicaturum.

1. Cum totum me dedero vobis, parum est, ut digne mihi videar recompensasse vel dimidium benevolentiae, quam erga nostram humilitatem habere vos aiunt. Gaudeo quidem de gratia: sed temperat, fateor, pro tanto favore laetitiam, quod eumdem 0120B mihi favorem non opus, sed opinio acquisierit. Pudet nimirum granditer exsultare, cum sentio in me 36 venerari vel diligi, non quidem quod sum, sed quod putor. Neque enim ego tunc diligor, quando sic diligor: sed nescio quid in me pro me, quod non sum ego. Imo ut verius loquar, non nescio: nam certissime scio quod nihil. Nihil enim procul dubio est, quidquid putatur et non est. Porro cum amatur quod non est sed esse putatur, non amor vel amans nihil est, sed quod amatur. Mirandum, sed magis dolendum quam mirandum, quod id quod nihil est, amari potest. Hinc plane sentimus unde, quo venimus; quid perdidimus, quid invenimus. Adhaerendo ei qui semper et beate est, semper 0120C et nos esse, et beate esse poteramus. Adhaerendo autem dixerim, non solum per cognitionem, sed per amorem. Nam quidam ex filiis Adam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis. Merito proinde obscuratum est insipiens cor eorum: quia cum veritatem cognoscerent et contemnerent, jure receperunt in poenam ut nec cognoscerent. Heu! sic adhaerendo veritati per cognitionem, sed ab illa defluendo per amorem, amando pro illa scilicet vanitatem, homo vanitati similis factus est. Et quid vanius quam diligere vanitatem; et quid iniquius, quam contemnere veritatem? Quid vero justius quam contemptoribus subtrahi et ipsam cognitionem? quid, inquam, justius, quam ut jam de ejus 0120D cognitione gloriari non possit, qui cognitam non 0121A glorificavit? Itaque appetitus vanitatis est contemptus veritatis; contemptus veritatis, causa nostrae caecitatis. Et quia non probaverunt, inquit, Deum habere in notitiam, tradidit illos in reprobum sensum (Rom. I, 21, 28).

2. Ex hac ergo caecitate descendit, quod plerumque pro eo quod est, amamus vel approbamus quod non est: quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur ab eo qui summe est. Et quid est homo, o Deus, nisi quod innotuisti ei? Itaque si notitia Dei causa est ut homo aliquid sit, ignorantia facit ut nihil sit. Sed qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, miseratus quodammodo redactos in nihil; manna illud absconditum (de quo Apostolus, Et vita, inquit, vestra abscondita est cum Christo in 0121B Deo (Coloss. III, 3), quia necdum possumus contemplari per speciem, vel plene amplecti per amorem, dedit interim nobis et sapere per fidem, et quaerere per desiderium: per quae utique duo ad esse de non esse secundo reducti, fieri incipiamus initium aliquod creaturae ejus, transituri quandoque in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quod procul dubio erit, cum justitia convertetur in judicium, hoc est, fides in intellectum, justitia videlicet quae ex fide est, in judicium plenae cognitionis, et item desiderium peregrinationis in plenitudinem commutabitur dilectionis. Si enim adhuc absentes initiat fides, et desiderium, praesentes profecto consummat intellectus et amor. Sicut autem fides ducit ad plenam cognitionem, sic desiderium ad perfectam 0121C dilectionem. Et sicut dicitur: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX): sic dici aeque non absurde potest, Si non desideraveritis, non perfecte amabitis. Intellectus igitur est fructus fidei, perfecta charitas desiderii. Interim justus ex fide vivit (Habac. II, 4); nam beatus ex intellectu. Interim justus desiderat ad Deum sicut cervus ad fontes aquarum: nam beatus haurit jam in gaudio de fontibus Salvatoris, hoc est, delectatur in plenitudine charitatis.

3. His igitur fortassis quasi duobus animae brachiis, intellectu videlicet et amore, id est cognitione et dilectione 37 veritatis, amplectitur et comprehenditur cum omnibus sanctis longitudo, latitudo, sublimitas et profundum, hoc est aeternitas, charitas, 0121D virtus et sapientia. Et haec omnia Christus. Aeternitas est, quia haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Charitas est, quia Deus est: Deus enim charitas est (I Joan. IV, 16). Est et Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Sed quando haec erunt? quando videbimus eum sicuti est? Quando amabimus eum prout est? Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non volens (Rom. VIII, 19, 20). De qua universali vanitate inest nobis et velle laudari, cum simus vituperabiles; et nolle laudare quos scimus esse laudabiles. Sed et hoc vanum 0122A est, quod nostra plerumque ignorantia et tacetur quod est, et praedicatur quod non est. Quid ad ista dicemus, nisi quia vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum? (Psal. LXI, 10.) Laudamus [al. laudamur mendaciter, delectamur inaniter; ut et vani sint qui laudantur, et mendaces qui laudant. Alii adulantur, et ficti sunt; alii laudant quod putant, et falsi sunt; alii utrorumque praeconiis gloriantur, et vani sunt. Solus sapiens qui cum Apostolo dicit: Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. XII, 6).

4. Haec interim vobis nimis festine, et ob hoc minus festive exaravi potius quam dictavi, ac fortassis loquacius quam debui, sed omnino veracius non 0122B potui, prout sapui. Sed ut inde sumat epistola finem, unde sumpsit exordium, nolo vos de me incertae famae nimis credulum esse: quae, ut optime nostis. saepe in sua solet utrobique falli sententia; et de laude videlicet, et de vituperatione. Probate, si placet, et aestimate, quatenus amor vel favor vester et justus, et eo sit amplius amico gratus, quo pro meritis moderatus: ut cum laus de gravitate judicii, non mendacio processerit vulgi, et si minus honoris, minus quoque conferat et oneris. Est certe quod me magis, quantuluscumque sum, facit esse vestrum: quod videlicet in rebus Dei strenue sincereque, ut aiunt, pro vestra vice versamini. Hoc ut semper de vobis vere dicatur, semper in vobis vere inveniatur.

0122C 5. Librum quem quaesistis ad transcribendum, habetis. Opuscula nostra quae requiritis, et pauca sunt, et nihil est in eis omnino quod vestro studio dignum putem. Tamen quia melius judico mihi, nostrum culpari ingeniolum, quam voluntatem; et periclitari apud vos potius imperitiam, quam obedientiam: quae horum, et quo vobis placet ut mittam, scripto nobis per praesentem nuntium significate; ut quae modo penes me non sunt, ab his qui habent ea requiram, et dirigam quocunque mandaveritis. Et ut sciatis quid petatis, scio me scripsisse libellum, qui inscribitur, De humilitate; et quatuor homilias in Laudibus Virginis Matris (nam hunc habet titulum), super illum videlicet locum Evangelii apud 0122D Lucam, ubi dicitur, Missus est angelus Gabriel (Luc. I, 26); necnon et Apologiam ad quemdam amicum nostrum, ubi aliqua disserui de Cluniacensibus, et nostris, id est Cisterciensibus, observantiis. Sed et paucas ad diversos epistolas dictavi. Aliqui fratres ex his qui me coram audiere loquentem, suo stilo exceperunt, et penes se retinent. Utinam, quod minime spero, nostra vobis in aliquo possit esse officiosa rusticitas.

38 EPISTOLA XIX. AD EUMDEM. Commendat Remenses legatos.

Tempus est ut promissum exigam; utque probem 0123A ne forte frustra de vobis semper confisus sim, ex quo vestram et notitiam merui, et amicitiam. Mihi siquidem vos praestitisse confidite, quidquid opis vestrae isti Remenses legati praesto sibi esse persenserint. Non quia me tanti putem, haec audeo, sed quia vos promisistis: utrumne digne, vos videritis.

EPISTOLA XX. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Unde supra.

Viro illustri domino HAIMERICO sanctae Romanae sedis cancellario, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem et orationem.

Quia semel coepi, loquar, et loquar ad vos: eroque importunus, sed importunus charitatis, sed veritatis, 0123B sed justitiae. Nam etsi tanti non sum, ut Romae habeam propria negotia, nulla tamen quae Dei esse constiterit, a me duco aliena. Quapropter si verae id mihi gratiae apud vos manet quod multorum habet opinio, liceat illud obsecro legatis domini archiepiscopi Remensis in praesenti negotio experiri. Nil quippe eos, nisi quod justum est, perferre vel quaerere suspicamur.

EPISTOLA XXI. AD MATTHAEUM LEGATUM. Excusat se perbelle, quod vocatus ad negotia tractanda, non accesserit.

1. Fuit quidem parere paratum cor meum; sed non aeque et corpus meum. Saevientis siquidem acutae febris exusta ardoribus et exhausta sudoribus, 0123C non valuit sufficere spiritui prompto caro infirma. Volui ergo, sed praevolanti voluntati obstitit ea quam dixi occasio. Quae an justa sit, ipsi judicent amici nostri, qui me omni exclusa excusatione, obedientiae retibus circumclusum, quotidie de claustro ad civitates pertrahere moliuntur; simulque attendant istam me occasionem non fallaciter adinvenisse, sed graviter pertulisse: ut vel nunc experiantur, quia non est consilium contra consilium Domini. Quibus si ego respondissem, Exui tunicam meam, quomodo induam illam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo 0124A illos? (Cantic. V, 3,) profecto indignarentur. Nunc autem divino aut succenseant, aut acquiescant judicio, quo factum est ut etsi velim, non valeam proficisci.

2. Sed grandis, inquiunt, fuit causa, gravisque necessitas. Quaerendus ergo fuerat qui grandibus definiendis fuisset idoneus. Si me talem putant, ego me talem non esse nequaquam puto, sed scio. Denique sive grandia sint, sive parva, ad quae me ita perurgent ego causam non habeo. Quaero siquidem: Facilia sunt an difficilia, quae ad perturbandum amicum silentium tantopere imponere curatis amico? Si facilia, absque me possunt fieri; si difficilia, per me non possunt effici, nisi forte tanti aestimor, cui grandia et impossibilia reserventur, tanquam ea ego possim, 0124B quae nemo alius facere potest. Quod si ita est, Domine Deus meus, quomodo tuum de me solo frustratum est judicium, ponens sub modio lucernam, quae poterat lucere super candelabrum; et, ut apertius loquar, tentans me facere monachum, et volens 39 abscondere in tabernaculo tuo in die malorum, hominem necessarium mundo, sine quo episcopi non possunt sua pertractare negotia? Sed et hoc mei mihi necessarii praestiterunt, ut nunc quoque videar loqui turbatus homini, cujus nunquam nisi serenus et cum omni jucunditate soleo recordari. Vos tamen vobis (dico, pater) noveritis quia paratus sum, et non sum perturbatus, ut custodiam mandata vestra. Vestrae autem indulgentiae erit parcere mihi, ubi parcendum decreveritis.

EPISTOLA XXII. AD HUMBALDUM LUGDUNENSEM ARCHIEPISCOPUM ET LEGATUM. Causam episcopi Meldensis commendat.

0124C

Reverendissimo domino et patri suo HUMBALDO Lugdunensi archiepiscopo, Romanae sedis legato, frater BERNARDUS Clarae-Vallis abbas, si quid potest peccatoris oratio.

Dominus episcopus Meldensis cum accepit litteras vestras, forte tunc ad nos visitandi gratia veniebat. Cumque jam e domo nostra rescribere pararet, 0125A suis nostras tanquam vestri familiaris litteras jungere curavit, suo sperans negotio profuturas. Cui cum non possem negare quod vellet, id solum vestrae Reverentiae familiariter breviterque intimandum putavi quia si adversus episcopum quaerentem quae sunt Jesu Christi, homines se ipsos amantes, et quae sua sunt quaerentes audieritis, hoc nec vestrae congruit dignitati, nec officio.

EPISTOLA XXIII. AD ATTONEM TRECENSEM EPISCOPUM. Attonem episcopum, qui in morbo mortem cogitans, omnia sua distribuerat in pauperes, restitutum valetudini solatur, et laudat.

Pauperi episcopo pauper abbas, paupertatis consequi praemium, quod est regnum coelorum.

0125B 1. Laudarem vos, et jure laudarem, si non me revocaret illa sententia, Neminem laudaveris in vita sua (Eccli. XI, 30); siquidem rem laude dignam egistis: sed ei laus adscribenda est, a quo accepistis et velle, et perficere quod merito laudaretur. Deum ergo per vos, et in vobis operantem glorificamus, 0126A qui tantum ad hoc in vobis voluit glorificari, ut et vos redderet gloriosum. Qui nimirum cum sit mirabilis in majestate sua, etiam in sanctis suis gloriosus apparere dignatur, ne solus habeat gloriam. Ipse nempe licet sit sibi sufficiens ad omnem magnificentiam, quaerit tamen gloriam et in sanctis, non ut augeat sibi, sed ut suis communicet. Novit autem qui sunt ejus: sed nobis non facile innotescunt, nisi cum ipse revelare dignabitur. Scimus sane de qualibus scriptum est: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5). Et quia vobis haec ipsa sententia non congruat, nihilominus modo cognoscimus. Scriptum quoque est: Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12, et Hebr. XII, 6). Flagellatum 0126B video et emendatum, et aliud suspicer quam unum esse ex filiis? Porro correctionis vestrae clarum satis insigne tenemus, ipsam nunc paupertatem vestram. Nobilis revera titulus paupertatis, quam ipse Deus ore commendans prophetico: Ego sum, ait, vir videns paupertatem meam (Thren. III, 1). 0127A Super omnes regios thesauros hic vos titulus nobilitat amplius, et reddit illustrem.

2. Scio me ex Scriptura commemorasse superius, non esse laudandum hominem in vita sua. Verum quomodo me possum cohibere a laude illius, qui post aurum abire jam desiit, et sperare contempsit in pecuniae thesauris? De quali nimirum viro Scriptura sic loquitur: Quis est hic, et laudabimus eum? fecit 40 enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 8, 9). An fortasse non est quidem laudandus homo in vita sua, quae tentatio est super terram, nec ideo tamen laudandus non est, cum mortuus peccato vivit Deo? Vana quidem laus et seductoria, qua laudatur peccator, in desideriis animae suae, in quo qui me beatificat, in errorem inducit: sed non idcirco praedicanda, 0127B et multum commendanda non erit illius vita, qui dicere potest: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Cum ergo laudatur homo in quo jam vivit non ipse, sed Christus, non in sua laudatur sed in Christi vita, ac per hoc non laudatur contra sententiam, quae prohibet hominem laudari in vita sua.

3. Cur denique dignus meis laudibus non erit, quem sui quoque nominis Deus laude dignatur, dicente David: Pauper et inops laudabunt nomen tuum? (Psal. LXXIII, 21.) Laudatur Job, quod sua patienter amisit: et non laudabitur episcopus qui et libenter dimisit, et liberaliter distribuit? Non exspectavit mortem; quando jam nec dare, nec retinere in sua haberet potestate: quod utique multi faciunt, quorum 0127C videlicet testamentum nonnisi in mortuis confirmatur: sed adhuc inter spem vitae metumque positus mortis, vivens libensque dispersit et dedit pauperibus, ut justitia ejus maneret in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9). Numquid et pecunia mensura similiter erat in saeculum saeculi? Bona ergo recompensatio justitiae pro pecunia, quando pro eo quod teneri non poterat, id restitutum est quod feliciter maneat in aeternum. Melior est enim incomparabiliter justitia, quam pecunia quod illa ditet et repleat arcam, haec animam. Denique sacerdotes Dei induuntur justitia, et multo utique decentius et ditius, quam auro vel serico.

4. Sed gratias Deo, qui jam harum rerum in vobis gloriae transitoriae gloriosum est operatus contemptum, 0127D dum de animae periculo saluberrimum incussit metum. O mira circa vos divina clementia! Mortem intentavit, ne inferret: formidare vos voluit, quam vos noluit experiri. Cum hoc fecit, quid effecit, nisi ne vestra vobis essent chariora quam vos? Inter medullas artuum febris acuta saeviebat, et tardante sudore, cruciatus vehemens in dies ingravescebat. 0128A Cumque jam foris membris frigescentibus calor molestissimus introrsum se colligens, exhausta longa inedia viscera depasceret, pallidae interim mortis ante oculos tristis versabatur imago. Et ecce tanquam de supernis vox emissa divinitus insonuerit: Ego sum, ego sum qui deleo, non te, sed iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25); mox ubi sacerdos Dei, ut pauper moreretur, sua omnia pauperibus erogavit, coeperunt subito de intimis desperati jam sudoris inopinati fontes erumpere; sicque animae pariter et corporis suo ordine salus utraque procedens, liquido monstravit in vobis adimpletum quod in Scriptura sua pollicetur Deus: Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere (Deut. XXXII, 39). Percussit carnem, ut anima sanaretur: 0128B occidit avaritiam, ut justitiae viveretis. Sic vivificato et sanato, quid sperandum est, nisi ut jam non sit qui vos de manu Dei possit eruere? si tamen evangelicum illud consilium observare non negligitis; Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V, 14). Quod videlicet idcirco praemonet pius Pater, quia non vult ut contingat: quippe qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Et merito. Quae enim utilitas in sanguine peccatoris? non enim infernus confitebitur Deo, neque mors laudabit eum: sed vos qui vivitis, benedictis Domino, et dicitis: Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini; et illud: Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 17, 13).

41 EPISTOLA XXIV. AD MAGISTRUM GILLEBERTUM UNIVERSALEM, EPISCOPUM LONDONIENSEM. Laudat Gillebertum, quod factus episcopus paupertatem colat.

0128C

Longe satis exiit sermo quem fecisti, et magnum dedit suavitatis odorem, ad quoscunque potuit pervenire. Exstincta est avaritia; cui non suave redoleat? charitas regnat; cui dulce non sapiat? quando hoc cognoscunt omnes quia vere sapiens sis, qui sapientiae hostem maximum contrivisti: hoc certe et tuo sacerdotio dignum et nomine. Tali profecto decebat specialem [al. spiritualem] tuam philosophiam clarescere testimonio, hoc praeclara illa tua 0128D studia fine compleri. Vera illa et indubitata sapientia est, quae turpia lucra contemnit, et indignum sibi judicat eodem cum idolorum servitute contubernio frui. Non magnum fuit magistrum Gillebertum episcopum fieri: sed episcopum Londoniensem pauperem vivere, id plane magnificum. Nec enim tanto nomini quidquam augere 0129A gloriae potuit sublimitas dignitatis: auxit autem plurimum humilitas paupertatis. Pauperiem aequo animo ferre, virtus sapientiae est; sponte appetere, sapientiae laus est. Laudatur denique et admirabilis praedicatur, qui post aurum non abiit; qui vero et abjecit, plus nihil merebitur? Nisi quod vigil ratio mirandum minime ducit, si sapiens sapienter agit, et ille sapiens qui in cunctis hujus mundi sapientium litteris et studiis ludens, omnem quoque studuit et potuit divinam quodammodo revocare et renovare Scripturam. Quid enim? Dispersisti, dedisti pauperibus, sed pecuniam. Quid vero pecunia est ad illam quam pro ea commutasti justitiam? Justitia, inquit, ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9). Num ita et pecunia? Quaestuosum sane honestumque 0129B commercium, illam quae praeterit, pro illa dare quae permanet. Sic semper tibi negotiari detur, bone et omni laude prosequende magister. Superest ut laudabile principium condignum consequatur finem, et cauda hostiae capiti conjungatur. Benedictionem tuam libenter accepimus, praesertim quod tanta tuae hujus perfectionis fuerit cumulata jucunditate. Latorem epistolae, etsi pro seipso satis commendabilem, tamen etiam pro me vestrae magnificentiae esse cupio commendatum. Est siquidem mihi pro sua honestate et religiositate charissimus.

EPISTOLA XXV. AD HUGONEM, ROTOMAGENSEM ARCHIEPISCOPUM. Hortatur Hugonem, ut apud suos Rotomagenses patiens simul ac pacificus esse studeat: zelum quoque discretione moderetur.

0129C

1. Si diei malitia invalescit, non praevaleat; si turbat, non perturbet. Mirabiles elationes maris, sed mirabilior in altis Dominus. Benigne, si non dissimulas, egit tecum usque adhuc superna miseratio, pater illustris. Provida namque dispensatione, non prius praefectus es malis, quam sociatus bonis, quorum 42 consortio et exemplo bonus fieres, et sic postmodum etiam inter malos vivere bonus posses. Et quidem inter bonos bonum esse, salutem habet; inter malos vero, et laudem. Illud tantae facilitatis est, quantae et securitatis: hoc tantae virtutis, quantae et difficultatis. Quale nempe est istud, tangere picem, et non inqui ari ex ea; in igne sine laesione 0129D versari, et in tenebris absque caligine? Palpabant quondam tenebras Aegyptii, cum tamen de populo 0130A Dei Scriptura dicat: Ubicunque Israel erat, lux erat (Exod. X, 23). Erat David verus Israelita, et ideo caute dicebat se habitare non in Cedar, sed cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX, 5), tanquam qui semper habitaret in lumine, licet ipsi fuerit cum habitantibus Cedar corporalis cohabitatio. Unde et arguit quosdam non veros Israelitas, quod commisti inter gentes didicerint opera eorum, et factum sit illis in scandalum (Psal. CV, 35, 36).

2. Dico ergo: sufficiebat tibi apud Cluniacenses custodire innocentiam, sicut scriptum est, Cum viro innocente innocens eris (Psal. XVII, 26). Porro apud Rotomagenses [al. Rotomagum] opus est patientia, quemadmodum docet Apostolus: Servum Dei, inquiens, non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes (II Tim. II, 24); nec solum patientem, qui nolit vinci a malo, sed et pacificum, qui vincat in bono malum: alterum, ut malos portes; alterum, ut et quos sustines, sanes. In patientia tua possides animam tuam (Luc. XXI, 19): sed sis etiam pacificus, ut et commissas tibi possideas. Quae tanta gloria quam dicere posse: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus? (Psal. CXIX, 7.) Esto ergo patiens, quia es cum malis: esto pacificus, quia praees malis. Habeat charitas zelum, sed adhibeat pro tempore modum severitas. Censura quidem nunquam remissa, intermissa tamen plerumque plus proficit. Vigor justitiae semper fervidus, sed nunquam praeceps. Sicut non omne quod libet, licet; sic non omne quod 0130C licet, statim etiam expedit. Haec melius me ipse nosti, ideoque supersedeo. Orari pro me instanter postulo, quia incessanter pecco.

EPISTOLA XXVI. AD GUIDONEM LAUSANNENSEM [al. LAUSENNENSEM] EPISCOPUM.

Manum vestram misistis ad fortia, opus est fortitudine. Speculator domui Israel factus estis; opus est prudentia. Sapientibus et insipientibus debitor estis, opus est justitia. Postremo maxime temperantia opus est: ne qui aliis praedicat, ipse (quod absit) reprobus fiat.

EPISTOLA XXVII. AD ARDUTIONEM [al. ARDUTIUM] GEBENNENSEM ELECTUM. Monet ut electionem suam divinae gratiae tribuat, eique sedulo deinceps cooperari studeat.

0130D

Credimus electionem tuam esse a Deo, quam tanto 0131A cleri populique consensu fuisse celebratam accepimus. Gratulamur gratiae ejus, ne dicam meritis tuis, quoniam ne tibi plusquam oportet, blandiamur: non ex operibus justitiae, quae fecisti, sed secundum suam misericordiam hoc fecit tibi. Si secus tu (quod absit) sapis, erit exaltatio in ruinam. Si 43 autem cognoscis gratiam, vide ne in vacuum acceperis. Bonas fac de caetero vias tuas, et studia tua, et ministerium sanctum: si vitae sanctitas non praecessit, sequatur saltem. Tunc vere fatebimur te praeventum in benedictionibus dulcedinis, tibi de bonis meliora sperantes. Exsultabimus et laetabimur, quod fidelis servus et prudens constitutus sit super familiam Domini: futurus ex hoc filius felix et potens, super omnia bona Patris constituendus. Alioquin si altiorem 0131B quam meliorem esse delectat, non praemium, sed praecipitium exspectamus. Optamus et oramus ne hoc contingat: parati, si opus est, obvias manus apponere, et pro nostro exiguo posse, juvare ad id potius quod decet et expedit.

EPISTOLA XXVIII. AD EUMDEM JAM EPISCOPUM. Interim hortatur ut dignitatem, quam sine meritis praecedentibus obtinuit, saltem subsequentibus ornet.

1. Praebet audaciam charitas, ut fiducialius loquar tibi. Cathedra, charissime, quam nuper sortitus es, hominem multorum expetit meritorum: quae in te aut nulla, aut non quantum satis est, praecessisse 0151C dolemus. Siquidem et facta tua, et studia tua praeterita in nullo prorsus visa sunt episcopali convenire officio. Quid tamen? Non potest Deus de lapide hoc suscitare filium Abrahae? non potest facere Deus, ut quem praeire debuerant bona, vel subsequantur? quod utique et libentius accipimus, si contingat. Nescio enim quo pacto plus placebit subita haec mutatio dexterae Excelsi, quam si vitae prioris merita suffragarentur. Dicemus nempe, quia a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII, 23). Sic Paulus ex persecutore Doctor gentium factus est; sic Matthaeus de telonio vocatus, sic Ambrosius de palatio assumptus est: iste ad episcopatum, ille ad apostolatum. Sic alios quam plures novimus de vita et habitu saeculari 0131D utiliter exstitisse promotos. Denique nonne multoties ubi superabundaverunt delicta, videtur superabundare et gratia?

2. Et tu igitur, charissime, his atque hujusmodi animatus exemplis, praecinge sicut vir lumbos tuos, bonas facito deinceps vias tuas, et studia tua: quatenus novissima tua antiqua sopiant, et delicta juventutis tuae deleat vespertina correctio. Paulum imitari curato in honorificando ministerium tuum. 0132A Honorificabis autem gravitate morum, maturitate consiliorum, actuum honestate. Haec sunt quae officium episcopale maxime nobilitant et ornant. Omnia fac cum consilio, nec tamen omnium aut quorumcunque, sed tantum bonorum. Bonos in consilio, bonos in obsequio, bonos habeas contubernales, qui vitae et honestatis tuae et custodes sint, et testes. In hoc enim te bonum probabis, si testimonium a bonis habueris. Sint pietati vestrae commendati pauperes fratres nostri, qui circa vos sunt; Alpenses, illi de Bono-Monte, et illi de Altacumba. In his experiemur quanta vobis de nobis cura sit.

EPISTOLA XXIX. AD STEPHANUM METENSEM EPISCOPUM. Congratulatur Stephano de pace Ecclesiae reddita, idque nonnisi unius Dei beneficio tribuendum.

0132B

STEPHANO Metensis Ecclesiae Dei gratia strenuo ministro; ejus in Christo humiles fratres de Clara-Valle, salutem et orationem.

Ex quo dudum, si recolitis, nostrae vos fraternitati dignanter sociastis, nostris vos orationibus 44 humiliter commendastis; semper solliciti fuimus, ut debuimus, aliquid scire de esse vestro; et eventus vestros crebro sciscitari studuimus a quibus potuimus, desiderantes jugiter et orantes vos prosperari in Dei opere ad quod assumptus fueratis et gressus vestros dirigi in semitam mandatorum ipsius. Benedictus itaque Deus, qui non amovit orationem nostram, et misericordiam suam a vobis; laetificans utique nos per hunc venerabilem fratrem Guillelmum, 0132C cujus profecto nos non minus verbis, quam nostris credimus oculis de vestra sospitate et prosperitate ac pace per vos Ecclesiae reddita. Congratulamur vobis; sed damus gloriam Deo: scientes quod estis et quod potestis, ipsius, non vestrum esse. Quod et vos semper sentire in vobis amicabiliter admonemus: ne nihil et esse, et posse incipiatis, si quid aliter sapitis, et vestris (quod absit) meritis vel viribus quidpiam horum adscribitis. Alioquin verendum, ne convertatur pax vestra in perturbationem, et prosperitas in adversitatem; sic nimirum illo juste judicante, qui ut humilibus gratiam dare, ita et superbis resistere consuevit: qui et non solum cum sancto sanctus, sed et cum perverso perversus, in Psalmo legitur (Psal. XVII, 26); nec tantum faciens 0132D pacem, sed et creans malum, per prophetam describitur (Isa. XLV, 7).

EPISTOLA XXX. AD ALBERONEM PRIMICERIUM METENSEM. Negotium quoddam, quod Albero urgebat, ex Dei beneplacito perficiendum monet, non tam requirens datum, quam fructum.

Honorabili viro ALBERONI, Dei gratia Metensis Ecclesiae primicerio, fratres qui in Clara-Valle qualicunque 0133A obsequio serviunt Deo, salutem et orationem.

Fidelem curam vestram in his quae Dei sunt, etsi jam olim et audieramus et videramus; sed nunc in nobis ipsi experiendo persensimus. Caeterum cum in his quae nuper a nobis missi fratres, vestro quidem consilio, suggesserunt episcopo, et vestram benevolentiam, et ipsius episcopi promptum teneamus assensum: quia tamen Dei quoque beneplacitum in omnibus, et his maxime quae ad eum pertinent, ante omnia et super omnia necesse est nos et inquirere, et custodire; idcirco ad comprobandum certius quid ipse de hac re potius velit, rem sicut inter episcopum monachosque convenerat, vestra utique industria mediante et ordinante qualiter fieri deberet, et 0133B hortante ut celeriter, et juvante ut honorabiliter 0134A fieret; non quidem omittendam, sed usque post messionem, tum pro vestra, tum pro temporis opportunitate exspectanda, necessario intermittendam esse putavimus. Jam vero tunc, si et episcopi voluntas in eodem perstiterit, et vobis nihilominus idipsum aeque ut modo placuerit: tali conjectura Dei quoque esse consilium securius confidentes, speramus nos vestrae utriusque devotioni juxta quod diffinitum erat, satis esse facturos. Arbitramur enim acceptum esse Deo, si quantum in nobis est, nemini oneri esse studuerimus: ne non tam fructum, quam datum in hoc ejus negotio requirere (quod absit) videamur; et praecipue vestris nos majoribus atque instantioribus occupationibus sub hujus rei occasione importunius ingerere, et molestos, cum 0134B necesse non est, vobis exhibere; et hoc gratum 0135A non esse Deo, et nostris scimus moribus non congruere.

45 EPISTOLA XXXI. AD HUGONEM COMITEM CAMPANIAE, MILITEM TEMPLI FACTUM. Hugoni gratulatur ob susceptam militiam sacram; et beneficiorum memoriam promittit.

Si causa Dei factus es ex comite miles, et pauper ex divite, in hoc profecto tibi, ut justum est, gratulamur, et in te Deum glorificamus, scientes quia haec est mutatio dexterae Excelsi. Caeterum quod tua jucunda praesentia nobis ita nescio quo Dei est subtracta judicio, ut ne interdum quidem videre te valeamus, sine quo nunquam, si fieri posset, esse vellemus, aequanimiter, fateor, non portamus. Quid 0135B enim? possumusne oblivisci antiqui amoris, et 0136A beneficiorum quae domui nostrae tam largiter contulisti ? Utinam ipse pro cujus amore fecisti, in aeternum non obliviscatur Deus! Nam nos, quantum in nobis est, minime prorsus ingrati, memoriam abundantiae suavitatis tuae mente retinemus, et, si liceret, opere monstraremus. O quam libenti animo et corpori tuo pariter et animae providissemus, si datum fuisset, ut simul fuissemus! Quod quia non est, restat ut quem praesentem habere non possumus, pro absente semper oremus.

EPISTOLA XXXII. AD ABBATEM SANCTI-NICASII REMENSIS. Abbatem ob discessum et transitum Drogonis monachi ad aliud monasterium, consolatur, et ad patientiam hortatur.

0136B 1. Quanto affectu tibi condoleam, scit ille qui 0137A nostros omnium dolores in corpore suo tulit. Quam libenter tibi, si scirem, consulerem; si possem, succurrerem: tam efficaciter ipse mihi qui omnia scit, et omnia potest, in cunctis meis necessitatibus consulat et succurrat. Si frater Drogo de sua discessione me consuluisset, absit ut consentirem: si post discessionem ad nos divertisset, absit ut susciperem. Denique, quod solum potui, ad abbatem qui eum suscepit, nostras mox, sicut scis, pro eo litteras misi. Et nunc super hoc quid tibi ultra possum facere, pater? Jam vero quantum ad te pertinet, optime mecum novit Sanctitas tua, perfectos solere viros non solum in spe, sed et in tribulationibus gloriari, consolante eos Scriptura, et sic loquente: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio 0137B (Eccli. XXVII, 6). Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 20); et, Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum coelorum (Act. XIV, 21); et, Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Nec idcirco tamen immerito his quos in anxietate positos videmus, amicis nostris compatimur; quibus utique dum exitum ignoramus, defectum metuimus: quoniam quidem sicut sanctis et electis tribulatio operatur patientiam, patientia probationem probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3-5); sic damnandis et reprobis tribulatio parit e contrario pusillanimitatem, pusillanimitas perturbationem, perturbatio desperationem, et illa interimit.

2. Ne ergo haec te tam horrenda (quod Deus avertat) demergat tempestas aquae, ne hujus tam tremendae abyssi absorbeat profundum, neve urgeat super te tam inexplebilis puteus os suum: sollicite studeat humilis prudentia tua non vinci a malo, sed vincere in bono malum. Vinces autem, spem tuam in Deo fortiter figendo, et rei finem longanimiter exspectando. Et si quidem ille resipuerit, sive ob tui timorem, sive ob suum laborem; bene: sin autem, bonum est tibi humiliari sub potenti manu Dei, et nequaquam velle resistere supernae dispositioni; quia 46 si ex Deo est, non poterit dissolvi. Conandum 0138A est potius tibi, tuae licet justae indignationis stimulos illa reprimere sententia, quam quidam sanctorum in simili fertur causa protulisse. Siquidem instigantibus eum quibusdam fratribus atque increpantibus, cur suum in sui injuriam ab alia susceptum Ecclesia fugitivum non requireret: Nequaquam, inquit, Ubicunque enim est, si bonus est, meus est.

3. Fraudulenter tibi et non fideliter consulo, si idipsum a meipso non exigo. Nam, cum unus noster non solum religione professus, sed et carne propinquus , Cluniaci me invito et susceptus sit, et detineatur; doleo quidem, sed sileo, orans et pro illis ut velint ablatum reddere, et pro illo ut velit sponte redire: sin vero, servans ei vindictam qui facturus 0138B est judicium injuriam patientibus, et arguere habet in aequitate pro mansuetis terrae. Fratrem Hugonem de Lausanna ore tuo, et nostro spiritu commonemus non omni spiritui credere, et ne cito moveatur certa pro incertis deserere, sciens diabolum soli semper perseverantiae insidiari, quam solam virtutum novit coronari: tutiusque esse in ea vocatione qua vocatus est, simpliciter perseverare, quam sub specie quasi melioris boni, id quidem quod jam coepit, dimittere, nec ad id quod praesumit, fortassis sufficere.

EPISTOLA XXXIII. AD HUGONEM PONTINIACENSEM ABBATEM. Planius mentem suam perscribit de susceptione Drogonis, et omnem a se sinistram suspicionem depellit.

0138C

Dilectissimo suo domno HUGONI abbati, frater BERNARDUS de Clara-Valle, idem quod sibi.

1. In nostris prioribus litteris aut ego, quantum ex vestris perpenditur, minus aperte scripsi quod volui; aut vos aliter illas intellexistis quam debuistis. Siquidem quae vobis de monachi illius susceptione eventura denuntiavi, veraciter ita timui, et adhuc timeo, ut scripsi. Non tamen ad hoc illa vobis praedicere studui, quo vel suaderem, vel consulerem; vel certe ut scribitis, censerem illum debere 0139A reddi: quippe qui ipsius jamdudum ferventissimum desiderium novi, et ei potius, quod nunc illud adimpleverit, debeo congratulari. Sed cum a familiarissimo nobis abbate ejus, et ab archiepiscopo Remensi, nostrae litterae ad requirendum illum vehementer exigerentur; ut a me, si fieri posset, omnem depellerem suspicionem, tales, prout scivi, dictare curavi, quibus et ipsis satisfacerem, et vos contra eorumdem imminentes calumnias, vobis illas non tacendo, praemunirem. Haec me ita in illis litteris sensisse vestram sagacitatem vel ex co advertere posse credidi, quod in fine illarum posuisse me memini, si tamen eo a vobis oculo legeretur, quo a me scriptum fuit. Nam, cum denuntiatis malis quae non immerito vobis metuebam, tandem inferrem, Quod 0139B si haec omnia pati melius ducitis, quam illum amittere; mea nihil interest, vos videritis: aut enim ipsa mea verba sunt haec, aut proprie ipsa: cum itaque hoc in fine dixi, quid aliud vobis quam illa superiora dispensatorie (ut non dicam, simulatorie) a me ita scripta fuisse latenter intimavi?

2. Quod vero scripsistis, me per nuntium eidem monacho de quaerenda, si ad nos divertisset, ipsius absolutione privatim insinuasse; veritatem testor, hoc verum non esse. Egone de notissimo mihi monasterio vel jactarem, vel sperarem monachum me posse suscipere, quem nec vos quidem puto sine grandi scandalo posse retinere? Sed esto. Invidebam illum vobis et mihi attrahere gestiens, aliquid de ejus 0139C obtinenda absolutione machinari me posse sperabam sive 47 fingebam. Sed nunquid credendum fuit, me hoc meum consilium ipsi nuntio, quod utique contra suum monasterium excogitaveram, voluisse patefacere? Sed jam, ne quod de nostra erga vos dilectione hucusque credidistis, falso vos credidisse inveniatis; pro vestra (ut video) causa, non saltem aeque ut pro mea, imo multo amplius laborandum est mihi, et hoc non quomodo hucusque solebam, ut videlicet nostra unanimitas fortius solidetur, sed ne penitus dissolvatur. Quid dicam vobis? Ego certe nec vobis, nec de vobis tale aliquid credere possem, quale vos sola de me suspicione divinastis. De caetero noverit vestra Benignitas, comitem Theobaldum nostras pro Humberto litteras jam 0139D recepisse, sed necdum suo mihi rescripto quidquam respondisse. Quid super hoc vobis agendum sit, ipsa vos melius pietas docebit, si pie hominis injuste exsulantis miseriam pensare non negligitis.

EPISTOLA XXXIV. AD DROGONEM MONACHUM. Congratulatur Drogoni, quod ad strictiorem observantiam transierit: hortaturque ad perseverantiam.

1. Quam non immerito tui jamdudum non mediocri fueram affectus amore, nunc apparet, dilectissime 0140A Drogo. Et ante quidem totum pulchrum, totum erat amabile quod cernebaris; sed ego nescio quid aliud de te supra id quod videbam aut audiebam ex te, excellentiori dignum veneratione praesenseram. Nunquid forte coelestis Sponsi, cujus nunc arctius castis te amplexibus impressisti, jam tunc vocem audieras dicentis ad pudicissimam turturem suam animam tuam: Tota pulchra es, amica mea; tota pulchra, absque eo quod intrinsecus latet? (Cantic. IV, 7.) Quid fecisti? Quis hoc crederet? Sanctum te ac religiosissimum tota civitas personabat, ita ut nihil tibi addi posse crederetur ex omnibus bonis: et tu velut e saecularibus unus, monasterium tanquam saeculum deserens, jam attritum Christi sarcina collum novae rursum observantiis disciplinae submittere 0140B non erubescis? In te nunc, frater, veram probamus illam esse sententiam, qua dicitur: Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6). Indicium ergo tuae consummationis est quod nunc coepisti; et in quo arbitrabaris te non comprehendisse, jam comprehenderas. Nemo quippe perfectus, qui perfectior esse non appetit; et in eo quisque perfectiorem se probat, quo [al. quod] ad majorem tendit perfectionem.

2. Sed ecce, charissime, is cujus invidia mors intravit in orbem terrarum, arcum suum tetendit, et paravit illum: et quia pulsus de corde tuo intus potestatem amisit, foris saeviet quantum poterit. Et, ut apertius loquar, nescis quia Pharisaei scandalizati 0140C sunt in hoc verbo quod fecisti? Sed memento non omnium scandalum magnopere esse curandum, juxta responsionem Domini dicentis: Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV, 14). Melius est enim ut scandalum oriatur, quam veritas relinquatur (GREG. homil. 7 in Ezech.). Memento, qui natus fuerit in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II, 34); et non mireris, si tu quoque aliis quidem sis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Si maledictiones intentaverint, si anathematum intorserint spicula, audi Isaac pro te respondentem: 48 Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus; et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur (Gen. XXVII, 29). Sed et tu muro inexpugnabili conscientiae tuae circummunitus, de intus responde, et dic: Si consistant 0140D adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Psal. XXVI, 3). Non enim confunderis cum sic loqueris inimicis tuis in porta. Confido autem in Domino, quod si ad primos ictus fortiter steteris, et nec minis eorum cesseris nec blandimentis, cito conteres Satanam sub pedibus tuis: et tunc videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.

EPISTOLA XXXV. AD MAGISTRUM HUGONEM FARSITUM. Humberti cujusdam causam ei commendat, monetque ut in sententia quadam erronea corrigi non erubescat.

0141A

Charissimo fratri et coabbati suo HUGONI, frater BERNARDUS, debitum sincerissimae dilectionis affectum.

Humbertum istum, injuste, ut aiunt, exhaeredatum, cujus nos pro Dei amore apud vestrum Comitem causam tueri suscepimus, de vestra confidentes charitate vestro patrocinio committimus, per vos, ut fideliter speramus, terrae principi, coeli Domino cooperante, reconciliandum; patriae, uxori, filiis, rebus et amicis suis restituendum. Hoc autem 0141B satagendo, et egenum de manu peccatoris liberabitis, et oppressoris ipsius nihilominus saluti consuletis: nobis quoque vos non mediocriter officiosum exhibebitis; sed et officium implendo pacificorum, vobis inter filios Dei sedem in excelso collocabitis. De caetero, epistolam illam, quam ad me jam olim scribere Sanctitas vestra dignata est, non me (sicut vos audisse audivi) incendio tradidisse, sed penes me adhuc servare noveritis. Quid enim hoc livoris, imo furoris fuisset, opus utile et laudabile, ubi nihil nisi quod sanae fidei, quod doctrinae saluberrimae, quod aedificationis spiritualis est deprehendi, temerario damnare judicio? excepto, quia inter amicos contra veritatem nulla debet esse meticulosa, cum sit 0141C periculosa, palpatio, quod hoc me, fateor, movit et movet, quod illam inter nos jam ante habitam de 0142A sacramentis collationem, in principio praedicti opusculi defendere et astruere conati estis. In qua utique collatione, si vestrae summam sententiae bene meministis, an sensui conveniat [al. congruat] ecclesiastico, vos videritis. Vestrae autem ingenuae humilitatis est non erubescere corrigi, si quid aliquando aliter sapuistis. Valete.

EPISTOLA XXXVI AD EUMDEM. Respondet litteris Hugonis, suadetque ut ab impugnanda episcopi jam defuncti sententia desistat.

Dilectissimo suo, et olim, et modo, Dei gratia sancto abbati HUGONI, frater BERNARDUS de Clara-Valle, irreverberatum sincerae dilectionis affectum.

0142B Ad litteras vestrae dignationis, licet quidem breviores quam cupierim, longiores tamen quam meruerim, rescribere largius et debui, et volui: sed 49 festinans nuntius non permisit. Ne tamen vacuus omnino recederet, pro tantis, quarum me debitorem agnosco, has tantillas, quas et vix exspectavit, velocissime reddidi. Ubi primum breviter ac veraciter insinuo, antiquum nostrum et dilectorem, et dilectum, totis me charitatis visceribus et suscipere ut catholicum, et suscipere [al. venerari] ut sanctum, et amplecti ut charissimum. Siquidem de integritate fidei, credo vestrae confessioni; famae et opinioni, de sanctitate; de affectu, quem erga vos me habere protestatus sum, propriae conscientiae. Nam, quod illius sententiae, 0142C quae meae simplicitati merito, ut mihi videbatur, 0143A scrupulum movebat, oblitum vos esse fatemini, tam libenter accipio, quam laetus compendiosam purissimae veritatis assertionem in litteris vestris novissimis lego: ita ut me potius sensa vestra non intellixisse, quam vos quidpiam mali sensisse pene crediderim. Deinde modestiae vestrae fraterna praesumptione consulo, quatenus episcopum sanctum et doctum, quem quiete vivere permisistis, mortuum inquietare desinatis: ne, dum non valentem pro se respondere reprehenditis, magis hoc ex charitatis inopia, quam veritatis fiducia descendere, totam pro eo respondentem Ecclesiam audiatis. Pro Humberto, sicut rogavi vos, iterum rogo; ut vestrum ei, cum poteritis, nec consilium desit, nec patrocinium. Valete.

EPISTOLA XXXVII. AD THEOBALDUM COMITEM CAMPANIAE. Miratur se in causa Humberti justa et aequa petentem pati repulsam: monetque intuitu supremi Judicis misero non neget opem et misericordiam

0143B

Laudabili principi THEOBALDO, BERNARDUS eorum qui in Clara-Valle sunt, servorum Dei inutilis servus, sospitatem et pacem.

1. Quod de nostra infirmitate vos audivi fuisse 0144A sollicitum, non mediocriter gratum habeo. In hoc quippe dum vestram erga me agnosco dignationem, Deum quoque vos diligere non dubito. Quando enim tantillum tantus vel nosse dignaremini, nisi propter Deum? Cum ergo constet quod diligitis Deum, et me propter ipsum; miror quomodo ad unam Dei fiducia praesumptam petitiunculam, nec injustam, ut puto, nec irrationabilem, a vobis tamen repulsus sum. Si aurum, si argentum, vel quodcunque hujusmodi quaesissem; vere, prout de vobis confido, sine dubio accepissem. Sed quid dico, quaesissem? Nam etiam non quaerens, jam plurima vestrae largitatis beneficia suscepi. Hoc autem unum, quod non mei, sed Dei causa, nec tam mihi, quam vobis a vobis postulavi, 0144B quid causae exstitit, quod accipere non merui? Quid enim? ergone judicatis indignum vel mihi ad petendum, vel vobis ad praebendum, ut homini christiano, quantolibet apud vos crimine accusato, postquam se purgavit, faciatis misericordiam? Aut certe, si non creditis quod plene se purgaverit, quia hoc in curia vestra non fecit; ejusdem rursus vos in vestri praesentia recipiatis satisfactionem, et sic consequatur indulgentiam.

0145A 2. An ignoratis quis minetur: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo? (Psal. LXXIV, 3.) Quod si justitias, quanto magis injurias? An non timetis quod rursum scriptum est: Quia in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis? (Matth. VII, 2.) An nescitis quia quam facile vos Humbertum, tam facile, imo incomparabiliter facilius Deus Theobaldum (quod absit!) exhaeredare possit? Et quidem in talibus, ubi culpa tam aperta atque inexcusabilis esse videtur, quatenus nulla nisi cum justitiae periculo misericordiae occasio relinquatur; etiam tunc tremens et dolens vindicem vos exhibere debetis 50; magis videlicet officii compulsus necessitate, quam vindicandi libidine. Ubi autem objectum crimen, aut minus certum esse cognoscitur, aut excusandum 0145B suscipitur; hoc non solum non renuere, sed et libentissime debetis amplecti, laetus nimirum quod salva justitia, pietas vestra locum invenerit. Ecce hoc secundo vestrae supplico Eximietati, ut sicut Deum vobis vultis misereri, ita vos Humberto misereamini: sive illa vobis promissione dominica blandiente: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7); sive illa vos comminatione terrente: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Valete.

EPISTOLA XXXVIII. AD EUMDEM. Unde supra.

0145C Pio principi THEOBALDO, BERNARDUS abbas de Clara-Valle, salutem et orationes.

1. Valde timeo ne occupatissimis auribus vestris, crebris interpellationibus meis praesumptuosius me ingerendo molestus fiam. Sed quid faciam? Si vos offendere timeo, saepius ad vos scriptitando; quanto magis Deum, cui utique magis timoris debeo, timendum est mihi, ne offendam non interpellando pro misero? Alias autem indulgeat mihi Benignitas vestra, quia non possum non misereri illius miseri, pro quo jam en et alia vice importunus forsitan precator accessi, Humberti videlicet mendici et pauperis, et hoc facti de divite, quod est infelicius. Non possum non compati viduae et orphanis, sed vivo orbatis patre, quod est miserabilius. Gratias ago 0145D vobis pro gratia, quam de hac re in oculis vestris invenire merui, et quod ipsius Humberti pro se dignanter acquievistis veram suscipere defensionem, et quod falsam adversus ipsum justissime repulistis accusationem. Illud autem quod ad consummandum pietatis opus, reddendam uxori et liberis ejus suam haereditatem benignissime disposueratis; satis 0146A mirari non possum quid impedierit, ut tam pium verbum vestrum necdum factum consecutum sit.

2. Et quidem in aliis principibus si quando verbum levitatis, aut etiam falsitatis deprehendimus, nec novum, nec mirum reputamus. At vero apud comitem Theobaldum Est et Non nequaquam omnino patienter audimus: cui, ut dicitur, simpliciter dicere, jurare est; et leve mendacium, grave perjurium imputatur. Inter plurima quippe virtutum insignia, quae vestram plurimum nobilitant dignitatem, et vestrum per orbem clarum reddunt et celebre nomen, praecipue laudatur in vobis veritatis constantia. Quis ergo suo vel hortatu, vel consilio tantum robur firmissimi pectoris vestri enervare tentavit? quis, inquam, veritatis in vobis tam sanctum, tam 0146B eximium, tam omnibus imitabile principibus propositum evellere sua fraude conatus est? Fallaciter, non veraciter vos diligit, fraudulenter et non fideliter vobis consulit, qui tam gloriosam de veritate famam vestram obnubilare sua cupiditate contendit: dum verbum quod os vestrum locutum est, et verbum Deo placitum, vobis dignum, pie justum, ac juste pium, evacuare, nescio qua malitia, nocendo pauperi satagit. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut eamdem vos consequamini, cavete ne superbiat impius, unde incenditur pauper: et hoc potius agite, quatenus promissionis vestrae veritas compleatur; qua primum quidem domino Norberto, deinde etiam nobis pollicitus estis, restituturum vos Humberti 0146C haereditatem ejus et uxori, et filiis. Valete.

51 EPISTOLA XXXIX. AD EUMDEM. Diversorum causas Theobaldo commendat. Denique ut erga episcopos, concilii causa in ejus civitate constitutos, honorifice et reverenter se gerat, hortutur.

1. Cum multa mihi vestrae erga me dignationis indicia praebeatis, hoc me maxime toto vobis affectu dilectionis astringit; quod cum sciam me vestram jam pro multis ausum fuisse, interpellare Dignitatem, in nullo tamen repulsum me memini. Hinc non immerito factus fidentior, rursus pro canonicis de Larzicurte non dubius precator accedo. Non quidem pro ipsorum jure nunc precor, in tantum 0146D quippe de vestra justitia et legalitate confidens, ut nec hosti vestro in vestra curia placitanti de suo jure timendum esse existimem: sed hoc est quod pro ipsis et cum ipsis omni, qua possum, absens supplicatione deposco, et quod eis omnino esse cognovi necessarium, ut videlicet ad vestrae Serenitatis vultum, solito illis clementiorem atque promptiorem 0147A indulgeatis accessum, quatenus vicini eorum religioni debitam discant exhibere reverentiam, cum vos eis benevolum esse cognoverint: et si quis forte militum seu ministrorum vestrorum res illorum injuste contingere, aut quietem, quam in Deo habere debent, infestare in aliquo tentaverit; pro certo se sciat vestram sibi ob hanc rem gratiam gravissime redditurum infensam.

2. Item aliud est quod supplex exoro. Nuper forte per Barrum transeunti occurrit mihi mulier satis miseranda; anima quippe ejus in amaritudine erat; et mea super suis doloribus commovit viscera, satisque egit suis precibus ac lacrymis, quatenus pro ipsa apud vos intercedere deberem. Ipsa est 0147B uxor Belini illius hominis vestri, in quem dudum juxta malum quod ipse commiserat, multa et gravia reddidistis. Facite cum ea misericordiam, ut et vos apud Deum eam inveniatis.

3. Et quia semel coepi, loquar adhuc cum domino meo. In manu Barrensis praepositi dudum facto duello, qui victus fuit, statim ex vestra jussione oculos amisit. Insuper quoque, quasi parva haec mala essent, quod et victus, et oculis orbatus fuerat, res ei omnes suae a ministris vestris, sicut ipse conqueritur, ablatae sunt. Justum est, si vobis placet, ut ei vestra pietate restituatur, unde misera ejus vita possit utcunque sustentari. Sed et filiis ejus innocentibus patris iniquitas non debet imputari: quominus paterna, si qua sunt, haereditent aedificia.

0147C 4. In fine volumus vos sanctos episcopos, qui pro his quae ad Deum pertinent, in vestra civitate convenerunt, omni habere acceptione dignos. Sed et ipsi legato, qui vos vestramque civitatem tanti celebratione concilii voluit honorare, per omnia, quantum in vobis est, devotus et obediens assistatis; roborare et confirmare bona quaeque ab eo jussa et instituta, curetis. Nostrum quoque ac vestrum pariter episcopum id est Lingonensem, abundantiori, ut decet, honore suscipiatis; et de casamento quod tenetis, hominium [al. homagium] quod debetis, reverenter ei et humiliter offeratis. Valete.

52 EPISTOLA XL. AD EUMDEM. Pauperem religiosum Theobaldum commendat.

0147D

Duo vobis commendamus in homine isto quem videtis, paupertatem et religionem, ut si uni non 0148A compatimini, alterum in eo revereamini: quo nullatenus id ei negare possitis, propter quod vos cum tanto labore de longe requirere curavit. Itaque etsi non propter ipsum, certe propter vos ei succurrite: quia quantum vos illi sua paupertas, tantum, imo amplius, vobis illum necessarium facit sua aeque religiositas. Denique de multis quos eadem de causa jam ad vos misimus, nullum fuisse recolimus, de quo magis Deo placere sciamus, quam si huic benefeceritis. Valete.

EPISTOLA XLI. AD EUMDEM. Senem religiosum commendat.

Timeo vos gravari in tam crebris scriptitationibus nostris; sed in hanc importunitatem urget me Christi 0148B charitas, et amicorum necessitas. Hunc itaque et senem, ut videtis, et de domo, ut nos scimus, religiosa ad vos missum non remitti vacuum supplicamus: et insuper ut vestris litteris ad avunculum vestrum regem iturum munire dignemini, rogamus. Vellem omnes servos Dei, si fieri posset, vestros fieri debitores, qui pro mammona iniquitatis quandoque vos reciperent in aeterna tabernacula. Valete.

EPISTOLA XLII. AD HENRICUM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Haec epistola potius justi tractatus nomen et locum merebatur: itaque e sede sua submotam ad tomum secundum inter Tractatus remisimus, cum hoc titulo: De Moribus et officio episcoporum epistola 42 0148C seu tractatus, ad Henricum Senonensem archiepiscopum.

EPISTOLA XLIII. AD EUMDEM HENRICUM. Scribit pro libertate ecclesiae Molismensis

Prioris precis nostrae benigna susceptio praebet ampliora sperandi fiduciam. Praemissa itaque devotissimarum gratiarum actione pro experta benevolentia, iterum audeo petere quod iterandis gratiis secundo me faciat debitorem: quatenus videlicet Molismensi Ecclesiae ipsam ecclesiam, pro qua se vestram Serenitatem quoquo modo obnubilasse dolebat, eadem libertate tenere concedatis, qua praedecessorum vestrorum temporibus eam certum est tenuisse. Valete.

EPISTOLA XLIV. AD EUMDEM. Unde supra.

0148D

Videtis certe quantum praesumam de vestra benevolentia: 0149A ut nec crebra impetratio preces finiat, et toties exauditus, rursum accedere precator importunus non verear. Magna quidem praesumptio; sed non meretur indignationem, quoniam de charitate, non de temeritate descendit. Meminit, nisi fallor, 53 vestra Paternitas, quod dudum Trecis querelas universas, quas pro Ecclesia Senoina adversus Molismenses monachos ante habueratis, pro amore Dei et nostro penitus omisistis. Et ecce iidem monachi conqueruntur, quod nescio quas novas, et, ut ipsi aiunt, indebitas vobis consuetudines in praedicta Ecclesia vindicetis. Obsecro ergo et ipsas dimitti, confidens me, ne hac quidem vice passurum repulsam: ut qui jam de majoribus merui non repelli, in obtinendis minoribus non confundar Valete 0149B .

EPISTOLA XLV AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM. Cistercienses Ludovicum regem, Parisiensi episcopo infestum ac injurium, graviter ac libere redarguunt, causam illius apud pontificem Romanum acturi, si rex a male coeptis non destiterit.

Eximio regi Francorum LUDOVICO, STEPHANUS abbas Cisterciensis, totusque conventus abbatum et fratrum Cisterciensium, salutem, sospitatem, et pacem in Christo Jesu.

0150A 1. Rex coeli et terrae regnum vobis in terra donavit, donaturus et in coelo, si id quod accepistis, juste et sapienter administrare studueritis. Hoc est quod vobis optamus, et pro vobis oramus; ut et hic fideliter, et illic feliciter regnetis. Caeterum vos quonam consilio eisdem nostris pro vobis orationibus (quas, si recolitis, olim tam humiliter requisistis) modo tam acriter repugnatis? Qua enim jam fiducia manus pro vobis levare praesumimus ad Sponsum Ecclesiae, quam ita, et sine causa (ut putamus), ausu inconsulto contristatis? Gravem siquidem adversum vos apud eumdem Sponsum et Dominum suum querimoniam deponit, dum quem acceperat defensorem, sustinet oppugnatorem. Attenditis jam cui ex hoc infensum vos redditis? Non utique episcopo Parisiensi 0150B , sed Domino paradisi; et quidem terribili, et ei qui aufert spiritum principum (Psal. LXXV, 12, 13). Ipse quippe est qui ad episcopos dicit: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16).

2. Haec ita vobis et pro vobis audacter quidem, sed amanter intimare curavimus: monentes et rogantes per illam invicem amicitiam nostram et fraternitatem, cui vos satis dignanter sociastis, sed nunc ipsam graviter laesistis, quatenus a tanto malo citius desistatis. Alioquin si non meremur exaudiri, sed contemnimur, et nos fratres, et amici vestri, et 0151A qui quotidie oramus pro vobis et filiis vestris et regno; ex hoc jam noveritis parvitatem nostram, in quibus valuerit, non posse deesse Ecclesiae Dei, et ministro ejus, venerabili videlicet patri et amico nostro episcopo Parisiensi: qui nostram adversus vos humilitatem interpellans, nostras pro se ad dominum Papam jure fraternitatis litteras requisivit. Verum nos justum ducentes his prius litteris vestram Excellentiam convenire, praesertim quia idem episcopus per manum omnium Religiosorum 0152A se ad justitiam offert, si tamen prius (quod quidem eadem ipsa justitia videtur exigere) res ei suae injuste ablatae restituantur: ejus interim petitioni differendo supersedimus. Et siquidem Deo inspirante placuerit vobis nostris precibus aurem inclinare, nostro consilio studioque pacem cum episcopo, imo cum Deo reformare; parati sumus hujus rei gratia fatigari usque ad vos, quocunque vobis placuerit: sin autem, nos amicum audire, et Dei sacerdoti obedire necesse est. Valete.

54 EPISTOLA XLVI. AD DOMINUM PAPAM HONORIUM II. Unde supra. Conqueruntur apud Pontificem, quod relaxatione interdicti subreptitie obtenta, Rex Galliae jam pridem pronus ad pacem, factus sit obstinatior.

0153A

Summo Pontifici HONORIO, pauperum Christi abbates, HUGO de Pontiniaco, et BERNARDUS de Clara-Valle, quidquid potest peccatorum oratio.

Lacrymabilem episcoporum, imo totius Ecclesiae querimoniam, nos quoque ejus filii, si tamen digni, dissimulare non possumus. Quae vidimus loquimur. Magna siquidem nos necessitas de claustris ad publicum traxit: ubi et quod loquimur vidimus. Tristes vidimus, tristes et loquimur: honorem Ecclesiae, Honorii tempore non minime laesum. Jam Regis flexerat 0153B iram humilitas, vel potius constantia episcoporum: cum ecce a summo Pontifice summa superveniens auctoritas, heu! dejecit constantiam, superbiam statuit. Scimus quidem id a vobis per mendacium fuisse subreptum (quod ex vestris litteris palam datur adverti), ut everti tam justum tamque necessarium interdictum juberetis. Sed nunquid non vel tandem deprehenso mendacio, mentitam se sentiet iniquitas sibi, et non tantae utique majestati? Est autem quod miramur, quanam ratione judicatum sit de parte, adjudicatum absenti. Quod quidem non temeraria praesumptione reprehendimus, sed filiali amore paterno cordi suggerimus, quantum ex hoc et superbit impius, et incenditur pauper. Caeterum 0153C quandiu illum pati, quantumve huic compati debeatis; non est nostrum praescribere vobis: vos vestra hinc potius, dulcissime Pater, viscera consulite. Valete.

EPISTOLA XLVII. AD EUMDEM EX PERSONA GAUFRIDI CARNOTENSIS EPISCOPI. Exponit Pontifici causam episcopi Parisiensis a rege Ludovico inique oppressi, qui interdicto ab episcopi Gallicanis compulsus restitutionem promiserat, sed absolutione ab Honorio obtenta contumacior factus non praestitit.

Tristissimae historiae seriem vobis et causam replicare superfluum est; qua jam quippe Paternitatis vestrae viscera, scribente religioso Parisiensi episcopo, commota esse non ambigo. Ne tamen fratri 0153D et coepiscopo etiam nostrum deesset testimonium; quae vidi ego et audivi, necessarium duxi breviter intimare. Accepta siquidem tam modesta praedicti episcopi querimonia, Senonensis dioecesis universi episcopi una cum venerabili metropolitano nostro; adscitis etiam nobiscum quibusdam aliis religiosis 0154A personis, Regem super gravi injuria per nosipsos humiliter, ut debuimus, convenimus: ut episcopo, nil quidem tale merito, sua quae tulerat, restitueret, rogavimus; nec impetravimus. Sentiens tandem nos ad arma Ecclesiae pro Ecclesia velle confugere, timuit, annuitque sese omnia redditurum. Sed in eadem forte hora supervenientibus litteris vestris, quibus ejus terram ab interdicto absolvi praecepistis, male in malo confortatus, quod bene promiserat, minime exsecutus est. Die tamen nominata, qua id se rursum promisit exsecuturum, ejus non conspectui praesentantes, sustinuimus pacem, et non venit: quaesivimus bona, et ecce turbatio. Hoc denique litteris 55 vestris factum est, ut male ablata pejus teneantur, et reliqua passim in dies rapiantur, eo 0154B utique secure, quo impune illa retinentur. Soluto nempe ad vestrum imperium episcopi justo (ut putamus) interdicto, nostroque quod parabamus et quo sperabamus pacem consequi, vestro aeque timore suspenso, facti interim sumus opprobrium vicinis nostris: quousque? vestrae viderit pietatis compassio.

EPISTOLA XLVIII. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM, UNDE SUPRA, ET CONTRA OBTRECTATORES. Bernardus querelas in se factas diluit, et solitudinis silentiique facultatem precatur.

Viro illustri HAIMERICO, sanctae Romanae sedis cancellario, frater BERNARDUS abbas dictus Clarae-Vallis, salutem, et non in via.

1. Etiamne pauperi et inopi veritas odium parit, 0154C et ne ipsa quidem miseria declinare invidiam potest? Querar, an glorier, quod factus sum et ipse inimicus vera dicens? Vera dicans, an recta agens? Sed hoc viderint fratres vestri, qui contra legem maledicunt surdo (Levit. XIX, 14), et maledictum propheticum non verentes, dicunt bonum malum, et malum bonum (Isai. V, 20). Quid in me, o boni viri, displicuit fraternitati vestrae? Utrumne quod apud Catalaunum amotus est a villicatione sibi credita homo usquequaque diffamatus, quia in ecclesia Virdunensi cui praefuerat, dissipasset bona domini sui? An quod in urbe Cameracensi monasterii sui manifestus destructor Fulbertus cedere compulsus est Parvino, qui omnium testimonio fidelis est servus et prudens? 0154D An certe quod Lauduni de prostibulo Veneris suum Deo sanctuarium restitutum est? Propter quod horum me, non dico, lapidatis, sed laceratis, ut minus aliquid recipiam a Domino meo? (Joan. X, 32.) Et hoc merito atque cum omni gloria responderem, si quid in eis meum cognoscerem. Nunc autem utquid 0155A judicor ego de factis alienis? aut si meis, cur tanquam de malis? cum cuncta haec juste atque praeclare gesta fuisse nulla imprudentia dubitare, nulla negare impudentia possit. Eligite nunc utrumlibet: aut negate certe, aut fatemini me horum auctorem. Si feci; laude dignum est laudabilia peregisse, et inique redarguor, unde laudari merueram. Si non feci; ut laudem non merui, sic profecto nec vituperationem. Novum genus detractionis, et revera simile aliquid habens operi Balaam, qui ductus et conductus ad maledicendum populo, magis benedictionibus cumulabat (Num. XXII-XXIV). Quid justius, quid jucundius, quam ut quem reprehendere intendis, plus commendes; ut praeconiis pro conviciis utaris nescius; et volens detrahere laudes invitus? 0155B Quasi vero nulla mea mala inveniant ut pro malis mihi bona objiciant, vel potius adjiciant aliena.

2. At ego nec indignis vituperationibus moveor, nec indebitas recipio laudes: nil mea refert de his, quorum auctor non exstiti. Laudent si volunt, vel vituperent, si audent; de primo quidem dominum Albanensem, de secundo vero dominum Remensem; porro de tertio eumdem aeque archiepiscopum simul et episcopum Laudunensem, cum Rege pariter et 56 multis aliis reverendis personis qui se utique auctores in his et principes exstitisse minime diffitentur. Si bene egerunt, quid ad me? si aliter, quid aeque ad me? An tota et sola culpa mea est quod adfui, homo solis latebris dignus; soli mihi judex, 0155C soli accusator et arbiter constitutus, quatenus monstret actio quod habet professio, et nomen monachi solitaria mihi conversatio interpretetur? Adfui enim, negare non possum; sed vocatus, sed tractus. Si hoc 0156A amicis displicuit; fateor, et mihi. Utinam non issem ad illa, utinam non irem ad similia. Utinam et nuper non issem, ubi vidissem adversum Ecclesiam apostolica (proh dolor!) auctoritate violentam armari tyrannidem, quasi non satis per se insanisset. Tum demum sensi juxta prophetam adhaerescere linguam meam palato meo (Psal. CXXXVI, 6): cum subito pondus superjectum est nostris cervicibus, atque irrefragabilis auctoritas litterarum. Heu! obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est (Psal. XXXVIII, 3), quando vidi repente ad illas litteras impleri facies innocentium ignominia, et laetari amplius impios quod malefecerint, et exsultare in rebus pessimis. Misertum est impio, ut juxta dictum propheticum, non disceret facere justitiam: 0156B et qui in terra sanctorum iniqua gessit (Isai. XXVI, 10), ipsius terra justissimo quo tenebatur, absoluta est interdicto.

3. Propter hujusmodi, etsi aliud non sit, gravor interesse causis: quarum praesertim mea non interesse cognosco. Gravor, sed trahor. At vero ab hac necessitate per quem melius retrahi posse speraverim, quam per vos, vir optime? cui in hac re nec potestas deest, nec voluntas, ut comperi. Gaudeo nempe, quod et vestrae prudentiae nostram in talibus occupationem displicere cognovi. Et quidem justissime, et amicissime. Age ergo si ita vultis, imo quia sic cernitis ac decernitis, et amico expedire, et monacho convenire: date, quaeso, operam, quatenus 0156C una utriusque voluntas citius impleatur, quo et vobis videlicet satisfiat ad justitiam, et mihi ad salutem animae consulatur. Indicatur, si placet, clamosis et importunis ranis de cavernis non egredi, sed suis 0157A contentas esse paludibus. Non audiantur in conciliis, in palatiis non inveniantur: ad causas, ad negotia nulla necessitas, nulla trahere possit auctoritas. Sic forsitan vester posset amicus declinare praesumptionis notam. Nam noxam unde contrahere potuerim, ignoro: cum sciam mihi consilium esse et propositum, nunquam (si causa duntaxat nostri ordinis non fuerit) exire de monasterio, nisi aut apostolicae Sedis legato, aut certe proprio vocante episcopo: quibus nostrae humilitati, sicut optime nostis, contradicere omnino fas non est, nisi ex quocunque superioris auctoritatis privilegio. Quod utique si unquam per manum vestram, ut spero, mihi in manus venerit, tunc procul dubio et pax mihi, et pax erit de me. Non tamen idcirco etiam me latente 0157B et tacente cessare puto murmur ecclesiarum, si non cesset Romana curia pro voluntate assistentium facere praejudicium in absentes. Valete

57 EPISTOLA XLIX. AD DOMINUM PAPAM HONORIUM, PRO HENRICO SENONENSI ARCHIEPISCOPO.

Summo pontifici HONORIO, servi, et (si digni judicamur) filii, STEPHANUS Cisterciensis, HUGO Pontiniacensis, BERNARDUS de Clara-Valle, quod reverendissimo domino, quod benignissimo patri.

Degentes in monasteriis, ad quae nos nostra peccata compulerunt, non cessamus orare pro vobis, et pro commissa vobis Dei Ecclesia: congaudentes et sponsae Domini super tam fido custode, et sponsi 0157C amico super labore tam fructuoso. Fidenter proinde atque fideliter vestrae Paternitati suggerimus, quae in regno nostro eidem matri nostrae dolentes cernimus adversari. Quantum quidem nos sentimus qui vicini sumus, rex Ludovicus non tam episcopos, quam in episcopis justitiae persequitur zelum, pietatis cultum, habitumque ipsum religionis. Quod vestrae quoque prudentia Sanctitatis vel ex eo facile advertere potest, quod qui ante in habitu actuque saeculari honorati sunt sublimes, judicati fideles, habiti familiares; modo inimici facti sunt, digne suo sacerdotio conversantes, et per omnia honorificantes ministerium suum. Hinc gravibus contumeliis et injuriis episcopi Parisiensis innocentia pulsata est, sed non quassata; quia Dominus supposuit manum 0157D suam, cum vestram opposuit. Hinc et nunc domini hujus Senonensis constantiam concutere et labefactare conatur: ut metropolitano (quod absit!) dejecto, facile prout voluerit, grassetur in suffraganeos. Postremo quis ambigit non aliud eum quam oppugnare religionem, quam nimirum aperte sui regni destructionem, suae coronae pronuntiat inimicam? Et alter Herodes Christum non jam in cunabulis habet suspectum, sed in ecclesiis invidet exaltatum. 0158A Nec aliud sane credimus eum habere adversus archiepiscopum, nisi quod spiritum in ipso, sicut in caeteris, laborat exstinguere. Denique si fallere de his quae attestamur, fallive putamur; vestrae citius inveniet examinationis discussio: si tamen (quod et vehementer optamus, et suppliciter oramus) de vultu tuo, Pater sanctissime, judicium prodeat, de quo profecto confidimus, quod custodias innocentiam, et videas aequitatem. Alioquin reduci causam, in regis praesentia atque potentia, non plane est aliud quam tradi, heu! hominem in animam inimicorum ejus.

EPISTOLA L AD EUMDEM. Unde supra. Postulat ut archiepiscopo liceat ad sedem apostolicam appellare.

0158B Oportebat quidem, si ita vestrae visum fuisset auctoritati, ut in vestri praesentia causa domini Senonensis discuteretur; ne infensus videlicet regi, in regis praesentia et potentia suis pro se adversariis, responsurus, traditus homo videretur in animam inimicorum ejus. Sed quoniam, ut tenendum irrefragabiliter quidquid praecipitis, sic sperandum indubitanter bonum de omni re quam decernitis: id solum a vestra, Pater, pietate deposcit omnium, qui apud nos esse videntur, religiosorum humilitas, ut si se ad vultum forte potentis (ut assolet) senserit praegravari, confugere sibi liceat ad viscera Patris, quod utique hactenus oppresso nemini negatum audivimus. Alioquin videat Joseph vir justus, quid sibi etiam nunc faciendum sit de puero et matre ejus, quia 0158C ecce etiam nunc in Senonensi provincia Christus quaeritur ad perdendum. Nam, ut quod verum est, manifestius 58 proferamus, rex in archiepiscopo ex eo aperte novam persequi religionem dignoscitur, quod eum in antiqua saeculari conversatione et habitu, sicut promoveri omnimode [al. commode] voluit, sic ab omni penitus securum infestatione dimisit.

EPISTOLA LI. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Unde supra.

Viro illustri HAIMERICO, sanctae Romanae Sedis cancellario, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, salutem, et si quid valet peccatoris oratio.

0158D Quousque durat illa sententia: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur? (II Tim. III, 12.) Quousque relinquitur virga peccatorum super sortem justorum? Quis det ut stare incipiant justi adversus eos qui se angustiaverunt? Quis jam ferat tantam inter coelum terramque discordiam, ut exsultantibus Angelis super emendatione malorum, filii Adam fremant et tabescant? Quasi non sit passus Jesus pacificans in sanguine 0159A suo quae in terra sunt, et quae in coelo; aut in ipso Deus non fuerit mundum reconcilians sibi. Laudabatur quondam archiepiscopus in desideriis animae suae, et in saeculari vita et habitu benedicebatur. At nunc sub pannis infantiae Jesu quaeritur simonia, et inter nascentes virtutes emortuorum vel cadavera vitiorum scrutatur curiosa malitia. Videtis et nunc stare Jesum in signum cui contradicitur. Per ipsum vos obsecro, pro ipso supplico vobis. Habet siquidem et unde illum revereamini, et unde illi misereamini. State pro ipso nunc in defensione archiepiscopi, cui quandoque et vos adstare habetis in examinatione vestri. Valete.

EPISTOLA LII AD EUMDEM. Episcopum Carnotensem non affectasse profectionem Jerosolymitanam. Causis et negotiis publicis absolvi se rogat.

0159B

Amicus vester et noster dominus Carnotensis episcopus voluit vobis etiam per me certum fieri, quia id quod de ipso a quibusdam domino papae persuasum fuisse cognovimus, ut eum videlicet Jerosolymam permitteret proficisci, nec sui fuerit studii, nec voluntatis. Quod etsi multum voluisset, proficisci tamen non poterat nisi cum gravi scandalo omnium qui apud nos sunt bonorum, metuentium quippe ne plus mali ejus absentia faceret suis, quam boni alienis praesentia. Haec pro episcopo. Caeterum ut et pro me aliquid loquar secundum quod Scriptura admonet, Miserere, inquiens, animae 0159C tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24); placetne vobis ut causis onerer, occuperque negotiis, nihilque prosit exoccupari propriis, cum totus implicer alienis? Si inveni gratiam in oculis vestris, date operam ut prorsus amovear ab hujusmodi, quatenus liceat mihi pro meis atque vestris orare delictis. Et quidem nihil mihi securius judico, quam obedire domini papae voluntati; sed si dignetur attendere ipse quid possim. Utinam nempe noverit quam ista non possim aut quam difficile possim. Et de hoc satis dictum sit sapienti. Quaesivit a me praefatus episcopus aliqua ex nostris opusculis, quae vobis mitteret; sed non fuit ad manum, quod vestro dignum crederem studio. Libellum tamen De gratia et libero arbitrio nuper edidi: illum vobis libenter mittam, cum vos 0159D velle cognovero. Valete.

59 EPISTOLA LIII. AD EUMDEM. Duos religiosos, et in his seipsum Haimerico repraesentat.

Pro multis et per multos memini me scripsisse ad vos; sed nunc ipse qui loquebar, ecce adsum. Tres in duobus conspicitis, quoniam absque me esse non 0160A possunt, in quorum jugiter pectoribus requiesco, et quidem securius atque suavius quam in proprio. Mentiri videor, sed ei qui amicitiae vim nunquam sensit, qui virtutem charitatis ignorat, qui non credit multitudinis credentium fuisse cor unum, et animam unam (Act. IV, 32). Qui ergo videt eos, videt et me, etsi non in meo corpore: et quod loquuntur ipsi, ego pariter loquor, sed eorum linguis. Corpore, fateor, absum: sed haec est exigua portio mei. Porro qui vidit faciem meam tantum, sine culpa et sine nota mendacii asserit se vidisse non partem mei, sed me: cum tamen nonnisi partem, et partem modicam viderit. Quanto itaque verius esse me dixerim, etiam sine praesentia corporis, ubi meam sentio voluntatem, meum spiritum et amorem, quae utique 0160B est pars potior digniorque mei? Tribus ergo in corporibus unum nos esse noveritis, non pari sanctitate, qua ambobus ego inferior sum, sed eadem voluntate, et summa concordia animorum. Cur enim unitatem hanc inter diversos non faciat compago charitatis in uno spiritu, si carnalis copula efficit ut sint duo in carne una? Quartum vos addi velim, si dignum judicatis et in eamdem concurrere unitatem dilectionis. Quod facile, si non contemnitis, obtinebitis: tantum id vos nequaquam contemnere eis cognitum faciatis. Valete.

EPISTOLA LIV. AD EUMDEM. Vivianum abbatem commendat, monetque de cura animae serio gerenda.

Volo et precor ut harum lator venerabilis Altaecumbae 0160C abbas Vivianus, mihi ob suam religiositatem admodum familiaris amicus, amicum vos pro Dei amore et nostro, in suo negotio experiatur. Et haec pro illo, reliqua autem vobis. Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Matth. XVI, 26.) Nec totus mundus sufficeret. Magna res anima quae Christi sanguine redempta est. Gravis animae casus, quae non nisi Christi cruce potuit reparari. Si rursum corruerit peccato duntaxat ad mortem, unde jam reparabitur? Nunquid aut alter Christus, aut idem iterum crucifigi habet pro illa? Super hoc vellem vos nunquam oblivisci illud Sapientis consilium: Fili, memorare 0160D novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40).

EPISTOLA LV. AD GAUFRIDUM CARNOTENSEM EPISCOPUM. Monachum quemdam reclusum desertorem instituti, sed jam resipiscentem, a Gaufrido suscipi et juvari postulat.

Fidelissimo ac prudentissimo servo Dei GAUFRIDO Carnotensi episcopo, BERNARDUS pauperum Christi 0161A de Clara-Valle servus, claritate perfundi montium aeternorum.

Quantum vobis honoris vestra laudabilis vita, tantum affert et oneris laudans fama. Ecce enim 60 is per quem et pro quo praesentes litteras accipitis, exemplo caeterorum, quos saepe tales non paucos experimini, motus et ipse bono odore vestri, quem de longe sensit, tam communem cum fiducia pietatem requirit, spe utique ductus inveniendi non solum consilium quid agere debeat, sed et auxilium quo perficere valeat. Est autem haec causa ejus. Quadam se cella pro amore Dei ex proposito incluserat. Egressionis atque transgressionis suae vobis ipse causas exponet. Et quidem ad propositum redire cupit; sed per vos implere proposuit, si 0161B tamen nostris hoc precibus, quibus se praemunire curavit, obtinere potuerit. Facite ergo morem vestrum: ferte opem misero; imo quia vos sapientibus et insipientibus debitorem agnoscitis, erroneam Christi oviculam de faucibus lupi festinate eripere; et ad pastum reducendo priorem, juxta aliquod 0162A ovilium vestrorum quacunque in cellula jubete recludi: nisi forte aliud quid ei magis expedire perspexeritis, et licere judicaveritis, et persuadere potueritis.

EPISTOLA LVI. AD EUMDEM. De peregrinatione Jerosolymitana Norberti se incertum esse. Sententiae ejusdem de Antichristo se non assentiri. Causam quoque Humberti commendat.

Quod a me de domino Norberto sciscitamini, si videlicet iturus sit Jerosolymam, ego nescio. Nam, cum ante hos paucos dies ejus faciem videre, et de coelesti fistula, ore videlicet ipsius, plurima haurire meruerim; hoc tamen ab ipso non audivi. Verum de Antichristo cum inquirerem quid sentiret, 0162B durante adhuc ea, quae nunc est, generatione revelandum illum esse se certissime scire protestatus est. At, cum eamdem certitudinem unde haberet, sciscitanti mihi exponere vellet; audito quod respondit, non me illud pro certo credere debere putavi. Ad summam tamen hoc asseruit, non visurum 0163A se mortem, nisi prius videat generalem in Ecclesia persecutionem. De caetero memorari vestram pietatem volo illius pauperis et exsulis Humberti nomine: qui dudum, cum Trecis essetis, vobis supplicabat, quatenus ad comitem Theobaldum, qui eum exhaeredaverat, intercederetis. Quod et ego nunc pro ipso, et cum ipso itidem a vestra flagito pietate. Nam nostras litteras de hac re precatorias jam ad praedictum principem misi: sed gratiam non inveniens nihil effeci. Jam quod libenter auditis, libenter debeo dicere vobis. Stephanus vester sic currit, non quasi in incertum: sic pugnat, non quasi aerem verberans. Orate, quatenus sic currat ut comprehendat; sic pugnet ut vincat.

EPISTOLA LVII. AD EUMDEM. Per minora vota non debere impediri majora bona. Videtur hoc, nisi fallor, scribere in causa monachi, de quo supra epistola 55.

0164B

Sicut is a vestra mihi parte reportavit, idcirco ipsius desiderio et petitioni usque adhuc satisfacere distulistis; quia primum votum, pergendi videlicet Jerosolymam, irritum vobis fecisse videtur. Super quo si nostram requiritis sententiam, ego non arbitror minora vota impedire debere majora; nec Deum exigere quodcunque sibi promissum bonum, si pro eo melius aliquid fuerit persolutum. Enimvero alicui forte 61 debenti vobis duodecim nummos, nunquid si pro eis die constituto marcam solveret argenti, juste irasceremini? Jam si et ab hujus episcopo aliquid timetis, securum vos reddo, quia non solum ei, si quod huic auxilium impenderitis, non 0164B displicebit, sed etiam valde gratum habebit. Valete.

EPISTOLA LVIII. AD EBALUM CATALAUNENSEM EPISCOPUM. Hortatur Ebalum, ut monasterio seu ecclesiae Omnium Sanctorum virum idoneum praefici curet.

0165A

Domino EBALO venerabili sanctae Catalaunensis Ecclesiae Dei gratia episcopo, frater BERNARDUS abbas de Clara-Valle, si quid potest peccatoris oratio.

1. Naviculae illius (de ecclesia loquor Omnium Sanctorum, quae sub oculis vestris gubernatore destituta fluctuat) non est bonum vobis negligere vel dissimulare periculum. Res quippe vestrae curae est. Unde miror, qua ratione, quave securitate a clerico illo, qui a religiosis personis vir, ut aiunt, religiosus eidem ecclesiae electus est, requirendo desistitis, etiamsi hoc quorumdam, qui in ipsa ecclesia sunt, 0165B incuria vel desidia non mereatur: qui, ut audivimus, illum qui electus est nolentes, nec aliud nisi quod religiosus est, afferentes [al. asserentes], de eligendo alio vestram quoque ausi sunt compellare gravitatem: quasi qui videatur esse communior et affabilior, qui non sit extraneus: sed civibus tam gratus quam cognitus, morum patriae gnarus, rebus ecclesiae tractandis idoneus: revera (ut ad istos cantissimos consultores me vertam) qui vitia vestra non redarguat, qui miserae conversationi vestrae, aut consentiat, aut contradicere non audeat. Non sunt audiendi; sed potius, velint nolint, omnimodo satagendum est vobis, ut is qui boni testimonii est, ecclesiae desolatae quantocius perquiratur: quoniam, si talis est qualis praedicatur, Deus procul dubio cum 0165C ipso erit, qui suam ei gratiam ministrabit, placentem omnibus, efficacem in omnibus.

2. Quod si hunc, istis fortasse non merentibus, nullo modo haberi posse contigerit; alius de alia qualicunque domo religiosa qui videatur idoneus, provideatur: non qualem isti volunt, qui, nisi quod suae carnalitati blanditur, volunt; sed qui sic sciat negotia disponere rerum exteriorum, ut norit per omnia praeponere curam animarum. Certe duobus monasteriis, sancti videlicet Petri, et sancti Urbani , pastorali aliquando solatio similiter destitutis, bonae memoriae praedecessor vester domnus Guillelmus non longi itineris laborem, non hiemis reputans 0166A asperitatem, bis (nisi fallor) Cluniacum, semel Divionem per seipsum adiit: hincque virum bonum domnum Hugonem, qui post defunctus est; illinc virum venerabilem, qui adhuc superest, domnum Radulfum vix multis precibus impetratos abducens, singulum singulo praeposuit monasterio, tutum videlicet non arbitrans cuiquam monachorum domesticorum illam committere curam. Quod ideo vobis in exemplum adduxi, 62 ut vestram charitatem commonefaciam, qualiter et in hoc quod nunc in manibus est, oporteat eam esse non minus cautam quam sollicitam

EPISTOLA LIX. AD GUILENCUM LINGONENSEM EPISCOPUM. Hortatur ut res quasdam ecclesiae S. Stephani Divionensis, per obitum Garnerii vacantes, ad tollendam scandalis et calumniis ansam, eidem ecclesiae cedat.

0166B

Domino suo et patri GUILENCO, Dei gratia Lingonensi episcopo, frater BERNNARDUS Clarae-Vallis abbas, seipsum.

Audito obitu domini Garnerii archidiaconi, necessarium duximus vestram Paternitatem precibus praevenire, imo praemunire consilio, si tamen dignum putatis monitis nostrae acquiescere parvitatis: quatenus videlicet de rebus sancti Stephani Divionensis, quas ten ebt, placeat liberalitati vestrae misericordiam superexaltare judicio. Siquidem non ignoramus, quod in manum vestram debeant redire, juxta quod in Capitulo Lingonensi dispositum, et 0166C scripto firmatum fuisse etiam nos meminimus, quando filius vester Harbertus in ecclesia illa primus abbas regularis constitutus est. Sed quia canonicis gravis scandali, et abbati magni improperii occasionem fore cognovimus, si ad ea quae diu tenuit illa ecclesia, quacunque occasione manum vestram extenderitis; conquerentibus quippe illis de illo, quasi qui malum principium dederit adveniens, cum ejus causa et ad ejus introitum tam grande ecclesia damnum incurrerit: pietati vestrae supplicamus, et supplicando consulimus, ut et tot pusillis Christi a tanto scandalo parcatis, et hunc vicarium Christi a tanto improperio simul liberare curetis, 0167A concedendo ecclesiae utique, quod hactenus juris ecclesiae fuisse cognoscitur.

EPISTOLA LX. AD EUMDEM. Supplicat pro ecclesia Molismensi.

Pro ecclesia Molismensi supplex, non, ut arbitror, importunus interventor, accedo. Multa quippe sunt quae me confortant, ut repulsam non metuat haec nostra petitio. Primum quia non pro qualibet extranea, sed pro vestra vobis ecclesia supplicamus. Deinde quod eamdem ecclesiam non alienum usurpare, sed suum jus tantum a vestra aequitate requirere credimus. Tertio quod idipsum talis nobiscum postulat, qui solus ad impetrandum etiam majus aliquid a vobis sufficere possit; videlicet comes 0167B Theobaldus. Quartum quoque si addidero, non temere id me praesumere putaverim. Neque enim vel ipsi de nostra adeo humilitate diffidimus, quin audacter, si opus sit, per nosmetipsos ad vestrae celsitudinis nobis jam satis expertam benevolentiam, petituri quod rationabile visum fuerit, accedamus. Valete.

63 EPISTOLA LXI. AD RICUINUM TULLENSEM EPISCOPUM. Hominem qui poenitentiam subiturus, jussu episcopi Tullensis venerat, ad eumdem remittit curandum.

Reverendo patri, domino RICUINO, gratia Dei Tullensi episcopo, frater BERNARDUS dictus abbas de Clara-Valle, salutem et orationes.

0167C Peccatori huic, quem ad nos peccatores ob animae suae consilium vestra, ut ipse perhibuit, dirigere curavit dignatio - nihil ad praesens sanius consulere in promptu habuimus, quam ut ad sinum paternae pietatis rediret, et ex ore sacerdotis legem requireret. Nos enim nostrae parvitatis et officii mensuram attendentes, nec nos ultra nos extendentes, dare poenitentiam, maxime in criminalibus, nulli hominum praesumere omnino solemus, nisi solis, quos in nostram curam suscepimus. Qua namque temeritate tractanda episcoporum negotia, et hujusmodi negotia, peccatores et imperiti suscipiemus, qui ipsi quoque, sicut et caeteri hominum, quoties gravior aliqua causa inter nos oboritur, quam per nos definire aut nescimus, aut nequimus, 0167D aut non audemus; episcopali, ut dignum est, sententiae reservamus: et nisi summi prius Sacerdotis vel judicio vel consilio confirmati, securi non sumus? Provideatur igitur morbidae ovi a proprio 0168A pastore, et tali pastore, qui canones non ignorat, congrua poenitentiae medicina: ne si in peccato, quod absit, anima pro qua Christus mortuus est, moriatur; sanguinem ejus de manu vestra summus Pastor requirat. Verum nos Deo illi inspirante mundum relinquere persuasimus: si tamen homo senex et pauper in aliquo se recipi intra dioecesim vestram sanctorum conventu, vestro obtinere potuerit interventu. Plenum vos dierum suscipiat dies una illa melior in atriis Domini super millia, sancte ac venerabilis Pater.

