S. Venceslai, martyris

 Die 28 septembris

S. Venceslai, martyris

 

 

Deus, qui beatum martyrem Venceslaum caelesti regno terrenum postponere docuisti, eius precibus concede, ut, nosmetipsos abnegantes, tibi toto corde adhaerere valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus in Bohemia circa annum 907, christiane educatus ab amita, regimen ducatus suscepit anno fere 925. Multas difficultates sustinuit in subditis regendis et in fide informandis. A fratre Boleslauo proditus, occisus fuit a sicariis anno 935. Inter martyres statim habitus, ut praecipuus patronus Bohemiae colitur.

S. Venceslaus martyr occubuit Boleslaviae, in Bohemia, die 28 septembris 929 et statim ut sanctus honoratus est. Eius festum ascriptum est in Calendario romano eodem anno.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *