«De miseria humana» — Auctor incertus
1109 SERMO DE MISERIA HUMANA.
1109D 736 1. O homo qui ex anima rationali et humana carne subsistis, conditionis miserae repletus multis miseriis! miser et miserabilis homo, pauper, caecus, nudus, plurimis necessitatibus subditus, ad cor tuum revertere. Quid foris vagaris? quid foris quaeris? quid his carnalibus studes? quid in saecularibus te implicas? quid vanitatibus te involvis, in inferioribus delectaris? quid ab omnibus inferioribus et superioribus elongaris, et per ea quae foris sunt, diffunderis? Quanto magis ad mundum accedis, tanto longius a Deo recedis: quanto magis foris es sapiens, tanto magis intus stultus efficeris: 1110D quanto magis extra lucraris, tanto magis intus perdis: quanto magis in his quae foris sunt vagaris; magis intus evacuaris: quanto magis in temporalibus es sollicitus, tanto magis es mendicus in spiritualibus. Quid est, homo, quod omnia ordinas, et te ipsum non vis ordinare? quid in omnibus es prudens, et circa temetipsum es insipiens? quid est quod ad omnia quae foris sunt sollicitus es bona facere, et temetipsum sinis esse malum semper et inutilem? Dormit in te spiritus Dei, et vigilat in te spiritus mundi. Vacat in te ratio, viget in te sensus: exstinguitur in te Spiritus Dei, dominatur in te 1111A amor mundi: fervet in corde tuo amor terrenorum, et moritur in te amor aeternorum bonorum: mundum diligis, et Deum relinquis: omnium recordaris, et te ipsum oblivisceris: quae super terram sunt desideras et diligis, coelestia vero non curas: appropinquas ad interitum, et elongaris a salute: curris ad diabolum, et elongaris a Deo. Redi, redi, praevaricator homo, ad cor, quia loquitur Deus pacem eis qui convertuntur ad cor. Omnia mundi hujus tibi dedit Deus: et tu propter omnia relinquis eum. Omnia propter te fecit Deus: et tu propter omnia dimittis te ipsum. Propter omnia quae occurrunt tibi, dimittis Deum; et idcirco omnia dimittunt te. Propter creaturas relinquis Creatorem; et ideo contra te insurgent omnes creaturae. Quia offendendo 1111B Creatorem, offendisti omnem creaturam; ideo creaturae quae factae sunt in ministerium et utilitatem tuam, convertentur in vindictam et poenam tuam. Et vae tibi erit sine fine, quia noluisti habere bonum sine fine.
2. Recognosce itaque, homo miser, recognosce temetipsum. Recogita quia nihil fueris: attende quod vilis et malus es; considera quid futurus es. Plange, homo miser, plange incessanter peccata tua. Dele lacrymis malitias et miserias tuas, quia voluntate propria peccasti. Displiceat tibi super omnia, displiceat tibi toto corde et continuo, displiceat tibi quod Dominum immensae majestatis, habentem potestatem omnis carnis, et mittere corpus et animam in gehennam, ausus fuisti offendere. 1111C Amarescat tibi amarissime cor tuum, quod Deum summum patrem incomprehensibilis bonitatis, qui benignus et misericors est super ingratos et malos, voluntarie, libenter, ac delectabiliter offendisti. Totus displiceas tibi, ut totus possis placere ei qui est summus, verus et solus Deus: cui nemo placet, nisi qui sibimetipsi displicet; et nemo ei displicet, nisi qui sibimetipsi placet. Dissipat namque Deus ossa eorum qui hominibus placent (Psal. LII, 6). Et quod altum et pulchrum est apud homines, abominabile est apud Deum. Mirum est de te, homo miser, quod ad mala sis totus avidus, totus promptus, totus facilis, totus sapiens, et totus sollicitus: ad bona autem es totus durus, totus piger, totus tepidus, 1111D totus stultus, totus incredulus et rebellis. Unde tibi hoc, nisi a carne quam diligis et sequeris? Quia vero carnem diligis, carnem sequeris: et quia carnem sequeris, opera carnis facis, et cum ea punieris. Carnis tuae fructus est libido, concupiscentia, invidia, infirmitas, id est fragilitas et dolor, vermis, putredo fetens, et fetidus fetor.
3. Tu ipse es tenebris ignorantiae sic excaecatus, ut nescias quid sis? Non attendis quo vadis, non animadvertis factum tuum, neque insidias inimici et tentationes ejus fraudulentas intelligis. Totus negligens es, nec cogitas quo tendere debes: viam nescis, et non inquiris. Grandis namque tibi restat via. Sollicite tibi quaeris cibum, vestitum et requiem, et omnes carnis necessitates, quando indiges: 1112A de vita vero et salute animae tuae supertepens non curas, licet semper indigeas, plenus nequitiis et malitia. Miser homo, ut miserum pascas corpus et vestias, et carnis voluptatibus quae post paucos dies a vermibus devorabitur, satisfacias, sollicitus laboras, discurris, vigilas, et somnum non capis oculis, ut repleas 757 ventrem: et pro anima tua, quae Deo praesentanda est in coelis, cor non sollicitus fatigaris, ut ipsam pascas bonis operibus, et induas virtutibus, ne appareat nuditas ejus? Homo tristis, quaeris semper implere ventrem; cur non pascis animam esurientem? De vase stercorum semper curas, et de Dei imagine cur non curas? Pascis sterilem, et quae non parit: animam autem esurientem non satias bonis. Vae tibi erit, quia anima tua 1112B propter famem in te deficiet. Vae tibi est, et vae tibi erit, quia reddis quae sunt Caesaris Caesari, et non reddis quae sunt Dei Deo: et ideo maledictus es a Deo, et confunderis ab eo.
4. Vide, miser homo, quia totum est vanitas, totum stultitia, totum dementia, quidquid facis in hoc mundo, praeter id solum quod in Deum, et propter Deum, et ad honorem Dei facis. Quidquid sine Deo facis, totum est malitia et vanitas; quia nihil est bonum sine summo bono. Et magna miseria hominis est cum illo non esse, sine quo non potest esse. Unde, homo miser, qui ad similitudinem et ad imaginem Dei creatus es, et propter nimiam charitatem Domini nostri Jesu Christi a morte aeterna turpissima redemptus es, et liberatus es, ad videndum claritatem 1112C summi Dei sola inaestimabili misericordia sua vocatus es; et plurimis beneficiis, ex quo esse coepisti, ab altissimo Patre totius bonitatis ad vitam aeternam habendam per unicum Filium suum invitatus es: miser homo, recognosce hunc honorem, intellige dignitatem tuam, qui a tanta majestate honoratus es. Aeternus enim Deus et immensus creavit te, formavit te, redemit te, et invitavit te. Maximus honor et amplus amor. Cognosce, o homo, honorem tuum, et curre gratias agens ad invitatorem tuum; ne forte, si ingratus ire nolueris, aut villa, aut boves, aut uxor te impedierint, iratus Dominus jubeat te succidi, et tibi ostium vitae in perpetuum claudat. Cognosce ergo, o homo, honorem tuum, et honora 1112D Creatorem tuum.