EPISTOLA LXII. AD HENRICUM VIRDUNENSEM EPISCOPUM. Feminam multis obstrictam peccatis, sed jam poenitentem commendat episcopo.

0168B DOMINO HENRICO, Dei gratia Virdunensi episcopo, frater BERNARDUS dictus abbas de Clara-Valle, salutem et orationem.

Haec muliercula, quam ecce jam multis annis, multis et perplexis peccatorum nodis Satanas alligavit, super statu salutis suae, nostrae parvitatis consilium expetiit: et tale accepit, ut post multum videlicet ac diuturnum erratum, ad proprii pastoris sinum profuga ovicula fidenter recurreret: qui utique eo citius ac sollicitius inopi ferret opem, quo se certius scit atque districtius de sibi commissa, Agno qui pro ipsa mortuus est, redditurum rationem. Nostrum fuit deviantem corrigere; vestrum sit peccatricem non despicere, imo poenitentem suscipere: et si vera est suae, quam nobis 0168C exposuit, infelicitatis historia; aut viro suo priori, si adhuc vivit, reconciliare; aut, si ille noluerit, sicut hanc innuptam, sic illum cogere absque uxore manere. Valete.

64 EPISTOLA LXIII. AD EUMDEM. Purgat se de facto temerario, cujus insimulatus fuerat: ejus notitiam cupit: Guidonem eidem commendat.

Super his quae a nobis vestrae excellentiae placuit sciscitari, aut nos fallimur, aut ille qui ea vobis retulit, fallit. Si quid tamen fuit (suspectam quippe habeo meam, quam novi, labilem memoriam), ne tantam in fratre qui haec loquitur, suspicer falsitatem: hoc me certissime scire confido, et vos 0168D indubitanter credere volo, nemini me super nomine vestro reprehensionis aliquando vel accusationis verba fecisse, vel injunxisse. Absit haec a nostra pusillitate temeritas, ut contra episcopos, et absentes, 0169A loqui quae ad nos non attinent, audeamus, praesertim quae non probavimus! Deinde quod nostri notitiam dignanter expetitis, gratanter accipimus, abundantius nos et innotescere vobis, et vos noscere cupientes. Qua jam sane fiducia Praestantiae vestrae supplicamus, imo vestram fidenter commonemus benevolentiam, de loco illo quem sub tutela vestra, vestro, ut aiunt, hortatu, frater reverendus et coabbas noster domnus Guido de Tribus-Fontibus construere suscepit. In illo nobis quantum nos curatis, ostendite; et quidquid ei feceritis, nobis factum reputate. Valete.

EPISTOLA LXIV. AD ALEXANDRUM LINCOLNIENSEM EPISCOPUM. Philippus volens proficisci Jerosolymam, ad Claram-Vallem forte divertens, illic manere decrevit. Alexandri ad hoc consensum requirit. Negotium cum creditoribus Philippi illi commendat. Denique hortatur eumdem ne gloriae mundanae nimium fidat.

0169B

Viro honorabili domino ALEXANDRO, Dei gratia Lincolniensi episcopo, BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, velle honorari magis in Christo, quam in saeculo.

1. Philippus vester, volens proficisci Jerosolymam, compendium viae invenit, et cito pervenit quo volebat. Transfretavit in brevi hoc mare magnum et spatiosum, et prospere navigans attigit jam littus optatum, atque ad portum tandem salutis applicuit. Stantes sunt jam pedes ejus in atriis Jerusalem; et 0169C quem audierat in Ephrata, inventum in campis silvae libenter adorat in loco ubi steterunt pedes ejus. Ingressus est sanctam civitatem, sortitus est cum illis haereditatem, quibus merito dicitur: Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes II, 19). Cum quibus intrans et exiens, tanquam unus e sanctis, gloriatur et ipse cum caeteris, dicens: Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20). Factus est ergo non curiosus tantum spectator, sed et devotus habitator, et civis conscriptus Jerusalem, non autem terrenae hujus, cui Arabiae mons Sina conjunctus est, quae servit cum filiis suis; sed liberae illius, quae est sursum mater nostra (Galat. IV, 25, 26).

2. Et, si vultis scire, Clara-Vallis est. Ipsa est 0169D Jerusalem, ei quae in coelis est, tota mentis devotione, 0170A et conversationis imitatione, et cognatione quadam spiritus sociata. Haec requies ejus, sicut ipse promittit, in saeculum saeculi: elegit eam in habitationem sibi; quod apud eam sit, etsi nondum visio, certe exspectatio verae pacis, illius utique de qua dicitur: Pax 65 Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Verum hoc suum bonum, etsi desuper accepit, in vestro tamen beneplacito hoc facere cupit, imo se fecisse confidit, sciens vos Sapientis non ignorare sententiam: quod filius utique sapiens sit gloria patris (Prov. X, 1) . Rogat autem paternitatem vestram, rogamus et nos cum illo et pro illo, quatenus de praebenda sua quod ipse suis creditoribus constituit, immobiliter stare faciatis; ne in aliquo fraudator (quod 0170B absit!) debiti, et praevaricator pacti inveniatur; et ita munus contriti cordis, quod offert quotidie, non recipiatur, dum frater quispiam habet aliquid adversus eum. Precatur deinde ut domus quam ipse matri suae in terra Ecclesiae construxit, cum terra quam ibi delegavit, eidem matri, quamdiu vixerit, concedatur. Haec pro Philippo.

3. Reliqua haec pauca pro vobis, ipso quidem intimante, imo vero inspirante Deo, adjicienda putavimus, hortari vos in charitate praesumentes, ne casuri gloriam mundi quasi stantem aspiciatis, et vere stantem amittatis; ne plus vobis aut pro vobis vestra diligatis, et sic vos et vestra perdatis; ne blandiens praesens prosperitas sui vobis finem abscondat, et adversitas sine fine succedat; ne laetitia temporalis 0170C luctum vobis aeternum et operiat quem parit, et pariat quem operit; ne mors longe esse putetur, et praeoccupet improvidum; et vita, dum longa exspectatur, cito deserat male conscium, sicut scriptum est: Cum dixerint, Pax et securitas, tunc subitaneus superveniet eis interitus, tanquam in utero habenti, et non effugient (I Thess. V, 3). Valete.

EPISTOLA LXV. AD ALVISUM ABBATEM AQUISCINCTI. Laudat in Alviso paternam erga Goduinum mansuetudinem. De admissione se excusat, et veniam precatur.

ALVISO abbati Aquiscincti monasterii, BERNARDUS, salutem ex corde.

0170D 1. Retribuat vobis Deus misericordiam, quam fecistis 0171A sancto filio vestro Goduino. Audivimus enim quod, audito ejus obitu, mox velut immemor pristinae calumniae, sed non amicitiae, consolatorem potius quam ultorem vos exhibuistis. Patrem quippe vos cognovistis, ut res exigebat, non judicem. Ideoque quod pietatis, quod charitatis est, ut vere filio pater impendere studuistis. Quid melius, quid laudabilius, quid vobis dignius agere poteratis? Sed quis hoc crederet? Vere nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in eo est (I Cor. II, 11). Ubi est nunc illa austeritas, illa severitas, illa indignatio, quae olim in illum lingua, vultus, oculi, terribiliter ostentare et intentare solebant? Ad unum nempe nuntium de morte filii, paterna viscera commota sunt; subitoque haec omnia, quae 0171B simulatoria, sed dispensatoria, ac per hoc transitoria erant, disparuerunt; illa vero quae vera erant, sed latebant, charitas, pietas, benignitas apparuerunt. Siquidem in religioso animo vestro misericordia et veritas obviaverunt sibi; et quia nimirum misericordia superabundavit judicio, justitia et pax osculatae sunt. Nam quantum mihi videor conjiciendo videre, quid animi tunc habueritis, cum ad ulciscendam illam, quae vobis videbatur facta, injuriam, justitiae zelo accensa veritas se accingeret, illa quae exemplo Joseph prudenter antea dissimulabatur misericordia, ultra jam latere non ferens, ne in hoc quidem dissimiliter ab Joseph (Gen. XLV. 1), ex abdito celatae pietatis erupit, seque veritati adjungens repressit motum, temperavit zelum, pacem 0171C cum justitia fecit.

2. Tunc de purissimo placidi pectoris fonte talium 66 credo limpidissimi cogitationum rivuli ebullierunt: Quid opus est indignari? misereri potius oportet, et non oblivisci quod scriptum est: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6); et implere quod jussum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3); et exspectare quod promissum est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Alioquin num filius meus erat iste? quis vero irasci filio potest? Nisi forte tunc tantum filius fuit, dum mecum fuit, et non etiam cum me deseruit. Sed nunquid quia corpore ad tempus recessit, etiam 0172A animo recedere potuit? aut forte vel ipsa mors eum mihi poterit auferre? Itane localis corporalisve necessitas animorum sese amantium libertatem angustat? Certus sum quia nec locorum distantia, nec corporum vel mors vel absentia disjungere poterit quos unus spiritus vegetat, una charitas ligat. Denique, si justorum animae in manu Dei sunt (Sap. III, 1), profecto et qui jam in ipso, deposita carne, quiescunt, et qui ipsi adhuc in carne non secundum carnem militamus, simul procul dubio sumus. Meus ergo erat vivus, meus erit defunctus, meum in patria recognoscam. Si quis est qui de manu Dei possit eruere, et a me illum separare valebit.

3. Itaque pro filio quidem vestra vobis affectio satisfecit; sed de nobis, pater, quid erit? quae, inquam, 0172B de nobis digna vobis satisfactio placebit, quibus utique pro grandi injuria imponitis quod, a vobis recedens, a nobis receptus sit? Quid dicam? si dixero: Non recepimus (quod utinam sine peccato dicere possem), mentior plane; si dixero, Recepimus quidem, sed juste, excusare me velle videor. Sed tutius respondebo, Peccavimus. Verumtamen quantum? Non ad defensionem dico: a quo enim ille non reciperetur? quis, inquam, sanctum illum aut pulsantem repelleret, aut susceptum expelleret? Quis vero scit si de vestra abundantia nostram Deus voluerit supplere inopiam, ut scilicet unum de multis, qui forte apud vos religiosi tunc erant, ad nos dirigeret, nobis quidem ad solatium, sed nihilominus vobis ad gloriam? Filius quippe sapiens 0172C gloria est patris (Prov. X, 1). Denique non eum praevenimus sollicitando, non circumvenimus attrahendo, quo vos desereret, vel ad nos veniret; quin potius rogantem, pulsantem, supplicantem non prius, Deus scit, consensimus recipere, quam remittere ad vos tentavimus. Non autem eo acquiescente, ejus nos importunitati vix tandem acquievimus. Hominem ergo religiosum, peregrinum, solum, si culpa est quod suscepimus et ita suscepimus, non erit vobis in dignum semel tantum commissam culpam, talemque culpam dimittere; cui etiam fas non est ne usque quidem septuagies septies peccantibus in vos veniam negare (Matth. XVIII, 22).

4. Ut tamen noveritis quam non leviter seu negligenter, 0173A imo quam non impune feramus quod unquam Reverentiam vestram quoquo modo offendimus, saepe Deum testor, quod corpore non possum, mente ad vos supplici transeo, saepe genibus flexis humiliter satisfaciens, vobis adstare me video. Utinam ipse qui id mihi fortasse inspirat, vobis quoque Spiritus sentire faciat quam flebilis, quam miserabilis, tanquam praesens, ad genua usque vestra descendo! quam frequenter nudus humeros, virgasque in manibus gestans, et quasi ad vestram jussionem vapulare paratus, peto veniam, gratiam tremebundus exspecto! Haec qualiter vobis, Pater, accepta sint, vestro, si vos non gravat, citius scire flagitamus rescripto; ut, si satis, jam securi de indulgentia consolemur; si quo minus, magis (ut dignum 0173B est) humiliemur, et ampliusaliquid a nobis si possumus, exigamus, quo dignius satisfacere debeamus. Valete.

67 EPISTOLA LXVI. AD GAUFRIDUM ABBATEM SANCTI-MEDARDI. Operam ejus requirit in reconciliando sibi abbate Alviso: solatur eumdem in tribulationibus.

DOMNO GAUFRIDO abbati Sancti-Medardi, frater BERNARDUS ecclesiae Clarae-Vallis ordinator incompositus, salutem, et non in via.

Primo precor ut praesentes litteras domno abbati Aquiscincti monasterii dirigere non graveris. Deinde ut, ad id quod portant, pro absente amico praesens 0174A satagas cum venerit locus. Neque enim cujuslibet, nedum tanti patris, justum injustumve adversum me debeo scandalum dissimulare; quod quam non faciam, loquens potius quam scribens, ei aperire forsitan potuissem. Nam solet in talibus acceptior esse sermo vivus quam scriptus, et efficacior lingua quam littera. Oculi quippe loquentis fidem faciunt dictis; nec ita potest affectum exprimere digitus, quomodo vultus. Nunc autem, quia absens per me non possum, per te satisfacio quantum possum. Rogo ergo te, et iterum rogo, ut de regno Dei, quod est videlicet intra nos, scandalum auferas, dum salubriter potes; ne si (quod absit!) usque ad angelos, qui utique in fine saeculi in id ministerii deputandi sunt (Marc. XIII, 27), perduraverit rancor, 0174B necesse sit irrevocabiliter aut ambos aut alterum a nobis de medio tolli. Unde autem ad me tu jamdudum scripsisti, conquerendo super tribulationibus vestris, scitis quia juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. De ipso confidite, quia ipse vicit mundum. Ipse scit inter quos habitatis, et in conspectu ejus sunt omnes qui tribulant vos. Ipse exaudiet vos in abscondito tempestatis, qui nunc probat ad aquas contradictionis. Valete.

EPISTOLA LXVII. AD MONACHOS FLAVIACENSES Susceptionem B. monachi tuetur, tanquam de ignoto sibi hactenus monasterio, et justas ob causas discedentis.

0175A Domino H. Patri Flaviacesnis ecclesiae, et fratribus qui cum eo sunt, fratres qui in Clara-Valle sunt, salutem.

1. Lectis litteris vestris, vestram Reverentiam propter quemdam monachum qui apud nos est, contristatam cognovimns. De qua vestra tristitia nos quoque contristati sumus, timentes ne non sit illa tristitia, de qua quibusdam dicebat Apostolus: Contristati enim estis secundum Deum (II Cor. VII, 9). Nam si secundum Deum esset, non usque adeo vos commovisset, ut nos, etsi vobis ignotos, fratres tamen vestros, et si placet amicos, quos necdum vel praesentes verbo conveneratis, vel absentes scripto 0175B praemonueratis, hac prima vice tam subito, tam acriter argueretis. Miramini, ut scribitis, quod fratrem Benedictum suscepimus; minamini nisi eum vobis cito restituerimus. Proponitis nobis de Regula, de noto monasterio monachum non suscipiendum (Reg. S. Benedicti, cap. 61), pro constanti scilicet habentes vestrum non esse ignotum. Sed quid si aliis notum, dummodo nobis ignotum sit? Etsi enim, ut verba ipsa 68 vestra ponam, religionis vestrae se adeo fama effuderit, ut etiam Romae ecclesiae vestrae habeatur notitia, nos tamen, qui utique multum citra Romam positi sumus, nescio quo pacto ita praeteriit, ut ne uniusquidem vestrum, abbatis scilicet vel monachorum, non ipsius vestrae habitationis, non religionis ac conversationis, usque 0175C ad hoc tempus vel tenuem notitiam habuerimus, sed nec aliquam aliquando mentionem nobis de vobis factam fuisse meminimus. Nec tamen mirum, quia et multis terrarum spatiis, et diversis provinciis, et dissimilibus linguis ad invicem distamus; nec solum episcopatibus propriis absumus, sed etiam in eodem archiopiscopatu non degimus. Putamus autem quod non de cuicumque notis, sed tantum de nobis notis monasteriis monachos suscipere prohibemur; alioquin, cum nullum monasterium sit quod alicui notum non sit, nullum nobis relinquitur de quo quis regulariter suscipiatur. Quomodo ergo illud implebitur quod a beato Benedicto vel praecipitur vel permittitur, peregrinum 0176A videlicet monachum non solum debere suscipi ad habitandum pro hospite, quanto cupit tempore, sed etiam inventum utilem suaderi ad manendum omni tempore? (Reg. S. Benedicti, cap. 61.)

2. Quanquam tamen nos aliter erga praedictum fratrem egerimus Nam cum veniens se suscipi a nobis humiliter postularet, primo quidem repulsus, deinde admonitus est ut ad monasterium suum rediret. Sed ille non acquiescens, in vicinam nobis eremum se contulit, ibique septem ferme menses, nullam interim calumniam passus, quiete habitavit. Sed cum sibi tutum non crederet quod solus degeret, post primam repulsam, idipsum quod prius a nobis requirere non erubuit. Rursus nos admonentes eum de reditu, cum causam suae ab eo 0176B discessionis inquireremus: Abbas, inquit, meus habebat me non monachum, sed medicum. Cogebat servire, imo ipse serviebat per me, non Deo, sed saeculo, quando, ne saecularium malevolentiam incurreret principum, mederi me compellebat etiam tyrannis, raptoribus, excommunicatis. Quod animae meae periculum cum ei nunc privatim nunc palam suggessisscm, nec profecissem, quorumdam tandem sapientium virorum consilio fretus, fugio meam damnationem, non congregationem, perditionem, non religionem. Consulite salutem quaerenti, aperite pulsanti. Cujus nos videntes constantiam, audientes causam, et nullam contra eum calumniam, annuimus introitum, probavimus susceptum, adstrinximus probatum, tenemus professum. 0176C Nec intrare compulimus, nec exire cogemus. Quamvis si eum ejiceremns, ad vos (ut ipse asserit) non rediret, sed magis se adhuc a vobis elongaret. Desinite ergo, fratres, desinite tam indebitis innoxios lacessere jurgiis, et cassis scriptitationibus inquietare: quia nec cumulatis etiam contumeliis provocari poterimus ut vobis, nisi quod reverentiae est, respondeamus, nec minis exterreri quominus monachum teneamus, quem regulariter suscepisse nos credimus.

69 EPISTOLA LXVIII, AD EOSDEM. Unde supra.

Reverendis fratribus Flaviacensibus, abbati H. 0177A caeterisque omnibus fratribus, frater BERNARDUS, salutem.

1. Modestiae quidem vestrae erat, o boni fratres, super querimonia vestra priori nostra satisfactione contentos esse debere, et jam ab immeritorum infestatione quiescere. Sed quia prioribus malis pejora junxistis, et rursum nobis jurgiorum seminaria transmisistis (quae absit ut germinent! sicut nec priora germinarunt in nobis), ne tamen, non respondendo, culpam, quae non est, agnoscere videamur, hoc etiam secundo ad ea quae procaciter objicitis, veraciter respondemus. Haec tota nostra culpa est, quantum aestimamus, haec grandis illa injuria quam vobis fecimus, quod monachum, solum, peregrinum, pauperem, 0177B miserabilem, animae suae periculum fugitantem, salutem suam sollicite quaerentem, pulsantem, supplicantem suscepimus; seu quod talem, taliter a nobis susceptum, denuo sine causa non ejicimus, ut, quod aedificavimus iterum destruentes, praevaricatores nos constituamus. Hinc Regulae, hinc canonum, hinc ipsius naturalis legis transgressores judicamur. Opponitis enim indignantes, cur vestrum et a vobis excommunicatum nobis sociare praesumpsimus, quod utique ab alio pati nolumus. Sed de excommunicatione quid respondebimus, quando vos inde vobis satisfacitis pro nobis, scientes procul dubio prius a nobis fuisse receptum, quam a vobis excommunicatum? Cum autem prius susceptus, dum tamen regulariter, fuerit, profecto non 0177C jam in vestrum, sed in nostrum vestrae maledictionis sententiam intorsistis; quod si recte factum sit, vos videritis.

2. Restat igitur sciendum, et hoc tantum quaeritur inter nos, an rationabiliter susceptus fuerit. Et vos quidem, quoniam de ignoto monasterio monachum regulariter posse suscipi negare non potestis, vestrum nobis notum esse contenditis. Negamus, et non creditis. Verum si non creditis simpliciter negantibus, credite vel jurantibus. In veritate, quae Deus est, vobis dicimus: nec novimus vos, nec noscimus, ignotorum scripta suscepimus, ad ignotos rescripsimus. Sensimus quidem stimulationes et inquietationes vestras, sed necdum stimulatores et inquietatores ipsos agnovimus. Vos tamen ad convincendum 0177D nos de simulata ignorantia invictissimum argumentum inducitis, non posse videlicet ignotos esse nobis, quorum et abbatis scilicet et ipsius monasterii nomen in nostris posuimus litteris; quasi mox ut rerum vocabula scimus, etiam res ipsas noverimus. Multum ergo valet mihi Michaelis, Gabrielis, Raphaelis nomina nosse, quando ex solo auditu vocabulorum, etiam de ipsorum beatorum spirituum cognitione jam beatus sum. Non mediocriter, inquam, profeci quia didici ab Apostolo paradisum et tertium coelum nominare, si, etiam non raptus cum Apostolo, solis ex nominibus secreta coelestia jam novi, et audivi ineffabilia verba quae non licet homini loqui. Stultus ego, qui jam sciens nomen Dei mei, nescio quid adhuc superflue quotidie 0178A gemo, frustra suspirans et dicens cum Propheta: Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8); et illud: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) et: Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4).

3. Sed quid est quod vobis facimus, quod nobis fieri nolumus? Hoc nos utique nolle putatis, ut quis a nostro monasterio discedens monachus, in alio suscipiatur. Utinam omnes nobis commissos, sine nobis salvare possetis! Si quis de nostris ad vos majoris perfectionis gratia et arctioris vitae desiderio convolaverit, 70 non solum non causamur si ei in tali studio consulitis, sed et multum precamur ut hoc faciatis; nec offensos nos conqueremur, sed valde in hoc adjutos esse fatebimur. Negatis deinde 0178B quod de vobis audieramus, vestro scilicet jussu vel assensu fratrem B., quamdiu fuit apud vos, in medicinali arte saecularibus deserviisse; ipsumque, qui hoc dixit, falsitatis arguitis. Si mentitus sit, nescimus; ipse viderit; sed hoc scimus, quia sive per se ipsum, ut vos fatemini, sive per vos, ut ipse testatur, haec fecerit, in magno interim periculo fuit. Quis vero tam inhumanus, qui sic periclitanti non succurreret si posset, non consuleret si nosset? Attamen si, ut asseritis, non compulsus obedientia, sed proprii quaestus cupiditate ac vagandi curiositate, hac illacque artem suam venditans discurrebat, quid causae exstitit quod a vobis discessit? An quia jam tandem censurae pastoralis districtione non ei licebat quod ante licuerat? Cur igitur cum 0178C jam apud nos esset, volentes eum revocare, ad persuadendum de reditu promisistis ei quietem in claustro, nisi quia hoc velle hominem noveratis, hoc quaesisse memineratis? At ille, jam adepto apud alienos quod non potuit inter suos, ne certa pro incertis desereret, tenuit quo jam fruebatur, spernens quod sero sibi offerebatur.

4. Desinite itaque, fratres, desinite fratrem sollicitare, de quo non valde necesse est vos sollicitos esse, nisi forte, quod absit! quae vestra, non quae Jesu Christi sunt, quaeratis, et magis vestrum de illo solatium, quam ejus salutem diligatis. Nam cum semper apud vos gyrovagus fuisset, et, ut scribitis, contra suum propositum et abbatis imperium, in proprios usus quod 0178D de arte sua conquirebat expenderet, gaudeat qui eum diligit, quod apud nos Deo miserante sanatus sit. Testimonium enim ei perhibemus quod nusquam modo aliqua occasione vagatur, sed quiete perseverans in monasterio, pauper inter pauperes sine querela conversatur, primam fidem, quam quidem apud vos promisit sed non tenuit, non irritam, ut dicitis, faciens, sed ratam integramque custodiens, morum utique conversione, et obedientissima conversatione, sine qua sese fallit qui de loci stabilitate confidit. Rogamus vos, fratres, ut quiescat jam indignatio vestra, et desinat inquietatio nostra. Sin autem, facite quod vultis, scribite ut vultis, persequimini quantum vultis: charitas omnia suffert, omnia sustinet. Nobis autem decretum est ex hoc 0179A jam vos pure diligere, reverenter suspicere, familiariter colere.

EPISTOLA LXIX. AD GUIDONEM ABBATEM DE TRIBUS-FONTIBUS. Guidonem, qui incuria ministrantium in consecratione calicis erraverat ob defectum vini, instruit.

1. Unde te contristatum cognovimus, contristatum quidem te esse laudamus, sed si non nimis. Contristatus enim, nisi fallor, quomodo ait Apostolus, secundum Deum (II Cor. VII, 9); nec dubium est hujusmodi tristitiam tuam converti quandoque in gaudium. Itaque, dilectissime, irascere, et noli peccare. Peccabis autem non minus nimis irascendo, quam omnino non irascendo. Siquidem non irasci ubi irascendum sit, nolle emendare, peccatum est: 0179B plus vero irasci quam irascendum sit, peccatum 0180A peccato addere est, Quod si malum est peccatum non emendare, quomodo malum non erit augmentare? Si ex rerum eventibus reatuum penderet judicium, non foret culpanda tua etiam ingens tristitia, ubi nimirum constitisset quod ingens fuisset et culpa. Tanto quippe culpa gravior, quanto res sacrior appareret. Nunc vero quia rerum causa, non materia, nec exitus actuum, sed intentionis propositum culpas discernit et merita, dicente 71 Domino, Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI, 22, 23), in tui quoque examinatione commissi, non tam, ut arbitror, sacrorum est attendenda majestas, quam propria intentio discutienda. Porro ego et Prior noster multum rem ipsam 0180B et intra nos pensantes, et inter nos conferentes, 0181A tuam quidem ibi deprehendimus ignorantiam, ministrantium quoque negligentiam, sed plane nullius malitiam. Et certe optime nosti nullum esse bonum, nisi fuerit spontaneum. Malum ergo poterit esse magnum, quod constat voluntarium non fuisse? Alioquin si quod fit a non volente, bonum quidem nullam gratiam, malum autem multam consequitur poenam, hoc est si circa unam eamdemque causam, et malum imputatur, et bonum non suscipitur, quisquis ita sentit, asserat, si vult, quod non sapientia malitiam, sed malitia vincit sapientiam.

2. Ut tamen faciamus satis inquietiori conscientiae tuae, et ne forte malum hoc mali cujuspiam gravioris latentis adhuc in monasterio fuerit commonitio, pro poenitentia tibi injungimus septem psalmos 0181B poenitentiales quotidie usque ad Pascha, septies prosternendo te, decantare, septem disciplinas accipere. In hunc modum satisfaciat et ille qui tibi ad illam Missam ministravit. De illo autem qui sibi ante apparuerat, et oblitus est mittere vinum in calicem, cujus et majorem in hoc aestimamus culpam, si tamen et tu ita putas, tuo arbitrio derelinquimus. Sane si sermo exiit inter fratres, et ipsi omnes singuli singulas accipiant disciplinas, ut fiat quod legitur, Alter alterius onera portate (Galat. VI, 2). Deinde quod comperta, sero licet, negligentia, vinum fudisti in calicem super hostiae sacratae particulam, laudamus, nec sub tanto articulo melius fieri potuisse putamus, arbitrantes liquorem, etsi non ex consecratione propria atque solemni in 0181C Sanguinem Christi mutatum, sacrum tamen fuisse ex contactu Corporis sacri. Aiunt tamen nescio quem alium aliud sensisse scriptorem, non posse videlicet absque tribus, id est pane, vino, et aqua, hoc sacrificium esse, ita ut si quodlibet horum deesse contigerit, reliqua non sanctificentur. Sed de hujusmodi unusquisque in suo sensu abundat.

3. Ego autem pro meo fatuo sensu, si mihi idem contigisset quod tibi, vellem ad remedium mali unum e duobus egisse: aut ipsum quod fecisti, aut certe, ab illo loco ubi dicitur, Simili modo postquam coenatum est, verba sancta iterasse; et sic complesse quod restabat de sacrificio. Neque enim dubitaverim de Corpore jam consecrato, 0181D qui utique juxta ritum Ecclesiae didici ab ipsa quod et ipsa accepit a Domino, panem scilicet ac vinum, et simul apponere, non simul tamen ex his sacra conficere. Cum ergo prius de pane Corpus, quam de vino Sanguis more ecclesiastico conficiatur, si per oblivionem tardius quod posterius sacrandum est, apponatur, non video quid sacris 0182A praecedentibus tarditas possit praeripere consequentium. Puto enim quod si Domino post factum de pane suum Corpus, vini consecrationem placuisset aliquandiu intermittere, aut certe penitus omittere, nihilominus Corpus mansisset quod fecerat [al. fuerat], nec factis facienda praescriberent. Nec nego panem et vinum, aqua quidem mixtum, simul debere apponi, quin potius assero haud aliter debere fieri; sed aliud est culpare negligentiam, aliud negare efficaciam. Aliud, inquam, est quod causamur non bene quidpiam fieri, et aliud quod mentimur nec fieri. Haec interim de hac re dixerim et senserim, absque praejudicio vel tuae sententiae, si quid melius sapis, vel cujuslibet sanius sapientis.

72 EPISTOLA LXX. AD EUMDEM. Docet qualis misericordia in pastore esse debeat, monetque ut sententiam in monachum transgressorem latam retractet.

0182B

Domno abbati GUIDONI, frater BERNARDUS, spiritum scientiae et pietatis.

Considerans miseri hujus miserabilem conditionem, misereor quidem, sed vereor ne frustra. Neque enim non ideo mihi videor frustra misereri, quod, ipso licet remanente in sua miseria, mea tamen vel mihi non sit infructuosa misericordia. In quam utique misericordiam non propria utilitas inclinavit, sed intimis eam visceribus proximi miseria et fraternus dolor inflixit. Misericordia quippe affectio est, quae nec voluntate coercetur, nec rationi 0182C subjicitur; quando non eam in se quisque pertrahit voluntario motu [al. nutu], sed ipsa pias mentes ad compassionem dolentium necessario cogit affectu, ita ut, etiam si peccatum esset misereri, etsi multum vellem, non possem non misereri. Potest quidem ratio vel voluntas aflectui effectum subtrahere; sed nunquid ipsum affectum evellere? Discedant a me qui me consolantur, et dicunt quia oratio mea in sinu meo revertetur, dum is pro quo emissa est, nondum convertitur. Nec audio illos qui mihi blandientes afferunt, Justitia justi super eum erit, (Ezech. XVIII, 20), dum impius in sua adhuc impietate remoratur. Non, inquam, recipio consolationem ubi fratris video desolationem. Si ergo, dulcissime 0182D fili, tua quoque pia mens similiter affecta est, imo quia aliter affecta non est, quanquam tibi infelix iste cunctas suae egressionis de monastario, et denuo regressionis, regulares vices infeliciter percurrisse videtur, quia tamen ipse aliter putat, non solum patienter, sed etiam libenter audiendum est quod humiliter calumniatur, si forte tam desperatae salutis 0183A reparandae rationabilis ulla occasio inveniatur, quam (ut bene mecum tua intelligit experientia) difficile quidem in congregatione, sed multo difficilius foris poterit obtinere. Inito itaque omnium fratrum consilio, omnia quae in eum fecisti judicia diligenter retractare non dedigneris, quatenus tua humilitate ejus contumacia sanetur, si vel sic videlicet adinveniri poterit quomodo adhuc semel regulariter suscipiatur. Nec timendum est in hac retractatione quod displiceat justo ac misericordi Deo, si misericordia superexaltetur judicio Valete.

EPISTOLA LXXI. AB MONACHOS EJUSDEM LOCI. Se distulisse hactenus visitationem, non incuria, sed exspectatione opportunitatis; de Rogerii abbatis obitu eos consolatur.

0183B

Quod nondum veni ad vos, non putetur incuria. Curamus siquidem vos tanquam viscera nostra. Si mater potest filii uteri sui negligere curam, possum et ego forsan in suspicionem duci et argui negligentiae. Itaque opportunitatem exspectavimus et exspectamus, ut, cum venerimus, visitatio nostra non sit sine fructu. Interim de abscessu patris vestri non turbetur 0184A cor vestrum. Deus vobis providebit alium, sicut speramus, pro eo idoneum; sed nec istum perdetis. Nam etsi translatus est, non tamen ablatus. Tantum qui vobis fuerat specialis, erit communis et nobis. Donec ergo venio, viriliter agite, 73 et confortetur cor vestrum, et omnia vestra in charitate fiant. Valete.

EPISTOLA LXXII. AD RAINALDUM FUSNIACENSEM ABBATEM. Ostendit quam sit alienus a laudibus. Jugum Chriti leve esse. Patris nomen detrectat, Frater vocari contentus.

Dilectissimo suo RAINALDO, BERNARDUS ejus, non pater aut dominus, sed frater et conservus, quod fratri charissimo et fideli conservo.

0184B 1. Primo ne mireris si terrear dignitatis nominibus , cum me ipsis rebus sentiam indignum. Et te quidem decet ut facis, sed mihi assentire non expedit. Nam si tibi observandum putas illud, Honore invicem praevenientes (Rom. XII, 10), et, Subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 21); si non frustra utrobique positum est invicem, intelligis et mihi 0185A aeque utrumque congruere. Quod si cogitas tibi illam Regulae sententiam observandam, Juniores priores suos honorent (Reg. S. Benedicti, cap. 63), mihi e regione in mentem venit ex regula Veritatis: Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX, 16); et: Qui major est vestrum, fiat sicut junior (Luc. XXI, 26); et: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. III, 20); et: Principem te constituerunt? esto inter illos quasi unus ex illis (Id. XXXII, 1); et: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23); et: Nolite vocari ab hominibus rabbi; et: Patrem nolite vocare vobis super terram (Matth. XXIII, 8, 9). Quantum itaque tuis attollor favoribus, tantum his molibus premor. Unde merito in Psalmo non canto, sed 0185B plango: Exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus (Psal. LXXXVII, 16); et: Quia elevans allisisti me (Psal. CI, 11). Sed verius fortasse proferrem quod sentio: quia videlicet qui me exaltat, humiliat; et qui me humiliat, exaltat. Tu me ergo potius exaltando dejicis, et extollendo premis. Sed ne ita premas ut opprimas, consolantur me haec et his similia Veritatis testimonia, quae miro modo, dum reprimunt, erigunt; dum dejiciunt, erudiunt; ita ut unde projectus, inde et provectus, tota cum hilaritate decantem: Bonum mihi, Domine, quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti (Psal. CXVIII, 71, 72). Et hoc miraculum agit sermo Dei vivus et efficax; hoc illud Verbum per quod facta sunt omnia, benignissime 0185C et potentissime operatur; hoc denique facit jugum Christi suave, et onus leve (Matth. XI, 30).

2. Libet admirari quam leve sit onus Veritatis. Num vere leve est, quod portantem non gravat, sed levat? Quid eo levius onere, quod non solum non onerat, sed et portat omnem, cui portandum imponitur? Hoc onus potuit uterum gravidare virgineum, gravare non potuit. Hoc onus ipsa, quibus se praebuit sustentandum, senis Simeonis brachia sustentabat. Hoc etiam Paulum, in gravi licet et corruptibili corpore positum, rapiebat usque ad tertium coelum. Quaero in rebus si quid forte huic exoneranti oneri simile inveniam, et occurrit mihi de pennis avium, quod ei utcumque coaptem; quae, quodam videlicet singulari modo, et corpulentiorem 0185D reddunt substantiam et agiliorem. Mirum opus naturae! Unde grossescit materia, inde sarcina levigatur; et quantum crescit in massa, tantum decrescit in pondere. Hoc plane in pennis, Christi oneris exprimit similitudinem, quod et ipsae ferunt a quibus feruntur. Quid et de quadriga dicam? Haec nimirum admota jumento, sarcinam quae ab ipso moveri non poterat, auget quidem, portabiliorem facit. Onus oneri additur, et minus onerat. Sic et oneri gravissimo legis accedens quadriga Evangelii, et auxit perfectionem, et difficultatem minuit. Velociter, ait, sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Sermo utique ante notus in Judaea tantum, nec se prae sui quidem gravedine valens ultra extendere, quippe qui et 0186A ipsius 74 Moysi manus suo pondere praegrava tas demitteret, levigatus per gratiam, et rotis evangelicis superpositus, velociter in omnem terram exivit, et in fines orbis terrae celerrime pervolavit. Sed longe nimis digredior.

3. Tu itaque, dilectissime, cessa jam indebitis me honoribus magis obruere quam attollere; alioquin coetui te inimicantium mihi, amica licet voluntate, commisces. Ipsi sunt de quibus soleo soli Deo ita conqueri in orationibus: Et qui laudabunt me, adversum me jurabant (Psal. CI, 9). Ad quam meam querimoniam Deum audio respondentem mox, et attestantem quod verax sit: Vere, inquit, qui te beatificant, in errorem te mittunt (Isai. III. 12). Et ego: Avertantur ergo, iuquam, statim erubescentes, 0186B qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4). Quod tamen ne putetur in quoscunque adversarios a me quandoque intorta maledictio vel imprecatio, exponere debeo qualiter intelligam. Precor nimirum ut quicunque existimant de me supra id quod vident in me, aut audiunt aliquid ex me, avertantur, id est, a laudibus meis, in quas ignari nimie feruntur, resiliant et pedem retrahant. Quomodo? Quandoque videlicet cognoscentes plenius quem immoderatius laudant, et cousequenter erubescentes vel errorem suum, vel amici deprehensam inutilitatem. Et hoc modo utrumque nocentium genus, et illi scilicet qui volunt mihi mala, et me adulatorie commendant, et hi qui, licet innocenter, tamen nocent, dum benevole quidem sed nimie laudant, 0186C avertantur retrorsum, et erubescant; hoc est, tam vilis et abjectus eis appaream, quatenus pudeat eos talem ita laudasse, et sic desinant jam indiscrete laudare. Igitur adversus utrosque laudatores illis me duobus munire consuevi versiculis: contra malevolos quidem priorem, Avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala, contra benevolos autem proferens sequentem: Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge.

4. Cum ergo, ut ad te revertar, exemplo Apostoli tuae religiositati non dominari, sed congratulari tantum debeam, et juxta verbum Domini unus sit pater noster in coelis, nos autem omnes fratres simus, non immerito domini patrisque celsa nomina, quibus me honorandum, sed non onerandum 0186D putasti, scuto a me veritatis repuli, congruentius pro his me fratrem nominans et conservum, tum propter eamdem haereditatem, tum propter aequam conditionem, et ne, si forte quod Dei est usurpavero mihi, audiam ab ipso: Si ego Dominus, ubi est timor meus? si Pater, ubi est honor meus? (Malach. I, 6). Et patris quidem habere me erga te affectum non nego, sed auctoritatem renuo. Nec enim te minore, ut existimo, quam paterno complector affectu. Haec ergo pro tituli causa.

5. Jam vero ut ad reliqua epistolae tuae respondeam, eamdem, quam tu de mei, possem et ego vicissim de tui absentia non immerito facere querimoniam; nisi quia nostris (quod ipse non negas) et affectibus 0187A et profectibus Dei est praeponenda voluntas. Alioquin quando ego te comitem mihi charissimum valdeque necessarium, quippe obedientissimum in agendis, studiosissimum in inquirendis, in conferendis utilissimum, promptissimum in rememorandis, paterer longe fieri a me, si non esset Christus in causa? Beati si sic permanserimus usque in finem, semper et ubique quaerentes non quae nostra sunt, sed quae Jesu Christi.

75 EPISTOLA LXXIII. AD EUMDEM. Rainaldum de commisso sibi praelationis munere nimis anxium et querulum instruit; monetque opem et solatium suis votius impendendum quam ab eis requirendum.

0187B Dilectissimo filio suo Fusniacensi abbati, spiritum fortitudinis.

1. Plangis, dilectissime fili Rainalde, super multis tribulationibus tuis, piisque querimoniis me quoque excitas ad plangendum. Nec enim te dolente possum dolere, nec nisi molestus et anxius tuas molestias et anxietates audire. Verum quia haec ipsa mala, quae te invenisse causaris, et ego praevideram, et tibi, si recordaris, praedixeram, puto te levius praescita portare debere, et mihi, unde parcere potes, molestum non esse. Satis namque et plusquam satis crucior te carendo, te non videndo, te, dulcissimo mihi solatio, non fruendo; ita ut pene poeniteat me quod te elongaverim a me. Et licet charitas hoc cogeret, 0187C quacumque tamen necessitate, quo te non videam, missum, plango te tanquam amissum. Cum ergo super hoc etiam velut quodam tuae pusillanimitatis baculo me percellis, qui mihi debueras esse baculus sustentationis; tristitiam super tristitiam ingeris et cruciatum cruciatibus addis: et si mihi pium est nullas tuas angustias dissimulare, tibi tamen durum est sic affecto cunctas indicare. Quid enim necesse est satis sollicitum amplius sollicitare, et absentia filii saucia patris viscera gravioribus torquere dololoribus? Onus meum tibi partitus sum ut filio, ut necessario, ut fideli coadjutori meo. Vide quomodo te oporteat paternam portare sarcinam. Si enim sic portas ut me non alleves, sed magis premas; 0187D tu quidem es oneratus, sed ego non sum exoneratus.

2. Hoc autem onus animarum est, et infirmarum. Nam quae sanae sunt, portari non indigent, ac, per hoc, nec onus sunt. Quoscunque igitur de tuis inveneris tristes, pusillanimes, murmurosos, ipsorum te patrem, ipsorum te noveris esse abbatem. Consolando, exhortando, increpando agis opus tuum, portas onus tuum, et portando sanas quos sanando portas. Si quis vero ita sanus est ut magis juvet te quam juvetur a te, hujus te non patrem, sed parem, comitem, non abbatem agnoscas. Quid igitur causaris te aliquorum 0188A qui tecum sunt magis gravari consortio quam frui solatio, cum solus omnium omnibus datus sis solatium, tanquam omnibus sanior, omnibus fortior, qui omnibus sufficias per Dei gratiam solatiari, et a nemine omnium indigeas confortari? Denique in quantum gravaris, in tantum lucraris; et in quantum juvaris, in tantum tua tibi praemia minuis. Elige ergo quos eligas, an qui gravando juvant, an qui juvando gravant. Hi tibi promeritores, illi fraudatores meritorum existunt. Nam qui socii laboris, procul dubio et mercedis participes erunt. Sciens ergo te missum juvare, non juvari, illius te agnosce vicarium qui venit ministrare, non ministrari. Plura tibi ad tui consolationem scribere volebam; sed non fuit necessarium. Nam quid opus est verbis 0188B superfluis mortuam chartam implere, ubi viva praesens loquitur? Viso siquidem Priore, puto quod ista tibi sufficiant, et ad ejus praesentiam spiritus tuus revixerit, ita ut jam consolationem scriptorum non requiras, cui interim licet verborum illius solatio relevari, in quo et per quem meum quoque spiritum, quem tibi in tuis litteris mitti postulasti, si quo modo tamen mittere potui, missum esse non dubites; cui quippe, ut bene nosti, idem mecum consilium, eadem solet esse voluntas.

76 EPISTOLA LXXIV. AD EUMDEM. Optaverat Bernardus Rainaldum molestis abstinere querimoniis; nunc jubet de rebus ejus se reddi certiorem.

0188C Sperabam, charissime, aliquod me percepturum meae pro te sollicitudinis remedium, si tua te non indicante nescirem incommoda. Unde et alia in epistola memini me ad te sic inter caetera scripsisse: Et si, inquam, mihi pium est nullas tuas angustias dissimulare, tibi tamen durum est sic affecto cunctas indicare (Epist. 73, n. 1). Sed ecce unde meas mihi curas credidi levigari, inde fateor amplius gravari me sentio. Nam ante quidem sola quae te innotescente perceperam, aut dolebam, aut metuebam; nunc autem quid unquam mali evenire potest, quod ego non metuam? Imo juxta tuum Ovidium (Heroid. epist. I, vers. 11).

Quando ego non timui graviora pericula veris?

0188D eo quippe suspectus omnia, quo incertus de omnibus, veram saepe de falsis tristitiam contrahere cogor. Mens siquidem quam semel affecerit charitas, sui juris esse non sinitur. Metuit quod nescit, dolet quod non oportet, sollicitatur plus quam voluerit, et unde noluerit, compatitur nolens, miseretur invita. Et quia vides, fili, nec meam meticulosam industriam, nec tuam piam prudentiam in hac parte prodesse mihi, jam, quaeso, noli celare quae circa te aguntur, ne unde te mihi parcere putas, magis affligas. Opuscula mea quae habes, da operam, cum opportune potueris, ut habeam.

EPISTOLA LXXV. AD ARTALDUM PRULLIACENCEM ABBATEM. Dissuadet monasterii conditionem in Hispania.

0189A

Dulcissimo amico et confratri suo ARTALDO abbati, frater BERNARDUS, salutem.

Quidquid gratiae et dilectionis impendere sibi possunt absentes amici, puto et me debere tibi, et mihi deberi a te, non solum ob consortium propositi et professionis, sed etiam ex debito nostrae invicem pristinae societatis quae tam grata utrique; tamque debita devotio quantum in unoquoque nostrum ferveat, in nullo evidentius agnoscere seu innotescere possumus, quam si alterutrum non celemus, si quid forte de alterutro quod non deceat 0189B audimus. Audivi autem ego de te, quod de sancto conventu tuo abbatiam in Hispania construere velis. Quod mihi nimirum in magnam admirationem venit, quid causae videlicet sit, quid consilii, quidve utilitatis, quod filios tuos exsulare cupis, in locum utique tam longinquum, tanto sumptu et labore et quaerendum et aedificandum, cum prope te habere possis, ubi eos colloces, jam aedificatum et bene praeparatum. Nec enim, ut reor, hinc te excusare potes, quod locus ille tuus non sit, cum certissime sciam quod facillime, si vis, tuus esse possit. Numquidnam domnus abbas Pontiniacensis , qui illum tenet, tibi requirenti negaret? Imo si velles accipere, gratissimum haberet; non quia bonus non est, sed quia sibi, ut scis, opus 0189C non est. Timendum valde tibi pariter et mihi ne, si sollicite in operibus nostris non servamus quod Apostolus dicit: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 11), citius, quia juvenes sumus, de levitate notemur. Sed confido quia tu consultius ages, et locum qui vicinior et jam constructus est, eliges; quem amico quidem tenenti nosti oneri esse, tibi autem necessarium fore. Vale.

77 EPISTOLA LXXVI. AD ABBATEM CANONICORUM S. PETRI-DE-MONTE. Quid agendum cum viro qui, post diuturnam in aomo et habitu religioso conversationem ad saeculum et secundas nuptias transierat.

0190A

Reverendissimo patri canonicorum Sancti-Petri-de-Monte, frater BERNARDUS, debitae dilectionis officium.

Unde placuit tuae dignationi fratrem hunc nostram parvitatem consulere, sic nos, quod nobis visum fuit, noveris consilium dedisse, ut saniori non praejudicaverimus. Ne ergo rerum quas scis superflua narratione te gravemus, haec est summa consilii. Periculosum quidem est et fortassis illicitum, hominem, post diutinam in domo et habitu religionis conversationem, ad saeculum redisse, quique prius, et adhuc prior uxore sua vivente ac consentiente, fortissime ac diutissime continentiam tenuit, secundis 0190B rursus amplexibus se ineptissime atque inhonestissime implicuisse. Quia tamen publice ac solemniter juxta morem caeterorum hominum, et sine querela vel calumnia, ipsum qualecumque conjugium celebratum fuit, non nobis videtur tutum, illum illam non consentientem dimittere, nisi prius episcopalis auctoritatis vel consilio fretum, vel imperio, aut certe ecclesiastico canonicoque judicio. Quoniam vero hoc tam grande hominis periculum ad te nimirum non minima ex parte respicere credimus (ex eo quippe quod volentem ac flagitantem suum confirmare propositum, nimis suscipere distulisti, occasione sumpta, diabolus in haec eum mala praecipitavit), omnino ex charitate suademus et consulimus 0190C ut quacunque industria, quocunque sumptu vel labore potes, miserum omni modo satagas liberare: conveniendo scilicet aut mulierem, ut illum sponte dimittat, et continentiam promittat; aut episcopum, ut ambos vocari jubeat, et, quod recto posse fieri credimus judicio, separet.

EPISTOLA LXXVII. AD MAGISTRUM HUGONEM DE S. VICTORE.

Haec quoque Epistola hoc loco sublata, inter Tractatus tomo secundo locum meruit.

EPISTOLA LXXVIII. AD SUGERIUM ABBATEM SANCTI DIONYSII. Laudat Sugerium, misso fastu et externo splendore, ad modestiae et religiosae disciplinae curam inopinato conversum. Clericum aulae potius quam Dei ministerio deditum acriter perstringit.

0191A

1. Exiit sermo bonus in terram nostram, in bonum sine dubio bonis cooperaturus, ad quoscumque pervenerit. Enim vero audientes omnes qui timent Deum, quanta fecit animae tuae, gaudent et stupent super tanta et tam subita mutatione dexterae Excelsi. Ubique in Domino laudatur anima tua, audiunt mansueti et laetantur; et mirantur etiam qui te non noverunt [al. viderunt], sed tantum audiunt qualis de quali factus es, atque in te Deum 0191B glorificant. Auget vero gaudium et miraculum pariter, quod salutis consilium, coelitus infusum tibi, protinus tuis refundere, atque ita implere sategisti quod legitur: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17); et illud: Quod dico vobis in tenebris, 78 dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Sic strenuus in bello miles, imo sic pius ac fortis militum dux, ubi suos forte conspexerit in fugam versos, jamque hostili passim gladio trucidari, etsi se vel solum videat evadere posse, libet tamen mori magis cum illis, sine quibus vivere pudet. Proinde stat in praelio, fortiter dimicat, et inter cruentos gladios per medias acies hac illacque discurrens, voce et ense terret quantum 0191C valet adversarios, animat suos. Ubi acrius insistere hostem, sociisque gravius comperit imminere periculum, ibi adest. Occurrit ferienti, pereunti succurrit, eo quippe mori paratus pro singulis, quo desperatus de universis. At vero, dum paulisper retentare et retardare nititur insequentes, suos vero quos valet, erigit corruentes, revocat fugientes; fit plerumque ut in manu forti tam gratam quam inopinatam obtineat salutem suis, hostibus confusionem. Fugant tandem quos fugiebant, superant quos pene sustinebant victores; et qui prius periclitabantur de vita, postmodum exsultant de victoria.

2. Sed quid nos tam religiosum, tam forte factum 0192A saecularibus comparamus, quasi exempla nobis de ipsa desint de religione? An non liquido certus erat Deo pollicente Moyses, si quidem perisset populus cui praeerat, se non solum pariter periturum non esse, sed insuper et missum iri in gentem magnam? Et tamen quo affectu, quo studio, quibus pietatis visceribus irritantibus subvenit, obviat irascenti? Denique et se objiciens pro delinquentibus ait: Si dimittis, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32). Fidelis advocatus, qui, quoniam non quaerit quae sua sunt, facile obtinet omne quod quaerit. Plane benignus, qui tanquam caput unitum membris, genti suae firma charitate cohaerens, aut illam salvabit secum, aut non potest nisi idem cum illis subire periculum. 0192B Jeremias quoque vinctus [al. junctus] et ipse inseparabiliter suis, sed affectu compassionis, non contentionis assensu, prae communi exsilio et servitute contempsit natale solum ac propriam libertatem [al. voluntatem]. Quippe cui caeteris migrantibus libere manere in patria liberum fuit; sed maluit captivus adduci cum populo, cui se fore [al. forte] et in ipsa captivitate noverat necessarium. Paulus eodem procul dubio spiritu optans anathema esse ab ipso etiam Christo pro fratribus (Rom. IX, 3), proprio experitur affectu quam vera sit illa sententia: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. VIII, 6). Videtis quorum vos imitatores probaveritis? Sed addo adhuc (quem pene praetermiseram) 0192C et sanctum David, qui, cernens dolensque populi stragem, angelo percutienti festinus occurrit, et in se potius domumque patris sui divinam transferri flagitat ultionem (II Reg. XXV, 17).

3. Quis hanc tibi perfectionem proponebat? Ego tanta fateor audire de te, etsi desiderabam, non tamen sperabam. Quis nempe te crederet saltu, ut ita dicam, repentino summa occupare virtutum, sublimia meritorum attingere? Sed absit ut pro nostrae fidei speive angustiis immensa Dei pietas aestimetur, qui quod vult, in quo vult operatur, accelerans opus, et allevans onus! Quid enim? tua certe, non et tuorum errata, sanctorum carpebat 0193A zelus; tuis, non ipsorum excessibus succensebant, solamque in personam tuam, non etiam in abbatiam fraternum susurrium immurmurabat. Solum denique te in causam vocaverant. Tu te corrigeres, et nil residuum quod pateret calumniae. Te, inquam, mutato, mox omnis tumultus concideret, quiesceret strepitus. Solumque ac totum erat quod 79 nos movebat, tuus ille scilicet habitus et apparatus cum procederes, quod paulo insolentior appareret . Denique deponeres fastum, habitumque mutares, et facile omnium quiescere poterat indignatio. Caeterum tu et fecisti satis causantibus, et adjecisti quod merito collaudemus. Quid enim jam in humanis operibus jure laudabitur, si hoc summa admiratione et laude dignissimum non habetur? 0193B Quanquam non humanum, sed divinum profecto sit opus, tantorum simul et tam repentina immutatio. In coelestibus magnum suscitat gaudium unius peccatoris conversio; quid totius congregationis? quid et istius?

4. Locus quippe ab antiquo nobilis, et regiae dignitatis exstiterat; palatii causis regumque exercitibus deservire solebat. Sine cunctatione et fraude, sua Caesari reddebantur; sed non etiam Deo quae Dei sunt persolvebantur aeque fideliter. Quod audivimus, non quod vidimus, loquimur: claustrum ipsum monasterii frequenter, ut alunt, stipari militibus, urgeri negotiis, jurgiis personare, patere interdum et feminis. Quid inter haec coeleste, quid divinum, quid spirituale poterat cogitari? Nunc 0193C vero vacatur inibi Deo, studetur continentiae, disciplinae invigilatur, lectionibus sanctis intenditur. Juge quippe silentium, et ab omni strepitu saecularium perpetua quies cogit coelestia meditari. Porro continentiae labor et rigor disciplinae psalmorum hymnorumque dulcedine revelantur. Pudor de praeteritis novae conversationis temperat austeritatem. Is autem qui in praesenti per patientiam capitur bonae conscientiae fructus, futurorum quoque bonorum operatur desiderium, quod non frustrabitur, et spem, quae non confundit. Venturi timor judicii pio cedit fraternae charitatis exercitio; charitas quippe foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Taedium et acediam procul pellit sanctarum varietas 0193D observationum. Et haec reteximus ad laudem et gloriam Dei, tanquam omnium auctoris; non tamen sine vestra, tanquam ipsius coadjutoris in omnibus. Potuit quidem ea ipse agere sine vobis; sed maluit vos operum habere consortem, ut haberet et gloriae. Increpabat Salvator quosdam, quod orationis domum speluncam latronum facerent (Matth. XXI, 13). Habebit ergo sine dubio commendatum, qui e regione operam dedit vindicare sanctum a canibus, a porcis margaritam; cujus studio et industria Vulcani 0194A officina studiis videtur mancipata coelestibus, imo sua Deo habitatio reddita; et, in id potius quod ante fuit, ex synagoga Satanae restituta.

5. Sane non ad confusionem cujuspiam sive im properium praeterita mala reteximus, sed ut, ex comparatione veterum, novitatis decus gravius venustiusque appareat, quia tunc recentia jucundius bona clarescunt, cum fuerint malis comparata prioribus. Similia ex similibus innotescunt, sed ex contrariis contraria aut placent amplius, aut displicent. Junge nigra candidis, et mutua collatione in proprio quoque colore distinctius enitescunt. Sic foeda admota pulchris, pulchriora reddunt, magis foeda redduntur. Ne qua tamen offensionis vel confusionis subrepat occasio, replicamus et nos vobis 0194B illud Apostoli: Et hoc quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Jam nullus saecularibus in domum Dei patet aditus, nullus ad sancta curiosis accessus. Nulla jam cum otiosis confabulatio permiscetur, solitus puerorum aut puellarum strepitus non auditur. Solis pueris Christi, de quibus dicitur, Ecce ego et pueri mei mecum (Isa. VIII, 18), locus sanctus pervius et expositus, divinis tantum laudibus ac sacris solvendis votis, debita sollicitudine et reverentia custoditur. Quam laeta martyres aure, quorum permaxima locum ipsum turba nobilitat, horum clamores puerorum strepitusque 80 percipiunt! quibus et vicissim non minori utique suae affectionis clamore respondent: Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini 0194C (Psal. CLII, 1); et rursum, Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite (Psal. XLVI, 7).

6. Dum manibus pectora, genubus pavimenta tunduntur, votis et devotis precibus altaria cumulantur, sordent genae lacrymis, gemitibus atque suspiriis mugiunt diversoria, et pro forensibus causis, canticis spiritualibus sacra tecta resultant, nil supernis civibus magis spectare libet, nil Regi summo jucundius exibetur. Quid enim aliud est quod ait: Sacrificium laudis honorificabit me? (Psal. XLIX, 23.) O si quis haberet oculos apertos, quos orando propheta puero revelavit! (IV Reg. VI 17.) videret procul dubio quemadmodum praeveniunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum 0194D (Psal. LXVII, 26). Videret, inquam, qua cura quove tripudio intersunt cantantibus, adsunt orantibus, insunt meditantibus, supersunt quiescentibus, ordinantibus et procurantibus praesunt. Agnoscunt nimirum supernae postestates concives suos, et pro his qui haereditatem capiunt salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt, protegunt, providentque omnibus omnes in omnibus. Felicem ego me dixerim qui adhuc vivam, ista etsi non videre, quoniam absens sum, certe vel audire. Caeterum 0195A vos, fratres, longe feliciores, quibus ea datum est et actitare. Porro super omnes benedictus, quem tanti primatu boni totius auctor boni dignatus est; de qua merito praerogativa tibi praecipue, charissime, congratulamur, per quem utique totum est quod miramur.

7. Gravaris forsitan laudibus nostris: sed non oportet. Nil quippe simile habet quod loquimur, illorum blanditiis qui dicunt bonum malum, et malum bonum (Isa. V, 20), atque ita quemcumque beatificant, in errorem inducunt. Blanda, sed periculosa laus, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. IX, 3). Noster qualiscumque favor de charitate procedit, et veritatis limitem, prout sapimus, non excedit. 0195B Securus gloriatur qui in Domino gloriatur, hoc est in veritate. Nos non malum bonum, sed malum diximus quod malum erat. Verum si malis audacter, cum vidimus, oblatravimus, nunc, cum ad bona ventum est, silere debemus, et non magis testimonium perhibere bono? Alioquin corrosores fuisse convicimur, non correctores, et mordere quam emendare maluimus, si bonis obmutescimus, qui in tantum reclamavimus malis. Justus corripit in misericordia, peccator adulatur in impietate: ille, ut curet; iste, ut occultet quod erat curandum. Nihil tibi apud eos qui timentes Dominum glorificant, suspicandum est de oleo peccatoris, quo tuum quondam caput impinguare solebant. Laudamus te, quoniam tu facis unde non nos sane adulamur; 0195C sed in te Dei munere adimpletur quod psallis: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verbo tuo supersperavi (Psal. CXVIII, 74); et item: Collaudabunt multi sapientiam ejus (Eccli. XXIX, 12). En tuam quam plures praedicant sapientiam, sed qui priorem detestati sunt insipientiam.

8. Volo te talium praeconiis delectari, qui tam timeant palpare vitia, quam detrectare virtutibus. Veri isti sunt laudatores, qui ita bona laudare soleant, ut lactare in malis non noverint. Sunt enim ficti laudatores, veri autem detractores, quos Scriptura commemorat, dicens: Vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10). Hi plane sunt 0195D devitandi, juxta consilium Sapientis dicentis: Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10). Habent ergo et lac et oleum peccatores, suave quidem, sed venenosum, sed mortiferum. Molliti sunt, inquit, sermones ejus, hoc est adulatoris, super oleum, 81 et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22). Habet oleum et justus; sed misericordiae, sed sanctificationis, sed laetitiae spiritualis. Habet etiam et vinum, quod animae insolentis infundat vulneribus. Siquidem dolentis, et quem [al. quam] corde viderit esse contrito, oleo misericordiae consuevit delinire tristitiam. Ubi corripit, vinum infundit; 0196A oleum, cum blanditur: et quidem vinum absque odio, oleum sine dolo. Proinde non omnis laus adulatio, sicut nec omnis reprehensio de animi rancore descendit. Beatus qui dicere potest: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5); quod ubi longe fecisti a te, dignum te probasti oleo et lacte sanctorum.

9. Quaerant sibi jam in parvulis Babylonis dulces, sed truces matres, quibus lac mortis emulgeant, quos blandis mulceant favoribus ac flammis nutriant sempiternis. Nam Ecclesiae alumnus ex uberibus sapientiae, lactis melioris expertus dulcedinem, jam in eo coepit crescere in salutem; jam et ex eo satiatus eructat, dicens: Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia 0196B unguentis optimis (Cantic. I, 1, 2). Et hoc ad matrem. Verum item gustato, ac probato quam suavis est Dominus, ut vere patrem dulcissimum, ait ad ipsum: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX, 20). Impletum est profecto desiderium nostrum. Olim enim, cum dolens cernerem tanta te aviditate de labiis adulantium, mortis escam, peccati sugere fomitem, optans tibi et gemens, intra me aiebam: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? (Cantic. VIII, 1). Sint procul a te jam blandi ac fraudulenti lactatores, qui, cum in faciem te benedicerent, probris omnium atque ludibriis exponebant et eorum praesens Euge (Psal. XXXIN, 21) orbis tibi fabulam pariebat, imo te fabulam orbi. 0196C Si mussitant etiam nunc, dicito illis: Si adhuc vobis placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Quibus in malis placuimus, aeque et in bonis placere non possumus; nisi forte, mutati, prius incipiant et ipsi odisse quod fuimus, et sic demum quod sumus diligere.

10. Duae nostris temporibus ortae sunt in Ecclesia novae et exsecrandae praesumptiones, quarum una (ut pace tua commemorem) tua est illa pristinae conversationis insolentia. Sed haec auctore Deo emendata est, ipsi ad gloriam, tibi ad coronam, ad gaudium nobis, omnibus ad exemplum. Potest etiam facere Deus ut citius et super altera consolemur. Quam sane odiosam admodum novitatem et vereor 0196D proferre in medium, et praetermittere gravor. Urget quippe linguam in verba dolor, sed timor ligat. Timor duntaxat ne quem offendam, si palam fecero quod me movet, quoniam veritas nonnunquam odium parit. Verumtatem de hujusmodi odio, ipsam, quae parit illud, ita me audio consolantem: Necesse est, ait, ut veniant scandala. Nec me, ut aestimo, tangit omnino quod sequitur: Vae autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7). Cum enim carpuntur vitia et inde scandalum oritur, ipse sibi scandali causa est qui fecit quod argui debeat, non ille qui arguit. Denique nec cautior sum in 0197A verbo, nec circumspectior in sensu, illo qui ait: Melius est ut scandalum oriatur, quam veritas relinquatur. (S. GREG. Magn. Hom. 7 in Ezech. paulo post init., et S. AUG. De lib. arbitr. et De praedest. sanctorum.) Quanquam nescio quid prosit si quod mundus clamat ego tacuero, omniumque passim naribus injecto fetore solus dissimulo pestem, nec audeo nasum contra pessimum putorem propria munire manu.

11. Cujus enim cor non indignatur, cujus vel clam lingua non submurmurat, diaconum contra Evangelium Deo et mammonae pariter ministrantem, sic quippe sublimatum honoribus ecclesiasticis ut nec episcopis inferior videatur, sic implicatum militaribus 0197B officiis ut praeferatur et ducibus? Rogo quid hoc est monstri, ut, cum et clericus et miles simul videri velit, neutrum sit? Par satis utrobique abusio, sive quod diaconus mensae regiae deputetur ministerio, sive quod Regis dapifer mysteriis altaris inserviat. Quis sane 82 non miretur, imo et detestetur, unius esse personae et armatum armatam ducere militiam, et, alba stolaque indutum, in medio ecclesiae pronuntiare Evangelium; tuba indicere bellum militibus, et jussa episcopi populis intimare? Nisi forte (quod intolerabilius est) erubescit Evangelium, de quo Vas electionis admodum gloriatur (Rom. I, 16; II Tim. I, 8, etc.); et confunditur videri clericus, magisque honorabile ducit putari se militem; curiam Ecclesiae praefert, Regis mensam altari 0197C Christi, et calici Domini calicem daemoniorum. 0198A Quod plane credibilius ex eo videtur, quia, cum honores non paucos, sed quantos nec canones nisi inviti patiuntur, teneat in Ecclesia, unius tamen, quem et in palatio assecutus est, magis, ut aiunt, gloriatur ex nomine, quam caeterorum quolibet appellari. Cumque sit archidiaconus, decanus, praepositusque in diversis Ecclesiis nihil horum tamen tam eum quam Regis delectat vocitari dapiferum. O nova et exosa perversitas! itane plus decet hominis quam Dei famulum nominari? ac terreni, quam coelestis Regis dici officialem, altioris ducitur dignitatis? Qui clero militiam, forum anteponit Ecclesiae; divinis profecto humana, coelestibus praeferre terrena convincitur. Ergo pulchrius est vocari dapiferum, quam decanum, quam archidiaconum? Est equidem, sed 0198B laico, non clerico; militi, non diacono.

12 Mira, sed caeca ambitio, magis imis quam summis delectari; et cui funes ceciderant in praeclaris, insatiabili desiderio amplexari stercora, et pro nihilo habere terram desiderabilem! Confundit penitus ordines, et utroque officio delicate satis abutitur, dum et hinc eum delectat pompa, non militia saecularis, et illinc quaestus, non cultus religionis. In quo quis facile non advertat quantum sit dedecoris, non minus utique regno quam sacerdotio? Ut enim clericalis constat non esse dignitatis regum stipendiis militare, sic nec regiae majestatis, rem fortium administrare per clericos. Denique quisnam regum suae unquam militiae clericum praefecit 0198C imbellem, et non magis quempiam fortissimum ex 0199A militibus? quis item clericorum aliquando aeque sibi non judicavit indignum, laicae cujuscumque personae mancipari obsequiis? Ipsum certe quod gestat in capite signum, plus regius decet fastus, quam famulatus; itemque regale fastigium magis armis, quam psalmis innititur. Sane si alteri forte (ut assolet) accessisset quod detrahitur alteri, quo vel regis videlicet humiliatio clericum amplius sublimasset, aut clerici certe dejectio regio contulisset honori (ut verbi gratia, si nobilis aliqua mulier viro nubat plebeio, illa quidem minuitur ex illo, sed ex illa crescit ille); si ita, inquam, vel rex ex clerico, vel clericus ex rege proficeret, malum, quod ex parte fuisset, utcumque forsitan tolerari debuerat. Nunc autem, cum utriuslibet diminutio neutrum provehat, sed 0199B suae potius alterutrum plurimum detrahant dignitatis, quando nec clericum decet regis, ut dictum est, esse vocarive dapiferum, et nihilominus regem, nisi in manu utique fortium, regni gubernacula possidere; mirum valde quomodo utraque potestas hoc patitur quod vel Ecclesia non abjicit diaconum militarem [al. militem], vel curia clericum principem non contemnit.

13. Et acrius ista et multiplicius inculcare volueram, ac fortassis debueram, nisi epistolaris brevitas supersedendum indiceret; maximeque quia te offendere veritus sum, peperci homini, quippe quem tibi aiunt familiaribus jam olim amicitiis esse devinctum. Sed nollem te habere contra veritatem amicum. Si tamen persistis, verum te amicum proba, 0199C et da operam quomodo et ipse amicus sit veritatis. Tunc demum verae erunt amicitiae, si veritatis fuerint foederatae consortio. Quod si ille non acquieverit tibi, tene quod tenes, hostiaeque caudam junge capiti, ac tunicam, Dei gratia jam polymitam, 83 cura facere et talarem; quoniam coepisse nil proderit, si (quod absit!) non perseverare contigerit. Et hic sit epistolae finis, ubi tu de fine boni commonitus es.

EPISTOLA LXXIX. AD ABBATEM LUCAM. Feminarum contubernium fugiendum monet. Et quid de fratre in crimen lapso faciendum

1. Bonum nobis de te, charissime, et bonum valde rarum ostendisti, dum minoris te non solum 0199D non contempseris monita, sed gratias insuper retuleris monitori, prudenter utique non a quo, sed 0200A quid monereris attendens. Gratias ago et ipse Deo, quod mea praesumptio gratiam egit magis, quam indignationem meruerit. Tenentes itaque tuae tantae humilitatis insigne, ampliori jam fiducia monemus quod et prius monuimus. Obsecramus per sanguinem illum qui pro animabus fusus est, ne tanti emptarum parvipendatur, periculum, quod maxime ex virorum et feminarum cohabitatione non immerito timetur ab his qui, in schola Dei diu jam contra diaboli tentamenta luctati, propria experientia edocti dicere possunt cum Apostolo: Non enim ignoramus astutias ejus (II Cor II, 11). Denique quam non negligenter te oporteat audire non meum, sed ipsius Apostoli de hac re consilium, imo praeceptum, aperte clamantis, Fugite fornicationem 0200B (I Cor. VI, 18), ipsius nunc tam turpiter lapsi fratris (super quo et nostram dignatus es consulere parvitatem) te doceat experimentum. De quo quidem miror, quid tibi visum fuerit me tam remotum expetere consultorem, cum prope habeas virum sapientem nostri Ordinis, et tuae praecipue domus amatorem, Guillelmum scilicet abbatem Sancti-Theoderici. Sed et apud Praemonstratum non ambigo viros esse consilii, qui in rebus dubiis enodandis et prudentes sint et fideles.

2. Verumtamen quia sic tibi placuit, videris tu cur ita placuerit, ego labia mea non prohibebo. Si frater casum suum, quantumlibet gravem, quantumlibet turpem, prior ipse confessus fuisset, et curandus foret, et non effugandus. Nunc autem, quoniam 0200C tanti mali aliunde fetor emersit, nihilominus quidem ejus, si fieri potest, curationi operam dare necesse est, sed aliter. Fortassis enim non expedit ut ulterius apud vos remorari sinatur ne forte, quod te non immerito quidem timere scripsisti, pusillus et novellus grex hujusmodi tabe contaminetur. Nec tamen filio, quantumlibet peccatori, paterna omnino claudenda sunt viscera. Arbitror autem et patri pium et filio tutum esse consilium, si quaeras ei quomodo in aliqua e remotioribus domini Norberti domibus recipiatur, ubi sub districtiori disciplina, mutato loco, non proposito, poenitentiam agat, donec quandoque, cum tibi visum fuerit, ad locum proprium revocetur. Nam ad nostrum Ordinem ut transeat, vestro fortassis non expedit. Et quidem 0200D quod scripsisti illum saepe dixisse nostra se promissione tenere quia eum, si cum licentia veniret, 0201A susciperemus; hoc in nostra praesentia etiam ipse negavit. Sane si tibi non placet usquam eum illorum quae dixi locorum mittere ad habitandum, aut te volente iste forsitan non consentit, aut cum utrique complaceat, forte non inveniatur qui eum recipere velit; tunc oportet ut aut urgente necessitatis causa, quocunque ad salvandam animam suam ire voluerit, cum litteris dimittatur; aut dispensante pietatis gratia, in suo loco retineatur: si tamen persentiri potuerit, quomodo ibidem 84 omnis ei occasio iterandi aut seminandi hanc turpitudinem penitus subtrahatur. Et de isto ista sufficiant.

3. Est aliud apud vos de quo ea praesumptione, qua soleo, non cunctabor dicere quod sentio. De molendino illo dico, quod Conversi custodientes, 0201B feminarum pati coguntur frequentiam. Si mihi creditur, unum e tribus fiet: aut videlicet feminarum accessus omnimodis a molendino prohibebitur; aut molendinum cuicunque extraneo, et non Conversis custodiendum committetur; aut idem omnino molendinum relinquetur.

EPISTOLA LXXX AD GUIDONEM ABBATEM MOLISMENSEM. Consolatur afflictum ex gravi injuria: vindictam vero misericordia temperandam.

Quanto tibi in hac, quam audivi, tua adversitate affectu condoleam, novit affectuum Deus omnium cognitor, bonorum immissor. Sed rursum cum considero, non per quem, sed a quo immissa sit haec tribulatio; quantum tibi de praesenti molestia compatior, 0201C tantum de prosperitate mox futura spero congratulari: si tamen et tu consilium in perturbatione non amittendo, idipsum mecum sapias, et de manu Domini mala, sicut et bona, cum sancto Job aequanimiter suscipias (Job II, 10); imo exemplo sancti David, non tam his, etsi servis tuis, pro tantis malis indignari, quam sub potenti manu Dei (qui procul dubio illos misit ad malefaciendum tibi) humiliari te oportere scias (II Reg. XVI, 10). Verum quia et ad te constat pertinere correctionem illorum, utpote servorum ecclesiae tibi commissae, dignum est ut pro tam nefaria praesumptione servi nequam corripiantur, ac de rebus eorum damnum monasterii aliqua ex parte recompensetur. Sed ne tuam magis 0201D in hoc ulcisci injuriam, quam illorum ferire culpam videaris; rogo, rogansque consulo, ne tam 0202A quod illi digni sunt, penses, ut quod tibi dignum est non consideres: ut videlicet misericordia judicio superexaltetur, et in tua modestia Deus glorificetur. Porro illum filium tuum, mihi quoque propter te et propter se ipsum satis charum, ore tuo et nostro spiritu commonemus, ut non eatenus sua, etsi justa, indignatione debrietur, quatenus dominici illius praecepti obliviscatur; quo percutienti unam maxillam, praebere jubemur et alteram (Matth. V, 39).

EPISTOLA LXXXI. AD GERARDUM ABBATEM PULTARIENSEM. Purgat se adversus iniquam criminationem.

Scripsisse me aliquid ad comitem Nivernensem in tuae personae accusationem, nec recordor, nec verum est. Caeterum si pro ecclesia tua ad eumdem principem 0202B litteras misi, hoc non adversum te, sed pro te egisse me arbitror. Siquidem audieram ipsum tuo et assensu, et consilio proposuisse venire ad visitandum vos; ad probandum de tantis malis quae de domo vestra divulgabantur, an vera essent, aut cujus culpa essent: ut quod forte sinistrum reperiret, ibidem ejus et studio et sollicitudine corrigeretur . Cujus tam justum et tam pium propositum si hortatu nostro roborare curavi, cur te inde laesum jure conqueraris, non video. Puto enim me recte fecisse, si de domo Dei zelum Dei habens, ejus providentiam qui emendaturus erat, commonui. Quod autem ex auctoritate Scripturae arguis me peccasse, quasi qui 85 prius te non corripuerim: 0202C scito me nullam de persona tua querelam habere; sed solum ut pax fiat in ecclesia tua, ex charitate procurare. Denique ipsius rei veritatem plenius cognosces, si ad nos causam ipsam, ut dicis, attuleris. Poteris autem hic me invenire, quacunque instantis hebdomadae die libuerit.

EPISTOLA LXXXII. AD ABBATEM SANCTI JOANNIS CARNOTENSIS. Abdicationem curae pastoralis, et peregrinationem Jerosolymitanam dissuadet.

1. Ad ea de quibus nostram curasti consulere parvitatem, primum quidem non respondere statueram: non quod dubitaverim quid respondere deberem, sed quia viro consilii consilium dare aut praesumptuosum judicabam, aut superfluum. Caeterum 0202D cogitans quod plerisque, imo cunctis pene contingere sapientibus solet, in rebus videlicet 0203A dubiis plus alieno se, quam proprio credere judicio; et qui aliorum facile ambigua quaeque elucidant, in suis consueverunt scrupulosius haesitare: statutum non, ut arbitror, irrationabiliter frango, sed simpliciter pando quod visum est mihi, non praejudicans sanius sapienti. Significasti mihi, nisi fallor, per virum religiosum Ursum abbatem Sancti Dionysii , suggeri tibi a cogitationibus tuis, deserere patriam, domumque, cui Deo auctore praees; et pergere Jerosolymam, vacare deinceps Deo, vivere tibi. Et quidem tendenti ad perfectionem, patriam relinquere fortassis expediat, dicente Deo: Exi de terra tua et de cognatione tua (Gen. XII, 1): sed qua ratione curam tibi creditam animarum exponere debeas, omnino non video. Quid enim? blanditur 0203B depositae sarcinae libertas? Sed charitas non quaerit quae sua sunt. Forte quietis provocat et otii gustus suavior? Sed evacuatur dispendio pacis. Libenter carebo quantolibet etiam spirituali quaestu, qui non possit acquiri nisi cum scandalo. Ubi enim scandalum, ibi procul dubio charitatis est detrimentum: ubi autem diminutio charitatis, miror quod vel quale possit spiritualis exercitii sperari lucrum. Denique si propriam quisque quietem communi praetulerit utilitati, quis jam veraciter dicere poterit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum? (Philipp. I, 21), ubi erit quod item dicit Apostolus: Nemo sibi vivit, et nemo sibi moritur? (Rom. XIV, 7). Et: Non quod mihi utile est, sed quod multis? (I Cor. X, 33). Et: Ut qui vivit non jam sibi vivat, sed ei qui pro omnibus 0203C mortuus est? (II Cor. V, 15.)

2. Sed dicis: Unde ergo mihi tantum desiderium, si ex Deo non est? Pace tua dixerim quod sentio. Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17), et hujuscemodi omni, ut ita loquar, absinthio amariorem dulcedinem ab angelo satanae sub praetextu angeli lucis, sitienti cordi tuo infundi non dubitat, quisquis ejus astutias non ignorat. Et revera quis alius possit scandalorum esse suggestor, discidii auctor, turbator unitatis et pacis, nisi veritatis adversarius, charitatis aemulus, hostis antiquus generis nostri, et 0204A inimicus crucis Christi diabolus? Siquidem is cujus invidia mors intravit in orbem 86 terrarum, etiam nunc bonis quae te facere videt, invidet: et cum sit mendax ab initio, mentitur et nunc, meliora pollicens quae non videt. Quando namque veritas fidelissimae illi sententiae obviaret: Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem (I Cor. VII, 27), aut quando charitas scandalum suaderet, quae ad omnium scandala uri se perhibet? (II Cor. XI, 29.) Ille ergo, ille, inquam, nequissimus, et charitati per livorem, et per mendacium veritati contrarius, falsum mel cum vero felle permiscens, dum promittit dubia pro certis, immitit etiam vera pro falsis: non ut conferat quod frustra speras, sed ut auferat quod fructuose tenes. Circuit et quaerit, qualiter ovibus curam pastoris 0204B subripiat, procul dubio perituris, dum non erit qui eripiat; et nihilominus pastorem horrendo illi maledicto subjiciat: Vae illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7). Sed confido de sapientia tibi a Deo data, quod nullis maligni versutiis abduci vel seduci poteris, spe incerti boni certum inire malum, et aeque certum deserere bonum.

EPISTOLA LXXXIII. AD SIMONEM ABBATEM SANCTI NICOLAI. Eum in persecutione solatur. Pios conatus non semper optatos habere successus. Praelato arctioris disciplinae studioso quid agendum cum subditis.

1. Persecutionem quam propter justitiam pateris, per litteras tuas non sine compassione 0204C cognoscentes, licet Christi consolatio de promissione regni tibi sufficiat; tamen nos quod nostrum est, et consolationem quam possumus, et consilium quod intelligimus sanum, fideliter exhibemus. Quis enim sine anxietate videat Petrum de mediis fluctibus brachia tendentem? sine dolore audiat columbam Christi non cantantem, sed gementem, tanquam quae dicat: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Psal. CXXXVI, 4.) Quis, inquam, sine lacrymis lacrymas ipsius Christi, de limo profundi etiam nunc levantis oculos suos in montes, unde veniat auxilium sibi, respiciat? Verumtamen nos, ad quos pro humilitate 0205A tua respicere te dicis, montes non sumus; sed et ipsi de convalle lacrymarum laboriosis conatibus enitentes adversus renitentis inimici insidias, ac mundialis malitiae violentiam, tecum clamamus: Auxilium nostrum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2).

2. Omnes quippe, qui pie velunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12): ita ut cum eis nunquam desit pie velle [al. vivere], non semper tamen adsit et perficere pro bona voluntate. Sicut enim impiorum est piis bonorum propositis assidue reluctari, sic contra pietatem non est, propter multitudinem adversantium, quamvis justa et sancta desideria paucorum plerumque non perfici. Sic Aaron sceleratis tumultuantis populi contra voluntatem suam clamoribus 0205B cessit (Exod. XXXII). Sic Samuel eidem populo, inordinate regem petenti, invitus Saulem inunxit (I Reg. X). Sic David cum vellet construere templum, propter infestantium tamen bella inimicorum, quia vir bellicosus erat, prohibitus est facere 87 quod sancte proposuit (II Reg. VII). Simili forma tibi, pater venerande, consulimus, ut tamen sapientiorum consilio non praejudicemus, quatenus ad tempus propositi tui tibique consentientium rigorem sic temperes, ut infirmorum salutem non negligas. Invitandi quippe sunt ad arctiorem vitam, non cogendi, quibus utique semel in Ordine illo Cluniacensi praeesse consensisti. Illis autem qui arctius vivere desiderant, aut condescendere imbecillioribus ex charitate, quantum sine peccato possunt, suadendum est, aut ibidem tenere 0205C quod cupiunt permittendum, si absque utrarumque partium scandalo fieri potest; aut certe de congregatione liberos dimitti, fratribusque aliis secundum eorum propositum viventibus sociari oportet.

EPISTOLA LXXXIV. AD EUMDEM. Monachum erroneum remittit, sed reducem lenius et mitius tractari suadet.

Provide, ut videtis, et non frustra erronea ovicula vestra contra morem nostrum a nobis, non nobis, 0206A sed sibi et vobis detenta est, cum tali circumventione, imo utili subventione, ut fratri pro arctioris vitae desiderio, et pro fratris reditu vestrae tandem nihilominus voluntati satisfactum sit. Haec autem dico non ut nostram erga vos in hoc velim commendare benevolentiam, quam per quidquid facere possum, vix sufficerem, sicut est, demonstrare: sed ut certum nunc habeatis, quod et ante vobis dixisse me memini, quia saepe inquietos animos, quibus sua, in qua sunt, vita non sufficit, districtior experta compescit. Consilium nostrum super ipso fratre reconciliato velle vos scripsistis audire: sed non putavi necesse fore, cum paratus veniat non suam, ut solet, a vobis extorquere, sed vestrae, ut decet, in omnibus voluntati acquiescere. Difficultatem ingressus, quam 0206B valde timet, pro ipso et cum ipso supplicamus pie temperari, et aliquanto mitius cum eo agi, quam cum caeteris solet fugitivis. In similibus enim factis causa dissimilis simile recusat judicium. Multum quippe differunt a se, qui timore aut odio religionis de monasterio fugit, et qui ejusdem amore et desiderio transit ad aliud

AD GUILLELMUM ABBATEM S. THEODERICI.

Hic inserirur ab aliis Epistola ad Guillelmum Sancti Theoderici abbatem, quam vice Praefationis Apologiae ad eumdem scriptae praelixam vide tomo II.

EPISTOLA LXXXV. AD EUMDEM GUILLELMUM. Suaviter perstringit Guillelmum, conquerentem sibi a Bernardo paribus amoris officiis non responderi.

0206C

Domno abbati GUILLELMO, frater BERNARDUS, charitatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

1. Si nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui ipso est (I Cor. II, 11); si sola in facie videt homo, quia solus Deus intuetur cor (I Reg. XVI, 7), miror, nec satis mirari possum, quomodo, quave ratione sic tuam atque meam ad invicem dilectionem pensare et distinguere potuisti, quatenus non solum de proprio, sed et 0207A de alieno sententiam corde proferres. Error siquidem est humanae mentis, non modo bonum putare malum, et malum bonum, aut verum falsum, et e converso: sed etiam certa recipere pro dubiis, dubia pro certis. Forte verum est quod dicis, minus scilicet a me amari 88 te, quam me diligis: sed certe certus sum, certum non esse tibi. Quomodo ergo pro certo affirmas, de quo certum est quia certus minime sis? Mirum! Paulus se suo judicio non credit, sed neque, inquiens, me ipsum judico (I Cor. IV, 3). Petrus luget suam qua se fefellerat praesumptionem, cum de suo loqueretur, dicens: Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI, 35). Discipuli de proditione Domini, nec in suis fidentes conscientiis, singuli respondebant: Nunquid ego sum, Domine? (Ibid.) David suam de se 0207B ignorantiam fatetur orans et clamans: Et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7.) Tu vero nescio qua fiducia, non solum de tuo, sed et de meo corde tam aperte declamas: Ut plus amans, inquiens, minus diligar.

0208A 2. Haec quippe sunt verba tua, quae nollem fuisse tua, quia nescio si sunt vera. Sed et tu, si scis, unde scis? unde, inquam, probasti magis nos a te diligi, quam te a nobis? An ex hoc quod in tuis litteris subjunxisti, quia videlicet qui vadunt et veniunt per te de nostris, nullum tibi a nobis deferunt monimentum gratiae vel amoris? Quod vero monimentum, quod amoris experimentum a nobis requiris Nunquid forte scrupulum movet tibi, quod ad plura jam tua ad nos scripta, necdum vel semel rescripsi ? Sed quando ego maturitatem sapientiae tuae delectari posse putarem scriptitationibus imperitiae meae? Sciebam enim qui dixit: Filioli, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18) Quando vero unquam opere meo opus tibi fuit, et defuit? 0208B O scrutans renes et corda Deus! qui unus sol justitiae diversa servorum tuorum corda diversis gratiis, velut radiis, illustras; quod diligam illum ex dono tuo, et suo merito, tu scis, et ego sentio: quatenus autem diligam, tu scis, ego nescio. Tu, inquam, Domine, 0209A qui dedisti, scis quantum dedisti vel illi me, vel mihi illum amare. Et quomodo aliquis nostrum, cui tu non dixisti, audet dicere, Plus amans, minus diligor: nisi forte qui jam in lumine tuo videat lumen suum, id est, in lumine tuae veritatis agnoscat quanto ardeat igne charitatis?

3. Ego autem, Domine, interim contentus videre in lumine tuo tenebras meas, quoadusque visites sedentem in tenebris et umbra mortis, et per te revelentur cogitationes cordium, et manifesta fiant abscondita tenebrarum, fugatisque tenebris jam non videatur in lumine tuo nisi lumen: sentio quidem de munere tuo quod eum diligam; sed necdum video in lumine tuo, si vel satis diligam. Neque enim scio si jam pervenerim ad illam, qua nemo majorem habet, 0209B dilectionem, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Nam quis gloriabitur castum se habere cor, nedum perfectum? O Domine, qui illuminas lucernam meam, qua jam video et horreo tenebras meas; Deus meus, illumina ipsas quoque tenebras meas, ut videam et gaudeam ordinatam in me charitatem, sciens et diligens quae diligenda sunt; et quantum, et ad quid diligenda sunt; me quoque nolens diligi nisi in te, et quantum diligendus sum. Vae etenim mihi, si (quod valde vereor) aut ego plus ab illo quam merui, aut ille a me minus quam dignus sit, diligatur. Verumtamen si meliores magis diligendi sunt (sunt autem meliores, qui magis diligunt): quid aliud dixerim, quam illum plus me diligere, quem meliorem esse non dubito; me vero minus 0209C illum quam debeo, quia minus valeo?

4. Sed quanto in te (tibi, pater, dico) major est charitas, tanto minus contemnenda est a te nostra possibilitas, quia, etsi plus diligis, quoniam plus vales; non tamen plus diligis quam vales. Nos autem, etsi minus diligimus quam debemus, diligimus tamen quantum valemus: tantum autem valemus, quantum accepimus. Trahe nos post te, ut te apprehendamus et tecum amplius accipiamus, unde largius diligamus. Quid ergo tu niteris nos apprehendere, et 89 quereris non posse? quos apprehendisti, si attendisti; et adhuc facere poteris, cum volueris, quales quidem sumus, non quales sperabas. Nescio quippe quid aliud intueris in nobis, quod non habemus; et sequeris 0209D pro nobis, quod non sumus. Ideoque non consequeris, quia non sufficimus: et ut denique in epistola tua juste causaris, Deus tibi in nobis, non nos deficimus. Nunc vero si talia placent, qualia modo nugatus sum, mandato, et adjiciam: ut cum obediero, praesumptionis non timeam notam. Praefatiunculam quam tibi mitti jussisti, non habui modo ad manum: neque enim adhuc dictaveram, 0210A quia nec necessariam esse putabam. Quidquid vel tibi, vel amicis tuis recte vis; qui dedit velle, det et perficere pro bona voluntate, omni mihi amicitiae jure colende, pie ac reverendissime pater.

EPISTOLA LXXXVI. AD EUMDEM. Monachum fugitivum dure increpatum et increpandum remittit. Ipsi vero Guillelmo, mutationem aut vitam privatam meditanti, perseverare suadet.

Frater BERNARDUS de Clara-Valle, suo illi quod suo.

1. Hanc mihi tu salutationis formulam tradidisti, scribendo, Suus ille quod suus. Accipe quod tuum est, et agnosce usurpationem unanimitatis esse 0210B indicium, et cum quo est mihi commune verbum, animum non distare. Jam ad tuas litteras breviter pro tempore respondendum est: quae cum mihi in manus venerunt, Natalis Dominae nostrae dies festus illuxerat, cujus me totum jure sibi devotio vindicans, nihil aliud cogitare sinebat. Sed et nuntius repedare festinans, vix usque in crastinum, ut haec jam festo exoccupatus qualiacunque rescriberem, exspectavit. Fugitivum itaque fratrem dure a me, utpote durum corde, increpatum, nihil melius interim potui, quam ad locum remittere unde fugerat [al. exierat]: quippe quem juxta nostras consuetudines domi absque consensu abbatis sui retinere non debui. Oportet autem et a te eum similiter aspere increpari, et ad humilem provocari satisfactionem; 0210C deinde tuis confortari litteris, ad abbatem pro eo directis.

2. De infirmitate nostra nihil certius modo sciscitanti tibi indicare possum, nisi quod infirmus et fui, et sum; nec minus solito, nec multum plus. Quod vero non misi quem missurus eram, causa est, plus me animarum scandalum, quam unius corporis periculum timuisse. Jam ne quid horum, de quibus mandasti, omnino praetermittam, venio etiam ad te. Velle te audire scripsisti, quid te ego (tanquam qui omnia tua norim) facere velim. Sed hoc, nisi fallor, si modo dicerem, nec tu posses, nec ego consulerem. Volo enim et ipse quod te velle de te jam olim non latet me. Caeterum mea atque tua aeque, ut 0210D aequum est, voluntate postposita, magis quod velle Deum de te puto, et mihi ut tibi suadeam, tutum duco; et tibi si persuadeam, non incommodum. Tene itaque meo consilio quod tenes, mane in quo es, et stude prodesse quibus praees; nec praeesse refuge, dum prodesse potes: quia vae quidem tibi si praees, et non prodes; sed vae gravius, si quia praeesse metuis, prodesse refugis.

90 EPISTOLA LXXXVII. AD OGERIUM CANONICUM REGULAREM. Improbat abdicationem curae pastoralis, etsi piae quietis amore factam. Instruit nihilominus, quomodo deinceps privatus in coenobio vivere debeat.

0211A

Totis visceribus charitatis amplectendo fratri OGERIO canonico, frater BERNARDUS monachus, sed peccator, digne Deo conversari usque in finem.

1. Si tibi ad tuas litteras tardius videor rescripsisse, noveris potius opportunitatem nuntii defuisse. Quas enim nunc primum legis, jamdudum crede dictatas: sed, ut dixi, propter latoris inopiam tardavi mittere, quod scribere non tardavi. Legi itaque in tuis litteris, te illam, quam graviter ferebas, curae pastoralis sarcinam deposuisse, licentia siquidem 0211B ab episcopo vix impetrata, imo extorta tua importunitate: et hoc non aliter, nisi ut in ejus episcopatu, quocunque alibi manens, ab ejus subjectione non recederes. Tu vero cum tibi hoc non placeret, archiepiscopum adiens, et ab ipso tanquam superiori auctoritate securitatem accipiens, ad priorem locum, et ad tuum abbatem reversus es. Ubi qualiter post haec vivere debeas, a me doceri flagitas, egregio utique doctore et magistro incomparabili, qui cum coepero docere quod nescio, vel tunc incipiet sciri quam nihil scio. Itane lanam quaerit ovis a capra, aquam molendinum a furno, verbum sapiens a stulto? Praeterea per totam seriem litterarum attollens me supra me, multum de me laudabilia intermisces: 0211C quorum quia ipse mihi conscius non sum; et tuae haec benevolentiae adscribo, et ignosco ignorantiae. 0212A Tu enim vides in facie, Deus autem in corde: sub cujus tremendo aspectu si sollicite me circumspicio, certum est quod eo ipse mihi notior sum quam tibi, quo propinquior. Ideoque magis credo mihi de me videnti me, quam tibi opinanti de me quod non vides in me. Quod si quid forte a me audisti quod posset prodesse tibi, gratias Deo age, in cujus manu sumus nos et sermones nostri.

2. Satisfacis etiam mihi pro eo, quod consilium meum non tenueris, confortantis te et monentis animo non frangi, pusillanimitate non vinci, sed portare patienter onus impositum, quod semel susceptum deponere non licebat: de qua re ipse mihi, sicut postulas, satisfacio pro te. Agnoscens siquidem sapientiae meae siccitatem, imo insipientiae meae 0212B semper suspectam habens temeritatem; cum non fit quod fieri laudo, nec audeo, nec debeo indignari, desiderans quemque consultius agere, quam a me acceperit. Quoties vero mea sententia eligitur ac tenetur, gravi, fateor, onere me premi sentio, rei finem semper pavidus et nunquam securus exspectans. Videris tu tamen, si consulte meum de hac re consilium mutaveris. Viderint hi quorum saniori, si quorum tamen, super hoc fretus es consilio, an rationabiliter egeris. Viderint, inquam, si liceat Christiano injunctam sibi dimittere obedientiam ante mortem, cum Christus factus sit obediens Patri usque ad mortem. Etiam, inquis, per licentiam: nam quaesivi eam ab episcopo, et accepi. Bene, licentiam 0212C quidem quaesisti, sed quomodo non licebat; ac per hoc non accepisti, sed extorsisti. Extorta 0213A autem seu coacta licentia, licentia non est, sed violentia. Quod ergo tua importunitate victus 91 episcopus fecit invitus, non fuit absolvere, sed abrumpere.

3. Congratulor quidem tibi, quod sis exoneratus: sed vereor ne Deus a te, quantum in te est, exhonoratus sit; cujus procul dubio ordinationi resistis, dum promotus ab illo tu te dejicis. Quod si excusans paupertatis praetendis necessitatem; necessitas parit coronam: si difficultatem, si impossibilitatem; omnia possibilia sunt credenti. Sed responde quod verius est, quia scilicet placuit tibi magis quies tua, quam utilitas aliena. Nec mirum: placet fateor et mihi, quod haec quies placeat tibi, si tamen non nimis. Quodcunque autem bonum ita placet, ut si 0213B recte fieri non possit, placeat tamen fieri eo etiam modo quo fas non est, nimis est: ac per hoc jam quia bene non fit, non est bonum. Scriptum est enim: Si recte offers, et non recte dividis, peccasti (Gen. IV, 7, sec. LXX). Aut ergo oportuit te gregem dominicum minime servandum suscipere, aut susceptum nequaquam relinquere, juxta illud: Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem (I Cor. VII, 27).

4. Sed ad quid nitor his ratiocinationibus? Nunquid suadeo tibi redire ad onus regiminis, cum jam non pateat locus recuperationis? aut desperare te intendo, quasi qui te tali ligaveris culpa, quam jam solvere non possis? Absit! sed tantum nolo te illud, tanquam nullum vel parvum malum, negligere; imo semper timere, semper poenitere, semper securum 0213C non esse, sicut scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Vides certe quem timorem tibi incutere nitor, non qui tibi sit laqueus desperationis, sed qui spem acquirat beatitudinis. Est siquidem timor inutilis, tristis, crudelis, qui veniam, quia non quaerit, non consequitur. Est et timor pius, humilis, fructuosus, qui cuilibet, quantumlibet peccatori, facile misericordiam promeretur. Talis timor generat, nutrit, et servat humilitatem, sed mansuetudinem, sed patientiam, sed longanimitatem. Quem non delectet tam inclyta proles? Alterius vero misera soboles est pertinacia, immoderata tristitia, rancor, horror, contemptus et desperatio. Non hoc ergo qui desperationem, sed illo 0213D qui generat spem, timens ne non timeres, vel parum timeres, tuam tibi culpam sic rememorandam esse putavi.

5. Est etiam adhuc, quod magis timeo tibi, ne forte, sicut de quibusdam scriptum est, quod laetantur 0214A cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14); tu quoque deceptus, non solum hoc putes culpam non esse, sed insuper (quod absit) in corde tuo glorieris, te magnum aliquid, et quod a paucis solet fieri, fecisse: dum qui emancipatus etiam aliis praeeras, contemnens praelationem rursus subdi praelato malueris. Falsa humilitas, veram inducens superbiam in cor talia cogitantis. Quid namque superbius, quam spontaneae et tanquam liberae ascribere voluntati, quod vel cogit necessitatis vis, vel pusillanimitatis infirmitas? Quod si nec labore victus, nec necessitate compulsus, sed volens hoc fecisti; nihil hoc quoque superbius. Dei quippe consilio tuum praetulisti, magis eligens tibi quiescere, quam ejus operi deservire, ad quod te ipse assumpserat. 0214B Si ergo unde Deum contempsisti, inde ad majorem ejus gloriaris contemptum, non est bona gloriatio tua. Sed cave gloriationem, tolle et securitatem: quatenus utiliter semper sollicitus sis, semper humiliter pavidus, non illo scilicet timore, qui, sicut jam dixi, provocat iram, sed illo qui mitigat.

6. Qui horribilis timor si quando terrendo tuum pulsaverit animum, tacite suggerens tuum obsequium Deo esse non posse acceptum, et quod tua sit infructuosa poenitentia, quia videlicet unde Deus a te offensus est, per te emendari non potest: ne ad momentum quidem recipias, sed fidenter responde et dic, Male quidem egi, sed factum est, et jam non potest non fieri. Quis scit si hoc mihi Deus expedire providerit, et de malo meo ipse qui bonus est, bonum 0214C mihi operari voluerit? Malum ergo puniat quod ego feci, 92 bonum autem maneat quod ipse providit. Nostris quippe inordinatis seu voluntatibus, seu actionibus novit bonitas Dei uti, semper quidem recte in sui ordinis pulchritudinem; saepe etiam pie in nostram utilitatem. O clementissima circa filios Adam divinae pietatis recordatio! quae sua non desinit largiri beneficia, non solum ubi nullum invenit meritum, sed plerumque etiam ubi totum videt contrarium. Sed ad te redeamus. Secundum ergo duos timores qui supra distincti sunt, volo te timere, et non timere; praesumere, et non praesumere. Timere, ut poeniteas; non timere, ut praesumas: porro praesumere, ne diffidas; non praesumere, ne torpescas.

0214D 7. Agnosce, frater, quantum de te confisus sum, qui te tam acriter increpare; tuum factum, nec mihi satis probatum, tam audacter dijudicare non dubitaverim, cum id forsitan rationabilius a te actum fuerit, quam mihi hucusque notum sit. Neque 0215A enim tu in tuis litteris fortasse rationes omnes illas, quibus excusari posset hoc factum, ponere voluisti, vel propter tuam humilitatem, vel propter litterarum brevitatem. De re ergo quam plene non novi, suspensam relinquens sententiam, unum quod fecisti irretractabiliter laudo, quod videlicet deposito jugo regiminis, sine jugo tamen esse noluisti: sed amicam repetens disciplinam, de magistro fieri denuo discipulus non erubuisti. Nam cum pastorali vinculo solutus posses tui remanere juris: siquidem promotio abbatis, emancipatio filii est: tu tamen hac potestate tui non utens, sicut aliis dominari renueras, sic tibi quoque praeesse timuisti: quique ut magister esses aliorum, minus te judicabas idoneum; nec te quidem tibi credens, tuus fieri 0215B discipulus contempsisti. Et merito: quia qui se sibi magistrum constituit, stulto se discipulum subdit . Et quidem quid alii de se sentiant, ignoro: ego de me expertus sum [al. sentio] quod dico: et facilius imperare, et securius possum praeesse aliis multis, quam soli mihi. Prudens ergo humilitas humilisque prudentia fuit, quod nequaquam credens ad salutem te posse sufficere tibi, alieno potius arbitrio deinceps vivere proposuisti.

8. Laudo etiam, quod non novum vel magistrum, vel locum requisisti, sed ad claustrum de quo exieras, et ad patrem sub quo profeceras, familiariter rediisti. Rectius quippe fuit ut domus quae te nutrierat, sed pro fraterna charitate dimiserat, exoccupatum 0215C reciperet, quam de ejus desolatione aliena gauderet. Quod tamen in hoc episcopi licentiam non habueris, nolo ut negligenter ducas: sed aut per te, aut per mediam personam, quantum in te est, satisfacere non differas. Post haec conversare simpliciter inter fratres, devotus Deo, magistro subditus, senioribus obediens, junioribus contemperans [al. obtemperans]. Angelis placens, verbo utilis, humilis corde, mansuetus ad omnes. Cave autem, ne, quia olim in honore positus fuisti, etiam nunc te putes prae caeteris honorandum: sed magis humilem omnibus exhibeas, tanquam de caeteris unum. Nec enim dignum est ut inde exigas honorem, unde refugis laborem.

9. Potest hinc etiam nasci aliud periculum, ad 0215D quod te praemonitum et praemunitum esse volo. Nam sicut omnes ita mutabiles sumus, ut plerumque quod heri volebamus, hodie recusemus; et quod 0216A hodie nolumus, cras desideremus: sic quandoque diabolo suggerente poterit contingere, ut ex memoria relicti honoris tuum animum pulset cupiditas; ita ut omnia quae viriliter contempsisti, pueriliter desiderare incipias. Dulcescent animo quae prius amara fuerunt, sublimitas loci, domus cura, rerum dispensatio, obsequia famulorum, libertas tui, potestas in alios; in tantum ut prope reliquisse te poeniteat, quod prius tenere gravabat: cui pessimae tentationi si vel ad horam (quod absit) assensum praebueris, non mediocre damnum incurres tuae conversationis.

10. En tota illius elegantissimi et eloquentissimi 93 doctoris sapientia, a quo doceri de tam longinquo postulasti: en illud exspectatum ac desideratum 0216B eulogium, quod audire tantopere studuisti: haec summa nostrae eruditionis. An adhuc aliquid magnum exspectas? totum audisti. Quid amplius requiris? exhaustus est fons, et tu quaeris aquam in sicco? Exemplo illius evangelicae viduae, de paupertate mea totum quod habui, misi (Luc. XXI, 2-4). Quid verecundaris? quid vultum dimittis? Tu me coegisti. Sermonem quaesisti; sermonem habes. Sermonem, inquam, habes jam satis longum, sed mutum; verbis plenum, sensibus vacuum: non quo, ut petieras, in corde tua charitas ordinetur, sed quo mea inscitia publicetur. Nam unde jam poterit excusari? Possem forsitan dicere, quod febre tertiana laborans, quod pro officio meo curis occupatus haec 0215C dictaverim, cum scriptum sit: Sapientiam scribe in otio (Eccli. XXXVIII, 25). Sed haec recte praetenderem, si grande aliquod atque operosum opus aggressus fuissem. Nunc autem in tantillo opusculo, ut occasionibus me non excusem, nihil horum certius praetendere possum, quam, ut saepe jam dixi, scientiae paupertatem.

11. Sed habeo nonnullam meae confusionis consolationem. Nam etsi non feci ut petieras, si non misi quod speraveras; agnoscis certe quia volui. Sufficiet autem voluntas, ubi deesse vides facultatem explendi. Denique etsi tibi nullam conferat utilitatem, vel mihi proficiet ad humilitatem. Stultus quippe dum non loquitur, sapiens putatur (Prov. XVII, 28): nam quod non loquitur, non sensus inopia, sed 0216D humilitatis esse custodia creditur. Ego itaque si adhuc siluissem, sapiens dicerer, sed non essem. Nunc autem alii insipientem me ridebunt, alii subsannabunt 0217A idiotam, alii praesumptori indignabuntur. Putasne parum hoc mihi conferat religionis emolumentum, cum humilitas, ad quam utique ducit humiliatio, totius sit spiritualis fabricae fundamentum? Siquidem humiliatio via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Si virtutem appetis humilitatis, viam non refugias humiliationis. Nam si non pateris humiliari, non poteris ad humilitatem provehi. Prodest itaque mihi meam insipientiam sciri, et a scientibus [al., sapientibus] jure confundi, cui saepe contigit a nescientibus injuste laudari. Terret me Apostolus, qui et ipse territus dicit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. XII, 6). Quam pulchre dixit, parco. Non parcit sibi arrogans, non parcit 0217B sibi superbus, non cupidus vanae gloriae, et jactator actuum suorum, qui vel sibi arrogat quod est, vel mentitur de se quod non est. Solus qui vere humilis est, parcit animae suae: qui ne putetur, quod non est, semper quantum in se est, vult nesciri quod est.

12. Grande revera periculum, audire quemquam de se supra quam sentit in se. Quis dabit mihi apud homines tantum de veris digne humiliari, quantum vel de falsis datum est indigne exaltari? Illam mihi vocem propheticam jure assumerem: Exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus (Psal. LXXXVII, 16); et illud: Ludam, et vilior fiam (II Reg. VI, 22). Ludam scilicet ut illudar. Bonus ludus, quo Michol irascitur, et Deus delectatur. Bonus ludus, qui hominibus 0217C quidem ridiculum, sed Angelis pulcherrimum spectaculum praebet. Bonus, inquam, ludus, quo efficimur opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Nam revera quid aliud saecularibus quam ludere videmur, cum, quod ipsi appetunt in hoc saeculo, nos per contrarium fugimus; et quod ipsi fugiunt, nos appetimus? More scilicet joculatorum et saltatorum, qui capite misso deorsum, pedibusque sursum erectis, praeter humanum usum stant manibus vel incedunt, et sic in se omnium oculos defigunt. Non est hic ludus puerilis, non est de theatro, qui femineis foedisque anfractibus provocet libidinem, actus sordidos repraesentet: sed est ludus jucundus, honestus, gravis, spectabilis, qui coelestium spectatorum delectare possit aspectus. Hoc casto 0217D et religioso ludo ludebat qui dicebat: Spectaculum facti sumus Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Hoc ludo et nos interim 94 ludamus, ut illudamur, confundamur, humiliemur, donec veniat qui potentes deponit, et exaltat humiles; qui nos laetificet, glorificet, in aeternum exaltet.

EPISTOLA LXXXVIII AD EUMDEM. Se multis occupationibus impeditum, hactenus non potuisse votis ejus satisfacere; cogique etiam modo parcius scribere. Opusculum quoddam suum edi in publicum vetat, nisi recognitum.

1. Omitto nunc imperitiam meam, taceo professionis 0218A humilitatem, seu humilitatis professionem, nec jam obtendo vel loci, vel nominis mei non dico abjectionem, sed mediocritatem: quia quidquid tale dixero, tu hoc non necessariam excusationem, sed dilatoriam occasionem nominabis, qui meam, ut mihi videbatur, justam verecundiam, pro tuo libitu nunc indiscretionem, nunc falsam humilitatem, nunc etiam veram superbiam interpretaris. Horum itaque, quia tibi in dubium venire possunt, nihil assero. Illud autem simpliciter tuae dilectioni intimo, quod indubitanter te credere volo: toto scilicet hoc tempore, ex quo tuus nuntius, non is, sed alius recessit a me, nullum mihi omnino fuisse otium ad id quod poscis idoneum, tum propter dierum malitiam, tum propter noctium brevitatem. Sed et nunc 0218B quoque ita me novissimae tuae litterae occupatissimum invenerunt, ut ipsas etiam occupationem causas pro mei excusatione longum fuerit mihi scribere tibi. Vix quippe illas tuas inter prandendum (nam illa hora mihi primum redditae sunt) perlegere potui. Vix has meas quantulascunque furtim, raptim, anticipatis horis, breviter succincteque rescripsi. Quarum quidem brevitatem an aequo animo feras, tu videris.

2. Ego enim, ut verum fatear, propter te, mi Ogeri, ipsis curis meis compellor irasci, quanquam in his teste conscientia, soli charitati cupiam deservire: cujus profecto imperio, quia sapientibus et insipientibus debitor sum, ipsa sola facere potuit, ut necdum tibi potuerim satisfacere. Quid ergo? 0218C charitas tibi denegat quod tu petis ex charitate? Petisti, quaesisti, pulsasti; et charitas te frustrata est. Quid mihi indignaris? Si vis, si audes, irascere charitati. De qua namque praesumis impetrare quod postulas, ipsa prohibente fit ne impetres. Et ecce jam longum causatur sermonem, et tibi indignatur qui cogis. Non quod sibi displiceat zelus quo id facis; quippe quem et ipsa donavit tibi: sed vult te illum habere secundum scientiam, ut cautus sis majora minoribus non impedire. Vides quam invitus avellor a longiori epistola, dum ductus delectatione tibi colloquendi, et desiderio satisfaciendi, dominae charitati molestus fio, qua jamdudum imperante finem fieri, necdum taceo. O quam lata in tuis litteris patet materia respondendi. Quod si digne licuisset 0218D ut libuisset, et tibi forsitan satis esset et mihi. Sed quae aliud praecipit, domina est, imo dominus est. Deus enim charitas est (I Joan. IV, 16): et satis agit pro imperio, quatenus debeam potius obtemperare sibi, quam vel mihi, vel tibi. Et quoniam oportet charitati Deo magis obedire quam hominibus; nolens dolensque, non quidem nego quod postulas, sed interim differo: ne dum tuae cupio humiliter satisfacere voluntati, sub praetextu falsae humilitatis per veram superbiam, arcem tantae potestatis, quae, te veraciter attestante, etiam Angelis imperat in coelis, terrenus vermiculus in terris videar impugnare.

0219A 3. Libellum quem quaeris, ipse quoque antequam tuus nuntius ad nos veniret, ab eo cui commendaveram, requisivi: sed necdum recepi. Dabo autem operam ut vel cum veneris, si tamen unquam aliquando veneris, illum invenias, videas, et legas; non autem transcribas. Nam illum alium quem te significas transcripsisse, ego quidem legendum tibi miseram, non transcribendum: videris tu, qua vel quorum utilitate transcripseris. Quod autem te mittente eum nunc habet abbas de 95 Sancto-Theoderico, ego quidem non jusseram, nec tamen displicet mihi. Utquid enim libellus meus oculos ejus formidaret, cui se videndum animus quoque meus totum, si posset, expanderet? Sed heu! in quanta sermonis angustia mentio se ingessit de tali viro, 0219B ne liceat, ut dignum erat, in tam dulcissima nobis memoria aliquandiu immorari, quando jamjamque desiderat epistola finem? Obsecro te ne graveris opportunitatem quaerere quomodo ad eum pergas, praedictumque opusculum non prius cuiquam scribendum vel legendum exponas, quam cum eo totum pervideas; pariterque conferatis, et corrigatis quae corrigenda sunt, ut in ore duorum testium stet omne verbum. Et tunc demum an passim cuilibet, an paucis tantum, an vel cuiquam, an forte etiam nulli expediat demonstrari: et si illa quoque praefatiuncula , quam de nostris aliis litteris eidem coaptasti, apte sedeat, an vero aptior quaeri debeat, vestro utriusque judicio derelinquo.

0219C 4. Sed jam pene mihi exciderat quod in principio epistolae tuae questus es, quod te arguerim mendacii. Hoc aliquando me locutum fuisse, non satis recolo. Si quid tamen fuerit (nam magis me oblitum, quam tuum nuntium mentitum crediderim), jocando potius quam serio dictum fuisse non dubites. Egone levitate te usum putaverim, aut apud te esse Est et Non? Absit a me haec suscipio de te, qui jugo veritatis beatus quod portas ab adolescentia, lascivos annos morum superas gravitate! Nec tam simplex sum, ut simplicem oris prolationem sine cordis duplicitate mendacium putem: nec tam incuriosus tui, 0220A ut oblitus sim, vel quod jamdudum conceperis in affectu, vel quid ab effectu impedierit.

EPISTOLA LXXXIX. AD EUMDEM. Scriptionis brevitatem excusat praetextu sacri temporis, cui potius silentium competat: item professionis et ruditatis, ut docendi munus usurpare non audeat.

1. Indignaris forsitan, vel, ut temperantius dicam, miraris, quod pro longiori epistola, quam a nobis speraveras, tam brevem chartulam receperis. Sed memento juxta virum Sapientem, omnia sub coelo tempus habere: et tempus quidem loquendi, et tempus esse tacendi (Eccle. III, 1, 7). Quando autem suum tempus silentium habebit, si hos etiam 0220B sacros dies Quadragesimae nostra sibi vindicat confabulatio? Eaque ipsa tanto occupatior, quanto laboriosior; dum non quidem praesentes alterutrum dicere leviter valemus quae volumus, sed absentibus necesse est nobis invicem diligenter dictare, quae vel petimus ab invicem, vel petimur. Dum vero absens cogito, dictito, scriptito, mittoque quod praesens legas; rogo ubi otium, ubi silentii quies? Sed haec, inquies, omnia facere potes in silentio. Mirum si ex sententia hoc respondeas. Quantus enim tumultus est in mente dictantium, ubi multitudo perstrepit dictionum, ubi orationum varietas et diversitas sensuum concurrit; ubi saepe respuitur quod occurrit, et requiritur 0220C quod excidit: ubi quid pulchrius secundum litteram, quid consequentius juxta sententiam, quid planius propter intelligentiam, quid utilius ad conscientiam, quid denique, cui, vel post, vel ante ponatur, intentissime attenditur; multaque alia quae a doctis in hujusmodi curiosius observantur? Et tu in hoc mihi dices esse quietem? tu hoc, etiamsi lingua sileat, silentium nominabis?

2. Quanquam non solum temporis, sed nec meae 96 professionis est, huic rei operam dare quam postulas, nec possibilitatis adimplere quod optas. Siquidem vel monachi quod esse videor, vel peccatoris 0221A quod sum, officium non est docere, sed lugere. Indoctus quoque (quod et vere me fateor esse) si praesumat docere quod nescit, nihil indoctius agit. Docere itaque nec indocto est in promptu, nec monacho in ausu, nec poenitenti in affectu. Sed et propter hoc elongavi fugiens, et maneo in solitudine, et cum propheta proposui custodire vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2), quoniam juxta eumdem Prophetam: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12); et secundum aliam scripturam: Mors et vita in manibus (Prov. XVIII, 21). Silentium autem, dicento Isaia, cultus justitiae est (Isa. XXXII, 17); et, Bonum est, ut docet Jeremias, exspectare salutare Dei cum silentio (Thren. III, 26). Ad hunc ergo justitiae 0221B cultum, hanc omnium virtutum matrem, nutricem, custodem, ne penitus videar negare quod petiisti; et te, et quicunque tuis similes proficere cupiunt in virtutibus, invito et provoco, etsi non verbo doctrinae, certe mei silentii exemplo, ut vel silendo doceam te silere, qui loquendo compellis me docere quod nescio.

3. Sed quid ego facio? Mirum si non rides, quod ego qui multiloquium tantopere damnare videor, in tam multa verba tam loquaciter jam progredior; et dum cupio tibi commendare silentium, contra silentium per multiloquium pugno. Guerricum nostrum , de cujus conversatione et poenitentia consolari desideras, quantum ex fructibus ejus perpendimus, noveris Deo digne conversari, dignosque poenitentiae 0221C facere fructus. Libellum autem, quem a me exigis, penes me modo non habeo. Quidam enim amicus noster eodem zelo, quo tu flagitas, diu est quod apud se illum detinet. Sed ne tuae pietatis [al., benignitatis] petitionem abire patiar omnino frustratam, alium nuper a me editum, in Laudibus Virginis matris, tibi transmitto: quem, quia ejus exemplar non teneo, rogo ut quantocius ad me remittas; vel, si maturius adveneris, ipse deferas tecum.

EPISTOLA XC. AD EUMDEM. Amori sincero non opus esse prolixis litteris, aut multis verbis: seque e valetudine propemodum desperata convalescere.

0221D 1. Breves brevibus reddidi litteras, occasionem utique breviter rescribendi de tuarum brevitate libenter accipiens. Et vere quid juvat veras, et, ut veraciter loqueris, aeternas amicitias vanis atque transitoriis jactitare verbulis? Quantalibet versuum diversitate, verborum multiplicitate, scriptorum varietate tuam mihi charitatem ostentare seu commendare coneris, minus certe sentio te exprimere 0222A quam diligis, idemque tu de me sentiendo non falleris. Cum tuae litterae in manus nostras venerunt, te in corde nostro qui eas miseras, invenerunt. Has quoque nostras nec me sine te scribere certus sum, nec te sine me confido lecturum. Laboramus quidem uterque ad alterutrum scriptitando, fatigantur et nuntii alterius ad alterum scripta portando: sed nunquid spiritus gravantur amando? Cessent igitur quae absque labore non possunt actitari; et illud frequentetur, quod quanto attentius satagitur, tanto minus constat laborari. Quiescant, inquam, a dictando ingenia, labia a confabulando, a scribendo digiti, a discurrendo nuntii: non autem quiescant corda die ac 97 nocte meditari in lege Domini, quae est charitas. A quo negotio quanto 0222B quietiores sumus, tanto minus quiescimus: quantoque occupatiores sumus in illo, tanto nos quietiores sentimus ex illo. Amemus, et amemur; in altero nobis, in altero nostris consulentes. Nam quos amamus, in ipsis profecto requiescimus; a quibus autem amamur, ipsis nos in nobis requiem paramus. Porro amare in Deo, charitatem habere est: studere vero propter Deum amari, charitati servire est.

2. Sed quid ego facio? Ego promissor brevitatis, jam tenebor prolixitatis exhibitor. Si de fratre Guerrico desideras, imo quia desideras scire, sic currit non quasi in incertum, sic pugnat non quasi aerem verberans. Sed quoniam scit neque pugnantis esse, neque currentis, sed miserentis Dei; ipsum 0222C rogat a te orari pro se, quatenus qui jam donavit ei et pugnare et currere, det et vincere et pervenire. Abbatem vestrum mihi, non tantum propter te, sed et propter suam bonam famam charissimum, corde meo et ore tuo saluto, gratantissime eum visurus illo et tempore et loco quo promisisti. Notifico etiam tibi, quod et nunc paulisper aggravata manu Domini super me, impulsus eversus sum ut caderem, ita ut securi ad radicem infructuosae arboris corporis mei apposita, jamjamque succidi metuerem: cum ecce tuis caeterorumque amicorum nostrorum orationibus et hac vice pius Dominus pepercit mihi, sub spe tamen promissi fructus in futuro.

EPISTOLA XCI. AD ABBATES SUESSIONE CONGREGATOS. Abbates excitat ad strenue curandum negotium, cujus causa convenerunt. Studium profectus serio commendat: nil morandum, si tepidi quidam et dissoluti forsan detrectent et obmurmurent.

0222D

Reverendis abbatibus apud Suessionem in nomine Domini congregatis, servus sanctitatis eorum 0223A frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, quae recta sunt videre, constituere, et tenere.

1. Irascor occupationibus meis, quibus impedior interesse conventui vestro, corpore tamen duntaxat. Nam spiritum nec spatia terrarum, nec turba curarum absentare queunt: quippe orantem pro vobis, congratulantem vobis, atque in vobis quiescentem. Non me, inquam, sanctorum potest carere conventus, nec loci corporisve distantia privat prorsus a consilio justorum et congregatione: illo praesertim consilio, in quo non hominum traditiones obstinatius defensantur, aut superstitiosius observantur; sed diligenter humiliterque inquiritur, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Illuc toto desiderio feror, devotione immoror, condelector 0223B amore, inhaereo consensu, aemulatione persisto.

2. Ne ergo in vacuum vos (quod absit) convenisse subsannent qui dicunt vobis, Euge! euge! contendite, obsecro, bonas facere vias vestras et studia vestra, quae profecto nimis bona esse non possunt. Esto quod possis nimium fortassis esse justus, possis et nimium sapiens: sed plane bonus ultra modum esse non potes. Et quidem lego: Noli esse nimium justus (Eccle. VII, 17); lego: Non plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3): nunquid autem, aut, Ne sis nimium bonus; aut, Non plus bonus quam oportet? Nemo esse bonus plus quam oportet potest. Bonus 98 erat jam Paulus; et tamen 0223C nequaquam contentus, libenter se ad ea quae ante sunt, extendebat, posteriora obliviscens (Philipp. III, 13), et se ipso semper melior effici studens. Solus Deus melior se ipso esse idcirco non vult, quia non valet.

3. Recedant a me et a vobis qui dicunt: Nolumus esse meliores quam patres nostri, tepidorum et dissolutorum se filios protestantes. Quorum memoria in maledictione est, quia manducaverunt uvas acerbas, quibus dentes filiorum obstupuerunt. Aut si sanctis et bona memoriae patribus gloriantur; imitentur certe sanctitatem, quorum indulgentias dispensationesque pro lege defenduut. Quanquam sanctus Elias, Non sum, inquit, melior quam 0224A patres mei (III Reg. XIX, 4): et non dixit se nolle patribus esse meliorem. Vidit Jacob in scala Angelos ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII, 12): nunquid stantem quempiam, sive sedentem? Non est stare omnino in pendulo fragilis scalae; neque in incerto hujus mortalis vitae quidquam in codem statu permanet. Non habemus hic manentem civitatem, nec futuram adhuc possidemus, sed inquirimus. Aut ascendas necesse est, aut descendas: si attentas stare, ruas necesse est. Minime pro certo est bonus, qui melior esse non vult: et ubi incipis nolle fieri melior, ibi etiam desinis esse bonus.

4. Recedant etiam a me et a vobis qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Qui dicunt cultum justitiae malum, quodnam bonum jam bonum 0224B reputaturi sunt? Unum verbum olim locutus est Dominus, et Pharisaei scandalizati sunt (Matth. XV, 12). At novos nunc Pharisaeos non verbum, sed silentium scandalizat. In hoc uno certe advertitis, quod occasionem quaerunt adversum vos. Sed sinite illos; caeci sunt, duces caecorum. Intendite saluti parvulorum, non murmuri malevolorum. Non valde illorum vobis curandum est scandalum, qui non sanantur, nisi vos infirmemini. Sed nec ut vestris ipsis omnia in omnibus placeant quae statuitis, exspectandum. Alioquin aut nullum, aut rarum bonum constituitis. Satius vero ipsorum profectibus, quam voluntatibus providetis; fideliusque invitos trahitis ad Deum, quam desideriis cordis eorum relinquitis. Commendo me sanctis orationibus vestris.

EPISTOLA XCII. AD HENRICUM REGEM ANGLORUM. Monachis a se missis ad construendum monasterium, regis favorem postulat.

0224C

HENRICO illustri Anglorum regi, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, coelorum Regi de terreno regno servire fideliter, et humiliter obedire

In terra vestra tenetur praeda Domini mei atque vestri, et illa praeda, pro qua maluit mori, quam carere illa. Ego eam sequi disposui, et mittere de nostra militia, qui in manu valida, si vobis non displicet, requirant, recuperent et reducant. Et nunc hujus rei gratia praemisi hos quos praesentes 0225A cernitis exploratores, qui esse rei indagent sagaciter, renuntientque fideliter. Assistite eis tanquam nuntiis Domini vestri, et in ipsis feudum vestrum deservite. Ipse vero ad honorem suum, ad salutem vestram, ad patriae sospitatem et pacem, laetum vos et inclytum perducat in bonum ac placidum finem.

99 EPISTOLA XCIII. AD HENRICUM WINTONIENSEM EPISCOPUM. Officiose eum salutat.

Viro illustri domino HENRICO, Dei gratia Wintoniensi episcopo, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, in Domino salutem.

Multorum jam relatione laetabundus accepi, locum gratiae non infimum humilitatem nostram apud vestram 0225B Celsitudinem obtinere. Non sum meritus, sed eo non ingratus. Itaque refero gratiam pro gratia, etsi non condignam, certe quam possum. Nec vereor, quantula sit, oblatam, vel potius relatam a vobis sperni, quam et amanter promereri, et dignanter 0226A praevenire curastis. Verum modo plura scribere supersedi, donec vestro, si dignum judicatis, agnoscam rescripto, haec pauca qualiter accipiatis. Quae autem rescribere vel injungere verbo placuerit, abbati Ogerio committere bene potestis, per quem et haec nostra recepistis. Pro quo etiam vestram Excellentiam compellamus, quatenus eum et notum ex hoc habeatis, et commendatum, utpote hominem honestate, scientia, religioneque commendabilem.

EPISTOLA XCIV. AD ABBATEM CUJUSDAM MONASTERII EBORACENSIS, UNDE EXIERAT PRIOR CUM ALIQUANTIS FRATRIBUS .

1. Consilium expetitis a me litteris transmarinis, 0226B quod utinam ab alio potius quaesissetis. Coarctor siquidem e duobus. Si enim non respondero, taciturnitas contemptum quodammodo sonare videbitur. Respondere autem sine periculo me posse non video, cum quidquid respondero, necesse sit aut 0227A scandalum cuipiam generare, aut reddere securum quemquam plus quam oportet, aut certe in quo non oportet. Quod a vobis recesserunt fratres vestri, nec nostro, nec nostrorum factum est, me sciente, consilio vel hortatu. Credimus autem ex Deo fuisse, quod nec tantis potuit dissolvi conatibus. Credimus hoc idem et ipsos sentire fratres, qui nostrum tantopere de se ipsis consilium flagitant, credo remordente eos conscientia quod retro abierint. Alioquin beati sunt secundum Apostolum, si se non judicant in eo quod probant (Rom. XIV, 22). Caeterum quid faciam, ut interrogatus nec silendo, nec respondendo molestus sim cuiquam? Ita fortassis expediar, si misero eos qui me interrogant, ad doctiorem, et cujus reverentior sanctiorque auctoritas sit. Sanctus 0227B papa Gregorius in libro Pastorali: Quisquis bonum majus subire, inquit, proposuit, bonum minus, quod potuit, sibi illicitum fecit. Ad quod probandum subjicit testimonium de Evangelio, dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62), et infert: Qui igitur fortiori studio intenderat, retro respicere convincitur, si relictis bonis amplioribus ad minima retorquetur (parte III, cap. 28). Item ipse in Homilia tertia super Ezechielem: Sunt nonnulli, qui bona quidem quae noverunt, operantur, atque haec operantes meliora deliberant; sed retractantes, meliora quae deliberaverant, immutant. Et quidem bona agunt quae coeperant, sed a 0227C melioribus quae deliberaverant, succumbunt. Hi nimirum ante humana judicia stare videntur in opere; sed ante omnipotentis Dei oculos occiderunt in deliberatione.

2. En speculum. In hoc non vultum nativitatis, 100 sed factum reversionis suae considerent: hic se discutiant, hic se dijudicent, cogitationibus suis accusantibus sive defendentibus, et quidem apud spiritualem qui omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur. Quidnam vero majus aut minus, superius aut inferius, arctius sive remissius sit, quod videlicet reliquerunt, an ad quod redierunt; ego quidem haud temere definierim, ipsi viderint. Et hoc illis Gregorius. Tibi vero, pater reverende, tam tuta certitudine, quam nuda veritate ego dixerim, omnino 0227D non expedire spiritum velle exstinguere. Noli, 0228A inquit, prohibere eum qui potest bene facere; sed, si vales, et ipse bene fac (Prov. III, 27). Gloriari autem magis oportet in profectibus filiorum, quoniam filius sapiens gloria est patris (Prov. X, 1). De caetero nemo mihi molestus sit, quod justitiam Dei non abscondi in corde meo: nisi quod minus fortasse, ob vitandum scandalum, quam debui, dixi.

EPISTOLA XCV. AD TURSTINUM ARCHIEPISCOPUM EBORACENSEM. Charitatem et beneficentiam ejus erga religiosos laudat.

Patri charissimo et domino reverendo TURSTINO, Dei gratia Eboracensi archiepiscopo, BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, salutem plurimam dicit.

Splendor operis, et opinionis odor bene, ut comperi, 0228B in gloria vestra convenerunt. Opinionem opus probat nec falsam fuisse, nec vacuam, cum quod ante sparserat ubique fama volans, res ipsa faciat manifestum. Quomodo nunc vel maxime claruit zelus justitiae, eminuit et invaluit sacerdotalis vigor in defensione videlicet pauperum, et pauperum quibus non erat adjutor! Olim quidem opera misericordiae et eleemosynas vestras enarrabat omnis Ecclesia sanctorum: sed hoc vobis commune cum pluribus, quippe quod et a cunctis substantiam hujus mundi habentibus exigitur. Verum hoc opus episcopale, hoc paternae pietatis tam egregium specimen, hic vere divinus fervor, quo pro tuendis suis pauperibus ille procul dubio zelum vestrum accendit et accinxit, qui facit Angelos suos spiritus, 0228C et ministros suos ignem urentem; hoc totum, inquam, speciale accessit, vestrae dignitatis decus, insigne officii, ornamentum coronae. Aliud est relicere ventrem esurientis, et aliud sanctam zelare paupertatem. Ibi enim servitur naturae, hic gratiae. Visitabis, inquit, speciem tuam, et non peccabis (Job V, 24). Ergo qui alienam carnem fovet, facit ne peccet: qui autem alienam sanctitatem honorat, fructificat sibi. Ideo ait: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias [al., videas] justum cui des. Quo fructu? Quoniam qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41.) Solvamus proinde naturae debitum, ne peccemus: simus gratiae coadjutores, ut et participes fieri mereamur. 0228D Sane utrumque ita in vobis admiramur, ut 0229A utrumque datum vobis desuper fateamur: quatenus divinis laudibus aeternaliter misceatur, quidquid ex vobis temporaliter necessitatibus nostris impenditur, merito reverende et omni amoris sinceritate colende atque amplectende pater.

101 EPISTOLA XCVI. AD RICHARDUM FONTANENSEM ABBATEM, ET SOCIOS EJUS, QUI DE ALIO ORDINE AD CISTERCIENSEM TRANSIERANT. Laudat eos ob renovationem religiosae disciplinae.

Quanta audivimus et cognovimus ea, et fratres nostri uterque Gaufridus annuntiaverunt nobis, quemadmodum noviter recaluistis igne Dei, convaluistis de infirmitate, refloruistis in novitate sancta. Digitus Dei est iste, subtiliter operans, suaviter renovans, 0229B salubriter mutans, non quidem de malis bonos, sed de bonis faciens meliores. Quis dabit mihi ut transeam, et videam visionem hanc magnam? Nec enim minus mira minusve jucunda ista promotio est, quam illa mutatio: nisi quod multo facilius reperias multos saeculares converti ad bonum, quam unum quempiam de religiosis transire ad melius. Rarissima avis in terris est, qui de gradu, quem forte in religione semel attigerit, vel parum ascendat. Vestrum proinde, dilectissimi, tam insigne, quam salubre factum non solum nos, qui servi vestrae sanctitatis esse percupimus, sed et universam merito laetificat civitatem Dei: quippe quo rarius, eo et clarius. Erat autem et necessarium ad cautelam, proximam defectui mediocritatem transcendere, et 0229C declinare teporem, qui Deo vomitum provocat; sed et sic oportebat propter conscientiam. Professis siquidem sanctam Regulam, an citra ejus puritatem sistere gradum tutum sit, ipsi sensistis. Dolens doleo, quod urgente diei malitia, et nuntio festinante, plenum affectum exili cogor designare stilo, et brevi chartula latam comprehendere charitatem. Si quid deest, frater Gaufridus viva voce supplebit .

EPISTOLA XCVII. AD DUCEM CONRADUM. Dehortatur eum a bello comiti Gebennensi inferendo, ne contra se ultorem Deum provocet.

1. Omnis potestas ab ipso est, cui dicit propheta: 0230A Tua est potentia, tuum regnum, Domine; tu es super omnes gentes (I Paral. XXIX, 11). Hinc ergo dignum duxi tuam, o illustris princeps, commonere Excellentiam, quantum te oporteat deferre terribili, et ei qui aufert spiritum principum. Comes Gebennensis, ut accepimus per os ejus, ad justitiam se obtulit, et offert de omnibus quae te dicis habere adversus eum. Si super hoc alienam pergis invadere terram, ecclesias destruere, incendere domos, exsulare pauperes, homicidia perpetrare, et humanum fundere sanguinem; non est dubium quin graviter irrites adversum te Patrem orphanorum et Judicem viduarum. Eo certe irato, non expedit tibi dimicare in quantalibet multitudine vel fortitudine. Nihil enim intererit apud omnipotentem Dominum sabaoth, in multis an 0230B in paucis, cui volet dare victoriam. Ipse nimirum cum voluit fecit, 102 ut unus mille, et duo fugarent decem millia (Deut. XXXII, 30).

2. Haec pauper ego, pauperum permotus clamoribus, tuae Magnificentiae scribere volui, sciens tibi honorificentius humilibus consentire, quam hostibus cedere: non quod putem hostem te fortiorem, sed quod noverim Deum omnipotentem potentiorem, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hujus rei gratia tuam, vir nobilis, praesentiam adissem, si licuisset. Nunc autem pro me hos de fratribus nostris destinare curavi, si forte suis et nostris precibus a tua Dignitate obtineant vel perfectam concordiam, si fieri potest, aut certe inducias, usquedum liceat nobis firmam quaerere pacem, 0230C ad Dei voluntatem, et honorem tuum, et patriae salutem. Alioquin si nec oblatam justitiam recipis, nec nos precantes respicis, imo Deum in nobis de tua te salute commonentem non attendis, videat ipse et judicet. Scimus autem quod merito formidamus, difficile posse congredi tantos exercitus absque partis gravissima strage.

EPISTOLA XCVIII. DE MACHABAEIS, SED AD QUEM SCRIPTA SIT IGNORATUR . Respondet ad quaestionem, cur ex justis antiquae legis, solis Machabaeis Ecclesia diem festum decreverit.

1. Quod per fratrem Hescelinum tua Charitas 0231A a mea parvitate quaesivit, inde jam ad me scripserat Fulco Sparnacensis abbas. Cui ego nil rescripsi; volens, si quam forte super hoc reperissem Patrum sententiam, ipsam potius ei transmittere, quam novum vel nostrum quidpiam respondere: qua non facile occurrente, jam quod sentio ego, sic interim utrique respondeo, ut quodcunque forte rationabilius quilibet vestrum super eadem quaestiuncula quandoque vel legerit, vel audierit, vel certe ipse senserit, mihi vicissim impartiri non negligat. Quaeris itaque quidnam visum Patribus fuerit, ut solis ex omnibus antiquis justis singulari quodam privilegio Machabaeis annuam celebritatem pari cum nostris martyribus veneratione decernerent in Ecclesia solemniter exhibendam? Si dixero dignos 0231B merito martyrum gloria judicatos, quibus non impar fuit in martyrio virtus; erit forsitan solutum, cur ipsos, sed necdum plane cur solos: cum et alios nonnullos ex veteribus pari constet zelo pietatis occubuisse, non tamen pari et tripudio recoli meruisse. Quod si illis non immerito hujuscemodi legatur solemnis celebritas, quia nimirum quod praebuit virtus, praeripuit tempus: cur non et eadem fuit in Machabaeis consideratio? siquidem et ipsi pro tempore, non ad coeli mox gaudia, sed ad inferni tenebras descenderunt: ne tunc quippe apparente Primogenito ex mortuis, qui aperiret credentibus regna coelorum; agno videlicet de tribu Juda, qui aperit, et nemo claudit, ad cujus introitum cum omni auctoritate supernis potestatibus diceretur, Tollite portas, 0231C principes, vestras; et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Proinde, si incongruum videtur cum gaudio recolere transitum qui gaudii non fuit, caveatur et in istis: aut, si istos ob suae virtutis meritum 103 festivo prosequi favore placet, cur non itidem deferetur et illis?

2. An dicendum est, utrosque quidem in morte communem habuisse cum martyribus pietatis causam, sed non etiam utrosque pariter eamdem cum illis adeptos fuisse martyrii formam? Universis nempe tam Veteris, quam Novi Testamenti martyribus aeque convenit pro justitia occubuisse: sed interest quod isti passi sunt, quia illam tenebant; illi, quia non tenentes reprehendebant; isti, quod eam non 0231D desererent; illi, quod deserentes perituros esse assererent. Et ut breviter totum in quo differunt, proferamus: hos cultus, illos zelus justitiae martyres fecit. Soli ex veteribus Machabaei, quia non solum causam, sed et formam, ut dixi, novi martyrii tenuerunt; 0232A jure fortasse in Ecclesia cum novis Ecclesiae martyribus eamdem consuetae celebritatis gloriam assecuti sunt. Instar quippe martyrum nostrorum libare et ipsi diis alienis, patriamque deserere legem, imo mandata Dei transgredi cogebantur; renuebant, et moriebantur.

3. Non sic Isaias, non sic Zacharias, non denique vel magnus ille Joannes Baptista ita mortuus est: quorum primus serra fertur scissus fuisse; secundus inter templum et altare legitur occisus (Matth. XXIII, 35); tertius in carcere decollatus. Si quaeritur, a quibus? ab injustis et impiis. Si qua causa? pro justitia et pietate. Si quomodo? non tam eas confitendo, quam proponendo. Proponebant veritatem odientibus [al. audientibus] eam: veritas pariebat 0232B eis odium, et odium mortem. Licet injusti et impii, non tam tamen in illis pietatem persequebantur, quam a se repellebant: nec tam in illorum justitiam ferebantur, quam propriam tuebantur injustitiam. Aliud est aliena invadere, aliud defendere sua. Non est idipsum nolle sequi veritatem, et persequi; invidere credentibus, et increpantibus indignari: obturare os confitentium, et redarguentium stimulos non ferre patienter. Denique misit Herodes, et tenuit Joannem. Quam ob rem? quia Christum praedicabat? quia vir bonus erat et justus? imo propter hoc magis reverebatur illum, et audito eo multa faciebat. Sed quoniam arguebat Herodem Joannes propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui: ideo vinctus, ideo et decollatus est (Marc. VI, 17-28), passus quidem 0232C et ipse pro veritatis, sed quam zelare videretur, non negare cogeretur. Hinc est quod haec ipsa tanti martyris passio, multorum, etiam longe minorum, festivitatibus minus festive recolitur.

4. Profecto si tali ratione et ordine passi fuissent Machabaei, ne ulla quidem fieret de eis mentio. Nunc autem quoniam similes illos fecit martyribus christianis non dissimilis veritatis confessio, merito eos similis prosequitur et veneratio. Nec moveat sane, quod, quemadmodum martyres, nominatim et ipsi pro Christo minime passi sunt: quia non interest, sive sub Lege pro legalibus observantiis, sive sub Gratia pro mandatis evangelicis quis patiatur. Uterque enim aeque pro veritate, ac per hoc pro 0232D Christo, qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), pati cognoscitur. Itaque plus contulit Machabaeis in hac parte martyrii genus, quam virtus: quando ne hos quidem ex Patribus, quos pari constat virtute illo in tempore pro justitia decertasse, pari etiam 0233A honore concelebrat praesens duntaxat Ecclesia. Puto quod arbitretur indignum, quantumlibet laudabili morti, quae Christi mortem praecederet, diem festum impendere: praesertim cum ante illam salutiferam passionem, non festiva gaudia, sed claustra tenebrosa quosque morientes exciperent. Sane Machabaeos ideo, ut dictum est, excipiendos judicavit Ecclesia, quoniam quod eis negabat tempus, contulit martyrii genus.

5. Nec solum ipsos, sed et qui forte Vitae jam in carne manifestatae mortem sua morte praevenerunt, sive morientes in ipsa, sicut Simeon et Joannes Baptista; sive etiam pro ipsa, sicut Innocentes, quos alia ratione, licet ad inferos et ipsi descenderint, ritu nihilominus solemni veneramur. Et innocentes 0233B quidem, quoniam injustum profecto fuit innocentiam 104 pro justitia morientem ulla vel praesenti gloria defraudari. Joannes quoque, sciens quod a diebus suis regnum coelorum vim patitur, unde et clamat, Agite poenitentiam, appropinquavit regnum coelorum (Matth. III, 2); simulque videns Vitam se protinus secuturam, mortem laetus excepit. Quod utique ab ipso Domino moriturus sciscitari sollicitus fuit, ac certificari meruit. Nam cum per discipulos eum interrogasset, Tu es, inquiens, qui venturus es, an alium exspectamus? post enarrata plura miracula audivit: Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 3-6). In quo nimirum verbo significavit se Dominus moriturum, et tali morte, quae posset Judaeis esse scandalum, Gentibus stultitia. Ad hanc vocem sponsi 0233C gaudens amicus sponsi alacri animo praecessit, quo et illum in proximo esse venturum, jam dubitare non potuit. Porro qui laetus, et tam laetus potuit mori, potuit et laetam sibi memoriam promereri. Sed et senex ille tam plenus virtutum quam dierum, morte jam propinqua Vitam bajulans in manibus, aiebat, Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29, 30) ; ac si diceret: Securus descendo in carcerem, qui tam praesto meam sentio redemptionem. Et hic ergo, qui cum tam secura jucunditate et jucunda securitate moritur, merito in Ecclesia celebrari cum gaudio memoratur.

6. Caeterum illa qua ratione mors festiva reputabitur, 0233D quam nulla gaudiorum festivitas comitatur? aut unde gaudium sumeret moriturus, qui se et ad infernales descendere tenebras certus erat, nec certi quidpiam secum ferebat, unde in proximo de sui liberatore consolaretur? Inde est quod unus sanctorum, cum audiret, Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives, convertit se ad parietem, et flevit fletu magno, atque ita impetravit exosae mortis aliquam dilationem. Hoc denique et miserabiliter plangebat, dicens: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi et paulo post: Non videbo, inquit, Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam 0234A hominem ultra, et habitatorem quietis (Isa. XXXVIII, 1-11). Hinc et alius quidam: Quis mihi hoc tribuat, ait, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus; et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Job XIV, 13.) Israel quoque ad filios aiebat: Deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Gen. XLII, 38). Quid in his solemnis laetitiae, quid festivae celebritatis apparet?

7. Nostri autem martyres cupiunt dissolvi, et esse cum Christo; certi, ubicunque est corpus, illo sine mora congregatum iri et aquilas. Mox, inquam, ibi exsultant justi in conspectu Dei, et delectantur in laetitia. Ibi, ibi, benignissime Jesu, ibi statim, ut de hoc saeculo nequam sanctus quisque eripitur, adimpletur laetitia cum vultu tuo. Una ibi vox jubilo 0234B resonat sempiterno, vox una exsultationis et salutis in tabernaculis justorum: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). Nunquid hoc decantare libebat apud inferos sedentibus in tenebris et umbra mortis, dum non erat qui redimeret, neque qui salvum faceret, quando necdum visitaverat nos oriens ex alto, primitiae scilicet dormientium Christus? Merito igitur Ecclesia, quae gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus novit; quos pares judicat in virtute, discernit tamen ex tempore; nec pari putat prosequendum obsequio, et transitum ad vitam, et descensum ad inferos.

8. Itaque martyrium facit causa, tempus genusque discernunt. Tempus quippe Machabaeos a novis martyribus 0234C disjungit, conjungit antiquis. Genus vero novis aggregat, segregat a veteribus. Et hae quidem in Ecclesia praemissis ex causis differentiae observantur. Caeterum apud Deum universo coetui sanctorum commune est quod sanctus ait Propheta: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Unde autem pretiosam dixerit, exponat nobis: Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 2, 3). Nec putemus solos martyres esse dilectos, cum recolamus dictum de Lazaro, Lazarus amicus noster dormit (Joan. XI, 11): 105 denique, Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13). Non soli qui pro Domino, sicut martyres, sed et qui in 0234D Domino moriuntur, sicut confessores, profecto beati sunt. Duae proinde res mihi videntur mortem facere pretiosam, vita et causa; sed amplius causa, quam vita. Porro illa erit pretiosissima, quam et causa commendat et vita.

EPISTOLA XCIX. AD MONACHUM QUEMDAM. Ob monachi cujusdam a suo coenobio discessum anxius, ejusdem litteris sinistra se suspicione liberatum scribit.

Nuntium quo te dicis fuisse turbatum, frater Willelmus 0235A non sua, sed tua necessitate putavit ad te dirigendum. Siquidem ipse suo more Dei gratia fortiter agit, alienam a se interim adhuc faciens illam sententiam: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis (Jacobi. I, 8). Vias quippe Domini simpliciter, ac per hoc confidenter ambulans, non sentit illud Vae, de quo dicitur: Vae terram ingredienti duabus viis! (Eccli. II, 14.) Te autem audieramus in discordia versari, domum vestram non sine gravi scandalo abbatis et fratrum deseruisse, solumque habitare in nescio quo satis inconvenienti loco. Quo rumore nobis permotis, anxieque quaerentibus si quo modo tibi a nobis posset consultum iri; nihil paratius occurrere potuit, quam ut, te vocato ad nos, per te de te certiores prius effici curaremus: sicque 0235B quod in promptu esset, praesentes praesenti consuleremus. Sed jam tuo scripto, nostroque rescripto, utrorumque ab alterutro falsae suspicionis timore depulso, pariter quiescamus. Verum hac falsitate quam vera sit ad nos invicem dilectio, comprobatum est; quam quidem dilectionem per hanc mutuam nostri sollicitudinem, non infructuose nunc renovatam esse putaverim; cujus fructum tunc nos quidem copiosum speraremus accipere, si tui nobis copia cum opportunitate daretur. Alioquin opportunius ducimus nos nostra contentos esse inopia, quam importuna copia abundare.

EPISTOLA C. AD EPISCOPUM QUEMDAM. Ejus erga religiosos pauperes favorem et beneficentiam laudat.

0235C

Si minus vos pro tanti operis susceptione fervere comperissemus, hortandus nobis super hoc et obsecrandus essetis. Nunc vero cum prima invitaverit nos vestra praecurrens devotio, restat ut ei a quo bona cuncta procedunt, et referamus grates pro bono quod dedit velle; et fundamus preces, ut adjiciat et perficere pro bona voluntate. Tamen gaudium meum non tacebo vobis. Quas nempe putatis delicias cordi meo afferat vestra hujuscemodi intentio? Delectabitur in crassitudine anima mea, si infatigabilem cognovero vos in studiis salutaribus et honestis. 0235D Gaudeo enim, non quia quaero donum, sed requiro fructum. Libenter accipio beneficium quod prosit danti; alioquin non ambulo in charitate illa quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Et quidem nobis in hoc bene facitis, sed vobis melius: nisi forte excidit vobis illa sententia, Beatius est dare quam accipere (Act. XX, 35). Hoc plane decet episcopum, hoc sacerdotium vestrum commendat, ornat coronam, nobilitat dignitatem, si quem ministerium prohibet esse pauperem, administratio probet pauperum amatorem. Non enim paupertas virtus reputatur, 106 sed paupertatis amor. Denique beati pauperes, non rebus, sed spiritu (Matth. V, 3).