«De charitate» — Auctor incertus

0583 LIBER SEU TRACTATUS DE CHARITATE. NOTA.

0583 390 Hic Tractatus a quodam anonymo consarcinatus est tum ex Richardo Victorino, nimirum quinque priora capita ex Tractatu de Gradibus Charitatis: tum ex Petro Blesensi, videlicet a capite nono usque ad finem; quod ex duobus ipsius libris de Charitate Dei et proximi ad verbum excerptum est, paucis hinc inde praetermissis. Caeterum quidquid a capite quinto ad nonum interjacet, ex diversis S. Bernardi locis contextum est, praesertim ex Sermonibus in Cantica. Editus est primum a Gretsero, Ingolstadii, anno 1617, ex Bibliotheca Cartusiensium Erfordensium.

PROOEMIUM.0583B

Cogit me instantia charitatis tuae, mihi amantissime, aliquid tibi de charitate scribere, atque supra meipsum praesumere, et super modum parvitatis meae; imo, ut mihi sentire videor, de vacuo, et quod non habeo, dare. Difficile, dico tibi, acquiescit animus meus aliquid de charitate dicere; sentiens quod ad eam tractandam, non cor, non lingua sufficiat. Quomodo enim de amore loquitur homo, qui non amat, qui vim non sentit amoris? De aliis nempe copiosa in libris occurrit materia: haec autem tota intus est, vel nusquam est, quia non ab exterioribus ad interiora suavitatis secreta transponit; sed ab interioribus ad exteriora transmittit. Solus proinde de ea loquitur digne, qui 0583C secundum quod cor dictat interius, exterius verba componit.

Ne ergo mireris si alium de hac audire mallem, quam ipse loqui. Illum, inquam, audire vellem, qui calamum linguae tingeret in sanguine cordis; quia tunc vera et veneranda doctrina est, cum quae lingua loquitur, conscientia dictat, charitas suggerit. Falleris si me talem putas, imo fallor ego: nam tibi quidem pium est in illa, quae omnia credit, aestimare de me supra id quod est in 391 me; mihi autem durum est, bonum, quod non habeo, de me aestimari. Tametsi quidem haberem, expediret forsitan ignorare. Cum vero diligitur quod non est; non amans et amor nihil est, sed quod amatur. O magna virtus charitas, quae vocas ea quae 0584B non sunt, tanquam ea quae sunt! simul et virtutes et vitia omnium in meriti tui cumulum transferens, mereris in singulis, plus quam singuli sibi! O fortis virtus, quae neminem spolians, omnia rapis! omnia facis tua, et nemini aufers sua; quae bonum quod in alio diligis, tuum facis! Et quidem fieri potest ut bonum quod operaris frustra agas: ut autem frustra ego diligam, fieri non potest omnino.

CAPUT PRIMUM. De fortitudine amoris.

1. En ad manum est fortitudo amoris quam quaerimus, cui resistere nemo est qui possit. Omnia sibi subjicit, omnia suis profectibus servire cogit. Inimicos amando superat, et sibi amicos efficit vel invitos. 0584C Nam etsi habeat aemulos, inimicos omnino non habet. Nullum enim inimicum habere potest, qui nulli novit inimicari. Sicut enim amicitia nonnisi duorum amicorum est, sic inimicitia nonnisi duorum inimicorum. Qui enim odit diligentem se, non tam inimicus dicendus est, quam iniquus. Sola enim charitas est, quae in adversis non deficit, quia patiens est; quae injurias non rependit, quia benigna est; quam felicitas aliena non cruciat, quia non aemulatur; quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam; quae in honore non extollitur, quia non inflatur; quae in abjectione non confunditur, quia non est ambitiosa; quam cupiditas non coarctat, quia non quaerit quae sua sunt, quam contumeliae non provocant, quia non irritatur; 0585A quam sinistrae suspiciones non foedant, quia non cogitat malum: quam aliena mala non laetificant, quia non gaudet super iniquitate: quam errores non caecant, quia congaudet veritati: quam persecutiones non frangunt, quia omnia suffert: quam perfidia non indurat, quia omnia credit: quam desperatio non absorbet, quia omnia sperat: quam mortis separatio non intercidit, quia non excidit (I Cor. XIII, 4-8).

2. Quid mirum si morte non vincitur, quae fortis est ut mors (Cantic. VIII, 6), imo fortior morte, quae ipsam quoque mortem mori coegit in morte Redemptoris? O insuperabilis virtus charitas! quae ipsum quoque insuperabilem superasti, et cui omnia subjecta sunt, omnibus quodammodo subjecisti: dum victus amore Deus, humiliavit semetipsum, formam 0585B servi accipiens (Philipp. II, 8, 7), factus non solummodo homo, sed opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Propter nimiam charitatem qua dilexit nos (Ephes. II, 4), continere ultra non potuit in ira sua misericordias suas (Psal. LXXVI, 10), quominus dilectam animam suam inimicis exponeret pro amicis suis, ut mortis timorem pariter et vigorem tolleret ab amicis suis. Et si contra Deum fortis fuit, quanto magis adversus homines praevalebit? Hinc extunc illa fidelium intrepida constantia cordis, qua supplicia contemnentes, et mortem calcantes, laeti per medias mortis fauces ad patriam revertuntur. Morientes exsultant, et insultant morti, dicentes: Ubi est, mors, stimulus tuus? (I Cor. XV, 55.) Jam non stimulus, sed jubilus, 0585C dum per medium tui latum laetumque exitum, viam pandis ad regnum. Facit ergo charitas, ut pro ipso et in ipso mori non metuant, sed affectent, a quo sic amari se vident, ut ne morerentur ipsi, morte turpissima vellet condemnari. Admirantes enim et amplectentes in Christo illum amoris excessum, a quo proposito sibi gaudio sustinuit crucem, humana confusione contempta (Hebr. XII, 2), confunduntur non reddere vicem: atque passionis ejus ludibriis quasi quibusdam aculeis incitati, feruntur effrenes in amoris abyssum et profundum charitatis, illud omnino et solummodo quaeritantes, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV, 12) et quadam sensata et sancta insania 0585D mentis translati, parum amare se reputant sic amati. Vehemens quippe vis amoris ratione non compescitur, quia teste Apostolo, supereminet scientiae (Ephes. III, 19): majestate non terretur, quia foras mittit timorem (I Joan. IV, 18): miseriis non reprimitur, quia in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Prorsus virtus omnipotens, quae ipsas miserias facit potentes, dum convertit 392 in adjutorium, quae parata sunt ad nocendum. Qua suffulti sancti milites Christi, impavidi et certi de victoria, in mediis periculis incedunt tutissimi, nec daemonem, nec hominem metuentes.

3. Hinc Paulus periculis plurimis enumeratis, quibus inclyte triumphaverat, triumphi causam adjungit: Et in his omnibus superamus propter illum qui 0586A dilexit nos (Rom. VIII, 37). Securus inter frendentium undique hostium fulgurantes hastas et circumvolantia spicula, cum charitate dormit, quae sola potens est ignita nequissimi tela exstinguere (Ephes. VI, 16). Quippe peccatorum multitudinem operit (I Petr. IV, 18), et tentationum muscis praevalebit. Praevalet et subjicit illum Jebusaeum populum, caeterosque Chananitidae prolis servire facit in tributo (Deut. XX, 11). Et in materia exercendae virtutis, majoris profecto potentiae est, erectum hostem dejicere, quam conantem reprimere. Charitatis proprium est, tentationes non perimere, ne insurgant: sed cum surrexerint, sternere ut non procedant. Itaque non tam virtus potens, quam virtutum potentia dicenda est, eo quod ab illa omnes aliae accipiant, ut vere virtutes 0586B sint. Haec est vita fidei, spei robur, et omnium intima vis et medulla virtutum. Haec est, quae vitam ordinat, affectus inflammat, informat affectus, excessus corrigit, mores componit; valens ad omnia, et omnibus praevalens: quae ipsam quoque omnipotentiam quodammodo reddit impotentem.

4. Nonne haec est, quae in Moyse divinae justitiae et potentiae obstans, praevaluit in fortitudine? Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra populum istum. Audi, Dimitte; et Dominum teneri non dubites; nec aliunde, quam amoris fortitudine. Quaeris cujus? Illius utique servi fidelis, qui in populum majorem major fieri, et gloriosior esse renuit, nec carnali, ut assolet, devictus affectu; sed ne in Dei gloriam rueretur venenatis spiculis blasphemorum, 0586C Ne quaeso, ait, dicant Aegyptii, Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus (Exod; XXXII, 10, 12), nec potuit in terram introducere quam promisit (Num. XIV, 16). Quidni cesserit justitia, cesserit potentia, ubi charitas de corde puro non tam rogabat, quam urgebat? Hanc vim, Domine, tu qui pateris, facis, simul in unum potens et pius. O quantum virorum talium penuriam patimur, qui pro nostris delictis Domino se opponerent, placarent iram, comprimerent ultionem! Non est, ait propheta, qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te (Isa. LXIV, 7). Sola quae Dominum tenere possit, vis amoris, qua solum se teneri patitur. Sed quod non teneatur, pie conqueritur per prophetam: Quaesivi de eis virum, 0586D qui interponeret sepem, et staret in oppositum contra me, propterea ne dissiparem eam; et non inveni (Ezech. XXII, 30). Quaerit Deus quis se sibi opponat irato, cujus profecto proprium est misereri, peregrinum ulcisci. Peregrinum, inquit, opus ejus ab illo (Isa. XXVIII, 21). Quod opus? Nimirum opus ultionis et irae.

5. Charitas igitur sua fortitudine extentam Dei manum, ne feriat, continet, Satanam sub pedibus conterit, et super inimicorum capita carbones congerit (Rom. XII, 20), potens non solummodo adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). In adversis fortis, sed fortior in prosperis. Solus enim amor Christi, qui ridentis et irridentis fortunae impurae 0587A blanditias spernit et conspuit, sapore dulciori delectatus, cujus respectu omnis dulcedo amara est, omnis jucunditas moeror est, omne pulchrum foedum, omne suave molestum. Et haec de ejus insuperabilitate sufficiant, etsi non ad materiae copiam, quae in littera est minus, certe ad occupationem tuam.

CAPUT II. De insatiabilitate amoris.

6. Jam ad ejus insatiabilitatem accedamus. Sane amoris fortitudinem illa efficit dulcedo, quam sentit, cujus tantillo gustu facile Deum videns anima, cuncta contemnit, qui nisi in hujus mundi contemptu non potest amari; sciens dilectum invenire prius non posse, quam praetereuntis mundi figuram quodam despectu pertransierit. Hinc se in se totam perstringens, 0587B non tantum ascensionis gradibus vel passibus utitur; sed inopinatis raptibus vel excessibus fertur, volans, non vadens in illa sublimia 393 secreta coelestium. Unde et Paulus non in tertium coelum se ascendisse, sed raptum fuisse perhibet (II Cor. XII, 2), ubi sic afficitur eo quasi igni de altari; dum animus divino ebriatus amore obliviscitur omnium, et totus pergit in Deum, gustans illud quod nemo novit, nisi qui accipit (Apoc. II, 17). At quoties illam felicitatem percipiat, istam nesciat miseriam necesse est; quae utique simul esse non possunt.

7. Ad hunc tamen amoris gradum etsi mortalibus interdum pervenire detur, diu tamen in eo stare anima prohibetur, donec corruptibilibus exuta exuviis libere evaserit in libertatem gloriae filiorum 0587C Dei (Rom. VIII, 21). Nititur autem et trahitur illius desiderio faciei, quam juxta prophetam pater ut adamantem posuit (Ezech. III, 9), ut ferrea quaeque corda attrahere possit. Tractus iste, etsi suavem quamdam habeat violentiam, magis tamen mortalitatis impotentiam notat, qua male gravata misera anima, saepe a suo volatu decidere cogitur, et deficere a conatu. Habent igitur amatorii spiritus, corporis corruptione distenti, crebram de Dei visitatione laetitiam, sed nullam copiam, dum nec plena esse sinitur, nec morosa. Unde et quodam jucundo joco interim ludere videtur cum filiis hominum (Prov. VIII, 31), a quibus dum teneri putatur, e manibus labitur: insectatus se patitur comprehendi, et disparens 0587D rursus non videtur, donec denuo, lacrymis et precibus vocatus, revertatur; et ita, licet delectet visitatio, molestat vicissitudo. Sed quanto, putas, stupore perfunditur anima subtracta illa dulcedine, et ad hos sensuum laqueos captiva retracta? Nonne quasi de patria spirituum pulsa in vallem corporum, in aliud quoddam ignotum saeculum sibi cecidisse videtur, longe dissimile priori, in quo charitas friget, sensualitas regnat, caligat oculus mentis, et sensus viget corporis? Moeret tunc, ex alto suspiria trahens; inde misera, unde beata efficitur. Nam quanto gratiora fuerat experta, eo molestius fert ea sibi esse subtracta. Subtractio enim rei amatae, 0588A augmentatio desiderii est. Et quod ardentius optas, cares aegrius. Et hic languor amoris, qui non est aliud, nisi taedium impatientis desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis, absente quem amat.

8. Frustra, nisi fallor, sic languentis animae conatur quis exteriori solatio lenire dolorem et moerorem temperare, cum de intus curari oporteat dulce vulnus amoris. Nullo proinde humano solatio mitigatur secreti doloris sacra amaritudo, cum sublato interiori dulcoris gustu, nil prosit exterius consolari, imo secundum beati Job sententiam, omnes consolatores reputat onerosos (Job. XVI, 2). Sensit hoc, qui dixit: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3, 4). Felix tristitia, 0588B quae non de creatura, sed de Creatore concipitur; quae nulla praesentis vitae luget incommoda. Dignum plane ut Deum totius consolationis habeat consolatorem, quae rerum fluentium qualibet affluentia renuit consolari. Non est gratia citra Deum, unde possit solatium capere, quae praeter illum nil didicit amare. Habeant alia vana solatia sua, quibus dicitur: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationes vestras (Luc. VI, 24). Sibi solus consolator est, qui et inhabitator, charitas Deus. Qui etsi justis nunquam desit ad meritum, plerumque tamen ad solatium abest. Illud utilius; istud jucundius. Habetur igitur, sed latet, dum sensum cordis minime tangit illa suavitas habita, sed abdita.

9. Moram autem faciente, quem desiderat, non 0588C jam cum fatuis virginibus dormitat vel dormit (Matth. XXV, 5); sed crebris succensa suspiriis et gemitibus excitata, non valet ultra dissimulare tristitiam, nec ignem abscondere, qui triste pectus adurit. Non jam deliberat, non consulit rationem, non verecundatur: modum ignorat et ordinem, id omnino et solummodo satagente animo, quomodo redeat praesentata dulcedo, cujus quantamlibet festinationem reputat tarditatem. Hoc est, dilectissime, quod aliquando quaesisti, quid sit quod Augustinus ait: Amor Dei non capit de impossibilitate solatium. Omne enim desiderium tunc solet ratione mitigari, cum desideratum impossibile sit haberi. Amoris tamen violentia nulla impossibilitate frenatur. Nam etsi animam terrena 0588D inhabitatione pressam, immersam luto, illa felicitate ex integro frui omnino impossibile omni homini constet, nullum tamen 394 sic amanti haec impossibilitas praebet solatium, quominus ardeat et aestuet habere quod optat. Quo tamen desiderio, etsi ratio excedatur, non offenditur Deus, qui simile quiddam videtur innuisse praecepto: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex omni mente tua (Matth. XXII, 37). Quod tamen in hac vita mortali, vel potius morte vitali, a nemine posse impleri, tam rationibus, quam auctoritatibus constat. Ab omni tamen homine debere optari nemo est qui ambigat. Unde in justi descriptione 0589A dicitur: In mandatis ejus volet nimis (Psal. CXI, 1). Velle nimis, est plus velle quam posse. Quo sensu et ego dictum puto: Adolescentulae dilexerunt te nimis (Cantic. I, 2). Quid enim nimis, nisi supra posse et vires? Infinitus quippe et immensus est Deus, in quem tendit amor eorum, ut nullus possit esse finis vel mensura amoris. Amat ergo sic amans anima, etsi nimis posse suo, minus tamen velle suo: nec capit de hac impossibilitate solatium, sed potius desiderii incrementum. Concupivit, ait quidam, anima mea desiderare justificationes tuas (Psal. CXVIII, 20). Nec potuit satiari desiderio, qui non visa desiderare concupivit. Fames enim animae desiderium est. Sic vere Domini amans anima amore non satiatur: quia Deus amor est, quem qui 0589B amat, amorem amat. Amare autem amorem circulum facit, ut nullus finis sit amoris.

10. Vides igitur quemadmodum insuperabilis est charitas, omnia superans; ita et insatiabilis, omnia vorans, et ex copia parit inopiam, dum ex praegustatis quidem deliciis amplius tamen in desideriis exardescit. Quae etsi dentur ad plenitudinem, nunquam tamen ad satietatem. Qui edunt me, ait, adhuc esurient (Eccli. XXIV, 29). O Deus bone, quem amare, edere est; quomodo amantes te sic reficis, ut magis esuriant, nisi quia tu simul cibus es et esuries? Et qui te non gustaverit, te prorsus esurire nescit. Ad hoc ergo cibas, ut esurire facias. Esurientes, ait illa plena, implevit bonis (Luc. I, 53). Quibus bonis? Nolo a me quaeras, quae sunt bona charitatis. Profecto 0589C aestimo illa, de quibus dicitur: Oculos non vidit, Deus, absque te, quae abscondisti timentibus te (Isa. LXII, 4): et alius: Quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit (I Cor. II, 9). Audis diligentibus praeparata, ut dilectionis bona fore non ambigas. In hac enim repositae sunt aeternitatis deliciae, et omnis coelestis suavitas. In hac sunt pax, patientia, longanimitas, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17); et quidquid jucundum mente concipi potest, et ultra. Hoc, inquam, praeparasti diligentibus te; sed abscondisti timentibus te, donec charitas foras velamen mittat timoris (I Joan. IV, 28), ut videre possint, quam magna multitudo dulcedinis tuae (Psal. XXX, 20), quae etsi 0589D replet, satiat nunquam. Ideo audeo dicere illos, si qui sunt, secunda stola vestitos.

11. Objicis forsitan illud: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15): et illud quod Jerusalem quae sursum est, adipe frumenti satiatur (Psal. CXLVII, 14). Sed satietatem ibi desiderati abundantiam notare noveris, non desiderii finem. Finis autem desiderii, ut ait quidam, satietas est. Qui vero semper esuriunt, liquet quod satiati non sunt. Sed vere beata esuries, quae solum esurit quod habet, et solum habet quod esurit. His itaque persuasum sit charitati tuae, quod dulcedine divini amoris nemo in futuro satiari, nemo in praesenti impleri potest. De qua impossibilitate solatium tibi sit, nullum habere solatium, Patientiam tibi 0590A opto; sed impatientem esse in hoc magis expedit.

CAPUT III. De incessabilitate amoris.