5. Sed, heu! hodie potest recte dici: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Dignum certe et justum est ut qui socius noluit esse Angelorum, fiat similis jumentorum: et qui destruxit in se imaginem et similitudinem Dei dignum est ut imago et similitudo jumentorum adhaereat ei. Cognosce te ergo, o homo miser, cognosce te meliorem avibus, meliorem cunctis animantibus. Noli esse similis jumentis insipientibus, quae solam vitam praesentem cogitant; quae tantum carnalia et temporalia diligunt, quia nec alia sciunt. Homo, non te subjicias carni, non sis amator mundi: non te sustineas esse filium diaboli, propter honorem 1113A potentissimi et sapientissimi et incomprehensibilis Patris tui altissimi Dei aeterni: propter nomen Dei admirabile non te constituas adversarium et homicidam tui: propter amorem benignissimi Dei non te facias inimicum omnipotentis Dei: propter unigenitum et dilectum Filium ejus Jesum Christum non te facias socium daemoniorum, et combustionis ignis aeterni: qui redemptus es pretiosissimo sanguine Agni immaculati, noli tantum pretium vilipendere, quod pro te Dei Filius dignatus est exsolvere, ne sempiternis involvaris incendiis. Tunc enim poenam maximam habebis sine remedio, tunc dolorem inopinabilem patieris sine fine, et tormento plenus eris. Nunquam tamen alleviaberis; quia qui non flevit, quando erat tempus flendi, 1113B aeterno luctu lugebit, sed sine fructu.
6. Redi ergo ad te, homo; redi ad spiritualia, redi ad aeterna et coelestia gaudia; redi, miser, redi ad Filium: nec tardes converti ad eum, qui te sua potestate et sua fecit sapientia, redemit sua inerarrabili bonitate, ad se vocavit et exspectat adhuc quotidie ut te coronet. Quid quaeris extra illum? quid desideras praeter illum? quid tibi placet sine ipso? Ipse fecit omnia, ipse habet omnia, ipse est omnia. Quodcunque bonum cupis, quodcunque pulchrum quaeris, quodcunque dulce et delectabile requiris, totum in ipso invenies, et in ipso perfrueris. Si gaudere vis, ipse gaudium est: si te pugnare delectat, ipse palma est: si coronari vis, ipse corona 1113C est: si vincere cupis, ipse victoria est: si potentiam desideras, ipse potentia est: si fortitudinem quaeris, ipse fortitudo est: si justitiam vis habere, ipse justitia est: si amas sapientiam, ipse fons sapientiae est: si charitatem vis, Deus charitas est: si divitias appetis, ipse dives est: si pulchritudinem vis habere, summa pulchritudo ipse est: si plenitudinem quaeris omnis boni, ipse plenitudo est: si gloriam et 1114A honorem cupis, vera gloria et summus honor Deus est: si pacem vis, pax aeterna ipse est. Quidquid boni quaeris, summum bonum, et omne bonum ipse est. Imo semper est totus desiderabilis, totus dulcis, totus amabilis, totus suavis et totus delectabilis. Ipse semper ubique totus est. Ubicunque fueris sine ipso, male eris, et male tibi erit: et ubicunque fueris cum ipso, bene eris, et bene tibi erit.
7. Subjice itaque te totum ei, qui te totum fecit, a quo omnia habes; cujus gratia omni momento uteris. Servi semper ei qui non patitur omnia nocere tibi, quae semper nocerent tibi libenter, sive infirmitates, sive homines, sive bestiae, vel daemones, vel quaecunque alia. Servi 1114B semper ei, qui non sinit te cadere in omnia peccata, quia non permittit ut inferas tibi omnia mala ac damna, quae libenter faceres. Totus semper ama Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, solum, verum, et summum bonum; qui semper solus vere et summe te diligit. Placeat igitur tua voluntas ei et voluntas ejus semper placeat tibi. Semper concorda te cum eo; semper sequere ejus voluntatem in omnibus, qui semper bonum tuum vult, qui nihil aliud curat nisi salutem tuam, cujus voluntas ad miserandum tibi est benevola, et delectatur benefacere tibi. Nunquid putas te ipsum magnum amicum tibi? Magis amicus est Deus tibi, quam tu ipse tibi; quoniam magis ipse diligit te, quam tu temetipsum. Nunquid credis alterius auxilium fortius. aut 1114C alterius consilium utilius? Erras si id credis. Stultissimus et dementissimus es, quia tua desideria vel aliorum sequeris, et illius consilium dimittis, qui semper est amicus dulcis, sapiens et pius consiliarius et Salvator, et super omnia adjutor fortis et potens, pater futuri saeculi, et princeps pacis. Amen.