12. His ergo utrisque fort. utcunque> praetactis, ad investiganda reliqua stilus percurrat, quantum ad tam digna aditum aperire dignabitur in dulcedine sua pauperi Deus. Solet tamen in his facilius patere ingressus pie pulsantibus, quam subtiliter perscrutantibus. Pulsat qui affectat, qui orat, et pulsantibus aperitur (Matth. VII, 7). Non enim ambigendum est, quin libenter pulsanti aperiat, qui nondum pulsantem hortatur ut pulset. Sic Deus prius vult a se requiri etiam quod promittit. Et ideo quod dare disponit, prius promittit, ut rogandi ausum praebeat, et ut quod daturus erat gratis, devota promereatur 0590B oratio. In hoc nobis a nobis merita extorquens, dum nos praevenit, tribuendo 395 quod retribuamus, agit ne gratis tribuat. Plane dignus ut reametur, qui nos sic praevenit in amando. In hoc, inquit Joannes, est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Praecedit igitur amor suus, nostro quidem benignior, sed noster expenditur justior. Ipse enim adhuc ingratos gratis diligit: nos vero suo dono, non debito, constat diligere. Dat unde, et facit quare amatur, ut de suo et pro suo pariter diligatur. Et quidem donum illud prosequi omitto, eo quod ineffabile sit. Nam etsi sentiri a paucitate spiritualium possit, exprimi tamen a nemine potest. Solum enim illud novit, qui dat, et qui accipit (Apoc. II, 17), 0590C exclusis caeteris. Ipsis etiam accipientibus et habentibus suspecta, et est incerta illa clausa collatio, idque salubriter, ut praesumant.

13. Sed nunc, quaeso, reduc oculos ad haec inferiora, quae videntes plerique non vident; et adverte si non cuncta quae vel nobis in prosperis serviunt, vel contra nos saeviunt in adversis, quaedam sint charitatis calcaria urgentia quodammodo ad cursum amoris. Ad hoc enim omnia cursus sui finem dirigunt, ut humanis utilitatibus et oblectationibus occurrant, vel defectibus certe succurrant. Hoc coelum, terra, mare, et aer, hoc circuitus temporis, redivivis partubus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, implere non cessat: 0590D ut sicut haec continua, communiaque beneficia respuere nemo est qui possit, ita tantum beneficium diligere non sit qui non debeat. Assentis forsan de prosperis; at adversa quomodo amorem doceant, vel exigant, tibi innotescere cupis. Cum plerumque humana ingratitudo superbe sibi arrogat dona Conditoris, vult idem hominis Conditor alto salubrique consilio hominem tribulationibus exerceri: ut, cum defecerit homo, et subvenerit Deus, ut dignum est, ametur ab homine. Hoc est quod dicit: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Ex occasione quippe frequentium necessitatum, crebris necesse est interpellationibus Deum ab homine frequentari, frequentando gustari; gustando probari quam dulcis est Deus: sicque cor 0591A ferreum quod beneficiis emolliri nequibat, flagellis eruditum ad gratiam liberantis liquescat, discatque Deum diligere, etsi non propter suam bonitatem, certe propter suam utilitatem propriam. Et hic gradus amoris amare inchoantibus primus est. Jam vero amantibus infimus gradus, cum nec propter ipsum, sed propter nos, Deum diligimus. Liquet igitur, quemadmodum tantum carnaliter et carnalia amantem ad Dei amorem adversa instruunt, et quodammodo cogunt.

14. Sed et ipsis amore succensis, non inferiori consilio interdum prospera subtrahuntur, et ingeruntur adversa: ut si forte, quod vitare difficile est, blandiens prosperitas aliquam sibi subripuerit amoris particulam, succedens tollat adversitas, quae 0591B sola juxta Joannis doctrinam, veraciter docet, non diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). Sic Israelitae coguntur ab Aegyptiis Aegyptum egredi. Quia, teste beato Gregori, dum mundus animum calamitatibus pulsat, nil aliud, nisi ut non diligatur, clamat. Solus igitur amor est, quem a nobis Deus exigit, aut cum beneficiis obruit, aut flagellis corripit, vel consiliis instruit, vel mandatis astringit. Plenitudo legis charitas est (Rom. XIII, 10), et legem continet et prophetas. Quia quidquid divina lege indicitur, vel interdicitur, ad solum amorem reducitur. Solve tributum amoris, et Domino noveris satisfactum.

15. Quid igitur, inquit, nobis prodest tanta in nostro victu parcitas, in habitu vilitas, in vigilus et 0591C disciplinis jugis austeritas? Paucis accipe. Quaedam sunt charitatis obsequia placentia et placantia, si in charitate fiant; at sine charitate nihil prosunt. Haec est enim virtus, in qua nec minimum opus respuitur; sine qua nec maximum acceptatur. Non praedicatio, etsi linguis fiat angelorum. Non fides, etiamsi montes transferat. Non eleemosyna, etiamsi omnes facultates in cibos pauperum distribuat. Non corporis afflictio, et si tradatur corpus ita ut ardeat (I Cor. XIII, 1-3). Non missarum solemnia, quia ante fratris reconciliationem munus offerri prohibetur (Matth. V, 24). Ipse enim amor hominum Deus est, cui omnis creatura merito confitetur et dicit, Bonorum 396 meorum non eges (Psal. XV, 2): sed hoc solum requirit ab omni homine, quod 0591D nulli constat esse difficile. Solus enim amor est, ut ait Augustinus, qui nomen difficultatis ignorat. Qui cum multa amico impenderit, pauca vel nulla se judicat impendisse. Hinc est quod annorum multitudo videbantur Jacob dies pauci prae amoris magnitudine (Gen. XXIX, 20). Verus enim amans quidquid pro amico patitur, vix sentit; dum sic totus amori intendat, ut praeter dilectum nil plene cogitare sinatur, quem sicut signaculum gerit super cor et super brachium suum (Cantic. VIII, 6).

16. Denique qua parte subrepere possit illius oblivio, qui praeter illos incircumscripti luminis radios, praeter illos rivos incorruptae dulcedinis, quibus ineffabiliter animam influit, in rebus etiam 0592A visibilibus amanti se exhibere non cessat? Integer quippe amator Dei quocunque se vertit, familiarem secum habet admonitionem amoris. Rebus his pro speculis utitur; et in omne quod cernit, sui amoris resultat memoria; aspicit cuncta, et eum qui condidit, et quo condiderit fine. In his non tam admirabilem, quam amabilem sibi sentit, atque ex arrha dilectionis quam praecontulit, sapienter aestimat quanta reservavit in dotem. Castus profecto columbinusque oculus amor est, qui in rebus usui humano concessis nulla libidine figitur, sed in transitoriis contemplatur aeternum. Iste est oculus qui non clauditur, quia carnalitatis palpebra caret. Nullo turbatur injecto, quia nihil admittit forinsecum. Nulla caecatur caligine, quia trabes in eo non sunt ullae. Nullo gravatur 0592B sopore, teste qui ait: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cantic. V, 2). Oculus rectus, oculus vere dexter, quem nulla deorsum vertit sinistra intentio, nulla deorsum inflectit terrena affectio. Oculus vere simplex et prudens, quem nulla concutit incerta suspicio; nulla detinet curiosa sollicitudo, illum incessabiliter intuens, in quem angeli desiderant prospicere (I Petr. I, 12). Amor enim vehemens, ut ait Augustinus, non potest non videre quem amat: quia amor oculus est, et amare videre est. Hoc oculo se vulneratum fatetur, qui ait: Vulnerasti cor, meum in uno oculorum tuorum (Cantic. IV, 9). Duos nempe oculos habet anima, unum quo intelligit, alium quo inquirit. Dominus, inquit Psalmus, prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens 0592C aut requirens Deum (Psal. LII, 3). Et horum duorum dexter oculus est amor, qui requirendo vulnerat. Neque enim ille saliens in montibus et transiliens colles (Cantic. II, 8), id est, omnem sensum superans, humanum videlicet, et angelicum, absque vulnere capitur duntaxat amoris.

17. Quaeris quid sit vulnerari Deum? Et ego: Illam omnipotentiam nostrae infirmitati pie condescendere, est quasi vulneris quadam apertura internae suavitatis secreta patefacere. Vulnerari ergo potest, qui, etsi sit impassibilis, compassibilis tamen est. Vulnus hoc absque ira infligitur, et absque dolore sentitur. Hunc vulnerantem oculum ille Ammonitarum rex super infelici foedere molitur eruere. In hoc, inquit, ineam vobiscum foedus, ut omnibus oculos 0592D dexteros eruam (I Reg. XI, 2). Sublato enim amore, qui dexter est oculus, ad solum errorem remanet intellectus, quem sinistrum diximus. Intelligere quippe nec amare illorum error erat, qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Quam multi qui errores persequi videntur, hoc errore caecantur! quo nullus forsitan potest deterior inveniri.

18. Videtur itaque ab amantibus Deus utroque oculo, sed altero vulneratur, quando ubi intellectus caligat, amor penetrat; ubi ille repellitur, iste admittitur. Quippe perscrutari prohibemur, et plus sapere quam oportet (Rom. XII, 3): sed amare etiam plus quam possumus, praecipimur. Non potest 0593A etiam obtenebrari amoris oculus, quominus videre possit quem amat, etsi non sicut est (I Joan. III, 2), quod, teste Joanne, servatur in praemium; sed certe sicut viator, quod in praesenti ad solatium indulgetur. Videtur autem a quolibet amante prout amat, ab alio quidem sic, ab alio vero sic, pro varietate affectuum quibus feruntur in ipsum. Alii ad divinitatis arcana ferventius inhiant; alii humanitatis mysteria securius admirantur, contemplantes altissimum consilium Dei super salutem generis humani. Totum tamen tutum est, quidquid amoris oculus 397 intuetur, qui solus nunc videt ad meritum, visurus quandoque ad praemium, cum sublato corruptionis nubilo, faciem illam, ut scriptum est, videbit in jubilo (Job XXXIII, 26). Poterant 0593B hic multa adjici, famelicis, etsi non fastidiosis profutura: sed ne prolixiori sermone te gravem, stilum premo, multo plura fateor cupientem.

CAPUT IV. De inseparabilitate amoris.

19. Jam nunc ad medium veniat ultima illa tuae petitionis particula, maxime illa quam instanter postulas, vir devotissime Richard. add. Severine>, meis quidem labiis, sed tuis certe meritis explicanda, quibus non tantum in studiis, sed et in cunctis meis necessitatibus non mediocriter fido. Ut autem in ea quae proposuimus, suo tramite sermo gradiatur, quae dicta sunt brevi revocentur catalogo Richard. epilogo>. Habes enim in praemissis, quod et charitas insuperabiliter pugnat, insatiabiliter gustat, incessabiliter 0593C videt; in manibus addere est quod inseparabiliter haeret. Adeo namque tenerum est amoris glutinum, ut non tam jungere quam unire dicatur. Prorsus bonum glutinum est, tripliciter liniens virum virtutis, ut sibi, proximo, Deoque conveniat et cohaereat in veritate. In se quippe homo per amorem unus efficitur; dum se intra se colligens, et reductis affectibus a cunctis locis, quibus captivi tenentur, solum unum incommutabiliter amat, nec amplius in diversa mutatur. Partitus enim per amorem in plura, nunquam sibi invenitur unus et idem, sed semper sibi ipse est dissimilis; quia toties variari cogitur, quoties quod amat, variatur. Qui enim labenti innititur, necesse est cum labente labatur. 0593D Proximo etiam per charitatem unitur homo, dum non solum sine querela vivendo, cum omnibus unum studet effici, et omnium successibus coaptari, gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus (Rom. XII, 15), infirmari cum infirmis, et cum scandalizatis uri (II Cor. XI, 29); juxta quod scriptum est, socius in tribulatione et regno (II Cor. I, 7; Apoc. I, 9). Sic multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32), quando nec voluntatum varietas, nec rerum proprietas animos dividebat; sed firmiter stringebat charitas et suaviter cohibebat in unitate spiritus, in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Heu! inquam, in inferiori saeculo delapsi sumus nos, in quos fines, imo saeculorum faeces devenerunt (I Cor. X, 11); cum (ut de saeculi hominibus taceamus, 0594A quos obcaecavit ambitio) et ipsa religionis electio nostro miserabili tempore tanta divisione spargatur, ut vix unus alteri conveniat in unum, nisi forte adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 2). Ubique apparent scissurae turris charitatis David; et in tantum jam hiant, ut vicinam ruinam omnino minentur. Servatur sub tunica una et veste simili cor vanum et omnino dissimile, ita ut de religione antiqua vix signa serventur, et venientibus ad sepulcrum Domini, quod claustrum est, et Christum quaerentibus solum linteamina pateant, id est, habitus forma. Fateor, taedet me hic esse, exeamus hinc: neque enim hoc loco de vitiis loquendi propositum est.

20. Deum homini et hominem Deo unit charitas, 0594B non solum illa ineffabili unitate, qua nostra natura unitur Verbo aeterno in unitate personae, quam efficit utique illa charitas, qua ante mundi constitutionem nos dilexit (Ephes. I, 4): sed etiam de qua ait Apostolus: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Profecto unitas haec amoris est, quia homo totis praecordiis et totis votis supernae et aeternae voluntati conformis unitur Deo, glutino quod non dissipabitur. Est enim charitas vinculum perfectionis (Coloss. III, 14), quo mentes fidelium arctissimo complexi sibi invicem haerent, et suo capiti per omnes juncturas connectuntur in unum corpus, in mutuo participio bonorum omnium, ut fidenter quilibet dicere possit: Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua (Psal. 0594C CXVIII, 63). De hoc dictum puto: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). Triplex dicitur, eo quod, ut praefatus sum, tripliciter liget. Vis tibi funiculum triplicem describat Apostolus? Finis, inquit, praecepti est charitas, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Solum cor purum est, quod supereffluere nescit. Nil facilius exposito foedatur, quod sola continet 398 charitas ne frustra pateat. Porro, juxta Apostolum, conscientiam bonam habet ad omnes (Hebr. XIII, 18), qui proximi bonum aeque ut proprium diligit: si quominus, convincitur non habere illam, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Fides non ficta illa est quae per dilectionem operatur. Alioquin non 0594D modo fictam, sed etiam mortuam Jacobus eam dicere non veretur (Jac. II, 20). Et vere iste triplex funiculus difficile rumpitur, quo vinctus Paulus ardenter dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? (Rom. VIII, 35.) Validum profecto vinculum, cui nulla praevalet violentia; inseparabiliter continens amantem cum amato.

21. Nemo tamen me aestimet cum illis sentire, imo desipere, qui charitatem semel habitam asserunt ultra perdi non posse. Quia si omnis qui habet charitatem, haberet perseverantiam, frustra suos discipulos Dominus monuisset: Manete in dilectione mea (Joan. XV, 9). Sed et hoc indubitanter senserim, charitatem posse sponte deseri, non violenter auferri: 0595A offertur omni, aufertur nulli, ut nullus nisi suo vitio ea careat. Ut autem hac mutua virtute in unum occurrere possint affectiones amantium, cor amantis animae liquefieri necesse est, ut transfundi possit et transformari in illum quem amat, et mutari in virum alterum: quemadmodum aquae stilla multo infusa vino, deficere a se tota videtur, dum alterius saporem induit et colorem. Hinc illi pie amantium crebri defectus, imo profectus, dum de se in se nihil sentiunt, nisi quod in Christo Jesu sunt. Nosti quid dicere velim? Nemo te melius. Solum liquidum est, quod omni formae congruit: quod optime convenit cordi amatoris. Factum est, ait ille, cor meum tanquam cera liquescens (Psal. XXI, 15).

0595B 22. Res liquescendo mollitur, dilatatur, purgatur. Et nunc hunc triplicem affectum considera in amore, qui vere ignis divinus est, corda resolvens, purgans, et conflans in massam unitatis; quemadmodum varia metalla soluta igni concurrunt in unum. Ad tactum cujus mollitur et cedit illa odiosa duritia, quae est insensibilitas cordis, qua homo nec sentit se, nec alium; nec pietate flectitur, nec precibus inclinatur; exemplis non inducitur, minis non terretur; beneficiis duratur, flagellis non eruditur; frontosus ad turpia, pronus ad illicita, flecti vel subdi nescius, nisi cum resistere non potest. Et in omnibus exemplum tibi sit duritia cordis.

23. Emollitum autem cor, juxta Pauli doctrinam 0595C dilatatur (II Cor. VI, 11), a dextris et a sinistris usquequaque diffunditur, subveniens pariter hostibus et amicis, atque grato quodam et spontaneo occursu omnibus occurrit, congaudens profectibus, vel defectibus condolens proximorum. Fluit igitur, sed non effluit; quia sic derivatur ad alios, ut a se aliquatenus non recedat. Et vide ne forte Propheta senserit id ipsum, qui, cum cor suum cerae liquescenti comparasset, protinus adjunxit: In medio ventris mei (Psal. XXI, 15). Liquidum fuit, sed extra non effluxit. Solus effluxit, qui sic intendit aliis, ut sibi non attendat. Videte, ait Apostolus, ne forte supereffluatis (Hebr. II, 1). Neque enim necesse est ut his excessibus, in quibus humani spiritus lutosis sensibus avelluntur, extra eos 0595D esse dicantur, cum Paulus in suo raptu an in corpore, an extra corpus, se dicat prorsus ignorare (II Cor. XII, 2, 3). Ubi ergo sunt, inquis? In eo quod interius est sui. Profundum est cor hominis, et inscrutabile (Jerem. XVII, 9), et ita secretus sibi est, qui sui ipsius nesciat interius. Non igitur educuntur, sed inducuntur spiritus in illo interiori coenaculo, quantumcunque est illud, ut clausis seorsum sensuum ostiis, securius secretiusque, castissimoque complexu conveniant cum dilecto, et ibi melius secum sunt, cum sic ubi sint nesciunt, tutius se habent, cum se hoc modo perdiderint.

24. Porro liquefactum purgari necesse est, et 0596A ad purum excoqui, si quam habet scoriam, ipso amore, qui ignis consumens est, paleas ignorantiae, et delicta juventutis purgans, et purgatissimam faciens animam, et divino dignam conjugio, non habentem maculam neque rugam. Audi flammam vorantem: Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47). Denique diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28), et nihil imputatur ad mortem. Omne autem quod ipse non imputaverit, sic est 399 quasi non fuerit. Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Nam qui non habet, nemo est nisi ille solus inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Sic calefactum et liquefactum cor facile ad omnem dilecti sermonem compungitur et 0596B ebullit, experiens illud quod canitur: Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est (Cantic. V, 6): et illud quod in Evangelio legitur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV, 32.) O dulcis confabulatio Dei in anima et cum anima, quae sine linguae et labiorum formatur strepitu, et sine aure percipitur et sub silentio! Solus qui loquitur, et cui loquitur, audit illam: omnis alienus excluditur.

25. Sunt autem verba illa quaedam coelestis fontis irrigua, rigantia corda arentia prae amoris multitudine et desiderio, quorum de deliciis Richard. quorum dulcis> narratio est, de civitate Dei, et pace, et copia civitatis, de civium gloria, de decore lucidissimae mansionis, pellens a corde fastidium, 0596C et a corpore fatigationem, nuntians dilecto quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Nec aliud petiit vel passus est, qui dicebat: Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28). Similia autem sunt verba veritatis nostris cogitationibus; et tamen nemo tantus observator est, qui facile discernat quid cor pariat, nisi qui Dominum loquentem advertit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX, 4) et illud: De corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19): et: Omnis qui mendacium loquitur, de suo loquitur (Joan. VIII, 44); et illud Apostoli: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis (II Cor. III, 5). Mala autem in 0596D corde dicimus juxta illud: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Bona autem audivimus. Unde: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Et prorsus hujus auditui dabitur gaudium et laetitia: Nec revertetur hoc verbum vacuum, sed faciet ad quodcunque misit illud (Isa. LV, 11), rigans et fecundans penetralia cordis. Qui talibus verbis docentur, dociles Dei sunt, et unctio eos docet de omnibus (I Joan. II, 27), quae sola omnem veritatem docet, celerique magisterio loquitur quaedam mysteria Dei, quae non licet homini loqui, et si audire liceat, qualia apud saeculi magistros nullatenus audiuntur: quorum virtute et auditu corda liquescunt, liquescendo et deficiendo perficiuntur, dum in unitatem illam 0597A occurrunt, quam suis Salvator orat et optat in Evangelio: Ut sint, inquit, unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 11, 21); cujus Joannes in Epistola meminit, dicens: Sicut ipse est, et nos sumus in hoc mundo (I Joan. IV, 17): ut sicut videlicet illa beata et beatificans personarum Trinitas amore continetur aeterno, absque confusione, ut nec unitatem turbet personarum numerus, qui essentiam non multiplicat, nec unitas Trinitatem redigat in singularitatem personae: sic et ipsi uniantur et ordinentur in charitate, non comparatione quidem, sed qualicunque similitudine. Nec absurdum putetur quod dixi Deum amore contineri, cum non alio dixerim quam se ipso, et quam se ipsum de aliis.

0597B Amat ergo Deus, et ex se toto amat: quia tota Trinitas amat, si tamen totum dici potest de infinito et incomprehensibili, aut certe de simplici. Quomodo reamabis, anima, vitae tuae gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem, copiosum redemptorem, aeternum conservatorem, ditatorem, glorificatorem?

CAPUT V. De dignitate et praecellentia charitatis.

26. Charisma peroptimum charitas est plane incomparabile. Denique quidnam huic comparandum putamus, quae ipsi praefertur martyrio, ac fidei transferenti montes? Porro per charitatem homo in Deo, et Deus in homine est. Quid enim ita Dei 0597C ut charitas? Nempe et Deus est. Charitas libertatem donat, timorem pellit (I Joan. 16, 18), laborem non sentit, meritum non intuetur, praemia non requirit; et tamen plus omnibus urget. Nullus terror sic sollicitat, nulla praemia sic invitant, nulla justitia sic exigit. Charitas non quaerit quae sua sunt. Charitas non irritatur, non praecipitatur, nunquam excidit, non in foveam 400 ruit, et pro tributis malis cumulat bona. O charitas patiens: sed et compatiens! Charitas patiens est, sufficit; benigna est (I Cor. XIII, 5, 8, 4), cumulus est: patiens charitas dissimulat, expectat, sustinet delinquentem; sed benigna trahit, adducit, converti facit ab errore. Benigna charitas etiam quos tolerat 0597D amat, et amat ardenter. Flet quippe charitas; sed ex amore, non moerore, flet ex desiderio, flet cum flentibus (Rom. XII, 15).

27. O bona mater charitas, quae sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa exhibens, sicut filios diligit universos. Cum te arguit, mitis est; cum blanditur, simplex est: pie solet saevire, sine dolo mulcere; patienter novit irasci, humiliter indignari; laesa non provocatur, spreta revocat. Ipsa est enim hominum mater et angelorum. Non solum quae in terris sunt, sed etiam quae in coelis sunt, pacificavit (Coloss. I, 20). Ipsa est quae Deum homini placans, hominem Deo reconciliavit. Charitatis profecto damna sunt scandala pusillorum. Nec enim 0598A charitas charitatem offendit aut contemnit, cum sentit offensam. Nam se ipsam non potest negare, neo in se ipsa divisa est. Novit potius in se divisa conjungere, juncta dividere nescit. Pacem diligit. congaudet unitati. Sola quippe est quae generat, colligit, solidat et conservat ubicunque servare cognoscitur unitas in vinculo pacis. Cum omni fiducia charitas pulsat ad ostium amici, nequaquam putans se pati repulsam, quae amicitiarum matrem se novit. Nec veretur signatissimum paulisper inquietare otium propter suum negotium. Illa siquidem vera et sincera est charitas, qua proximi bonum ut nostrum diligitur. Nam qui magis aut certe solum diligit suum, convincitur non caste diligere bonum, quod utique propter se diligit, non propter 0598B ipsum. Amemus et amemur, in altero nobis, in altero nostris consulentes. Nam, quos amamus, in ipsis profecto requiescimus; a quibus autem amamur, ipsis nos in nobis requiem paramus. Porro amare in Deo, charitatem habere est: studere vero amari propter Deum, charitati servire est. Utramque teneo, dilectionem Dei, et dilectionem proximi, cum te amo, Domine Jesu, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam, et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula.

CAPUT VI. De natura seu indole et vi veri amoris, tum hominis erga Deum, tum Dei erga hominem.

28. Flagrans vehemens amor praesertim divinus, 0598C cum se intra se cohibere non valet, non attendit quo ordine, qua lege, quave serie, seu paucitate verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Interdum nec verba requirit, nec voces omnino ullas, solis ad hoc contentus suspiriis. Amor praeceps, vehemens, flagrans, impetuose, qui praeter te aliud cogitare non sinis, fastidis caetera, contemnis omnia praeter te, te contentus. Confundis ordines, dissimulas usum, modum ignoras: totum quod opportunitatis, quod rationis, quod pudoris, quod consilii judiciive esse videtur, triumphas in temetipso, et redigis in captivitatem. Frustra ad audiendum legendumve amoris carnem, qui non amat accedit: quoniam omnino non potest capere 0598D ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim graece loquentem non intelligit qui graecum non novit, nec latine loquentem qui latinus non est, et ita de caeteris: sic lingua amoris ei qui non amat, barbara erit; erit sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Amor reverentiam nescit; ab amando quippe amor, non ab honorando denominatur. Honoret sane qui horret, qui stupet, qui metuit, qui miratur. Vacant haec omnia penes amantem; propterea qui amare amat, et aliud novit nihil. Ipse qui honori, merito et stupori, et miraculo est, amari tamen plus amat. Exigit Deus timeri ut Dominus, honorari ut pater, et ut sponsus amari. Quid in his praestat, quid eminet? nempe timor? Absit hoc: et timor poenam habet (I Joan. IV, 18), 0599A et honor non habet gratiam, et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria (I Tim. 1, 17): sed horum neutrum acceptabit Deus, 401 si melle amoris condita non fuerint. Is per se sufficit, is per se placet et propter se; ipse meritum, ipse praemium sibi est. Amor praeter se non requirit causam, non fructum: fructus ejus usus est. Amo quia amo; amo ut amem. Ubi autem amor, labor non est, sed sapor: quoniam amanti nihil difficile est. Amor dominum nescit: per se satis subjectus est, obsequitur sponte, gratis obtemperat, libere retinetur.

29. Amat et Deus, nec aliunde hoc habet. Ipse est unde amat, et inde vehementius, quia non amorem tam habet, quam hoc ipse est. Neminem suspicit 0599B amor, sed nec despicit quidem. Omnes ex aequo intuetur, qui perfecte se amant, et in se ipso celsos humilesque contemperat; nec pares modo, sed unum eos facit. Magna res amor. Nam cum amat Deus, non aliud vult quam amari: quippe qui ob aliud non amat, nisi ut ametur, sciens ipsos amore beatos, qui se amaverint. O suavitatem! o gratiam! o amoris vim! Summus omnium imus factus est omnium. Quis hoc fecit? Amor dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor; ut sciamus amoris fuisse quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Deus non modo amans, sed amor est, et solam amoris vicem requirit et fidem.

0599C 50. Quidni ametur amor? Et quid tam cordium vita, quam Deus meus Jesus? Is vere est et amans, et amabilis, et totum quod de ipso est, vere est, quando ipse est non aliud sane quam ipsa est veritas. Quis fidus, verusve animae amor, nisi utique is, quo veritas adamatur? Rationis sum compos, veritatis sum capax: sed utinam non forem, si amor in me defuerit. Non sum securus a securi, si absque eo inveniar. Valde omnino mihi amandus est, per quem vivo, sum, sapio, si ingratus non sum et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit: et qui curat esse non propter te, pro nihilo est, et nihil est. Propter temetipsum, Deus, 0599D fecisti omnia (Prov. XVI, 4): et qui esse vult sibi et non tibi, nihil esse incipit inter omnia. Pro his ergo ita sum amans te quantum possum. Sed est quod me plus movet, plus urget, plus accendit. Super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus nostrae redemptionis. Hoc omnino amorem meum facile vindicat totum sibi. Hoc est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, et afficit vehementius.

CAPUT VII. De duplici lingua, Verbi, et animae.

31. Spiritus est Verbum, spiritusque anima, habentque linguas suas, quibus se alterutrum alloquuntur, praesentesque indicent. Verbi quidem lingua 0600A favor dignationis est; animae vero, fervor devotionis. Elinguis est anima atque infans quae hanc non habet, et non potest ipsi nullatenus sermocinatio esse cum Verbo. Ergo hujuscemodi linguam suam cum Verbum movet, volens loqui ad animam, non potest non sentire. Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Et rursus cum suam anima linguam movet, latere Verbum multo minus poterit, non solum quia ubique praesens est; sed propter hoc magis, quod, nisi ipso stimulante, devotionis lingua minime ad loquendum moveatur. Verbo igitur dicere animae: Pulchra es, et appellare amicam, infundere est, unde et amet, et se praesumat amari. Ipsi vero Verbum 0600B vicissim nominare dilectum, et fateri pulchrum (Cant. I, 14, 15) quod amat, et quo amatur, illi sine fictione ascribere et fraude, mirari dignationem et stupere ad gratiam. Ita sane locutio Verbi infusio doni, et responsio animae cum gratiarum actione admiratio.

32. Cum praesto est quod amatur, viget amor; languet cum abest: quod non est aliud quam taedium quoddam impatientis desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis, absente quem amat, dum totus in exspectatione suspensus, quantamlibet festinationem reputat 402 tarditatem. Subtractio nempe rei quam amas, augmentatio desiderii est, et quod ardentius desideras, cares aegrius.

CAPUT VIII. De activa et contemplativa vita.0600C

33. Forte appetis contemplationis quietem? Et bene facis. Ergo cura virtutum exercitio sanctum otium praevenire. Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere appetas, et Liae fecunditate neglecta solum cupias Rachelis amplexibus oblectari. Sed et praeposterus est ordo ante meritum exigere praemium, et ante laborem sumere cibum. Non igitur putes de proprio amore quietis, sanctis obedientiae actibus, seniorumve traditionibus praejudicium ullatenus faciendum: alioquin non approbat Dominus tuae contemplationis inane otium, propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque non veniet. Nec enim dabit inobedienti 0600D copiam sui tantus obedientiae amator, ut mori quam non obedire maluerit. Ex bonis operibus recipit consolationem mens assueta quieti, quoties sibi lux, ut assolet, contemplationis subtrahitur. Quis enim non dico continue, sed vel diu, dum in hoc corpore manet, lumine contemplationis fruatur? At quoties corruit a contemplativa, toties in activam se recipit, inde nimirum, tanquam e vicino, familiarius reditura in id ipsum: quoniam sunt invicem contubernales, et cohabitant hae duae pariter. Est quippe soror Mariae Martha. Neque enim etsi a contemplationis lumine cadit, patitur tamen ullatenus se incidere tenebras peccati, seu ignaviam otii, sane in luce operationis bonae se retinens.

0601A 34. Loquor vobis experimentum quod expertus sum. Si quando sane comperi profecisse aliquos nostrum ex meis monitis, tunc non piguit me, fateor, curam praetulisse sermonis proprio otio et quieti. Patienter avellor ab infecundae Rachel amplexibus, ut mihi exuberent fructus profectuum vestrorum. Charitas enim, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), id mihi jamdudum facile persuasit, nil scilicet desiderabilium meorum vestris praeferre utilitatibus. Orare, legere, scribere, meditari, et si quae sunt alia spiritualis studii lucra, haec arbitratus sum propter vos detrimenta. Haec siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem, quam divino igne vehementer succendit, tanto repleat zelo et desiderio acquirendi Deo, qui eum 0601B similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime intermittat. Et rursum potita vobis aliquatenus in hac parte, tanto ardentius redeat in id ipsum, quanto fructuosius intermisisse meminerit, et iterum sumpto contemplationis gustu valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat. Caeterum inter has vicissitudines plerumque mens fluctuat, metuens et vehementer exaestuans, ne forte utrique horum, dum suis affectionibus hinc inde distrahitur, plus justo inhaereat, et sic in utrolibet vel ad modicum a divina deviet voluntate. Unicum quippe in hujusmodi remedium seu refugium, oratio est, et frequens gemitus ad Dominum, ut quid, quando et quatenus 0601C nos facere velit, assidue nobis demonstrare dignetur.

CAPUT IX. De variis effectis et elogiis charitatis.

35. Amicitia vera non est, nisi firmum in Deo habeat fundamentum. Eapropter cum amicitia donum sit Dei, justum est ut qui ex dono Dei diligit, nihil praeter Deum diligat, et ut illuc flumina refluant, unde fluunt (Eccle. I, 7); nec rivus a suo fonte degeneret, qui de plenitudine gratiae affluentis emanat. Illam siquidem unice et singulariter veram atque perfectam amicitiam profitemur, per quam nos Deus amicos suos vocare dignatus est, si ejus praecepta fecerimus. Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Joan. XV, 14). Haec Dei amicitia 0601D est charitas, qua dilexit nos ante mundi constitutionem, et elegit in dilecto 403 Filio suo (Ephes. I, 4, 5). Ipsa est fons omnium bonorum omniumque donorum, quae nobis a munificentia supercoelesti proveniunt. Ab hac omnis amor legitimus ordinem formamque sortitur: nec ordinata esse potest aliqua mentis affectio, nisi ab ea causam, modum, et ordinem sumat.

36. De qua hac constantissima charitate Sapientia libro sui nominis dicit: Ab aeterno ordinata sum (Prov. VIII, 23). Haec ordinata a Deo ordinat angelos in ministeriis suis. Haec studia et exercitia justorum disponit in professionibus suis. Hac mediante ordinata lex est per angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19). Sine hac, amicitia inter homines 0602A ordinata esse non potest. Nam, cum Apostolus dicat, Omnia secundum ordinem fiant in vobis (I Cor. XIV, 40); et iterum: Omnia vestra in charitate fiant (Cor. XVI, 14), patet ea ordinem non habere, quae in charitate non fiunt. Charitas via est et vita virtutum, ipsa est via eminentior, et illic iter quo ostenditur salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Unde Apostolus in prima Epistola ad Corinthios: Adhuc viam, inquit, eminentiorem vobis demonstro (I Cor. XII, 31): et item: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Dei (Ephes. III, 19). Haec est via de qua Isaias: Ambulabunt hac via, qui liberati fuerint et redempti a Domino, et venient in Sion cum laude; fugiet dolor et gemitus. Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt (Isa. LI, 10, 11). 0602B Charitas est praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). Ipsa est lumen cordis, omnes sensus et affectus hominis clarificans et serenans, ut discat homo ubi sit lumen oculorum et pax.

37. Charitas est oleum quod omni liquori supernatat, quod sanat et illuminat, et quod omnem asperitatem propria suavitate laetificat. Hoc oleo uncti apostoli et martyres, suavissimam reputabant mortis amaritudinem et immensam saevitiam tormentorum. Christus enim unctus a Deo prae participibus suis (Psal. XLIV, 8), hoc oleo suos unxit, et exactoris jugum a facie olei computrescere fecit (Isa. X, 27). Spiritus, inquit, Domini super me, eo quod unxerit me (Isa. LXI, 1). Charitas non solum mortis et suppliciorum 0602C amaritudinem suavificat; sed et ipsam mortem potentissimam morte mortificat. Nonne Christi charitas peremptoria erat mortis, cum ipse dux vitae mortisque destructor comminaretur et diceret: Ero mors tua, o mors? (Osee XIII, 14.) Imo fortior. Cum enim mors vitam eripiat temporalem, nos ad vitam charitas introducit aeternam. Illa nos a vita transitoria dejicit: haec ad vitam et gloriam sine fine restituit. Charitas est porta speciosa, quae in eversione Jerusalem, portis aliis omnino destructis, integra et intacta permansit. Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Haec est speciosa Sunamitis, quae David in virginitate sua calefaciebat; eo quod non poterat calefieri pellibus animalium mortuorum (III Reg. I, 1-4). Qui enim versantur in operibus 0602D mortuis, refrigescente charitate, cogitatione passionum Christi denuo recalescunt. Haec est nubecula, quae ad preces Eliae magnam excrevit in pluviam. Cum enim aliquis Deum diligere ex toto corde incipit, statim non solum ad proximos, sed etiam ad inimicos benevolentiae stillicidia et gratiae fluenta diffundit. Nec mirum. Charitas enim est oleum viduae, quod continuum ex distributione suscepit incrementum. Mulier siquidem de uxoribus Prophetarum, uxor Abdiae, clamavit ad Elisaeum dicens: Vir meus mortuus est, et ecce creditores tollunt a me duos filios meos ad serviendum sibi (IV Reg. IV, 1-7). Implevit ad vocem Prophetae vasa oleo, quo debebat inungi. Sunt filii timoris et amoris, qui vasa non modica offerunt, quibus mater gratiae oleum benevolentiae 0603A et devotionis infundit. Clausit tamen ostium conscientiae a favore humanae laudis, ne sine oleo inter virgines fatuas reputetur. Creditores sunt, importuni exactores, maligni spiritus, qui pro voluptate transitoria aeternos exigunt cruciatus. Vicinae, a quibus vasa mutuo accipiuntur, sunt angelicae potestates et animae sanctorum, qui nos consiliis erudiunt et exemplis, quod oleum misericordiae proximis infundamus; scientes et quandiu hujusmodi superfuerint, non stabit oleum, et charitas impensa pluribus uberius sortietur augmentum.

38. Linguae angelorum et hominum, sustentatio pauperum atque martyrum, sine charitate nihil sunt. Prophetia 404 praedicit, scientia comprehendit, fides credit: sed nec prophetia, nec scientia, 0603B nec fides, etsi montes transferat, quidquam sine charitate valebunt (I Cor. XIII, 2). Sine charitate nihil prodesse potest, cum charitate vero nihil obesse. Charitatis beneficio impediente, peccata non obsunt; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Charitas est lex vitae, disciplina morum, pax conviventium, gloria concordium, criminum abolitio, legis plenitudo, sacrae Scripturae compendium, praeceptorum Dei consummatio, virtutum virtus, et bonorum impletio meritorum. Omnia mandata vitae, omnia justitiae opera referuntur ad illam. Ex hac suum sortiuntur effectum operum commendatio, devotae orationes, et ab ipsa tanquam fructus ab arbore, tanquam ramus a vite, pendet tota lex et Prophetae (Matth. XXII, 40). Sicut 0603C enim fructus suum a palmite recipit alimentum, donec ad maturitatem perveniat, sic boni operis fructus, sic sancta devotio, sic omne quod pie agitur, a charitate suum recipit initium et progressum.

CAPUT X. De Deo, ejusque attributis.

39. Sciendum quod quanto terra inferior est altitudine coeli, tanto elegantior, et eminentior, et inaestimabiliter dulcior est amore proximi amor Dei. Et ut de Dei dilectione loquentibus campus arrepti propositi desiderabilius et liberius ad intelligentiam se diffundat, pauca de eo quasi delibando perstringamus, ut appareat quam ineffabili gratia et dignatione incomparabili, Deus gloriae mediante charitatis 0603D beneficio homini condescendat. Credendus itaque et cogitandus est Deus quaedam vita perpetua, vivens in se, et omnia vivificans, omnia intelligens, omnemque creans intelligentiam, sapiens et ipsa sapientia, veritas fixa, justitia indeclinabilis, summa virtus, perfecta bonitas, divinitas, aeternitas, magnitudo, immensitas, summa essentia, a qua omne esse, summa et aeterna substantia, non subjecta praedicamentis vocum aut cogitabilium, sed omnium rerum causale efficiens et superessentiale principium. Cogitandus est Deus simplex, purus, integer, et perfectus, nihil habens quod in numerum transeat; nihil trahens a tempore vel a loco. Sic in omni loco, quod non includatur nec excludatur a loco. Cogitandus est Deus sine forma visibili, sine specie corporali, 0604A sine compositione partium, sine distinctione membrorum; ex quo omnia causaliter, non materialiter; in quo omnia, non in loco, sed in virtute. Sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine situ praesidens, sine habitu continens, omnia disponens. Disponit enim ut sapientia, operatur ut virtus, amat ut charitas, revelat ut lux, miseretur ut pietas, scit ut veritas, judicat ut aequitas, praesidet ut majestas.

40. Non comprehendis ejus altitudinem, nisi vilescas apud te contemplatione ejus. Nec comprehendis ejus magnitudinem, nisi parvus fias in oculis tuis, subjiciens te omni creaturae propter ipsum. Deus charitas est (Joan. IV, 16). Spiritus sanctus specialiter charitatis nomine designatur. Ipse est 0604B amor Patris et Filii, et suavitas et unitas, et osculum et amplexus; et quidquid amborum commune esse potest. Quia vero per gratiam Spiritus sancti anima hominis Deo mirabiliter unitur, sciendum est quod idem Spiritus in illa unione donator est et donum. Spiritus enim est qui vivificat spiritum hominis, et ipsum instruit et informat Deum diligere, quaerere et invenire, tenere et frui. Ipse est sollicitudo quaerentibus Dominum in humilitate, pietas adhortantis in spiritu et veritate. Ipse est sapientia invenientis, amor habentis, gaudium perfruentis.

CAPUT XI. In rebus creatis stabilem felicitatem non inveniri.

41. Porro quidam ad perfruendum sibi eligunt ea quae peremptoria sunt salutis. Veneno enim cupiditatis 0604C infecti, a malitia hujus mundi, fallacibus divitiis, transitoriis et honoribus, in voluptatibus carnis, saeculique favoribus suae intentionis finem constituunt, et in his, quae 405 sunt aeternae damnationis occasio, felicitatem suam falsa opinione, quasi somniando depingunt. Sed ubi copia divitiarum major exuberat, ibi se gravior molestia sollicitudinum, totius perturbativa quietis incendit. Rationalis itaque anima licet ad summam beatitudinem desideranter aspiret, aliis tamen abstrahitur, et eam quaedam falsa felicitatis imago deludit, aut verae miseriae similitudo deterret. Quis autem paupertatem, persecutionem, aegritudinem, luctum, famem, non reputet magnam miseriae portionem? Istis tamen et 0604D vera miseria praecavetur, et vera beatitudo acquiritur. Nec mirum. Paupertas regni coelestis acquisitiva est. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati qui lugent, qui esuriunt, qui persecutionem patiuntur, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 3, 5, 6): illi consolationem recipient, et isti jam coeleste regnum adepti sunt, non solum ad habendum, sed aliis conferendum. Quam fallax et delusoria sit illa perniciosa felicitas, quam plerique in carnis voluptate constituunt, in libro experientiae legitur incessanter, dum in opere impudicitiae cito praeterit quod delectat, et permanet sine fine quod cruciat. De talibus lugendum potius sentio quam loquendum. Quid ergo indignius homini, quam animam suam, pro qua Christus mortuus est, viliori 0605A parti sui corporis substituere, et se brutis et irrationabilibus conformare? Apertissime liquet, quam perniciosus sit amor carnis, et usus libidinis, ad quorum detestationem Deus de purpurata meretrice exsecutoribus angelis dicit: Quantum exaltavit se in deliciis, tantum date ei tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7)

42. Restat prosequi, quod in voluptate oculorum et aurium, caeterorumque sensuum, non est beatitudo vel requies; sed neque in his quae pertinent ad delicias vitae hujus, ad ambitiosum honorem, ad potentiae dominatum. Veniat ergo ditissimus rex, potentissimus, sapientissimus et delicatissimus, Salomon, scilicet, et quid de fine talium judicet audiamus. Dixi, inquit, in corde meo, Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et 0605B infra: Aedificavi domos, et plantavi vineas, feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus. Et multa similia persequendo adjecit. Possedi servos et ancillas, et familiam multam nimis, coacervavi mihi aurum et argentum, substantias regum et provinciarum. Et addens de voluptate aurium: Feci, inquit, mihi cantatores et cantatrices. Et post haec subjecit: Quidquid desideraverunt oculi mei, non negavi eis, nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae paraveram. Quid, quaeso, delicatius, et quid jucundius? Continuat autem Salomon et subjungit: Cumque convertissem me, inquit, ad cuncta opera mea, in quibus sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus, et nihil permanere sub sole (Eccle. 0605C II, 1-11) Sententiam quidem generalem praemiserat dicens: Vidi cuncta quae fiunt sub sole; et ecce omnia vanitas et afflictio spiritus (Eccle. I, 14).

CAPUT XII. Sub jugo Christi esse veram requiem.

43. Habes ex verbis Sapientis, ut supra memoratum est, vanitatem et afflictionem spiritus. Apponit Veritas tertium, scilicet servitutem. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Conjungantur igitur haec tria, vanitas, servitus, et afflictio spiritus: ubi ergo requies? ubi sabbatum? Nonne verbum legis est: Nullum peccatum facies in eo? Quis est, qui peccatum non fecit? Dixit rex David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et 0605D in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Quis ergo nos liberabit a jugo veteri et servitute peccati? Ille de quo Veritas in Evangelio dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Ipse nos ab sabbatum invitans: Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Ecce refectio, quasi sabbati praeparatio. Audiamus et sabbatum: Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Ecce sabbatum, ecce quieta tranquillitas. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30). Jugum hoc non premit, sed erigit; pennas 406 habet quibus evolet, non pennas quibus aliquos gravet. Illud jugum charitas est Dei, proximique dilectio; hic requiescitur, 0606A hic sabbatizatur, hic ab omni opere servili vacatur. Nimirum charitas non agit perperam, non cogitat malum (I Cor. XIII, 4, 5): sed et dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Vides, o Judaee, sabbatum ubi sit? Inde etsi aliqua peccati subreptio ex aliqua infirmitate contingat, non perit sabbati feriatio; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).

44. Videmus aliquos, qui cum suaviter respirare deberent sub jugo et onere tam suavi et tam levi, sub utroque laborant et murmurant. Ad jugum utique mundi pertinet quod curis aestuant, quod inflammantur odiis, quod torquentur invidia. Hoc jugum cupiditatis est, et onus saeculi grave. Jugum autem Domini suave est, et onus leve. Et quid suavius 0606B homini, quid jucundius, quam mundum contemnere, et se reputare saeculo celsiorem, atque in bonae conscientiae vertice consistentem, et mundum habere sub pedibus, nihil in eo videre quod appetat, nullum cui invideat, quem metuat, nihil mali esse quod ab aliquo sibi possit inferri: et in illam haereditatem immarcessibilem, incontaminatam, et incorruptam, conservatam in coelis (I Petr. I, 4) oculos dirigendo, fallaces divitias et honores perniciosos, et damnabiles delicias conculcare? Quid, quaeso, desiderabilius est, et quid tranquillius, quam suam animam sic stabilire, ut nullis motibus carnalis concupiscentiae agitetur, carnem rore pudicitiae tepescentem compellat ancillari, ut eam ad exercitium militiae spiritualis promptissimam habeat adjutricem? 0606C Quid praeterea ita divinae tranquillitatis imaginem gerit, quam anima, quae sic ad omnium injuriarum tolerantiam se obfirmat, ut eam contumeliae illatae non moveant, et mentem ejus a statu suo nullae comminationum aut injuriarum machinae dejiciant? amicum et inimicum eodem oculo intueri? Nonne similis est ei qui facit solem suum oriri super justos et injustos, et pluit super bonos et malos? (Matth. V, 45.) Quid? cum omnia circa eum mutabiliter fiant, nulla est in corde ejus mutatio.

CAPUT XIII. Per charitatem perveniri ad veram quietem et sabbati spiritualis festivitatem.

45. Vere verum est in charitate sabbatum. Cum 0606D enim caeterae virtutes vicem vehiculi vel viatici gerant ad requiem obtinendam, omnes in charitate quiescunt. Illud admiratione dignum est, quia sine charitate nihil est virtus, et ipsa unicuique virtutum exhibet ut sit virtus. Fides autem quae haec operatur ad vitam, in Dei visione jam non erit fides, sed veritas. Ibi enim absorbebitur fides, cum id videbitur quod super omnia diligetur. Non opus erit credere, quod nobis licebit plena cognitione percipere. Non erit etiam de caetero spei locus: nam Deo fruentes, non habebimus quod speremus. Hic temperantia pugnat contra libidines, prudentia contra errores, fortitudo contra adversitates, justitia contra iniquitates. Porro in charitate perfecta est castitas: ideo non est libido, cui temperantia repugnet. In charitate 0607A perfecta est scientia: ideoque ibi nullus est error, quem prudentia eliminet. In charitate vera beatitudo est: ideoque nulla adversitas, quam fortitudo expugnet. In charitate omnia sunt tranquilla et aequata: ideoque nulla est ibi inaequalitas, quam justificari oporteat. Denique nec fides virtus est sine dilectione; nec spes virtus est, nisi quod speratur, ametur. Quid est temperantia, nisi amor, quem nulla voluptas illicit? Quid caeterae virtutes, nisi amor, qui quod suum est, unicuique distribuit?

46. Sicut charitas est vere mentis humanae requies perfectumque sabbatum, sic et sex virtutes praedictae, fides, spes, temperantia, prudentia, fortitudo, justitia, sunt quasi quidam dies operationis: charitas vero quaedam luminosa et luminosissima 0607B dies est quietis, tranquillitatis et pacis. Et nunc quae est exspectatio mea, nisi tu, Domine? si forte desiderium pauperum exaudiat auris tua, ut ad modicum tempus requiescam cum regibus et consulibus, 407 qui aedificant sibi solitudines, et replent domos suas argento? (Job III, 13-15.) Porro vix ad momentum permittitur mihi requies ab exactoribus Pharaonis; ut non mihi sabbatizare liceat vel hora dimidia. Utinam mihi detur vacare, et videre quoniam Jesus est ipse Deus. Ipse sabbatum animae quaerentis eum, praeparans diligentibus se tranquillum et impermutabilem sabbatismum. O quam beati qui ingrediuntur locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, atque 0607C in voce exsultationis et confessionis tripudiant et exsultant, memores uberum tuorum, dulcis Jesu, cum Habacuc propheta cantantes: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo (Habac. III, 18).

47. Sabbatizat Judaeus, quia legit Deum sex diebus operatum fuisse, et quasi labore operis fatigatum die septimo quievisse (Gen. I, II, 3). Non est hoc Deum cogitare, sed in Dei contumeliam idolum fabricare. Sane non laboravit operando Creator: dixit, et facta sunt omnia pro beneplacito suo (Psal. CXLVIII, 5). Summa et aeterna essentia Deus, nullus indigens, plene sibi sufficiens, in sua summe tranquilla charitate indeclinabiliter et immutabiliter manens et mirabilia operans, requiescit in 0607D se, vita in se vivens, bonorum pax et indeficiens quies. Quocirca sicut successione dierum, mane et vespere vicissim variantium, creaturae mutabilitas designatur, sic in Deo cui nihil advenit, nihil praeterit, aut succedit, aeterna tranquillitas ipsius et quieta aeternitas intimatur.

48. Notandum vero quod operibus Dei senatus; septenarius autem divinae quieti ascribitur. Nimirum senarius numerus perfectus est, constans ex partibus suis. Si enim connexueris unum, duo, tria; perfectum habes senarium, qui Dei operibus specialiter est assignatus: ut in rerum universitate nihil superfluum, nihil recipias imperfectum. Magnae 0608A quidem excellentiae dies est, in quo Deus superiores aquas ab inferioribus firmamento mediante divisit. Nec minoris esse arbitror dignitatis diem, in quo aquis in unum congregatis a Deo arida vestita est herbis, et arboribus decorata, venustata floribus et fructibus fecundata. Nec est dies reputandus inferior, in quo Deus coelum suis luminaribus adornavit. Sed nec ille alienus a laude est, in quo Deus partem animantium in aquis, partem collocavit in aere. Ab istorum eminentia et privilegio non degenerat dies sextus, in quo Deus ad imaginem suam creavit hominem, et vitam inspirans, ipsum animantium praefecit universitati. Porro diei septimae praeeminentia omnibus antecellit; in quo nullius rei creatio, sed omnium creaturarum perfectio, 0608B et Dei requies commendatur. De singulis scriptum est: Factum est vespere et mane dies unus, aut secundus, et deinceps (Gen. I). At diei septimae non mane, non vespere, non initium ac finis describitur. Dies enim requietionis Christi et immutabilis et aeternus. Mutua quidem Patris Filiique dilectio, suavissimus amborum complexus, charitas scilicet, qua Pater in Filio, et Filius in Patre (Joan. X, 38), ipsa est jucundissima quies, indivisibilis unitas, pax imperturbabilis, aeterna tranquillitas, Spiritus sanctus, qui ab utroque procedit. Quod insinuans Filius Dei, Ego, inquit, Patris mei mandata servavi, et maneo in ejus dilectione (Joan. X, 30) et rursum: Ego et Pater unum sumus (Joan. XV, 10): et idem de Filio Pater, Hic est Filius meus 0608C dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII), etc.

CAPUT XIV. Spirituale Hexaemeron, seu opus sex dierum exponitur.

49. Expressa igitur congrua collationum imagine, sicut sex diebus, ita et sex virtutibus exercemur, ut post sacrarum vicissitudines actionum in tranquillo charitatis, quasi in vero mentis sabbato respiremus. Quocirca fidem ponimus primum diem, quo fideles ab infidelibus, quasi lux a tenebris, separantur. Spes etiam secundae diei vicem obtineat, per quam hi quorum conversatio in coelis est, discernuntur ab aliis qui terrena sapiunt. Temperantia 0608D quasi dies tertius illucescat, in quo membra nostra mortificantes super terram, carnalis concupiscentiae fluxum, quasi aquas amarissimas, certis continentiae limitibus 408 coarctamus: ut in terra cordis nostri appareat arida, et sitiens fontem vitae, virtutum flores, fructusque producat. Prudentia quasi dies quartus faciat, quasi scientiae lumen erumpat, et inter facienda et non facienda discernens, dividat inter diem et noctem, quatenus lumen sapientiae velut solis splendor effulgeat: lux vero scientiae spiritualis, quae in quibusdam deficit, quasi lux lunae minor appareat. Fortitudo dies quintus, per quam in hoc mari magno et spatioso, quasi 0609A pisces spirituales, procellosa fluctuum volumina toleremus, cohibeamus linguae lubricum sub censura silentii: et quasi volatilia pennata, nunc ad coelestia erigamur, nunc vero condescendentes operibus misericordiae fructus bonorum operum sub Dei benedictione reddamus. Constituatur denique justitia dies sextus, per quam ad divinam imaginem reformati, bestialibus desideriis, vitiisque reptilibus imperantes, corpus spiritui, spiritum Deo subjiciamus, et sic utrique quod suum est tribuatur.

50. Et notandum, quod Dominus omnibus creaturis benedicit; homini autem omnia subjiciuntur. His autem quae in se Dei repraesentant imaginem, jumenta, id est, corpora, subjiciuntur, et bestiae, id est, nequitiae spirituales, de quibus propheta precatur, 0609B Ne tradas, inquit, bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19): et Dominus per alium prophetam, Auferam, inquit, malas bestias de terra vestra, et dormire vos faciam fiducialiter (Levit. XXVI, 6; Osee II, 18). Haec est dormitio et septimae diei tranquillissima quies, dies septimus est charitas, dies sabbati, dies requietionis, jucunditatis et pacis, per quam homo secure, imo securissime dicit: In pace in id ipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Ipse est omnium virtutum consummatio, sanctarum animarum suavis refectio, tranquillissima mentis feriatio. Ipse est septimus dies, in quo manna coeleste nos reficit. Ipse est mensis septimus in quo post diluvium tentationum irruentium, cordis arca suavissime requiescit. Ipse est illud sabbatum 0609C ex sabbato, et mensis ex mense, et post septies septimum annum, annus jubilaeus incipiet, annus placabilis Domino (Isa LXI, 2), in quo sua singulis restituatur haereditas, plenaria jucunditas, antiqua possessio, et aeterna libertas. Domine Deus, quamdiu prolongabitur jubilaeus? quando praeveniet misericordia tua, ut portio mea sit in terra viventium? (Psal. CXLI, 6) Quoniam tu es pars haereditatis meae, et calicis mei; tu es qui restitues haereditatem meam mihi (Psal. XV, 5). Differtur equidem, sed non aufertur jucunditas, qua satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Interea comedam ego panem meum in sudore vultus mei, et cum lacrymis in mensura, donec vinum detur moerentibus, et sicera his qui amaro sunt animo 0609D (Prov. XXXI, 6), et tota deliciis illis absorbeatur anima mea, quarum primitias jam degusto.

409 CAPUT XV De triplici sabbato, seu triplici dilectione, sui ipsius, proximi, et Dei.

51. Erit, inquit, mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isa. LXVI, 23). In veteri siquidem Testamento assignatur triplex distinctio sabbatorum. Primum sabbatum dicitur septimus dies. Secundum, septimus annus. Tertium, annus qui sequitur post septies septimum annum, id est quinquagesimus annus. Est itaque primum sabbatum dierum; secundum annorum; tertium sabbatum sabbatorum, ita ut in unitate perficiatur. Et notandum, quod in 0610A charitate hoc triplex sabbatum, si velis diligenter advertere, invenitur. In lege duo praecepta dilectionis expressa sunt. Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et ex tota virtute tua; et proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37, 39). Haec duo mandata duo esse diligenda insinuant: non enim potest quis proximum suum diligere, sicut semetipsum, nisi diligat se ipsum. Primum sabbatum hominis est dilectio sui; secundum, dilectio proximi: sabbatum sabbatorum, dilectio Dei.

CAPUT XVI. De sabbato primo, seu dilectione sui ipsius.

52. Ut ergo homo se diligat in Christo, Dei dilectio inchoatur: ut diligat proximum, capacior quidam sinus affectionis obpanditur. Verum quidem, 0610B ubi divinus ille ignis medullitus incalescens caeteras dilectiones, quasi quasdam sui scintillas, in sui plenitudinem trahit, omnes animi motus absorbet in desiderio illius sublimis et ineffabilis boni. Et sic non homo a se, nec proximus diligitur, nisi quantum uterque affectus deficientis animae totus transfertur in Deum. Agitur enim ineffabili dispensationis artificio, ut licet hi tres amores semper habeantur, nec tamen semper aequaliter sentiantur: sed quandoque mentis illa jucunda suavitas ex conscientiae propriae puritate procedit; quandoque ex bono proximi recipit congratulationis affectum; quandoque comtemplando in desiderio et exsultatione aspirat ad eum. Quemadmodum quispiam diversas aromatum cellas ingrediens, nunc istarum, nunc illarum 0610C specierum redolentia jucundatur: sic animus diligentis nunc intuitu sui, nunc intuitu Dei aut proximi, quadam inaestimabili suavitate perfunditur.

53. Qui ergo primum recolebat in amaritudine animae suae perditos dies suos, postquam concupiscentiae dedit libellum repudii, et abolitione criminum impetrata, se pignus et arrham gratiae coelestis percepisse cognovit, dum nihil quod ipsum accuset, aut Deo displicere debeat in libro conscientiae suae legit, reliquiae cogitationum diem festum agent ei (Psal. LXXV, 11). Dum enim immunis ab exteriori tumultu se in comtemplationis arcana recepit; cum circumstrepentium sollicitudinum turbis ostium mentis clausit, cum interius conscientiae thesauros inspexerit, non inveniens inordinatum aliquid aut 0610D ineptum, aut rationi adversum; sed omnia pacifica et jucunda, et ad instar disciplinatae familiae videns multitudinem cogitationum, sermonum et operum, ei, quasi cuidam patrifamilias, obedire, et omnia interiora sua sibi in quadam humilitate assurgere: prorumpit ex his omnibus mira securitas, ex securitate mira tranquillitas. et ex ea ineffabilis jubilatio cordis, tanto devotior in Christi laude, quanto perspicacius intelligit hoe totum ex ejus gratia provenire. Haec septimae diei festiva solemnitas, quam sex dies praecedunt, id est sex opera misericordiae. Haec namque in earum exercitio justus probat, et in sinu sanctae conscientiae bonorumque operum contestatione respirans, in ea gratia quae ei a Deo 0611A data est, feliciter sabbatizat. Haec est primi sabbati finalis jucunditas, in qua servilia opera, id est, peccata, quae servos faciunt, prohibentur: in qua nec ignis concupiscentiae accenditur, nec onera, id est cogitationes impietatis, sine legis transgressione portantur.

CAPUT XVII. De secundo sabbato, seu dilectione proximi.

54. Sane, si ab hoc puriore thalamo cordis, quod primo sabbato dedicavit, migraverit ad illud diversorium, ubi solet gaudere cum gaudentibus, coinfirmari infirmis, scandalizatis couri, suamque senserit animam fratribus suis indissolubili glutino charitatis unitam, adeo ut nec suspicio sinistra, nec invidiae motus, nec aestus iracundiae aut tristitiae, possit 0611B aliqua occasione surrepere; sed eos brachiis sincerissimae dilectionis amplectens et fovens, uno eodemque humero propria et aliena communicans; cessante omni strepitu vitiorum, ad tantae suavitatis delicias resolvitur inaestimabili gaudio, et fit in amoris fructu dulcedine libera, intus a noxiis omnibus absoluta vacatio. Nam quod nullum vitium prorsus in hujus sabbati quiete residere fraterna charitas permittat, testis est hujus secundi sabbati continuus feriator Apostolus dicens: Non adulterabis. Non furtum facies. Non falsum testimonium dices, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Rom. XIII. 9). David dulcedine hujus suavitatis affectus, ex tanta mentium unione 410 in vocem jubilationis prorumpens; 0611C Ecce, inquit, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1).

55. Nota vero, quod sicut primo sabbato unus dies tantummodo dedicatur, quod videlicet singulare est, quod in propriae conscientiae tranquillitate consistit: ita non immerito hic annus integer consecratur. Quemadmodum enim ex multis diebus annus efficitur, ita ex multis animabus cor unum et anima una charitatis igne conflatur. Sex autem annos, qui praecedunt hoc sabbatum, possumus intelligere sex genera hominum, in quorum dilectione permoramur, vel praecepti debito exercemur. Sicut vero annus multos dies complectitur, ita in singulis generibus hominum, multi nobis animorum juguntur unitione.

0611D 56. In primis vero dilectio vera naturali ordine ad domesticos nostri sanguinis derivetur, quos diligere sicut ex natura necessario tenemur; sic nimis inhumanum est, quod a nostrae dilectionis sacrario repellantur. Nam teste Apostolo, Qui suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidei transgressor est, et est infideli deterior (I Tim V, 8). Hinc est quod haec dilectio, quae ex natura proficiscitur, in mandatis, quae pertinent ad dilectionem proximi, primum locum, Deo praecipiente, sortitur. Honora inquit, patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12). Hinc ad eos, qui nobis specialiter amicitiae vel officii vicissitudine copulantur, dilectio nostra progrediens, quodam sinu diffusiore laxatur. Verumtamen ista dilectio Pharisaeorum justitiam non transcendit, 0612A quibus dictum est: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Sane et parentum, et amicorum affectio quamvis servata, parum praemii consequitur; quippe cum ad illam lex naturalis inducat, ad istam mutua obsequia nos provocent: utraque tamen si neglecta fuerit, cumulum dammationis importat. Veritas in Evangelio dicit: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et Ethnici hoc faciunt? (Matth. V, 43, 46.) Ut ergo in majorem amplitudinem dilectio nostra se porrigat, amplectatur et eos qui nobiscum Deo militant, et ejusdem vitae professione nobis in vinculo pacis et spiritus rite cohaerent. Deus equidem hujus dilectionis est causa efficiens, dum a capite in barbam Aaron, et usque in oram vestimenti unctio spiritualis 0612B emanat (Psal. CXXXII, 2): ut qui ab uncto uncti, a Christo Christiani vocantur, omnes in participium nominis Jesu communi vinculo charitatis invicem complectantur.

57. Adhuc duo genera hominum restant, quos si in nostrae dilectionis sagenam concludamus, nihil aliud superest, nisi ut illius veri sabbati requie perfruamur. Eorum enim qui foris sunt, Gentilium videlicet ac Judaeorum, schismaticorum et haereticorum, necesse est ut ignorantiam doleamus, compatiamur et infirmitati, duritiam defleamus pio compassionis affectu: succurrentes eis orationum suffragio, ut et ipsi in odore unguentorum nostrorum currant in Christo Jesu Domino nostro.

58. Adhuc dilatat tentorium suum charitas, et 0612C pallium, quod veteris legis tempore erat breve, sic ampliat, sic extendit, ut duos operire sufficiat, dum inimicum suum animae suae nova Spiritus sancti unione conglutinat. Hac dilectione filius Dei efficitur homo: hac divinae bonitatis imago plenissime reparatur. Diligite, inquit Dominus, inimicos vestros; benefacite, inquit, his qui oderunt vos; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri. qui in coelis est (Matth. V, 44, 45). Haec dilectio, dum inimicum simplici oculo intuetur, securissime dicere potest: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Matth. VI, 12). Ita dimittitur qui dimittit, sic filius Dei, sic haeres Dei et Christi cohaeres efficitur (Rom. VIII, 17). Attende ergo, quamsecurium, quam dulce sit, 0612D quam jucundum inimicis compati, injuriis non moveri, eum amare pro Christo, a quo sentio non amari; et eam affectionem gerere erga ipsum, quam indulgentissimus pater exhibet erga sibi charissimum filium phrenesi laborantem, quo majores ab ipso irrogantur injuriae, eo propensiore erga eum ferveat charitate.

411 CAPUT XVIII. De tertii sabbati jucunditate et solemnitate, seu de dilectione Dei.

59. Tertium sabbatum habet sex preambulas dies in quibus coeleste manna colligimus, ut in illa praeclara solemnitate, quae in Dei dilectione celebranda est, sugamus lac ab uberibus consolationis ejus, et inter duas sortes, inter ubera sponsi, inter sinistram 0613A et dexteram, per viscera misericordiae Dei nostri beatissime quiescamus. Isti sex dies sunt, Christi Conceptio, Nativitas, Praedicatio, Passio, Resurrectio, Ascensio. Istis sex diebus operatus est Dominus salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12), et requiescens ab omni opere quod patrarat, sedensque in gloria Dei Patris, ad illud sabbatum, quod est illius dilectione celeberrimum, misericorditer nos invitat. O bone Jesu, o benigne, o amabilis, o suavis, o dulcis, o amor Deus, quid dulcius, quid suavius, quid amabilius, quam vacare, et videre quantum nos amaveris? Quam pie, quam misericorditer in conceptione et nativitate tua te dignatus sis exinanire, usque ad infirmitates infantilis naturae? Quam benigne, quam diligenter nos viam vitae verbo et 0613B exemplo docueris? Quanta dignatione te pro nobis morti obtuleris? Quomodo resurgens in gloriam tuam, naturam reparaveris humanam; et ascendens in coelum, eam in throno majestatis tuae collocaveris gloriosam? Quid felicius, quid jucundius sabbato illius animae, quae contemplatione et dilectione Dominum comprehendens, et quasdam divinae suavitatis experientias in se formans, inaestimabili gaudio sanctae fruitionis afficitur, dum a se peregrinans jam in coelis habitat, et in memoria abundantiae suavitatis Dei exsultat et jubilat? O quies pacifica, o sabbatum delicatum, o dulcedo charitatis, quae animam diligentem Deum, usque in altissima ejus magnalia provehit, provectamque inter voluptates aeternas requiescere facit! Feriatione hujus sabbati 0613C totus homo interior hilarescit, ejus intelligentia serenatur, affectiones dulcescunt, et sancta desideria in Deo quadam fruitione felicissima resolvuntur. O mane, o dies, quae melior es in atriis Domini, super millia! (Psal. LXXXIII, 11). O splendor lucis et ardor charitatis, quae inflammat Angelos, et illustrat interiora sanctorum! O praeclara solemnitas et jucunda pausatio, et sabbatum delicatum! O sabbatum gloriosum!

60. Et quae gloria delicatior aut desiderabilior potest esse, quam Deo medullitus inhaerere, et jactare in eum omnes cogitatus et affectus suos, atque in dilectione ipsius colligere tantae certitudinis fructus, ut de salute animae suae, de consortio Angelorum, atque de illa interminabili exsultatione, quae 0613D diligentibus Deum praeparata est, nullatenus oporteat haesitare? Propterea ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii (Act. V, 41), Andreas glorians et exsultans currebat ad crucem: Paulus perfusus tanti gaudii suavitate dicebat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14); securus, Scio, inquit, cui credidi, et certus sum quia nec mors, nec gladius, nec angelus, neque potestates, neque alia aliqua creatura poterit me separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (II Tim. I, 12; Rom. VIII, 38, 39). Moyses innixus tam solidae charitati, praeelegit de libro quem scripsit Dominus, deleri, quam sustineat sibi creditum divina indignatione populum deleri (Exod. XXXII, 32). Hac inexpugnabili 0614A arce munitus Ezechiel in Chaldaeam. Jeremias in Aegyptum fretus istius tuitione descendit. Job frater draconum per hanc sine periculi suspicione factus est (Job. XXX, 29). David sub istius umbra securus per umbram mortis incedere non veretur. Cum enim Deus sit charitas (I Joan. IV, 16), scit quod ubi sit charitas, ibi est Deus. Si ambulavero, inquit, in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4).

61. Infelix ego, dilexi hactenus mundum; dilectionem tuam, Deus, amori mundano posthabui. Nunc e diverso facis, secundum divitias misericordiae tuae, ut te diligam, mundumque et omnia quae in eo sunt, prae tua dilectione contemnam; fastidiat anima mea in desiderio tui, Deus, coelum et terram, 0614B et omnia quae in eo sunt. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25, 26). Deficiat in amore 412 tuo et liquescat anima mea, ut in deficiendo ex me spiritum meum (Psal. CXLI, 4), psallam et cantem tibi amoris delicias et divitias charitatis ipsius, per quam torrente voluptatis potantur aeternae (Psal. XXXV, 9), quorum affectio prorsus a tua dilectione absorpta est. Sicut enim ferrum ignitum in quamdam ignis essentiam transit; et sicut guttula aquae vini dolio infusa, sua insipiditate deposita essentiam melioris substantiae assumit; et sicut aer solari splendore perfusus, totus est splendor: sic spiritus hominis divino amore affectus, totus est amor. Quocirca qui Deum diligiti 0614C sibi mortuus est, et soli Deo vivens, quodammodo, ut ita dixerim, consubstantiat se dilecto. Si enim animae David conglutinata est anima Jonathae (I Reg. XVIII, 1), aut si is qui adhaeret Deo unus spiritus cum eo efficitur (I Cor. VI, 17), non absimili unionis judicio quodam genere coessendi tota in Deum transit affectio, in quo sine alterius desiderii exceptione, tota in se collecta transfertur in Deum, qui est omnium desiderabilium plenitudo. Diliget tamen anima perfectius, cum introducetur in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21-23), in amplexus sponsi, omniumque justorum beatitudinem suam faciet communione charitatis, cujus beneficio omnia in nobis erit Deus

CAPUT XIX. Christi passionem et mortem assidue meditandam esse.0614D

62. Audite, coeli, et auribus percipe, terra (Isa. I, 2), quantum magnificavit nobiscum Deus misericordiam suam. Et quis abyssum tam ineffabilis gratiae consideravit, quis de fonte tantae dulcedinis gustavit, et non amavit? Nonne Deo subjecta eris, anima mea? (Psal. LXI, 2.) Quare non effundis affectus in Deum, quos dirigis ad vanitates et insanias falsas? (Psal. XXXIX, 5.) Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? (Psal. XLI, 6.) Numquid consiliarius non est tibi aut salvator? Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? (Jerem. VIII, 22.) Revertere revertere, Sunamitis, revertere 0615A (Cantic. VI, 12) ad Dominum Deum tuum, divulsa mea, dilacerata mea, perdita mea, sed Christi morte denique resuscitata, Christi passione redempta. Cur, quaeso, diligis aliquid praeter illum, qui tam benigne, tam misericorditer a tot miseriis te redemit? Jugi scrutinio et assidua meditatione revoive, qualiter Unigenitus Dei Patris, cum esset splendor et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3), post exinanitionem usque ad formam servi (Philipp. II, 7), post famem, post sitim, post lassitudinem, post lacrymas, post vincula, post flagella, post fel, post acetum, post coronam spineam, post claveos et lanceam, pro salute tua inter duos latrones quandoque pendebat in cruce; crucis equidem cornua in manibus ejus (Habac. III, 4), ac de illis pius ille Samaritanus 0615B tuis vulneribus oleum et vinum infundebat (Luc. X, 34). Porro ibi erat abscondita fortitudo ejus (Habac. III, 34), et in amaritudine mortis dulcedo ejus. O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20). In testimonio Isaiae, Vere tu es Deus absconditus, Rex Israel Salvator (Isa. XLV, 15).

63. Moriebatur Salvator tuus, anima mea, ut te vivificaret: affixus erat cruci, ut iniquitates tuas propriis manibus cruci affigeret. Manus elevabat ad Patrem in sacrificium vespertinum, ut te ad amplexus amicabiles invitaret: vitamque suam, quae nulli erat obnoxia morti, pro te obtulit ad mortem, ut dum a principe tenebrarum justus injuste occiditur, quia, quod suum non erat usurpare convictus 0615C est, ea quam habebat in te potestate privaretur. In tam exuberanti beneficio, in tanto cumulo gratiarum, quo te largitio divina quasi obruit et confundit, vide ne ingrata sis. Ingratitudo enim peremptoria est salutis, ipsa est flatus aspidis, virus animi, uredo virtutum, ventus pestilens, et aura corrumpens stillicidia pietatis, rorem gratiae et misericordiae fluenta desiccans.

CAPUT XX. De beneficio redemptionis, et aliis.

64. Adhuc dico: nihil est enim satis dictum, quod semper est dicendum, atque recordatione continua replicandum. Eras illi gravissimo creditori, angelum Satanae loquor, illi quidem immanissimo exactori, 0615D tot 413 debitis quot peccatis vinculo chirographi obligata, nec solvendo eras. Dei autem Filius non quae rapuerat, sed quae rapueras, pro te solvit: et, quod dignatio propensior et gratia uberior erat, non delegavit alium debitorem, sed dedit animam suam in causam tuae salutis. Cumque ille angelus transfuga et emansor, te in detestabilem peteret ancillatum, Christus litem contra te propositam suam fecit. Postquam diversas productiones testium, legum, oraculorum, prophetarum, signorum, tandem proprium sanguinem allegavit, obtinuit allegatio illa tuae sententiam libertatis; super calculo sententiali scriptae sunt litterae in membrana capitis crucifixi, et confirmatae a saeculo misericordiae et veritatis, pacis et justitiae obviantium sibi. Denique impressum 0616A est sigillum, plaga scilicet lateris, quam in pretium redemptionis nostrae et placationem continuam jugiter exhibet ante oculos Patris.

65. Adhuc exstat titulus chartae inscriptus in tantae charitatis memoriam; sciasque quod si te ingratam reperit, nec velle uti tanto beneficio, exiget a te districtissime mortem suam, vereorque nequando indignantissime dicat tibi: Tolle manum et mitte in latus meum dextrum, mitte digitos tuos in fixuras clavorum (Joan. XXIX, 27), et vide quanta pro te passus sum. O ingrata et crudelis impietas! nonne putas Deum de collatis tibi beneficiis poenitere, si ea viderit per ingratitudinem periisse? Propterea oratio nostra saepe repellitur. Et hoc ipsum pia dispensatione fieri existimo; ne qui de praeacceptis beneficiis 0616B ingrati fuimus, ex nova largitione coelestium munerum graviore culpa ingratitudinis oneremur. Cum enim Deus beneficium perditum reputat, quod non prosequitur actio gratiarum, nobis expedit non exaudiri potius, quam ad cumulum damnationis nostrae ingratitudinis materiam obtinere quod petimus. Qua ergo praesumptione non diliges illum, qui te non diligentem dilexit; qui te peccatricem non despexit? Vide, quaeso, qua compensatione, quo merito summae et aeternae respondeas Trinitati.

66. Tradidit pro te Pater Unigenitum suum morti. Tradidit et Filius se ipsum pro tua salute in mortem. Datus est denique Spiritus sanctus, testante Apostolo: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 0616C (Rom. V, 5). Sic amat nos Pater, amat Filius, amat Spiritus sanctus, amat nos Trinitas sancta tota, Deus aeternus, omnipotens et immensus, cujus magnitudinis non est finis (Psal. CXLIV, 3), cujus sapientiae non est numerus (Psal. CXLVI, 5), cujus pax exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7) a quo et in quo universa sunt, visibilia et invisibilia, coelestia et terrestria. Et si eum diligis, hoc facis ex debito; si te diligit, facit hoc ipse gratuito. Attende celsitudinem coeli, et magnitudinem firmamenti, et modicum in locis palustribus lutum. Talis est adhuc inaestimabiliter dispar comparatio tui ad Deum, sicut luti ad coelum. Quae autem collatio tui ad ineffabilem, ad incomparabilem, ad incomprehensibilem? Nihil ei ad 0616D mensuram meriti retribuere posses, si in retributionem eorum, quae pro te sustinuit, te millies mille annis etiam gehennali incendio cruciares.

CAPUT XXI. De beneficio creationis.

67. Omnia quidem quae in Deo sunt, inaestimabiliter excellentiora sunt his quae nostra sunt. Ipse enim diligit ut charitas; judicat ut aequitas; disponit ut sapientia; revelat ut lux; miseretur ut pietas; scit ut veritas; operatur ut virtus; praesidet ut majestas. Circumscriptis autem omnibus quae ad dispensationem incarnationis suae pertinent, diligenter attende quod tibi universitas mundi de mandato obsequitur, omnis natura tuis famulatur obsequiis; coelum, aer, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, 0617A tuis pariter necessitatibus et oblectamentis inserviunt. Annua revolutio flores fructusque arborum et herbarum rediviva innovatione reformat, atque habentibus et repullulantibus naturis germinum antiquitatis, continua Dei munera tibi circuitus temporum subministrat. Recognosce, anima, quod quandoque non eras, et 414 ab eo facta es. Nihil ei dedisti, ut te faceret. Nihil enim dare poteras, qui non eras. Cum autem melius esset esse, quam non esse, gratis tibi esse contulit, omnibus illis te praeferens, quae de non esse ad esse poterat perducere, nec perduxit. Adjecit tibi speciem: et cum essentia de nihilo prodierit de gratia Creatoris, ipse sua te imagine et similitudine insignivit, et adhibuit cum pulchritudine vitam. Unde tanta et tam gratuita, et tam 0617B inaudita dignatio, ut fieres ad imaginem et similitudinem ejus (Gen. I, 27), nisi ut simile tuum diligeres, et ei, qui te gratuita dilectione praevenit, dilectione mutua conformares?

68. Ei ergo cor et medullarum tuarum interiora exhibe ad diligendum, qui te diligere dignatus est, nihil tamen in te reperiens diligendum. Ama signaculum tuum, et imaginem tuam; utque expressior in te forma tui Creatoris appareat, ei qui charitas est, te fide et charitate conforma, et in materiam gratiarum beneficia ejus jugi meditatione cogita. Amator tuus ad hoc exhortatione prophetica te invitavit: Pone me, inquit, ut signaculum super cor tuum, et super brachium tuum dexterum (Cantic. VIII, 6). Ac si dicat: Pone me memoriale tuum in 0617C corde et brachio, id est, in cogitatione et opere, ut deposita imagine terreni hominis, coelestis imaginem portes (I Cor. XV, 49), attendens divinae dilectionis argumenta, quae refelli non possunt. Pone me super cor tuum, ut fidei signaculum, ut amoris exemplum. Tale signaculum ante praevaricationem suam in se angelus apostata exprimebat, testimonio Ezechielis dicentis: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore (Ezech. XXVIII, 12). Angelus siquidem in sua creatione tanta Deo conformitate unitus est, ut esset potius signaculum similitudinis, quam simile vel signatum. De sigillo quippe talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in eodem sigillo essentialiter habetur: et haec homini 0617D competit. Angelus vero pro sua subtilitate Deo expressiori similitudine adhaerebat, quia totus et tantummodo spiritus erat. Nos vero luteo inclusos carcere, et inhabitatione terrena depressos, charitas ad dignitatis angelicae statum reparat: et licet corpus, quod corrumpitur, aggravet animam, et deprimat terrena cogitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), tamen peccato deformatos, novum diligendi Dei mandatum ad Dei similitudinem nos reformat.

69. Multiplicavit in te Deus dona sua. Adjecit enim pulchritudini tuae vivere, sentire, discernere: et in omnibus quae munificentia ejus tibi contulit, accepit indigentia tua gratiam ejus, non exigentia tui meriti antecessit. Desponsavit te fide, foris ornavit 0618A te sensibus, quasi quibusdam praefulgentibus gemmis: te vero interius quasi naturali pulchritudine sapientia insignivit. Novit quis ornatus tibi competentior esset: ideoque dedit quod te decuit, et in tantum, ut etiam propter hoc ipse te diligeret qui hoc dedit. Sane insana es, si eum mediocriter amas, qui te tanto amore praevenit, qui tanta et tam pretiosa largiens, majora etiam diligenti se pollicetur, quae nec oculus vidit, nec auris audivit; quorum aestimatio in cor hominis non ascendit (I Cor. II, 9). Ex ejus munere pensare teneris, quantum sit diligendus, qui tantum diligit; ut non tantum temerarium, sed etiam nefarium debeas reputare non solum diligentem non diligere, sed tanti, tam potentis, tam praecellentis amorem totis visceribus, totis interioribus 0618B praecordiis non amplecti. Omnium pulcherrimus est sponsus, speciosus factus prae filiis hominum. Ama Sponsum, ama Regem in decore suo, Regem virtutum, plenum gratiae et veritatis, coronatum gloria et honore, Dominum majestatis.

70. Concupivit Rex decorem tuum, et munera quibus te ornare dignatus est, in tuum ejus amorem inclinaverunt affectum. Amat te in muneribus suis. Si enim habes aliquod bonum, illud habes al. debes> intelligere ejus donum. Verbum Apostoli est: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7). Si de aliquo gloriaris, quasi illud de te ipso, non a Deo acceperis; furaris Deo quod suum est, honorem alterius tibi rapis, et in alienam gloriam praesumptuose 0618C intrudens, habes quidem gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV, 2); quia gloriam alienam tibi usurpas nequiter contra Deum. Vide ne unquam subrepat tibi ingratitudinis nota. Recole incessanter 415 te tua iniquitate perditam, et ipsius misericordia reparatam.

CAPUT XXII. Animam, aliis rebus creatis digniorem, non debere quidquam amare supra Deum.

71. Studeas illi placere modis omnibus, quibus potes, qui te talem facere dignatus est, ut placeres, ut te ipsam agnosceres, et tui gratiam Creatoris in tuae pulchritudinis inspectione probares. Porro oculus cuncta videns, se ipsum non videt. Ideo faciem 0618D tui cordis quandoque in speculo propriae rationis attendas, ne tuae facias injuriam dignitati: quod equidem facis, si vis te abjectiora tibi praeponere, et ea quae decorem suum imaginarium et umbratilem habent, tibi quae in veritate pulcherrima es, coaequare. A tua dignitate nimis enormiter et ignominiose te dejicis, si transitorias et inanes pulchritudines appetis et miraris. Mundus nimirum propter te factus est: ideo mundum non ames; quia mundus non est te dignus, cum sis eo longe dignior, et sole et luna, et omnibus creaturis. Omnia quippe temporalia suae pulchritudinis defectus agnoscunt; et tu in futuro, labore non deficis, nec pallescis aegritudine, nec marces senio, nec morte tabescis. Quocirca si aliquid diligis in hoc mundo, qui totus 0619A tibi est subjectus, summa temeritas est; nisi ea diligere velis, ut tibi servientia, ut munera sponsi, ut amici xenia, ut beneficia Domini. Nec ista diligas cum illo; sed propter illum ista, et ipsum diligas super ista. Degenerabis equidem in amorem meretricum, si plus amas dantis munera, quam amantis affectum. Donanti quidem injuriam facis; imo te meretricali turpitudine dehonestas, si recipis dona, et dilectionis vicissitudinem non rependis. Ipsum ergo dilige propter se, et propter eum dona ipsius. Dilige te illi, et illum tibi: dilige ipsum ut eo fruaris, ut in eo ponas affectiones tuas, et cum dilexeris ferventius, affectuosius diligaris. Hic amor sanctus est, nihil habens sordidum, nihil impurum; sed in Dei recordatione dulcissimus, omnes mundi supergrediens 0619B delicias, et quodammodo ex natura suae stabilitatis aeternus.

72. Illud autem jugi memoria teneas, quod quanto differentius est praeeminentior essentia ejus fragilitate humana, tanto suavius et incomparabiliter dulcius et delectabilius diligit atque diligitur, quam angelus, quam homo, quam aurum, quam argentum, seu lapis pretiosus, vel charitas, vel libertas, vel quaecunque alia, quibus corda hominum distrahuntur. Nec te ab eo minus diligi credas, si quibusdam animantibus terrae tecum pariter beneficium solis et lunae, et caetera gratiae suae dona communicat. Nimirum quaecunque illis donata sunt, propter te donata non dubites. Ut enim tibi serviant universa, ipsa de divina bonitate necessaria sibi bona recipiunt, 0619C sine quibus esse aut servire non possunt. Nunquid ideo videtur circa te dilectio ipsius intensior, si tibi soli omnia contulisset? nunquid beatior esses, si sola habitares in mundo, et omnia quae in eo sunt, sine ullo socialis vitae solatio possideres? Et si etiam de malorum hominum societate causaris, scias procul dubio, quod sicut tibi et malis hominibus caetera serviunt, sic malorum hominum vitam facit divina dispensatio in tuum militare profectum. Malorum siquidem societate hi qui boni sunt, in melius exercentur: docentur et affectare virtutes, et alia dona Dei, quibus ipsi carent, et quae longe meliora sunt, quam omnia quae cum injustis hominibus possidentur.

73. Denique cum videant malos ruere in interitum, 0619D de suae salutis exspectatione crescit eorum affectus in Deum, et de divinis muneribus, quorum cum impiis nulla est communio, sequitur devotior exhibitio gratiarum. Cum ergo omnia tibi cooperantur in bonum, ut mali tibi exercitio, et boni tibi solatio fiant, non reputes te minus diligi, quia singulariter te non amat, qui tamen quadam amoris singularitate te diligit, dum et bonos, et malos in usum tuae utilitatis inflectit. Cumque ipso jure et debito charitatis velis tecum omnes alios aeternae beatitudinis esse participes, tua bona voluntas bonum alienum tibi proprium facit, et sancti Spiritus communione, beatitudine 416 omnium, singulorum beatitudo accrescit. Fit igitur amor ex ipsa communione 0620A singularis, dum nihil ex plurium participatione minuitur, et diffusus in omnes totus in singulis reperitur. Te itaque singulariter diligit, qui nihil sine te diligens, alia propter te diligit. Licet enim amor diffundatur in plures; tamen est in singulis totus, ut omnes unice diligens, ab omnibus unice diligatur. Propterea hic est amor unicus, non privatus; solus, non solitarius; communis, non divisus; nec usu deficiens, nec tempore, aut participatione decrescens. Repone igitur in thesauro memoriae, et recole incessanter quae tibi a Deo donata sunt; ut nec de acceptis praesumas, nec unquam super acceptis ejus beneficiis in gratiarum actione lentescas.

CAPUT XXIII. Amorem Dei in nos mirabilem vicissim a nobis exigere ardentissimam dilectionem.0620B

4. Quanto praeeminentior est humanitate divinitas, tanto amor Domini Salvatoris, quem habet ad nos, amore illo quem habemus erga illum vel ad proximum, dulcior est, firmior, atque profundior, violentior, penetrabilior, compassibilior, ferventior, atque suavior. Omnes maternos affectus, omnes fratrum conjugumque consensus, illa dilectio quam habet ad nos, inaestimabili charitate transcendit. Ipse paternae gratiam lenitatis exprimens in se ipso, fidelem animam alloquitur dicens, Amodo voca me, Pater meus es tu, dux virginitatis meae tu es: et illud, Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis (Jerem. III, 4, 19). Ipse materna nos benignitate 0620C praeveniens, Quemadmodum, inquit, mater consolatur filios suos, ita et ego consolabor vos (Isai. LXVI, 13): et rursum, Numquid potest mater infantem suum oblivisci, ut non misereatur filii uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Ibid., XLIX, 15). Ipse in se modum fraternae dilectionis assumens, animae fideli sic loquitur: Hortus conclusus, ait, soror mea, sponsa (Cantic. IV, 12): Amicus est, dum fideli animae dicit, Pulchra es, amica mea (Ibid., I, 14): et ipsa de illo, Talis est, inquit, dilectus meus, et ipse amicus meus (Ibid., V, 16). Sponsus est cum de illo dicitur: Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus (Isai. LXII, 5). Hoc ergo sentiamus in nobis quod in Christo Jesu (Philipp. II, 5), qui extendens manus 0620D in discipulos suos vocat eos fratres, et quod amplius est, patrem, et matrem, et sororem omnem scilicet qui sancte et humiliter, qui caste et socialiter, ejus aut proximi fecerit voluntatem (Matth. XII, 49, 50).

75. Si recenseas diligenter effusam et indefessam circa te magnificentiam et munificentiam gratiae Dei, licet ipse sit generalis omnium dispensator, videbis tamen eum circa commoditates tuas, quasi totum et singulariter occupatum. Quocunque te vertas, tibi sollicitus et diligens provisor assistit; in intentionibus, in meditationibus, in verbis, in consiliis, in operibus, in adversis, in prosperis, foris, intus, ejus gratia te sequitur et praecedit. Tibi exhibet in omni tribulatione remedium. Sanat infirmam, reducit erroneam, 0621A corrigit delinquentem consolatur afflictam, erigit lapsam, tristem laetificat, nec diu vacillare sustinet deficientem. Illud, anima mea, tanquam animae fort., amicae> meae consulo, sicut alias me recolo monuisse, ut primitias creationis tuae attendens, jugi scrutinio et sollicita meditatione revolvens, quod speciosam te fecit, quod multiplices gratiae dotes adjecit, quod cum postea per te foeda et fetida facta esses, pius et misericors gratuita benignitate sua tuae aversioni compatiens, sicut te non existentem dilexit ut conderet; ita te conditam, sed perditam, sua gratia reparavit.

76. Loquitur in Jeremia fons misericordiae Dominus dicens: Vulgo dicitur, Mulier si dormierit cum adultero viro, numquid revertetur ad virum suum 0621B priorem? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamem revertere ad me, et ego suscipiam te, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Qui te illibatam et integram creaverat, tibi multiplicis gratiae dona sponsalia contulerat: tu vero amatoribus alienis adhaerens, dedisti sponso tuo libellum repudii, tuam integritatem exposuisti corruptoribus, et illicitos amplexus affectans, divaricabas pedes tuos spiritibus immundis. Tandem 417 super omnes meretrices vilis facta es: noluisti erubescere, sed animo infrunito ad illicita ruens, te ipsam devolvebas in abyssum damnationis aeternae. Ipse vero tam excelsus, tam admirabilis, tam potens, tam insignis, post lapsum tam damnabilem, oculo te respexit misericordiae. Ipse ut te de luto foeditatis erigeret, de suae 0621C gloria majestatis descendit; ut tuae corruptionis ignominiam aboleret, pro te dura et ignominiosa sustinuit: et, ut paucis multa concludam, ut te liberaret a morte, damnatissimae se morti obtulit. Nec expressius, nec fidelius, nec dulcius, nec benignius exhibere potuit, quanto te diligeret charitatis affectu.

77. Nunc etiam tuae praevaricationis oblitus refundit tibi gratiam, quam amiseras; redintegrat amorem, quem corruperas, nec sua beneficia tibi, nec tuos excessus improperat. Imo si humiliter et fideliter ei adhaerere digneris, accumulabit gratiam super gratiam, ut pulchrior quam unquam fueris et purior fias, et quanta sit circa te dilectio ejus, ex tui lapsus reparatione cognoscas, sciens quam fructuosum 0621D sit eum diligere, qui tam ineffabiliter est bonus, et incomparabiliter mansuetus: quod nunquam fortasse sine tanti periculi experientia didicisses; sentiens te ex infirmitate fortem, ex casu stabilem, cautam ex periculo, ex infelicitate felicem. Quocirca iterum adhuc et iterum usque ad nauseam replicabo, ut assidue cogites, quanta tulerit tantus pro te tantilla et tam perdita, sanguinem et mortem suam ponens pretium tuum, cum sit sanguis ejus impretiabilis, et mors ejus aestimationis non recipiat modum.

78. Illud etiam super omnia cavere te oportet, ut non arroganter de ipsius effusa liberalitate praesumas, sed continue recolas, qualiter in lupanari opprobrio prostitutam, ab immunditiis sanguine suo 0622A laverit, amaverit, integritati restituerit. Amor enim ipsius violata integrare, non violare integra consuevit. Licet autem factem suam non videas, ipsum tamen tibi praesentem non dubites. Vide ergo ne aliqua indecentia tui, oculos praesentis offendas, ut scias indubitanter quod qui te dilexit turpem, plenius te diligit speciosam. Induere ergo, quaeso, veste innocentiae, orna te quasi veste polymita, varietate virtutum, et qui te fidei annulo subarrhavit, in te odorare laetetur aromata gratiarum, Dilige, quaeso, tota anima Dominum Deum tuum, sponsum tuum, vitam tuam, solatium tuum, consilium tuum, auxilium et refugium tuum. Denique illum dilige, qui tibi est quidquid amabile aut optabile esse potest: dilige eum caste, devote et sancte, non verbo, non 0622B lingua, sed opere et veritate. Quaere in amore tuo non quae tua sunt, sed quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), Sic enim diligere propheta nos docebat, cum diceret: Confitemini Domino quoniam bonus; quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CVI, 1). De illo autem qui quaerit quae sua sunt, scriptum est: Confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19).

79. Sic ergo te totam jactes in eum, sic amando tota transeas in amatum, ut tui oblita, factaque apud te ipsam tanquam vas perditum, vivas in ipso, et in te ipsa deficias, ut possis dicere cum propheta: Defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 26). Domine Deus, tibi dixit cor meum, Exquisivit te facies mea (Psal. XXVI, 8). Sed quando fiet hoc, Deus? quando 0622C venies, anima mea, et apparebis ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) quando sinistra in dexteram convertetur? quando sponsus te exhibebit, non habentem maculam neque rugam? (Ephes. V, 27.) Cum fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5), cum templum sanctum, quod tu es (I Cor. III, 17), ornabitur cortinis aureis (II Paral. IV), cum majestate replebitur omnis terra (Psal. LXXI, 19), cum tibi exsultanti in conspectu Dei, et delectanti in laetitia (Psal. LXVII, 4) ministrabit transiens (Luc. XII, 37), dico ab illa specie corporali, quam suis exhibuit Apostolis, ad illam gloriae speciem, in qua est coaequalis et cooaeternus, coomnipotens Deo Patri. Te itaque in spe et exsultatione futurorum jugiter exerceas 0622D votis ac desideriis, ac de perceptione praesentium semper sit apud te gratiarum actio, et vox laudis (Isa. XII, 3).

418 CAPUT XXIV. Quantopere cavendum, ne anima sit ingrata erga Deum sic diligentem.

80. Usquequo dormies, anima mea, usquequo dormitabis, ut vel brevis hora otiosa subrepat, in qua non habeas memoriam Filii Dei, pro tua miseria, et pro sua misericordia crucifixi? Unicuique molestissimum videretur, si compari suo magnum impendisset obsequium, et ipsum super beneficii exhibitione inveniret ingratum. Quid ergo faciet Dominus majestatis, si nos, qui cinis et pulvis sumus, tantae misericordiae invenerit ingratos? Quemadmodum pater 0623A miseretur filiorum, misertus est nostri (Psal. CII, 13). Si enim aliquem indurat, judicat, et condemnat, ab eo non est, sed a nobis. Licet enim cui vult misereatur, et quem vult induret (Rom. IX, 18): ipse tamen, cui proprium est misereri semper et parcere, et suas misericordias coronat in nobis, et malitias nostras punit. Ipse nimirum Pater misericordiarum per prophetam loquitur: Nunquid voluntatis meae est mors impii, et non magis ut convertatur et vivat? (Ezech. XVIII, 23.)

81. Recole, recole, quod Deus Dei unigenitus pro salute tua inclinavit coelos et descendit (Psal. XVII, 10), et ut te de luto faecis erueret, quodam artificio ineffabili, manendo quod erat, usque ad livores et vulnera passionis, se a sua majestate deposuit. Moyses 0623B quidem Aethiopissam duxit (Num. XII, 1): sed in ea pellis nigredinem non mutavit. Te filius Dei Christus Jesus reperit, multiplici peccatorum turpitudine denigratam: lacrymis suis et baptismo suo tandem et cruoris unda te lavit, et te sibi exhibuit gloriosam (Ephes. V, 27). Scis, nec ambigere debes, quantum sponso tuo sis inferior genere, specie, dignitate. Unde igitur tibi tantus et tam ineffabilis honor, quod te Deus sibi in sponsam dignatus est eligere, per quem omnia facta sunt (Joan. I, 3), qui habet potestatem vitae tuae et mortis, rex coeli et terrae, splendor et imago substantiae Patris, in quem desiderant Angeli prospicere (I Petr. I, 12); cujus pulchritudinem sol et luna mirantur; creator et rector universitatis, Angelorum et Archangelorum desiderium, 0623C Deus gloriae et Dominus majestatis? Unde hoc tibi, quod te recipit sociam gloriae, consortem regni, participem thalami? Quem cum tetigeris, casta es; cum cognoveris, docta es; cum videris, beata; cum frui poteris, gloriosa. Fac igitur ut confidat in te cor viri tui (Prov. XXXI, 11); obliviscere populum tuum (Psal. XLIV, 11), nec mentem tuam declines ab eo vel etiam ad momentum. Stat angelus Domini qui secet te mediam (Dan. XIII, 55), si alium amatorem receperis, si erga eum tepuerit amor tuus, si te in modico indevotam exhibueris vel ingratam. Recole quanta tibi fecerit Deus: attraxit te, ad domum gloriae suae te provecturus, quae non audebas de scabello pedum ejus, aut de venia cogitare.

CAPUT XXV. Quomodo Deus diligendus.0623D

82. Quam affectuose, quam sincere, quam suaviter, quam dulciter Deum diligere tenearis; Dominus per Moysen docet dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis (Deut. VI, 5). Hoc Dei praeceptum exactissimam observantiae necessitatem sibi habet implicitam. Potest enim aliquis se excusare, quod vigilare et laborare idoneus non sit. Sed excusare se nullus potest, quod amare non possit. De virginitate datur consilium, non praeceptum. Qui potest, inquit Dominus, capere, capiat (Matth. XIX, 12); et Apostolus, De virginibus quidem praeceptum non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). 0624A Charitas autem a Deo praecipitur fortiter et obnixe, et sub interminatione poenali cordibus humanis indicitur. Mandavit equidem hoc mandatum Dominus custodiri nimis, et ut ipsum in cordibus nostris altius quam clavum infigeret, velut crebros ictus saepius inculcavit, prius ut diligeremus ex toto corde, postea subjungit, quod tota anima; deinde adjecit, quod ex tota virtute nostra. Vere clavus aut stimulus est hoc praeceptum. Nam sicut Salomon dicit, Verba sapientis stimuli sunt, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Nonne plus quam stimulus est aut clavus 419 sermo Dei vivus, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti? (Hebr. IV, 12.) Sane duritia cordis nostri hanc exigebat inculcationis instantiam, ut hoc praeceptum ad nostrorum cordium 0624B interiora transiret, sicut duro stipiti clavus crebra infixione infigitur, donec etiam interius adigatur. Expediebat ergo nobis, quorum corda mundanus amor infecerat, et interiores latebras animae obtinebat, ut ejiceretur de omnibus cordis medullis, ut etiam princeps hujus mundi ejiceretur foras (Joan. XII, 31), exsulans a corde nostro, ut in Deo maneret, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). Sed quis totum cor suum habere confidat, cum de corde suo conqueratur propheta et dicat: Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me? (Psal. XXXIX, 13.) Et iterum sui cordis reparationi congratulans: Invenit, inquit, servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac (II Reg. VII, 27).

83. Saepe in libro experientiae legimus, quomodo 0624C a corde nostro relinquimur. Nunc est nobiscum, nunc alibi: nunc avolat, nunc recurrit; in sola lubricitate manens, in nulla unquam sui soliditate consistit. Quomodo igitur diligam toto corde, quae a toto corde meo excidi al. incidor>? aut quomodo totum cor meum valeo habere, nisi Deus ipsum fecerit meum? Nihil equidem de corde meo habiturus sum nisi quantum Deus de ipso fecerit meum. Porro si omnes affectus et intentiones et motus cordis mei, Deo adjuvante, in ipsum dirigerem, fixumque in eo immobili devotione tenerem, insuper et medullas animae ille coelestis ignis accenderet, de quo propheta commemorat, Ignem misit Dominus in ossibus meis, et erudivit me (Thren. I, 13); liberum forsitan mihi 0624D esset toto corde diligere. Nunc autem imperfectum meum videant oculi mei (Psal. CXXXVIII, 16), ut si quantum debemus non datur nobis diligere; saltem quantum possumus diligamus. Si recolamus beneficia Dei; non ea tantum in quibus per carnis dispensationem visitavit nos oriens ex alto; sed quotidiana et fere continua, quibus nos in angustia et afflictione spiritus constitutos, Pater misericordiarum assidue consolatur; quis ei unum pro mille respondere aut rependere possit, qui tot miserationibus tot miserationes inculcans et ingerens, et in omnibus nobiscum magna faciens, tam crebris munificentiis obruit nos et confundit? Ut ergo cor nostrum totum in gratiam suae dilectionis alliciat, ut ab amore mundi prorsus nos avellat, cum amicus mundi sit inimicus ipsius 0625A (Jac. IV, 4), et hoc doceat nos sacra eruditio, cor nostrum ad amorem suum paterna lenitate invitat. Quod enim praecipimur Deum diligere ex toto corde nostro, ex tota anima, ex tota mente, perinde est ac si nos instruat Deus diligere se dulciter, prudenter, et fortiter.

CAPUT XXVI. Christus maxime ob passionem suam diligendus est.

84. Et quid dulcius, quam jugis recordatio dispensationis ejus, per quam apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei? (Tit. III, 4.) Super omnia, Christe Jesu, passio tua te nobis amabilem facit: ipsa propitiata est omnibus iniquitatibus nostris (Psal. CII, 3). Effusione enim sanguinis sine culpa, omnium culparum chirographa sunt deleta. Gratias 0625B tuae cruci, Jesu. Ipsa enim omnes cruciatus nostros evacuat. Gratias clavis, gratias lanceae referamus, quae nobis aperuit viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto (Luc, I, 78). O quam horrenda et insatiabilis est plaga praevaricationis nostrae, pro qua Filium Dei oportebat tot dura opprobria, tot et tam dura vulnera sustinere! Clamabat sanguis Abel ultionem de terra. Clamabat sanguis Naboth. Clamabat sanguis omnium justorum qui effusus fuerat super terram (Matth. XXIII, 35), dicentium, Vindica, Domine, sanguinem nostrum, qui effusus est super terram (Apoc. VI, 10). Solus sanguis Christi clamabat reconciliationem et redemptionem populi sui. Clamabat mors ejus defunctis ad vitam; peccatoribus, ad indulgentiam; captivis, ad liberationem; perditis, 0625C ad salutem. Ipse jugiter interpellat ad Patrem, ut pretium sui sanguinis, et merces obedientiae quam Patri exhibuit, pro peccatoribus in redemptionem poenitentium convertatur. Teste quidem Apostolo, Deus Filium suum nobis propitiatorem constituit per fidem in sanguine suo (Rom. III, 25). Apostolus clausulam hanc, scilicet per fidem, 420 circumspectissime posuit. Si enim fidem et fiduciam tuam jactes in livores et vulnera crucifixi, et in tuae salutis usum convertas memoriam Dominicae passionis, erit sanguis ipsius pretium tuae redemptionis, mors ejus tibi convertetur ad vitam, suus dolor in gaudium tuum, suae angustiae in tuas delicias, in tuum honorem sua opprobria, et ut multiplicato fervore 0625D gratiae tuae obtineas salutem, quam operatus est in medio terrae, tibi cedet in jucunditates aeternas ipsius supplicium temporale.

85. O fons misericordiae Jesu, quem ad te diligendum non moveat, quod inter opprobria exprobrantium, inter mortis angustias, tuarum miseriarum oblitus, sed tuarum misericordiarum memor, tam pie, tam opportune, ad Patrem pro tuis crucifixoribus interpellas? Nam extensione et transfixione corporis tui, cum jam figura tua in odium verteretur; in ipsa hora incensi, cum jam virtus holocausti coelos aperiret, concuteret terram, et inferos spoliaret, tu summus Pontifex introiens cum sanguine in sancta sanctorum (Hebr. IX, 12), exaudiendus pro tua reverentia (Ib. V, 7.) clamabas, Pater, ignosce 0626A illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quam dulcis erit diligentibus se, qui odientes et occidentes, se, tanta et tam indebita, tam gratuita et tam stupenda benignitate praevenit!

CAPUT XXVII. Amorem debere esse prudentem et constantem.

86. Quia tamen cordis amor totus est in affectu, ne sit nimium praeceps, expedit ut sapientia et discretione regatur. Praecipimur ergo Deum tota anima, id est sapienter, diligere. Anima enim sedes est sapientiae. Diligebat enim Petrus Dominum dulciter, sed non prudenter, quia carnaliter. Amor enim cordis plurimum ad carnales affectus accedit; ideoque ipsum mori prohibebat: quia non sapienter, sed dulciter, non discrete, sed temere diligebat. 0626B Quia etiam dulciter discipuli, sed imprudenter amabant, dictum est eis, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); ac si diceret, Si diligeretis me prudenter, desiderabilis esset vobis ascensus meus ad Patrem; quia naturam humanitatis vestrae mecum defero, in Patris gloria collocandam.

87. Tertius amor zelo fidei et quodam affectionis fervore firmatur, cum homini mentem suam ad Deum diligendum tota interiori virtute consolidat, atque ad dura et dira toleranda pro Christo se in desiderio coelestium et temporalium contemptu constanter fortiterque conquadrat. Quia vero non diligebat Petrus ita prudenter ut debebat, licet affectuose diligeret, increpatus a Domino vocatus est 0626C satanas, eo quod adversaretur omnium redemptioni, quam Christus in sui corporis passione disponebat (Marc. VIII, 31-33). In quo etiam patet tunc dilexisse imprudenter, cum sola carnis affectione inductus, propriam salutem et Christi gloriam retardaret. Sed nec dulciter, nec prudenter, nec fortiter diligebat, ubi negavit ad vocem ancillae, qui se non negaturum etiam pro periculo mortis evitando promiserat. Porro ut hic triplex amor purgaretur et firmaretur in Petro, ter, sicut credimus, etiam interrogatus est a Christo: Petre, amas me (Joan. XXI, 15-17)? ut qui in hoc triplici amore inventus est minus habens, imperfectum suum triplici confessione redimeret et suppleret. Sic in ministerio dispensationis amandus est dulciter, et ne de redemptionis 0626D nostrae beneficio nimium praesumamus, aut in aliquo diffidamus, diligendus est prudenter. Habita vero consideratione ad potentiam et gloriam resurrectionis, per quam fortiter de potestate tenebrarum nos eripuit, nobisque portas gloriae aperuit, amandus est fortiter et constanter.

CAPUT XXVIII. Deum etiam in promissis diligi debere.

88. Denique cum ex toto corde diligendus est Deus in beneficiis suis, sicut in superiori praestruximus, simili modo ex tota anima eum in suis promissis amare tenemur. Ille quidem, qui veritas, qui salvare nos vult, et scit, et potest, promittit nobis requiem a labore, securitatem 421 a timore, gaudium a 0627A moerore, resurrectionem a morte, vitam aeternam a transitu hujus vitae: promittit regnum coelorum, refectionem in mensa Patris: promittit quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, sicut paravit diligentibus se (I Cor. II, 9). Promittit insuper et seipsum: Juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis (Luc. I, 73). In omnibus promissionibus, quae omne desiderium superant, tota animae possibilitate curramus. Licet enim sine modo debeat esse ad hoc hominis desiderium; tamen ex defectu hominis recipit in se modum. Quod si desiderium tamen ex defectu circa promissiones Dei modum excedat; non habet hic excessus excessum, et est impatientia commendabilis, cum spes quae differtur, affligit animam (Prov. XIII, 12). Amor 0627B ex desiderio juge recipit incrementum. David dilationem hanc impatientissime ferens: Quemadmodum, inquit, desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2). Apostolus etiam patientiae impatiens: Coarctor, inquit, e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo: multo enim melius. Permanere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Sponsa etiam desiderio Sponsi ardenter et impatienter exaestuans, atque coelestium virtutum sanctorumque precibus suos commendans affectus: Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum, nuntiate ei quia amore langueo (Cant. V, 8). Et notandum quod amor qui procedit ex desiderio promissorum, proprius est animae. Nam in sanctorum 0627C desideriis haec affectio animae frequenter exprimitur, ut illud est, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3): et item, Sitivit anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 3): et alibi propheta, Nomen tuum, Domine, et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in praecordiis meis (Isa. XXVI, 8, 9).

CAPUT XXIX. Deum diligendum in suis judiciis.

89. Sicut autem ex beneficiis Dei procedit affectio, qua Deum toto corde diligimus; ex promissionibus vero Dei desiderium surgit, quo mediante Deum tota anima affectamus: sic ex judiciis Dei causam et judicium habet amor, quo Deum tota virtute, 0627D totisque viribus, id est fortiter et constanter, amamus. Est autem judicium Dei desiderabile, juxta illud: Aspice in me et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum (Psal. CXVIII, 132). Et est judicium terribile, de quo dicitur: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine (Psal. CXLII, 2). Ex hoc horrendo judicio nemo Deum diligit, aut se ipsum. Deus itaque justissimo judicio suo quibusdam hic miseretur, non miserturus in futuro; quosdam autem flagellat tanquam iratus, ut ira et flagella ipsius afflictis in gloriam convertantur. Dimittit illos secundum desideria cordis ipsorum, ut eant in adinventionibus suis (Psal. LXXX, 13), ut iniquitatem iniquitati apponant (Psal. LXVIII, 28); ut qui in sordibus sunt plus sordescant (Apoc. XXII, 11). De 0628A hac misericordia et ira propheta loquitur dicens, Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini (Psal. CVI, 43)? et idem, Quis novit potestatem irae tuae, aut quis poterit prae timore tuo iram tuam dinumerare? (Psal. LXXXIX, 11, 12.) O quam magnificata sunt opera tua, Deus! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI, 6, 7). Propterea prosperitas stultorum perdet eos (Prov. I, 32.)

90. Quod si a Deo corrigantur, neque mundantur, neque emendantur: sed est emundatio eis suae destructionis occasio, juxta illud, Destruxisti eos ab emundatione (Psal. LXXXVIII, 45). Isti inter flagella Dei murmurant et blasphemant, et poenis praesentibus poenas gehennales accumulant. Sancti vero 0628B Domini inter flagella, et flagella ipsius diligunt propter Deum: gratias etiam agunt Deo de judiciis ejus, se accusantes et cum propheta dicentes, Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi; sed da gloriam nomini tuo (Dan. III, et Jerem. XIV). Talibus convenit illud propheticum: Exsultaverunt filii Judae propter judicia tua, Domine (Psal. XCVI, 8). Sunt qui non solum judicia Dei sustinent patienter, sed ipsi se ipsos judicant, et manum adjuvant flagellantis: accusant se, testificantur contra se, se ipsos judicant, et propriae sunt exsecutores sententiae.

91. Judicium Dei operatur patientiam in afflictis. Tribulatio 422 enim patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit 0628C (Rom. V, 3-5). Quando enim esset confusio, ubi est quod omnem spem et omnem fiduciam transcendit, aeternae scilicet gloriae certitudo? Sub hac exspectatione propheta dicebat, Domine, in judiciis tuis supersperavi (Psal. CXVIII, 43): et idem, Judicia Domini vera, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 10, 11). Cur ergo timebo in die mala (Psal. XLVIII, 6)! Consultius est hic puniri, hic uri, hic nos accusando et judicando torqueri, quam incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31), et in die tremenda, damnationis aeternae supplicium a terribili et inexorabili judice exspectare.

CAPUT XXX. Deum diligi debere in suis mandatis.0628D

92. Deus tota mente diligendus est in suis mandatis. Vult enim Deus, ut tota mens hominis ita inclinet se ad obediendum, ut omnes sensus et affectiones suas impendat observantiae mandatorum coelestium. Obedire siquidem Deo, est voluntati ejus per omnia consentire, et sic obediendo vivere; quia vita est in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6). Cum autem voluntas Dei exprimatur in mandatis ipsius, nec Deum quis possit diligere nisi ejus diligat voluntatem, constat Deum neminem posse diligere, nisi diligat mandata ejus. Est denique probatio dilectionis ex mandatis Dei, si in eis meditemur, si secundum ea operemur, si in eorum exercitio versemur. Quod insinuans propheta, Meditabor, inquit, 0629A in mandatis tuis, quae dilexi. Ecce sollicita meditatio. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi. Ecce diligens operatio. Et exercebor in justificationibus tuis (Psal. CXVIII, 47, 48). Ecce justificans exercitatio. De meditatione scriptum est: Quae praecepit Deus tibi, haec cogita semper (Eccli. III, 22). Cogitentur siquidem mandata Dei, quam sancta, quam honesta sint, quam dulcia, et quam salubria, quam jucunda, quam fidelia, et confirmata in saeculum saeculi (Psal. CX, 8). In elevatione manuum sancta operatio designatur, cui justus libenter insistit. Certus est enim quod meritis ejus aeterna retributio exuberantissime respondebit. Jugis vero exercitatio luctam sibi habet annexam, laboremque continuum. Justus autem pugnat ut coronetur, recepturus ab 0629B eo requiem pro labore, qui fingit laborem in praecepto (Psal. XCIII, 20).

93. Est itaque probatio charitatis utrum vera sit, si homo mandata Dei dilexerit; si ei meditatione et operatione al. oratione> et operum exercitatione servierit, cui servire regnare est. Mandatorum siquidem obedientia nullius est meriti, nisi ex charitate procedat. Quia enim annexae sunt obedientia et charitas; ideo qui non diligit, nec mandata custodit. Audi eum qui veritas est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Joan. XIV, 23). Et adjungit manifeste insinuans, quod si quis diligit, obedit: si non obedit, non diligit. Vera sane obedientia est vera observantia mandatorum Dei. Propterea semper obedientia inseparabiliter charitati adhaeret, propter 0629C quod scriptum est: Qui offendit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10). Quod in uno mandatorum breviter exponi potest, ut de similibus censura similis habeatur. Huic mandato, Non occides (Exod. XX, 13), ille qui non diligit et non occidit, mandatum quidem ad litteram facit, sed non facit ad meritum mandati; quia non diligit. Legem enim facere, non est verba legis exterius sequi, sed mente et intentione obedienter implere. Quia ergo non est sincera obedientia, quae ex vera dilectione non fit; non dicitur obedire, qui non diligit, licet non occidat, eo quod legem opere tantum, et non intentione pura custodiat. Charitas siquidem patiens est, benigna est, in quibus obedientia commendatur. Non 0629D agit perperam, quia nihil contra conscientiam suam facit. Non inflatur de beneficiis Dei. Non est ambitiosa, quia omnem respuit dominatum. Non quaerit quae sua sunt, sed quae Christi vel sui proximi: imo etiam ablata non repetit. Non irritatur, Ad iracundiam subaudi. Non cogitat malum, ut malum pro malo reddat. Non gaudet super iniquitate, subintellige Alterius: ejus enim iniquitas nulla est. Omnia suffert patienter, omnia credit, omnia sperat, dicta vel promissa a Deo. Omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7), obediendo humiliter.

423 94. Qui ergo ex charitate obedit, legem mandatorum Dei adimplet, quam sine charitate omnino aliquis implere non potest. Ideo ipsa est finis legis (I Tim. I, 5), mandatorum impletio, et terminus 0630A perfectae consummationis. Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). Haec est testimonium conscientiae nostrae. Haec est gloria nobis proveniens a Spiritu veritatis: Spiritus enim veritatis perhibet testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16), regenerati in spem vitae per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (I Petr. I, 3). Quam regenerationem Joannes evangelista insinuans dicit: Scimus quia qui natus est ex Deo non peccat; quia coelestis generatio, innovatio scilicet charitatis, eum servat (I Joan. V, 9), per quam praevidit eum Deus fieri conformem imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Nam etsi David proditioni adulterium homicidiumque adjecerit; licet septem daemonibus Maria Magdalena laboraverit; 0630B licet Petrus culpam apostasiae incurrerit; non est tamen qui eos de manu Domini erueret. Charitas vitae innovatio est, per quam crucifigitur et exterminatur in nobis vetus homo, terrenus, animalis et carnalis; sic ambitiones et concupiscentiae, mala opera, prava desideria, charitate omnia nova faciente, evanescunt. Nunc autem, si qua nova creatura est, in ipsa vetera transierunt (II Cor. V, 17).

CAPUT XXXI. Quibus indiciis praesentia Dei in anima deprehendatur.

95. Se ergo in affectibus istis provida circumspectione anima rationalis exerceat; sentiat de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis sui (Sap. I, 1), seque cellam vinariam, ignisque divini receptaculum tanta vigilantia studeat exhibere, ut in die bona Domini, 0630C et in hora beneplaciti ejus, cum audierit vocem spiritus, et velut sibilum aurae tenuis sanctum susurrium, offerat affectionem puram, fidelemque intelligentiam, ut spirituales fructus quasi de ligno vitae colligere mereatur. Sunt autem fructus spiritus, teste Apostolo, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, benignitas, temperantia, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, castitas (Galat. V, 22, 23). O felix anima, si benevolentiam, inspirationem gratiae coelestis, suamque circa te praesentiam tibi certis liceat indiciis experiri. Tanget enim te quaedam in ipsius recordatione suavitas, afficiens nova et inexperta dulcedine, ut quasi abstracta, et quasi a te prorsus aliena exsultes quadam amoenitate coelesti. 0630D Faciunt autem suae praesentiae fidem, quod omnes tui sensus hilarescunt, serenatur intelligentia tua, desideria incalescunt, gestis et aspiras in amplexus illius quem tenere te sentis, et vereris ne elabatur; et ideo non quantum vis, sed quantum potes, ipsum quodam delectabili nexu intimae charitatis astringis.

96. Iste est, o anima, dilectus tuus invisibiliter et incomprehensibiliter, misericorditer et dignanter accedens, ut excitet te, ut se tibi inspiret, in sinu tui amoris tibi se insinuet, ut tuum accendat desiderium, et illuminet interiores oculos, ut inflammet affectum. Sic primitias, non plenitudinem suae dilectionis, non ad satietatem, sed ad degustationem tibi exhibet; ut tali experientia probes quam dulcem, 0631A quam suavem, quam jucundum, quam delectabilem se tibi praebeat, cum apparuerit gloria ejus; cum eum videris revelatum facie, coronatum diademate Patris sui, quem nunc adoras coronatum diademate matris suae gloriosae virginis Mariae. Haec est ebrietas sobria tantum. Unde Apostolus: Sive vivimus, sive morimur (Rom. XIV, 8), Deo sobrii sumus. Haec sobria ebrietas vino charitatis efficitur, sicut sponsus in Cantico amoris insinuat dicens: Comedite, amici, bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1). In vita primum panem lacrymarum in sudore vultus sui comedit anima militans Deo; post exitum hujus vitae non pascitur pane doloris: quia jam non erit dolor, neque luctus, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI, 4); sed amatorio poculo reficietur 0631B et inebriabitur, juxta illud, Et calix meus inebrians, quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! De hoc etiam calice credo Isaiam dixisse: Ad te quoque, filia Edom, veniet calix, et inebriaberis (Thren. IV, 21). Inebriatur ergo ab ubertate domus Dei (Psal. XXXV, 9), bibens vinum merum et novum in regno Patris Christi. Interim autem bibit vinum suum cum lacrymis in mensura, 424 donec Rex introducat eam in cellam vinariam, ut ipsam sibi cellam efficiat, et ordinet in ea charitatem (Cant. II, 4). Illa siquidem nunc diligens, sed non dilectionis fructum percipiens, et in solis affectibus se exercens, modo dicit, Vulnerata charitate ego sum: et ad Angelos et ad sanctos loquitur dicens: Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum, dicite ei quia amore langueo (Ibid. V, 8).

CAPUT XXXII. Qua ratione amor sit languor.0631C

97. Mirum tamen est quomodo amor sive charitas languor sit sponsae vel animae, cum charitas operiat multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8); et cum Maria Magdalena, quia multum dilexit, ab infestatione septem daemoniorum, id est septem criminalium languore, sanata sit (Luc. VII, 47). Porro amor languor est, dum amans desiderii dilatione torquetur, dum sponsi suspirat amplexus. Sed qui sanat omnes infirmitates tuas (Psal. CII, 3), anima mea, tuum languorem sui fruitione curabit, quando se tibi ad habendum, ad videndum, ad fruendum, facie revelata praestabit, et nunquam de caetero separaberis 0631D ab osculo et amplexu illius. Gaudebit equidem sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus (Isa. LXII, 5). Tunc languoris angustiam fructus amoris excludet. Languor enim excidet, sed non amor; quia charitas nunquam excidet (I Cor. XIII, 8). Amor igitur nunc languor est, dum cruciatur desiderio vivendi erit autem satietas, quando jucundabitur usu desiderii. Utendi enim desiderium tantum distat ab usu desiderii, quantum appetitus a plenitudine voti, et quantum fames a satietate.

98. Interim ergo graviter infirmatur, et languore afficitur, dum opem ferat illi super lectum doloris ejus. Vox autem languentis et plangentis est: Stipate me malis, fulcite me floribus, quia amore langueo (Cant. II, 5). Initia siquidem virtutum flores 0632A»> sunt, atque fructus honoris et honestatis (Eccli. XXIV, 23). Mala vero maturiora patientiae sunt exercitia et exempla. Stipatur itaque anima, dum temporis praeteriti fructus percipit, convertens in utilitatem propriam Christi flagella, opprobria, et dolores, et caetera quae passus est, usque ad ignominiam crucis. Et haec omnia transierunt. Christus enim jam non moritur (Rom. VI, 9). Fructum tamen quotidianum de ipsius passione colligimus. Fulcitur sponsa floribus, quos naturae humanae innovatio de Christi resurrectione produxit. Hiems enim transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Ille nimirum qui dicit, Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. I, 11, 12, 1), terram carnis nostrae, quae sub maledicto veteri spinas et tribulos germinabat 0632B (Gen. III, 18), surgens a mortuis reflorescere fecit, et in novae regenerationis infantiam nos reduxit. His malis et his floribus stipanda et fulcienda est, ut ea quam habet ad Dominum non torpescat affectio, donec recepta in amplexus sponsi dicat. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Quidquid enim in primo sponsi adventu de illius sinistra nunc recipit, comparatione gloriae, quam in amplexu dexterae receptura est, modicum reputabit, sicut scriptum est: In sinistra ejus divitiae et gloria, et in dextera ejus longitudo vitae (Prov. III, 16).

CAPUT XXXIII. Dimensiones charitatis.

99. Sane Deus sicut nunc imperfecte et ex parte 0632C cognoscitur, sic etiam imperfecte diligitur. Cognitio enim quam de Deo in praesenti habemus, si comparetur ad notitiam patriae, quando revelata facie videbimus Deum, quando videbitur in gloria sua, quando ostendet faciem suam; sicut ingressus lucis matutinae per tenuissimam rimam, si ad meridianum splendorem conferatur, quando sol lucet in virtute sua; sic est dilectio Dei, quae in hac peregrinatione habetur, quasi scintilla ignis exigua, ad magnum illius amoris ignem, quo justi cum Seraphim in illa superna Jerusalem igne charitatis ardebunt. Nunc enim est ignis in Sion: tunc vero caminus erit in Jerusalem (Isa. XXXI, 9). Cum autem in amore Dei erga nos sint, teste Apostolo, longitudo, latitudo, sublimitas et 0632D profundum (Ephes. III, 18), charitati divinae humana dileetio pro suae insufficientiae modulo 425 non se coaptat. Deus equidem non superficialiter diligit nos, non simulatorie, non mediocriter: sed plene, sed sincere, sed medullitus, ut et nos comprehendere possimus cum omnibus sanctis, quae sint tantae charitatis altitudo, latitudo et profundum. Altitudo est excellentia gloriae, quam praeparavit Deus diligentibus se, cujus aestimatio in cor hominis non ascendit. Profunditas ejus, inclinatio majestatis a Patris coaequalitate, exinanitio Filii usque ad formam servi, et usque ad mortem et ignominiam crucifixi. Longitudo ejus est sine initio, et sine fine. Dilectio enim ejus nec incipit, nec desinit, qui ante mundi constitutionem elegit nos in dilecto Filio suo (Ephes. I, 4); 0633A et, sicut scriptum est, Misericordia ejus ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum (Psal. CII, 17). Altitudo ejus est ampla, et extensa, et diffusa in omnem benevolentiae modum. Ipse enim vult omnes homines salvos fieri per ipsum (I Tim. II, 4). Proprio enim Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ipsumque nobis donans, teste Apostolo, nobis donavit omnia in eo (Rom. VIII, 32).

100. Sic etiam pari vicissitudine charitas hominis se divinae charitati conformi divisione coaptat. Alta est, dum aeterna et caelestia contemplatur. Profunda est, dum ab homine propter Deum vilitas et abjectio affectatur. Longa est, dum finaliter perseverat. Fides enim et spes atque scientia, et caetera evacuabuntur; charitas autem nunquam excidet (I Cor. 0633B XIII, 8). Lata est, quia laeta est, quando in delectatione justitiae cor hominis dilatatur. Lata est, cum extenderit se non solum ad Deum et proximum; sed etiam amore pio amplectitur inimicum. Lata est, cujus mandatum latum est, dicente propheta: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). O lata et dilatans charitas, quam magna est domus tua, et ingens locus possessionis tuae! (Baruch III, 24.) cujus latitudinem et longitudinem, et altitudinem et profundum comprehendunt sancti, ut et nos in eadem sagena charitatis possimus pariter comprehendi. Dilatat itaque charitas in sanctis tentorium suum, ut si Deum et proximum dilexerimus, recipiamur in communi exsultatione sanctorum.

0633C 101. Quocirca non angustemur in visceribus nostris, non coarctemur intra limites quantulaecunque laetitiae nostrae: credamus in Spiritum sanctum, sanctam catholicam Ecclesiam, sanctorum communionem, ut imperfectum nostrum videant oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16), Jesu, et in beneplacito tuo, sanctorum communione, nostra insufficentia suppleatur. Si enim in sanctis dilexerimus Deum, et ipsi pro suorum exigentia meritorum nobis communicabunt beatitudinem apud Deum. Ubi enim in medio diligentium sederit Deus omnia in omnibus, necesse est ut affectus communes gaudiorum communio comitetur. Non solum itaque proximi, sed tota Christi beatitudo, communione amoris et exsultationis, atque 0633D alieni participatione gaudii, nostra erit. Quod ergo minus beatitudinis in me habiturus sum, de beatitudine aliena supplebo. Bonum enim quod in Deo vel in proximo diligam, diligendo faciam meum; ut perfectio gaudii alieni meum suppleat defectum. Vis ut familiari exemplo rei hujus faciam fidem? Videt mater filium suum, quem super omnia diligit, regali unctione ac diademate imperiali sceptroque et infulis augustalibus insignitum; quanta est matris dilectio, tanta est exsultatio ejus, et filii honorem et gaudium, atque populares applausus, omniumque congratulationem sibi mater appropriat: sic in terra viventium unusquisque beneficio charitatis omnium beatitudini coexsultat.

102. O communio charitatis, o dulcedo amoris, o 0634A securitas, o requies, o sabbatum delicatum, o aeternae felicitatis introitus, quam pretiosiorem omnibus thesauris, desiderabiliorem omnibus divitiis, elegantiorem omnibus regnis operatur charitas de puro corde, et bona conscientia, et fide non ficta! (I Tim. I, 3.) Quis mihi dabit hoc amatorio poculo inebriari, hoc lethargo sopiri, ut totus a corde meo mortuus, totus a me translatus in amorem Dei et proximi, inter has duas sortes, in pace in id ipsum dormiam et requiescam? (Psal. IV, 9.) Quis me sanctae illi communioni adscribet, ubi jucunditas Angelorum transfunditur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, eritque Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ut sit ipse universis diligentibus eum amor, vita, pax, 426 gaudium, quies, claritas, securitas, et jubilatio, 0634B satietas omnium desideriorum, aeterna et consummata gloriae beatitudo. Amen.

CAPUT XXXIV. Animae Deum amantis et anhelantis continua suspiria.

103. In persona diligentis et suspirantis et desiderantis animae dicit Jeremias: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Duo sunt genera compunctionis principaliter; quia Deum sitiens anima prius timore compungitur, postea amore. Prius enim se in lacrymis afficit. Quia dum multitudinem malorum suorum cogitat, pro his perpeti aeterna supplicia pertimescit. Cum vero longo fuerit moerore doloris consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur: et quae 0634C prius flebat, ne duceretur ad supplicium, postea amarissime flet, quia incolatum suum in hac vita videt prolongatum. Nonne haec est mutatio dexterae Excelsi? (Psal. LXXVI, 11.) Et certe non est mirum si flet et dolet se esse in hoc exsilio, cum contemplatur qui et quales sint Angelorum chori pulcherrimi, quae illa societas bonorum spirituum, quae jucunditas aeternae visionis Dei: et septem alia quae illud dulce convivium perficiunt, et beatum faciunt; quae sunt loci amoenitas, ministrorum dignitas, pulchritudo discumbentium, multiplicitas ferculorum, convivarum securitas, jubili assiduitas, convivii aeternitas. Istis consideratis, amplius flet et dolet atque plangit, quod e tantis bonis deest, quam prius 0634D fleret cum aeterna tormenta metueret; sicque fit ut perfecta compunctio formidinis, trahat ad compunctionem dilectionis: quo cum perventum fuerit, potest clamare ex ardenti desiderio, et dicere, Fac, Domine, sponse mi Jesu Christe, me gustare per amorem, quod gusto aliquantulum per cognitionem. Fame amoris tui languet misera anima mea; refocilla eam, Jesu, et sanet eam dilectio tua, impinguet eam affectus tuus, impleat eam tuus amor mellifluus, et inebriet eam. Eia? vae animae te non quaerenti et te non amanti! vae illis, Domine, qui diligunt creaturas tuas pro te! Anima quae mundum diligit, peccato servit, et absque te nunquam quieta, neque secura erit. Unde Augustinus: «Fecisti me, Domine, ad te, et inquietum est cor meum, donec 0635A requiescat in te.» O dulcissime Jesu, quando te videbo? quando apparebo ante faciem tuam? (Psal. XLI, 3.) quando satiabor pulchritudine tua, in quem desiderant Angeli prospicere? (I Petr. I, 12.) O quam excelsus tu es, qui excelsior coelo es. Et tamen in tantum te humiliare dignatus es, quod animas humiles in habitaculum tibi elegisti. Ergo domum tuam decet sanctitudo (Psal. XCII, 5). Hujus tam gloriosi et tam dilecti hospitis possumus sic considerare utilitatem; quoniam mentis quam inhabitat, torpentia excitat, quia gallus est; inquieta frenat, quia magister est; frigida accendit, quia ignis est; accensa moderatur, quia unguentum est; emollit rigida, quia ratio est; fluxa restringit, quia medecina est. Est igitur manifestum, quia amor tuus non est otiosus; 0635B quia qui te diligit, non tepescit. Da mihi igitur, optime Jesu, te diligere, et indesinenter meditari de te. Odor tuus, pie Christe Domine, et sponse amantissime, suscitat mortuos, curat aegrotos. Fac me igitur, charissime Domine Jesu Christe, haec semper habere in memoria mea, et recordari amaritudinis aceti et fellis, quod tu, aeterna dulcedo, pro nobis gustasti in morte.

104. Consolamini, qui sub chlamyde voluntariae paupertatis nutrimini, qui lectos sericis tectos respuitis; quia vobiscum Deus in paupertate. Non cubat in deliciis splendidi cubilis. Non invenitur in terra suaviter viventium (Job XXVIII, 13). Vere delicata nimis, imo fatua et inhonesta esset sponsa, quae sponsum suum sapientem, pulcherrimum et delicatum 0635C videret recumbentem in loco humili super fenum, et ipso vidente fugeret, ac in loco voluptuoso se collocaret. Quid sponsus posset de tali credere, nisi quod vellet divortium sui et sponsi quaerere? Noli, anima mea, separationem quaerere, sed dic: Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Et nusquam mihi salus, nusquam jucunditas, neque perfecta requies, nisi in te, Jesu Christe 0636A sponse fidelissime. Si vis ut recedam a te, da mihi alium te, ut de te fugiam 427 ad te; alioquin non recedam a te. Pauper tecum, vilis tecum, et abjecta multo magis desiderio, quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Mora grata est mihi separari a te ad tempus propter te: sed mora nimis difficilis, aliquo tempore esse sine te; cum tamen tui ad haec misera caream, sine quo tamen esse non possum.

105. Surgam ergo et circuibo omnia loca quae potero: non dabo somnum oculis meis, nec requiem pedibus meis, donec inveniam quem diligit anima mea. Effundite lacrymas, oculi mei, et plorate, et nolite deficere, et nolite quiescere, donec illum inveniatis. Sed quid faciam, ut illum inveniam? quo 0636B me vertam? ad quem ibo? a quo consilium petam? quam interrogabo? quis mei miserebitur? quis me consolabitur? quis mihi indicabit quem diligit anima mea, ut requiescat? Circumspicio, si viderem illum, et non video. Vellem illum invenire, et non invenio. Me miseram! quid agam? quo enim abiit dilectus meus? Quaesivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. Heu! heu! quo abiit gaudium meum? ubi latet amor meus? ubi est dulcedo mea? cur dereliquisti me, salus mea? Heu mihi! Domine, heu! miserere animae meae! Recessisti, consolator vitae meae, nec valedixisti; mihi; et quid faciam? ubi te unicum bonum meum requiram? et quando te inveniam ego miserabilis? Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI, 3), nisi in te, dulcedo sancta mea. O 0636C Salvator meus, veniat, obsecro, tempus quando revelatis oculis inspiciam quem nunc a longe inclamo, apprehendam quem desidero, et amplectar, in abysso amoris tui totus absorbear. Nihil mihi, quaeso, sine te dulcescat, nil pretiosum arrideat mihi. Sed da mihi, bone Jesu, in te vivere, et pro amore tuo mori, qui pro me dignabaris amarae mortis subire tormentum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *