«Meditatio in passionem et resurrectionem Domini» — Auctor incertus

0741 MEDITATIO IN PASSIONEM ET RESURRECTIONEM DOMINI. NOTA.

Prodiit in priori editione ex codice eruditi viri Leonorii Foy, insignis ecclesiae Bellovacensis canonici, in quo sicut et in Victorino Parisiensi auctorem praefert S. Bernardum. Carolus Sacci, doctor Parisiensis saeculo decimo quinto, Bernardo tribuit librum de Passione et Resurrectione Domini, qui non alius ab isto videtur esse. Quanquam hunc non esse Bernardi satis arguit, praeter alia, stili dissimilitudo.

501 CAPUT I. De Christi ingressu triumphali in Jerusalem.0741A

1. Noli timere, filia Sion: ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, et sedens super pullum filium subjugalis (Joan. XII, 15). Veni, Domine Jesu, veni, desiderate cunctis gentibus, quia dormitavit anima mea prae taedio mortis tuae, et oculi mei languerunt prae inopia luminis tui. Orire, sol amabilis, ut exeat homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam, et operetur non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Noli timere, filia Sion. Timere pusillorum est. Ideo adhuc filia, quia times; id est, nondum Jerusalem, sed filia Sion, id est speculae. Ergo disce speculari. Noli timere, quia timor oculum turbat. Hilaris pupilla lucide speculatur. Fides 0741B pupilla est oculi tui. Quomodo pupilla oculi subtilissima est, et nisi impigre ac sollicite custodiatur a palpebris, levissimi ac tenuissimi pulveris tactu confunditur: sic acies fidei, nisi pervigilem semper habeat custodiam, nihil citius conturbatur. Sed noli timere, filia Sion: ecce Rex tuus venit tibi. Oritur tibi sol, qui te et custodiat et illuminet, et perducat te ubi pulvis non est. Venit tibi mansuetus. Qualis ipse est, talem te esse vult. Mansuesce jugum ejus portare, ut sedeat super te asinam suam, et pullum filium subjugalis. Et quae est haec asina? Ipsa quae caro vocatur et mulier et virago, quia de viro sumpta est. Et quis est pullus ejus? Masculus vir. Et quomodo pullus ejus est? Quia 0741C non prius quod spirituale, sed quod animale est; deinde id quod spirituale (I Cor. XV, 46). Sedet prius Rex mansuetus super asinam, postea super pullum. Prius caro domatur, ut jugo habilis sit: deinde nascitur pullus, et nutritur, et roboratur, ut sessorem suum portare possit. Et quare filius subjugalis? Quia sub viro est mulier, et mulieris caput est vir. Et tamen est filius subjugalis, quia per mulierem vir, sed in dolore pariet. Sedeat super utrumque Rex mansuetus, faciens pacem, ne haec sibi invicem adversentur.

2. Venit tibi, et tu non vadis ei. Egredere de terra carnis tuae, et de cognatione mentis tuae, et de domo, id est memoria, patris tui. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Hujus patris obliviscere, et tunc concupiscet Rex decorem tuum. Decor 0742A magnus est, si audis, et vides, et inclinas aurem tuam. Audis per obedientiam, vides per intelligentiam, inclinas aurem tuam per humilitatem. Hic decor, haec omnis gloria ab intus est in fimbriis aureis (Psal. XLIV, 11, 12, 14), hunc decorem tuum Rex mansuetus concupiscit. Egredere ergo de civitate; quia vidi, inquit, iniquitatem et contradictionem in civitate (Psal. LIV, 10). Egredere cum pueris Hebraeis, qui transeunt simpliciter in occursum Domini. Sterne in via ramos olivarum, ut opera misericordiae pedibus ejus accommodes. Accipe frondes palmarum, ut triumphes de principibus tenebrarum. Nihil in te resideat, quod in occursum ejus non prodeat; quia nec una ungula in Aegypto Pharaoni relinquenda est. Manus, cor et lingua concinant, 0742B Hosanna in excelsis (Matth. XXI, 9).

CAPUT II. De oratione et sudore in horto, ac somno discipulorum.

3. Videns vidisti, Domine, afflictionem populi tui qui est in Aegypto, et inclinasti coelos tuos, et 502 descendisti liberare nos. Indulta est et mihi, Domine, modica quies ab operibus tenebrarum durissimis, quibus mentem meam vehementer affligebat importunus exactor Pharaonis; et sabbati tui praeparatio jam laetificavit animam meam. Verumtamen nondum usque ad speculum perveni, ubi plenius intelligam pustulas et naevos qui maculant faciem meam, quae valde displicent in oculis tuis: quoniam 0742C etsi lavero me nitro, et multiplicavero mihi herbam borith, maculata sum iniquitate mea. Et nunc, Domine, passionis tuae dies urgere nos deberent magis quam praepositi Pharaonis; quoniam in operibus tuis justitia est, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Nos autem dormitamus, te, Domine, pro nobis orante, quia oculi nostri tepore nostro gravati sunt. Suscita nos ut vigilemus, et oremus ne incidamus in tentationem, quoniam tribulatio valde nobis proxima est. Quam cito clauditur oculus ne te videat, collabitur pes noster in hoc mare magnum et spatiosum manibus, ubi sunt reptilia quorum non est numerus! quae somniorum suorum phantasiis intentam ludificant animam, et trahunt in cor maris, unde non facilis ad superiora reditus est, nisi tu emittas manum tuam de alto, et liberes nos 0743A de aquis multis. Suscita nos, Domine, ut tecum vel una hora vigilemus et oremus. Quis autem est qui tecum una hora vigilet? Avulsus enim es a nobis quantum jactus est lapidis, et agonizas prolixius, ita ut gutta sanguinis tui decurrat in terram. Longe, longe a nobis avulsus es, quia lapis abscissus est de monte sine manibus, et jactus est lapis, et percussit in fronte Goliam, et statuam in pedibus.

4. Iste est jactus tuus longe a nobis: quia etiam usque ad interiora velaminis praecursor introisti pro nobis, ubi semper interpellas patrem. Sed utinam gutta sanguinis, qui de agone tuo decurrit, usque ad terram nostram decurrat, et aperiat os suum, et bibat illum, et clamet ad te, et tecum ad Patrem, melius quam sanguis Abel. Quis autem est, 0743B Domine, qui tecum una hora vigilet? Etiam in coelo non est factum silentium, nisi quasi media hora: quanto minus in terra vigilabimus tecum una hora? Quoties et quoties redis ad nos, et invenis nos dormientes! et tamen benigne suscitas nos, et iterum abis secundo et tertio eumdem sermonem dicens. Statim autem ut recesseris, iterum somnus occupat nos, nec vigilare possumus, nisi quamdiu nobiscum es, et suscitas nos. Venis in secunda et tertia vigilia: sed beatus ille servus, quem tunc inveneris vigilantem. Jam primae et quartae nulla mentio fit; quia nec primaeva aetas sensum recipit vigilandi, nec ultima spem prolixius dormiendi. Et quid est, Domine, quod tertio rediens copiam dormiendi 0743C praestas? Dormite jam, inquit, et requiescite. Nunquid alium concedis somnum ubi requiescerent, et alium prohibes in quo oculi gravantur? Ita est. Qui enim vigilat in te, suaviter dormit et silet et somno suo requiescit: qui autem dormit a te, sicut ebrius nocte nesciens graviter agitatur. Tristis, inquit, anima mea usque ad mortem (Marc. XIV, 41, 34). Anima tristis est quae exspectat mortis tribulationem. Quis enim sciat utrum ad sinistram, an ad dexteram eat? Quis sciat quomodo respondeat ad arguentem se, quando Judex sicut parturiens loquetur? Ideo tristis anima similis fiat pelicano solitudinis, quae audit civitatem, et conventicula eorum de sanguinibus, et macie solitudinis pallet: aut sicut nycticorax in parietinis Scripturae quaerat sibi escam 0743D tota nocte, et evolet in 503 passerem super tectum vigilantem, et canentem quando fur veniat.

5. Vel Judam non videtis, quomodo non dormit? Quam pervigiles habet oculos avaritia! quomodo circuit orbem terrae! non cessat manus ejus, non cessat pes, et coacervat sibi iram in die irae. Et tamen dormit Simon, dormit Jacobus et Joannes. Quare? Quia non attendunt quid post paululum futurum sit. Periculi magnitudo somnum fugat. Nunquid dormivit Petrus in atrio? nunquid dormierunt qui relicto eo fugerunt? nunquid dormivit adolescens, quando tenuerunt eum, et ille relicta sindone nudus profugit? Et tamen frigus erat, quia stabat Petrus, et calefaciebat se. Magnitudo periculi somnum, et frigus, et famem facit oblivisci. Evigila 0744A tandem, miserabilis anima, si non amore, saltem timore. Cogita saltem cruciatum, quem jam passura es in morte. Certe nulla crux durior est quam mors. Mors, inquam, ipsa est durissima crux, quae tibi paratur; ad quam quotidie tu festinas, et non attendis. Vide quomodo te mors crucifigit. Corpus rigescit, crura distenduntur, manus et brachia decidunt, pectus anhelat, cervix languescit, labia spumant, oculi stupescunt, facies exsudat, vultus horrescit, et velut testa pallescit: ista crux manet te. Nescio utrum in lectulo molli, an in cruce rigida suavius moriatur, nisi quod crux citius dolorem abscidit. Quae videmus et sentimus levia sunt ad ea quae intus anima jam praegustat. Nam sensus a corpore cito recedit: animam sua mors semper comitatur.

CAPUT III. De hominum duritia erga Christi passionem.0744B

6. Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea (Ezech. I, 19). Si vita nostra proficeret, rota sanctae Scripturae nobiscum pariter ambularet: sed quia per paludes et saxa pedibus euntes offendimus, vix rotae nos sequuntur. Passio Domini celebratur, et nos voluptati operam damus. Clamat nobis de cruce: O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus (Thren. I, 12); et nemo est qui audiat, nemo qui consoletur, nemo qui respondeat. Sitio, inquit (Joan. XIX, 28), Domine, quid sitis? Ergone te plus cruciat 0744C sitis, quam crux? De cruce siles, et de siti clamas. Sitio. Quid? Vestram fidem, vestram salutem, vestrum gaudium; plus animarum vestrarum, quam corporis mei cruciatus me tenet. O vos omnes qui transitis, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Attendite dolorem meum, ut in dolore meo videatis dolorem vestrum. Dolor meus imago vestri doloris est. Quod attenditis in corpore meo, attendite et videte si similis dolor non est in corde vestro. Transitis a vobis ad me: retransite a me in vos, et videte si non est similis dolor in vobis, sicut dolor meus. Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, filiae Jerusalem (Luc. XXIII, 28). Vester ille dolor quem transitis, et non attenditis, magis est flendus quam dolor meus. Propter scelus enim vestrum 0744D percussus sum. Haec nobis de cruce tua clamas, o benigne Jesu, et si non verbis, tamen ipsa re. Quid tibi respondeam, quid loquar, aut quid retribuam? Fecisti ergo de corpore tuo speculum animae meae. Nesciebam contumelias, et terrores, et colaphizantem me incessanter satanam, nisi viderem artem medicinae tuae similia similibus curantem, et appendere in statera hinc calamitatem tuam, illinc iniquitatem meam. Dedisti corpus tuum percutientibus, et genas tuas vellentibus; faciem tuam non avertisti a conspuentibus in te, ut alapae tuae alapas meas removeant, et flagella flagellis expientur, et opprobria exprobrantium quae ceciderunt super te, auferant a me opprobrium sempiternum. Haec sunt linteamina mundissima carnis tuae, quibus vulnera mea alligasti, 0745A o Samaritane misericors, ut imponeres me super jumentum tuum, et perduceres in stabulum: quoniam vere languores nostros ipsos tulisti, et dolores nostros ipse portasti, cujus livore sanati sumus.

504 CAPUT IV. De Christi colaphizatione et Petri negatione.

7. In domo ergo Principis sacerdotum velata facie colaphizatur Christus: quia in domo conscientiae caecata mente colaphizatur christianus. Quod enim Christus in publico, ego patior in occulto; et quod ille foris a ministris Caiphae, ego intus a nequitiis satanae: quia supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, faciem mihi velaverunt, faciem meam in terra defixerunt, et dorsum meum incudem suam 0745B fecerunt, et super dorsum meum fabricaverunt. Sed adhuc intra domum contineor, ubi puella et moritur, et suscitatur. Nam et ibidem Petrus negavit. O homo non sum (Luc. XXII, 58). Hominem attendo, non Deum; hominem timeo, non Deum, cujus veritatem nego. Nonne tibi Petrus in his verbis velatam faciem habuisse videtur? unde et tertio colaphizatus est, quia tertio negavit. Et Paulus tertio rogavit Deum, ut auferret a se angelum satanae, qui eum colaphizabat (II Cor. XII, 8). Uterque ergo, apostolus colaphizatus est, uterque ter naufragium passus est; ille intus, iste foris. Voluisset satanas, si tamen licuisset ei, tamdiu Petrum colaphizando cribrare sicut triticum, donec omnem ab eo fidei medullam 0745C excussisset. Sed ego, inquit, Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: unde respexit eum Christus, et egressus foras flevit amare. Tamdiu faciem habuit velatam Petrus, donec respexit eum Christus. Sed nunquid non etiam prius negantem respiciebat? Etiam: sed Petrus respicientem se Christum non respiciebat, quia velatam faciem habebat. Unde bene alius evangelista: Et recordatus est, inquit, Petrus (Luc. XXII, 32, 61, 62). Recordatio Petri, respectus fuit Christi. Ergo cum peccatum recordaris, a Christo videris, imo sublato velamine Christum vides. Et egressus foras. Propterea negabat, quia intus esse volebat. Et tamen quando negavit, foras egressus est. Unde foras? De domo Christi, de domo fidelium: at ubi de domo Caiphae foras egressus 0745D est, in domum Christi intromissus est. Quanti sunt hodie qui dicunt, Nos sumus de domo Christi, nos sumus de domo Ecclesiae: et sunt de domo Caiphae, hoc est hypocrisis! Quod Petrus negando, hoc isti faciunt affirmando: sed nisi confitendo foras exeant et amare fleant, non intrant Ecclesiam Dei. Amaritudo fletuum velamen diluit oculorum. In domo ergo Caiphae colaphizatur Christus, quia in domo Caiphae colaphizatus est Petrus: et quod Petrus a satana intus passus est, hoc Christus a ministris satanae foris pertulit. Attende ergo, et vide si est dolor sicut dolor meus. Vides quis graviora pertulit opprobria, Christus foris in corpore, an Petrus intus in pectore. Sed jam ad Pilatum eatur.

CAPUT V. De Pilati interrogatione, Christi flagellatione, ac militum illusione.0746A

8. Mane autem facto, vinctus ducitur ad Pilatum. Quandiu culpa latet, nox est; at ubi coeperit innotescere, mane fit. Tunc jam ligatur a principibus sacerdotum, et traditur Pilato hoc est principi tenebrarum, sicut et Apostolus jubet hujusmodi tradere satanae in interitum carnis (I Cor. V, 5). Effertur adolescens de domo ad portam civitatis ad Pilatum, ubi sedet Pilatus pro tribunali. In porta enim judicium fieri solebat. Pilatus autem apprehensum flagellavit. Saepe dum culpa retegitur, per impudentiam peccatorum effrenatur. Augentur flagitia, plagae multiplicantur. Multa enim flagella peccatoris 0746B (Psal. XXXI, 10). His flagellis et Pharao caedebat filios Israel.

9. Post haec traditur militibus ad illudendum. Ipsa est nequitia spiritualis militiae. Vide ordinem miseriae. A principibus sacerdotum traditur principi tenebrarum, qui flagellis suis sibi mancipatum, militibus suis exposuit altius illudendum, et postea novissime crucifigendum. 505 Post crucem enim non restat supplicium, quia peccatum morte terminatur: sed vicina jam morte, majori daemonum ludibrio peccator agitatur. Exuentes quippe eum veste totius christiani decoris, quasi pro regio decore chlamydem ei coccineam, hoc est vestimentum mixtum sanguine, circumdant, cum propter crudelem vitae suae 0746C sanguinolentiam a plerisque et honoratur, et circumdatur. Unde et plectentes coronam de spinis ponunt super caput ejus, cum de rapina pauperum spineas ei divitias coacervantes, caput ejus ad regnum elationis efferunt. Vindicat enim sibi pecunia, quod Sapientia dicere solet: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. VIII, 15). Ubi pecunia, ibi rex, ibi lex, ibi clientum copia. Unde et arundinem in dextera ejus ponunt. Potestas enim et regnum impiorum arundo est vento agitata: regnum autem Christi, virga ferrea. Et bene arundo in dextera ponitur, quia dextera eorum dextera iniquitatis. Jam quod sequitur luce clarius est, quia genu flexo, talibus illuditur potius quam servitur. Ave, Rex Judaeorum (Matth. XXVII, 29). Et exspuentes 0746D in eum laudibus supervacuis (laudatur enim peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur ) acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. A talibus enim rectoribus milites eorum potestatem accipiunt nocendi et devorandi pauperes: quod totum tamen redundat in caput ejus, cujus auctoritate se tuentur. Hic tertia mors est, quando sedet fetens in cathedra pestilentiae. His mortibus infelix anima ante extremam crucem mortis afficitur, et, quod miserabilius est, talibus opprobriis quasi pro magnis honoribus delectatur; et talis quotidie ducitur ad crucem, bajulans ipse sibi supplicium.

10. Sed quid est, quod post illusionem chlamyde exuitur, et suis vestimentis reinduitur; nisi quod 0747A saepe superbus Adam cum per dolorem carnis confinia mortis ingreditur, deposita elatione ad putredinis suae considerationem revertitur, ubi videlicet vel miseratione divina poenitentiae fructus invenit, vel per tremendum judicium duplici contritione conteritur? Sic Herodes, cum veste regia praefulgidus plus quam decuit a populo acclamaretur, mox percussus ab angelo, exutus chlamyde, vestem suam reinduit, et consumptus a vermibus exspiravit. Rectene illusus est? Ave, Rex Judaeorum. Quid superbis, terra et cinis? quid veste nitida gloriaris? Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum vermes (Isa. XIV, 11). Haec tua vestis est. Illuserunt tibi qui te chlamyde coccinea circumdederunt. Sic Antiochus, et dominici natalis hostis Herodes, alienis 0747B vestibus depositis, in suis vestibus, id est vermibus, exspirarunt.

CAPUT VI. De Latronis confessione, et elogio sanctae crucis.

11. Redi ad cor tuum tandem aliquando, redi, vetus Adam, vide ubi et quomodo te requisivit et invenit novus Adam. Ostendit tibi in corpore suo ignominias animae tuae. Non satis fuit, quod per colaphos, flagella, et nova irrisionum genera post te fugientem clamitans et miserans percucurrit, et usque ad novissimum crucis supplicium, jamjam efflantem consecutus invenit et apprehendit. Quis enim latro ille nisi Adam fuit, qui ex quo primum in paradiso sui ipsius homicidium perpetravit, tamdiu a Christo fugit reus et abscondit se, donec in 0747C crucis articulo novissime consumptus et comprehensus, fugere et latere ultra non potuit? Ibi comprehensus a te, bone Jesu, conversus est, culpam suam confessus est, poenam libenter amplexus est. Tu enim admonebas ne pati abhorreret, quod te quoque secum pati videret. Ille ergo tibi de toto hoc mundo solus et unus adhaesit; et ideo solus de mundo toto hoc tecum in paradisum intravit: ubi etiam firmiter non jam custos paradisi, sed civis et domesticus Dei collocatus est, ut amplius inde cadere non possit. O beatissimum latronem, imo non latronem, sed martyrem et confessorem! Necessitatem enim vertit in voluntatem, et poenam commutavit in gloriam, et crucem in triumphum. In te, beatissime 0747D confessor et martyr, de totius mundi sterilitate, 506 fidei reliquias collegit Christus. Tu fugientibus discipulis et Petro negante, socius et comes passionis ejus fieri gavisus es. Tu Petrus in cruce fuisti, et Petrus in domo Caiphae latro; tamdiu enim Petrus latro fuit, quamdiu intus latitans Christum foris negavit: ideo et Petrum praecessisti in paradisum, quia qui te in cruce complexus est dux et rector tuus, eadem die qua ipse ingressus est, fidelem et gloriosum militem secum te pariter introduxit.

12. Egenus et pauper ego sum, Domine, et claudus ex utero matris meae; et ecce sedeo ad portam templi tui quae dicitur Speciosa, non valens, nec volens introire; quin potius egestate bonorum tuorum 0748A mendicans foris alimoniam carnis meae, aereas et falsas imagines hominum, ubi coacervem mihi talentum iniquitatis, fasciculos deprimentes. Et ecce hora orationis nona est. Ascendunt Petrus et Joannes apostoli tui, ut orent ad templum sanctum tuum: ego autem haereo terrae et luto, terrena et vana sapiens; et aliis introeuntibus, ego foris remaneo, non quaerens cum eis ea quae Patris tui sunt, sed quae primi parentes mei, qui me hinc quotidie foras ponunt, male concupierunt. Et ecce jam hora orationis nona est. Inclinata est dies, prope est nox: cum surrexero mane diluculo, de his quae nunc mendico, nihil in manibus meis reperiam. Hora, inquam, orationis nona est. Orasti enim hac hora pendens in cruce, orasti inclinato capite clamans 0748B voce magna, et exspirasti. Orasti inclinato capite in spiritu humilitatis, clamans voce magna altissimo et secretissimo affectu paternae et nostrae charitatis. In illo, Domine, clamore valido exspirasti, et eumdem quem de nobis tunc habebas compassionis animum tecum portasti: et credo, Domine, quia tecum adhuc reservas, quia charitas tua refrigescere nescit. Erat autem hora orationis nona. Et quare nona? Quia circa horam nonam tenebrae factae sunt (Matth. XXVII, 45). Repellendus erat horror tenebrarum, qui universam operuerat terram; repellenda caligo populorum, quae ex tunc coeperat abundare, ex quo coepisti ad auram post meridiem deambulare. Ex tunc non cessati clamans, Ubi es, Adam? (Gen. III, 9.) sequens post tergum fugientis et abscondentis 0748C se, quantum in ipso fuit. Et emissus est de paradiso voluptatis, et pervenit usque ad condignum suae cruciatum iniquitatis. Sed nos, inquit, digna factis recipimus: hic autem quid fecit? O Adam, quam sero in haec verba prorupisti! modo primum te inveni. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 41, 43). Ideo hora orationis est nona. Nona oravit, nam undecima paradisum intravit. Propterea et non introibat claudus in templum, quia nondum usque ad decimam generationem venerat; sed Petrus ad eum: In nomine, inquit, Jesu Christi, surge et ambula (Act. III). Vere vos estis montes, ad quos levavi oculos meos, unde veniet auxilium mihi. Sed auxilium meum a Domino, 0748D quia in nomine Jesu Christi, surge et ambula. In verbo Christi laxas rete, in verbo Christi claudum levas, in verbo Christi solidantur bases ejus et plantae. Quae sunt bases ejus? Fides et timor. Et quae plantae? Spes et charitas. Ideo bene Petrus et Joannes simul ascendebant, quorum alter fidei, alter charitatis insigne ferebant. Ascendebant ad templum tuum, Domine, tecum oraturi, ut et ipsi tecum simul introeant in paradisum sanctuarii tui: quia scissum est in morte tua velamentum, quod erat super faciem Moysi. Sed nolunt introire soli, quia nec tu, Domine, solus paradisum introisti. Tu latronem, isti claudum introducunt: sed neque jam latro in paradiso est, neque claudus in templo. Quomodo enim claudus qui stat et ambulat, exsilit, 0749A et Deum laudat? Aut quomodo latro, qui cum Christo in paradiso? Non enim habitat juxta te malignus (Psal. V, 6). Latro fuerat quando latebat ante confessionem, justus autem post orationem. Quid enim oravit? Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42).

13. O magna fides, o magna spes, o magna charitas! Orat pro futuris, non pro praesentibus. Non vult de cruce deponi, sed in Christi regno reponi. Quid enim aliud est dicere, quam, Cupio dissolvi et esse cum Christo? Nescio quid Paulus magis isto latrone cupierit. Memento mei. O cor contritum et humiliatum! Quid minus vel humilius potuit orari, quam ut vel sui memor esset? 507 Memento mei. Cujus mei? Mei, inquam, tam indigni, tam peccatoris. 0749B Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est; confundor oculos meos ad te levare. Tibi soli peccavi; tu solus potes me a peccato meo mundare. Malum coram te feci, cum me tibi celare volui. Latro sum animae meae: homicidium quod feci, volui occultare, sed malum coram te feci. Memento mei, miserere mei. Merito in hanc miseriam deveni, qui tuam beatitudinem deserui. Dives eram, et ecce quam pauper factus sum. De omni ligno paradisi poteram comedere et delectari, et ecce crucior et morior in hoc ligno. Memento mei. Tui oblitus eram, sed tu cum iratus fueris, misericordiae memor eris. Miserere mei secundum magnam misericordiam tuam. Video in te magnam 0749C et tuam, hoc est competentem tibi, misericordiam, quae te mihi ad mei consimilem condescendere fecit miseriam. Ego autem digna factis; tu vero quid fecisti? Video te mihi in poena similem, quem in actu video tam dissimilem. Non potuisti me longius sequi. Unde venisti? A summo coelo egressus es. De utero Virginis speciosus forma prae filiis hominum processisti, et mecum pendes in ligno! Quis te adduxit? Sola misericordia: secundum hanc magnam misericordiam, miserere mei, Deus. Deus es, non tantum homo. Deus es, ego homo, ego plasma tuum, quem fecisti ad imaginem et similitudinem tuam. Imaginis tuae, Deus, miserere. Sed in quo agnoscam te misereri? In eo quia imaginem meam in te video, similem et eamdem mecum miseriam 0749D pati. Quid ergo restat, nisi ut sperem? De tanta misericordia quis unquam potuit desperare? Ergo memento mei, cum veneris in regnum tuum. Vadis ad regnum tuum, implesti negotium tuum, ad hoc venisti ut me reducas tecum. Tecum ire concupisco, et pro hoc amarissimam mortem non contremisco, nec erubesco. Quomodo enim contremiscerem, ubi te mecum viderem? Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. At quomodo erubescerem, quod te Dominum coeli portare viderem? Qui enim te erubuerit et tuos sermones, hunc tu erubesces, cum veneris in majestate tua, et Patris, et sanctorum angelorum. Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus, (Luc. XIV, 27) hic est sermo tuus. 0750A Qui hunc sermonem erubuerit, hunc tu erubesces. Qui enim erubescit crucem tuam, erubescit gloriam tuam. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Crux gloria tua est, crux imperium tuum est. Ecce imperium tuum super humerum tuum: portas crucem tuam, portas portantem te. Qui portat crucem tuam, portat gloriam tuam. Qui gloriam tuam portat, portat te. Portantem autem te tu portas super humerum tuum, quia imperium tuum super humerum tuum. Ergo qui te portant, imperium tuum sunt: in ipsis enim tu regnas, o maxime Imperator. Sed quomodo, aut quo portas imperium tuum? Super humerum tuum. Humerus tuus altus est, humerus tuus fortis est, humerus tuus pertingit usque ad Patris consessum, 0750B super omnem principatum et potestatem et virtutem. Illuc reducis ovem centesimam, illuc reducis ovem Joseph.

14. Vade jam secura, ovis Joseph, Christus te portat super humerum suum: fortis est humerus ejus, noli timere. Altus est, noli ad ima respicere, quia nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Suave jugum super filios Adam a die nativitatis eorum, usque in diem reversionis in matrem omnium. Quandiu sum filius veteris Adam, grave jugum porto: si essem filius novi Adam, leve jugum portarem. Quod est onus grave? Talentum plumbi. Et quod est onus leve? Crux Christi. Illud, sicut scriptum 0750C est, submergitur in aquis vehementibus (Exod. XV, 10): istud enatat super aquas. Mira res. Nihil formidolosius homini, quam crucem pati. Sed quare timent homines crucem? Quia latrones sunt: si latrones non essent, crucem non timerent. Ergo qui timet, latro est. Quomodo, inquis, latro est? Audi Christum. Vos autem, inquit, fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13). Templum Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17). Faciunt ergo homines se ipsos speluncam latronum. Jugulant homines, et trahunt in speluncam suam. Quod enim majus homicidium, quam ut se ipsum 508 interficiat homo? vel quod gravius homicidium, corpus occidere an spiritum? O quoties homo spiritum interficit! quot homicidia in semetipso perficit! Quoties 0750D voluntarie et ex studio peccatum perpetrat, quid aliud quam se ipsum jugulat? Omnis enim qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 52). Gladius animae peccatum est, peccatum animae mors est. Qui hunc gladium manu propriae deliberationis accipit, hoc est, acceptum habet et gratum, primus in se ipsum manum mittit, primus semetipsum interficit. Gladius, inquit, eorum intret in corda ipsorum (Psal. XXXVI, 15). Nec satis est semel occidere et quiescere: millies et millies crudeles manus in se convertunt, et veloces sunt pedes eorum ad effundendum sanguinem suum, viri sanguinum et dolosi. Quomodo dolosi? Quia congerunt cadavera mortuorum in speluncam suam, et operiunt aggere terrae, ne vel ipsi videant, vel ab aliis videantur. 0751A Nolunt ipsi videre, ne horrorem vel putorem ingerant eis in faciem morticina fetentia: nolunt videri, ne forte deprehensi tanquam latrones et homicidae ad horrenda supplicia pertrahantur. Quid autem in omnibus suppliciis tam horrendum quam crux? Ideo timent crucem latrones, quia crux scelerum vindex est, crux impiorum poena est, crux aequa lance judicat et remunerat hinc nocentes, illinc innocentes. Ideo crux impiis formidolosa, piis autem super omnia ligna paradisi gratiosa est. Nunquid enim Christus crucem timuit? nunquid Petrus? nunquid Andreas? Imo et optavit. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Et desiderio, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15). Manducavit 0751B pascha cum discipulis, manducavit pascha et cum passus est, quando transivit ex hoc mundo ad Patrem. Ego, inquit, habeo cibum manducare, quem vos nescitis: meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 32, 34), et voluntas Patris est ut calicem ejus bibam.

15. Ergo in cruce manducavit et bibit, et inebriatus est et dormivit, et risit verenda ejus maledictus Cham. Filii autem revertentes altissimi soporis mysterium pallio contexerunt. Immisit quippe Dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, et aedificavit in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Manifesta res est, quia dormitavit et soporatus est Christus, et de latere ejus quotidie aedificatur, et pascitur, et nutritur Ecclesia, et adducitur a 0751C finibus terrae, ut assistat regina a dextris ejus in vestitu deaurato, circumdata varietate. In cruce ergo pascha manducavit, quia ascendit in palmam, et collegit fructus ejus. Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Quae omnia? Coelum, terram, et inferos. Traxit ad se Patrem, quia clamor ejus introivit in conspectu ejus in aures ejus: et contremuit terra, et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt, quia vocem Filii Dei audierunt. Sic mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, medius inter coelum et terram, pascha manducabat, et fructus arboris undique colligebat, quos in corpus suum trajiciebat, quia confluebant omnia ad arborem vitae, quae erat in medio paradisi. Restincta enim erat framea 0751D quae viam intercluserat. Quis ergo amplius crucem timeat? Vere qui crucem timet, ipse sibi testis est quod adhuc latro est. In cruce enim pendet omnis fructus vitae, quia ipsa est arbor vitae, quae est in medio paradisi: ipsa est altitudo et latitudo, sublimitas et profundum: ipsa bonos colligit et remunerat, ipsa malos disperdit et condemnat: ipsa est moestorum consolatio, esurientium refectio, perfectorum gloriatio. Circuire possum, Domine, coelum et terram, mare et aridam, et nusquam te inveniam nisi in cruce; ibi dormis, ibi pascis, ibi cubas in meridie. Crux enim tua fides est, cujus latitudo charitas, longitudo longanimitas, altitudo spes, profundum timor. In hac cruce te invenit quicunque te invenit. In hac cruce anima suspenditur a terra, et 0752A dulcia poma de ligno vitae decerpit. In hac cruce Domino suo adhaerens dulciter decantat: Susceptor meus es tu, gloria mea et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Nullus ergo te quaerit, nullus te invenit nisi crucifixus. O gloriosa crux! radicare in me, ut ascendam in te.

509 CAPUT VII. De Judae peccato et desperatione.

16. Sed ubi crucifixerunt eum? In Calvariae loco. Beatus vere locus, in quo figitur crux; bona calvities, quae tali fronde vestitur. Ad hanc calvitiem Elisaeus ascendebat . . . Ascende, calve; ascende, calve (IV Reg. II, 23). Vide si non calvus est et noster Elisaeus. Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58). Ecce quam calvus est 0752B qui non habet ubi caput reclinet: calvus est, quia regnum ejus non est de hoc mundo; calvus est noster Elisaeus, quia discipuli ejus, relicto eo omnes fugerunt. Quid enim discipuli nisi capilli capitis, qui omnes numerati sunt? Ergo in Calvariae loco vexillum crucis erigitur. Pro eo, inquit, quod ambulaverunt filiae Sion extento collo et nutibus oculorum, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion (Isa. III, 16, 17). Decalvet Dominus verticem capilli perambulatium in delictis suis. Decalvet, inquam, verticem filiarum Sion, et faciat ibi Calvariae locum, ut ibi figatur gloria Christi crux, ubi sedem sibi superbia locaverat. Dilata, inquit, calvitium tuum sicut aquila (Mich. I, 16). Aquila decalvata perspicuo sole fruitur: sic animae calvities quanto 0752C dilatatur, tanto se purius in eam vera lux infundit. Qui autem sibi comam nutriunt, caecitatis et gravitatis sibi damnationem acquirunt. Propterea lucis hujus beatae perdidit visionem Absalon, quia gravabat eum caesaries, et nonnisi semel in anno tondebatur, et crines suos ponderabat ducentis siclis pondere publico, unde et eodem crine suspensus ad arborem interiit. Absalon Patris pax; ipse est et Judas, et quicunque in pace Christo est amaritudo amarissima, Ave, Rabbi (Matth. XXVI, 49), voce et osculo Patri pacem ferebat. Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Homo, inquit, pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos (Psal. XL, 10), etc. Unus est, et multi sunt. Ecce Absalon, 0752D ecce Judas, ecce corpus satanae. Sed quomodo comam nutriebat? Fur erat, et loculos habebat: ista eum caesaries gravabat; et semel in anno tonsus est, quando semel retulit triginta argenteos, et projecit eos in templo, quos ponderavit ducentis siclis, qui numerus immundorum est, et hoc pondere publico, non pondere sanctuarii. Poenitentia enim ductus peccatum suum valde ponderavit. Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4). Singula verba plena sunt ponderibus, sed pondere publico, non pondere sanctuarii; quia plus erubuit infamiam quam conscientiam, plus sui nequitiam quam Dei misericordiam ponderavit. Audi pondus sanctuarii. Peccavi, malum coram te feci, dele iniquitatem meam. Hinc iniquitatem meam ego agnosco, illinc misericordiam 0753A tuam magnam attendo: Miserere mei, Deus (Psal. L, 1-6). Audi et pondus publicum. Major est, ait Cain, iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13). Retulit ergo triginta argenteos, et projecit eos in templo. Vide quantum magni pendebat eos. Non projecit eos in sterquilinio, sed in templo; nimirum talibus semper diis templum suum devoverat. Avaritia enim simulacrorum servitus est, et avaritia excaecat oculos sapientium.

17. Ecce infelix qualiter excaecatus est! maluit se ipsum perdere, quam denarios perire; denarios templo, se ipsum laqueo addixit: amabat haeredes suos, qui eosdem denarios exinde colligerent, qui etiam reservant eos in sua corbona. Projecit eos in templo, et abiens laqueo se suspendit. Jam quidem 0753B diu quod a Christo abierat, et avaritiae laqueo se suspenderat: sed quod fecerat in occulto, palam omnibus innotuit. Exterioris poenae qualitas supplicii modum aperuit; quia per quae peccaverit homo, per haec et punietur. Suspensus crepuit medius: plenus erat venter, et ruptus est uter; crepuit medius, ubi sedes erat satanae. Crepuit ergo vas contumeliae, quia non erat de vasis figuli, in sepultura peregrinorum sortem non habuit, sed velut testa crepitans per inane dissiliit. Et diffusa sunt omnia viscera ejus (Act. I, 18). Pecunia viscera sunt avari; illa diffunduntur et perduntur, sed viri misericordiae colliguntur. Pendet adhuc Judas et Absalon per comam capitis, et mulus cui sederat pertransit. Nolite 0753C fieri sicut equus et mulus, quia mundus transit et concupiscentia 510 ejus. Crinis Absalon, quo suspenditur, radix omnium malorum avaritia est: ubi haec radicaverit, omnium malorum caesaries abundabit. Mulus vero ex equo et asino mixtus, duplex est animus, qui foris ostentat quod intus non servat. Talis erat Judas, talis Absalon. Foris pietas, intus malitia, duplex est iniquitas. Equus manifeste tumet, asinus simpliciter ambulat, mulus nequam et subdolosus incautum praecipitat.

CAPUT VIII. De apertione lateris Christi.

18. Aperi nobis, Domine, aperi nobis ostium lateris tui, quod est in arca tua, ut introducas nos cum 0753D mundis animalibus, septena et septena. Tu es enim verus Noe, quem solum invenit Deus pater tuus justum coram se. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Tu cognoscis oves tuas, et illae te agnoscunt: quia sunt animalia munda septena et septena, qui septiformi gratia et operibus lucis, sabbatum ex sabbato adepti, jam digni sunt octavae conscribi, qui numerus tantum in arca salvatus est. Introduc et nos ad te per ostium lateris tui, quod est fides Ecclesiae, et claude ostium a foris, donec pertranseat iniquitas, et cessante diluvio iterum nobis aperias ostium, non jam fidei, sed spei ostium contra ostium, quod in montis aedificio Ezechieli prophetae monstratum est (Ezech. 0754A XL, 13). Interim tamen et fenestram habes in arca, per quam dilectus mittit manum suam, et columbam suam excitat. Surge, inquiens, amica mea, speciosa mea, columba mea, et veni (Cantic. II, 13, 14). Et cum evolat post te, ut apprehendat te, tu effugis et ascendis super Cherubim, et volas super pennas ventorum; ut non inveniat pes columbae tuae solidum quid de te, ubi requiescat, nisi iterum ad arcam revertatur, et tu manu apprehensam iterum in sua mansiuncula reponas. Melius est enim in portu fidei interim praestolari et quiescere, quam te nimis et frustra insequendo, in aquas diluvii intransmeabiles decidere et submergi. Aquae enim, quae a dextro templi latere effluunt, mille passus mensuratae usque ad talos veniunt, et post alios mille passus 0754B usque ad genua, iterumque post alios mille usque ad renes ascendunt. Post alios autem mille passus in tantum crescit et intumescit fluvius, ut transvadari non possit, sed oporteat retro potius redire ad solidum ripae. Ideo sancta animalia ibant et revertebantur: columba quoque cum non inveniret ubi pes ejus requiesceret, ad arcam reversa est. At vero corvus semel emissus nescit reverti, quia non simplici oculo mundum insequens, vanitatis diluvio interceptus est. Et merito. Quid enim columbae et corvo? quid candidae et nigro? quid Judae et Joanni? quid Christo et Belial? Et tamen Christus inter Judam et Joannem sedet medius, inter electum et reprobum latronem medius pendet, et Noe inter corvum et columbam. Sed corvus semel emissus non est 0754C reversus, quia Judas egressus in aera, submersus est.

19. Sed quid est, o Domine, quod unus ex militibus , nisi forte ille qui tunicam tuam inconsutilem forte accepit? Ipsa est nimirum unitas fidelium, quae tibi soli militat, cujus lancea praedicationis latus tuum aperuit. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12). Haec est illa lancea, quam Habacuc propheta fulgurantem hastam nominat (Habac. III, 11). Hanc hastam cum urceo aquae tulit David a capite Saulis inimici sui dormientis: quia superbis et invidis ac negligentibus sermo sapientiae simul cum gratia subtrahitur. Sed dormientem filius Sarviae confodere voluit semel, ut secundo opus non esset, 0754D nisi hunc David benigne prohibuisset: quia peccatorem pigrum et contemnentem, nisi misericors et longanimis patientia Dei sustineret, gladius satanae semel, hoc est in aeternum, interficeret. Vult enim improbus satan, quatenus qui dormit non adjiciat ut resurgat. At vero misericors David de longinquo vertice saepius inclamat: Nonne respondebis, Abner? Retribuis enim peccatori bona pro malis, mitissime David, et admones, et exspectas diutius, ut respondeat tibi unum pro mille. Illis autem vox tua improba videtur, quia inquietum eorum somnum inquietas. Quis es tu, inquit, qui clamas, et inquietas regem? 511 Ab increpatione tua, Domine, dormitaverunt qui ascenderunt equos, nec evigilare eos 0755A vult auriga ipsorum, donec praecipites ruant in profundum. Rex enim impiorum superbia in umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus, et protegunt umbrae umbram ejus. Ipse est Abner qui protegebat Saul. Cur, inquit, inquietas regem? Compungitur tamen aliquando et superbum cor ad vocem David, sed non usque ad correctionem. Flectitur humillimis sermonibus superbus Saul, dicente David: Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum et publicem unum, sicut perdix in montibus (I Reg. XXVI). Non sine causa vel cani mortuo vel pulici se comparat David. Melior est canis vivus, leone mortuo: melior est canis vivens Deo, mortuus mundo, quam leo superbus et reprobus, mortuus Deo, vivens saeculo. Pulex parvulus 0755B et mordet, et salit: sic humilis justus carnalium vitia mordet confidenter, et salit in montibus, ubi tutissimum habet refugium, ut non timeat perdicem adulteram, quae persecuta est Eliam, et Joannem Baptistam interfecit.

CAPUT IX. De sepultura Domini.

20. Da mihi, Domine, portionem in terra viventium, in sepultura peregrinorum, in agro Hacheldemach, qui pretio magno sanguinis tui emptus est. Ibi enim sepulti sunt omnes patres nostri, qui super terram hanc advenae fuerunt et peregrini. Ibi Abraham pulcherrimam conjugem suam Saram in spelunca duplici sepelivit. Sed quid est quod nec agrum ipsum gratis accipere voluit, nec in electis eorum 0755C sepulcris mortuum suum sepelire? Quia nec sine pretio sanguinis Christi, gratis se per se ipsum salvandum credidit, nec bonum sibi aestimavit esse, si in fetentibus mundi sepulcris habitaret. In electis, ait, sepulcris nostris sepeli mortuum tuum (Gen. XXIII, 6). Habet mundus electa scpulcra, illos utique, quos elationis fastigium, vel superstitionis operositas perspicuos reddit. Tota Aegyptus sepulcris plena est; neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Illa sepulcra in deserto desiderabant filii Israel. Deerant, inquiunt, in Aegypto sepulcra, ut cadavera nostra jaceant in deserto nuda et inhumata? (Exod. XIV, 11.) In talibus sepulcris noluit mortuum suum sepelire sanctissimus Patriarcha. Sed ubi? In 0755D spelunca duplici, ubi spes bonorum operum et amor contemplative requiescit. Ibi enim et Lia condita jacet. Ergo Sara et Lia in spelunca duplici absconditae sunt. Illa prius sterilis, postmodum senex, filium gaudii unum tantummodo peperit: haec post sex filios parere cessavit, nisi quod novissime filiam, sacri generis ignominiam, peperit. Mira res! haec quae sex habuit filios parere cessare dicitur: quae unum tantummodo, parere cessare non memoratur. Sed activa finem habet, contemplativa semper parit. Illa in dolore, ista in gaudio parturit. Et tamen utraque in eodem agro sepulta est. Nam Rachel juxta Bethlehem subter ilicem crucis posita est. Nimirum sedet ad pedes Jesu, ut de domo panis semper fecunda pariat. Ergo Sara et Rachel nunquam parere 0756A cessabunt. Lia vero post sex filios aut omnino parere cessat, aut filiam parit. Ipsa est carnalis voluptas, quae sub specie discretionis nonnunquam subrepit activae. Sed tamen si vere vidua fuerit, salvabitur, non per filiae, sed per filiorum generationem. In spelunca itaque duplici Patriarchae nobiles una cum suis conjugibus sepulti sunt. Habitarunt enim in tabernaculis, sicut advenae et peregrini super terram: ideo sepulturam peregrinorum tam ipsi, quam tota eorum successio haereditate possident.

21. Sed quid est quod Jacob grandaevus patriarcha, majore quam caeteri ambitione, suavitate et gloria, ibidem a filio suo Joseph sepelitur? Per Jacob grandaevum perfecta charitas exprimitur, in qua 0756B Pater a Filio imo cum Filio consepelitur, dicente ipso, quia si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Haec est illa gloriosa et suavis sepultura Patris antiqui dierum, qui diligentes se sibi consepelit, et abscondit eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum. 512 Illuc et ossa Joseph, Salvatoris nostri memoria, ex Aegypto quotidie referuntur a filiis Israel. Non enim ossa Joseph in Aegypto relicta sunt, quia fetentia et dealbata sepulcra detestatur. Et Moysen Deus sepelivit, sed sepulcrum ejus usque in hodiernum diem ab homine non invenitur (Deut. XXXIV, 6). Denique quis poterit illuc ascendere, ubi ille ascendit per medium nebulae 0756C in altissimum montem, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et vidit, et scrutatus est exemplar tabernaculi admirabilis, quod fixit Deus, et non homo? Propterea usque hodie, dum legitur Moyses, velatam habet faciem, quia ab homine mortali sepulcrum ejus non invenitur. In eodem agro sanguinis et gloriosa regum linea sortem accepit, qui sepulti sunt in sepultura patrum snorum in Jerusalem: illic et Prophetarum visio et Machabaeorum bellicosa virtus gloriose ostenditur.

22. Comparetur jam, si placet, huic sepulturae peregrinorum, illa quondam gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, turris Babel. Quid simile huic nostrae sepulturae reperitur? Ibi una in 0756D plures lingua discinditur; hic quinque civitates Aegypti, non jam lingua Aegyptia vel Chananitide loquuntur, sed Civitas solis vocatur una. De illa siquidem turre Babel projecta est meretrix Jezabel, fornicationum mater, idolorum cultrix, avaritiae artifex: et cum eam sepelire vellent, quia erat filio regis, non invenerunt nisi tantum calvariem et manuum summitates, et sanguine respersum parietem. Haec sane est impiorum sepultura, haec digna retributio, quod ex eis nonnisi summitates manuum, hoc est, operum vix extrema remanent, et calvaries, quae fuerat locus superbiae spoliatus capillorum gloria: quia vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36). Haec est calvaries Jezabel, quae 0757A vestita erat decore meretricio, et pinxerat oculos suos stibio. Decalvatus est superbiae vertex; non est qui jam dignetur aspicere, nisi qui voluerit nefas ejus abhorrere, ut lavet manus suas in sanguine peccatoris, et velut equus fortis et velox, meretricem projectam ungula sua confodiat, et conculcet, et praetereat. Propter hoc et paries ad haec sanguineus relictus est, ut terreat viros sanguinum et dolosos, qui propter avaritiam suam lapidant humilem Naboth. Sed canes impudentissimi, amatores cadaveverum, carnes sibi fornicarias incorporant, unde et sanguinem ejus consequenter lambunt; quia sicut libidinis, ita et ultionis participes erunt. Alii vero sunt canes, qui fiunt ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24), qui famem justitiae patiuntur, et circumeunt 0757B civitatem, non Babyloniae, sed Ecclesiae, et quod mortuum a vitiis ibidem reperiunt, comedunt, et sibi consepeliunt. Vae autem his quos extra civitatem mortuos volucres, hoc est daemones, per inane volantes comedunt, quales fuerunt Achithophel et Absalon, et Jezabel et Judas, qui accipientes in vano animam suam, in vano etiam efflaverunt eam!

23. Sed redeamus ad agrum Hacheldemach, ut admiremur et aemulemur potius beatarum mansionum gloriam, quoniam memoria impiorum peribit cum sonitu; memoria vero justorum vivet in saecula saeculorum, quales fuerunt Joseph qui erat decurio, vir justus et bonus; et Nicodemus, qui 0757C quondam noctis, sed jam diei minister, ad perungendum corpus Domini, cum ferebat mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Tales sepulturae suae ministros amat Jesus, qui corpus ejus audacter eripiant de potestate tenebrarum, et sibi vindicent, ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, ligantes illud castitatis legibus, et disciplinae linteis, et a vermium putredine conservantes per mixturam myrrhae et aloes. Sunt enim hae species amarae quidem, sed corruptelam removentes: quoniam laboriosa quidem est castigatio carnis, sed aliter neque mens, neque ipsa caro servatur imputribilis. Quasi libras centum (Joan. XIX, 39). O mensuram bonam et confertam! Librandum sane est inter corpus et animam discretione 0757D subtilissima, ut unumquodque plenum suum se habere gaudeat, et fiat pax et aequalitas inter carnem et spiritum, quatenus et mensura teneatur, et non deseratur perfectio. Hae sunt quasi librae centum, quae corpus Jesu in sepulcro fidelium, integrum 513 et sanum custodiunt. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt, omnes tenentes gladios, ad bella doctissimi. Lectulus tuus, Jesu Christe, plus quam Salomon, sepultura tua est, in qua sabbato requiesti ab omni opere quod patrasti. Est autem monumentum tuum in horto novum et in petra excisum: quia amica tua fidelis anima hortus conclusus est (Cant. IV, 12), et renovatur quotidie in agnitione tua, et solidatur in petra amoris tui, consepeliens se ipsam tibi in interiori homine, in 0758A secreto cubiculi tui. Ibi te ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, in quibus opera sex dierum, opera bona valde perfecta sunt, ut in senario et denario legis imaginem et similitudinem tuam conservent.

CAPUT X. De militum custodia ad sepulcrum Christi.

24. Isti melius te custodiunt quam fallax impiorum custodia, quia sunt ab bella doctissimi non solum carnis illecebras, sed etiam potestates aerias, nocturnosque timores abigere. Illi qui nocte sicut ebrii sepulcrum tuum obsident, illic trepidaverunt timore ubi non erat timor, quoniam potestas tenebrarum lucem non sustinens, ad nuntium vitae facti sunt velut mortui. Non ergo te custodiunt filii noctis, 0758B sed filii diei: illis enim horrorem incutit splendor tuus, ut fugiant a te; istis autem gaudium, ut approximent ad te. Nobis, aiunt, dormientibus venerunt discipuli ejus, et furati sunt eum (Matth. XXVIII, 13). O mendaces! verum dixistis, sed mentita et iniquitas sibi. Dormientes enim Christum custodire non possunt, sed qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Vobis quoque dormientibus quid nisi somnia apparent? Ecce habetis copiosam in manibus pecuniam: illam si potestis custodite, ne fures effodiant, vel furentur. Nam discipuli Christi suum thesaurum custodient. Unusquisque quod amat, hoc servare studet. Certe Micholamabat David magis quam patrem suum Saul, ideo per fenestram dimisit eum et 0758C servavit. Quid est hoc? Michol filia Saul, filia quondam superbiae, postquam nupserit specioso David, incipit odisse patrem suum, cui dicitur in Psalmo: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11, 12). Unde per fenestram dimittit David. Illam intelligite fenestram, per quam dilectus mittit manum suam. Per hanc fenestram dimittitur ab amica sua ad amicam suam, hoc est ad se ipsam; et absconditur in interiore homine, ubi et securus vivat, et iniquos lateat. Abscondit enim se, et exit de templo perfidiae: quoniam dum citharizat coram Saul, ut spiritum Domini malum faciat ab eo recedere, illum impius hasta cum pariete tentat configere. Sed declinante David, quid 0758D est quod parieti hasta infigitur, nisi quod recedente Christi gratia, mens indurata suae malitiae telo confoditur? Quid autem ita hodieque perosum habet rex tenebrarum Saul, quam David generum suum? Propter quod absente David filiam suam tollit, et dat alteri marito ignobili: sed manu fortis cum redierit et acceperit regnum, rursus sibi vindicat suam, quoniam desponsaverat sibi eam ducentis praeputiis Philistinorum (I Reg. XVIII, XIX, XXV, et II Reg. III), a qua non solum carnis, sed et mentis immunditias abscidat.

25. Vae peccatoribus, Domine, sepulcrum tuum obsidentibus, quoniam vere declinas ab eis, et non inveniunt te in lectulo tuo suavi et florido, sed potius offendunt in statuam cordis sui tenebris involutam, 0759A habentes ad caput suum pellem caprinam, peccatorum suorum memoriam fetentem. Beatus autem qui vigilat ad monumentum tuum ut custodiat te, et luctatur mane cum Angelo resurrectionis, ne dimittat eum, donec audiat aliquid de nomine ejus, quod est mirabile, ut et nomen Jacob commutetur in Israel, et transmisso animae add. gladio> doloris statim oriatur ei sol justitiae.

514 CAPUT XI. De lapidis revolutione, angelorum apparitione, et Christi resurrectione.

26. Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? (Marc. XVI, 3.) Clausum est, Domine, ostium mentis meae, et premit intellectum meum lapis mortalitatis, praegravatus pondere iniquitatis meae; nec 0759B humanae prorsus valent illum amovere vires, nisi omnipotens Sermo a regalibus sedibus veniat, Angelus consilii, qui diruat maceriam inimicitiarum, et aperiat nobis sensum ut intelligamus Scripturas, et videamus linteamina posita ante nos, humanitatis et resurrectionis tuae verissima testimonia. In quibus qui te adjuvante scrutari te potuerit, praegustabit aliquid de gloria resurrectionis, quam praeparasti diligentibus te: cujus primitias in sinu tuo collegisti, jam offerens eam semper in conspectu Patris tui, tostas igne Spiritus sancti. Et ille quidem angelus tanti gaudii praenuntius, qui revolvit lapidem, et impias mentes perterruit, pias autem blande leniens timere prohibuit; ille, inquam, angelus non tantum verbo, sed vultu, habitu, vel actu beatae resurrectioni 0759C testimonium perhibuit. Revolvit enim lapidem, et super eum sedit, lapidem, inquam, qui etiam nunc advolutus est super nos, et faciem nostram deprimit. Quod in prima quoque resurrectione quae est animae, non est dubium fieri, ut prementem se corruptionis sarcinam versa vice spiritus subjiciat, ac velut judex et dominus inferioris sui regimen accipiat.

27. Quid autem per candorem nivis, vestimentorum speciem, nisi corporis nostri frigida et mundissima castitas, quae praesidenti in se angelicae claritati et testimonium praebet, et obsequium? Porro aspectus ejus interior, ubi signatum est lumen vultus tui, Domine, sicut fulgur, et terribilis est, et 0759D lucidus: terribilis, ut inimicos animae scindat medios et perterreat; lucidus autem, ut tibi vero lumini cum justitia semper appareat. Talis erat facies Moysi ex consortio sermonis tui, id est, et luminosa et terribilis, quia cornuta erat ad ventilandum inimicos, et velata splendore, quem carnales oculi ferre non poterant. Et nunc, Domine, scimus et gaudemus, quia resurrexisti vere a mortuis, et longe divisus es a nobis adhuc mortalibus, quia ascendisti super equos tuos igneos, et currum igneum, qui decem millibus multiplex est: verumtamen cecidit nobis a te, et apud nos usque hodie remansit pallium tuum, quae sunt linteamina corporis tui, quibus potentiae tuae opem experiamur in tempore opportuno, ut spiritus tuus duplex fiat in 0760A visceribus nostris, quatenus in te et Deum, et proximum diligamus. Circumdederunt nos dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt nos: circumdedit nos mortalitatis nostrae vestimentum scaturiens vermes, qui me assidue comedunt et non dormiunt, qui sunt dolores praenuntii doloris illius maximi, qui venit super nos velut armatus, et improvidos molitur obruere. Quamvis et quis tam providus, ut terrorem illius possit sustinere? Attamen velimus, nolimus, certe sustinendus est, certe transmeandus. Sed noli oblivisci pallium Eliae; alioquin torrens tibi sine illo non dividetur. Sunt et alii torrentes iniquitatis, pelagus peccatorum meorum, qui conturbant me, atque utinam sic conturbarent, ut cum dolore clamarem: Pater mi, pater mi, currus 0760B Israel et auriga ejus (IV Reg. II). Conturbant enim me torrentes iniquitatis, auferentes mihi lumen oculorum meorum, ut non possim videre piissimum Eliam, quando tollitur a me. Si enim viderem, profecto duplex fieret in me ejus spiritus, et clamarem, Pater mi, pater mi. Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, ait Apostolus, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Duplex spiritus duplo clamat, Pater mi, pater mi. Pater mi creator, pater mi reformator, pater mi, pater mi. O vox affectuosa! Currus Israel et auriga ejus, portas et regis, sustines et gubernas. Quem? Israel credentem in te, suspirantem ad te. Ecce sublatus es, amplius te non 515 videbit tuus Elisaeus. Remansit tamen ei pallium tuum in memoriam tui, ut praesentia absentiae 0760C tuae dolorem ejus semper et augendo leniat, et leniendo augeat.

28. Hoc sumite, ait, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). Hoc est Sacramentum corporis tui, quod sumimus in tui commemorationem, donec venias. Pallium tuum est caro tua, qua vestitus ad nos processisti, et latuisti quidem perfidos, sed fidelibus tuis te ipsum ostendisti, sicut et usque hodie. Sub hoc pallio abscondita est maxima fortitudo tua, o fortissime Samson, quam etiam dilectae non diligenti te ad ultimum non celasti, ut inimicam verteres in amicam. In tantum amasti mulierem non amantem te, sed persequentem te, ut propter amorem ejus sapientia tua stultesceret, et fortitudo infirmaretur. Sed quod stultum est Dei, sapientius factum est 0760D hominibus, et quod infirmum Dei, fortius hominibus: quoniam voluntarie te ipsum Patri sacrificans, et ex potestate tua moriens, concussisti principes tenebrarum, et regnum eorum attrivisti, et facta est crux tua Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitia, his vero qui credunt, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 23-25).

CAPUT XII. De Christi apparitione facta discipulis euntibus Emmaus.

29. Quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur abs te, Domine. Ambulas quidem cum his qui diligunt te, et loquuntur et tristantur super te; sed tamen peregrina est facies tua, et cum cognoscas 0761A eos, non tamen cognosceris ab eis. Vere tu es ille Joseph, qui ad fratres tuos quasi ad alienos durius loquebaris, non indignatione, sed miseratione; dum illos duos in via ambulantes et tristes appropinquans, et docebas, et arguebas: O stulti et tardi corde ad credendum! (Luc. XXIV, 25). Veniunt ergo ad te quasi alieni fratres tui, sed tu benigne appropinquas eis: veniunt ad te cum asinis stultitiae et tarditatis suae, et cum saccis vacuis prae inopia; sed tu non solum frumento reples eos, quin etiam pecuniam reddis ligatam in ore sacculi. Aperto, inquit, unus sacco ut daret jumento pabulum, invenit pecuniam in ore sacculi. Reddita est, ait, mihi pecunia, en habetur in sacco (Gen. XLII, 27, 28). Quidnam est quod fecisti nobis, Deus? vacui et stulti veniunt 0761B ad te, sed tu remittis eos onustos, et abundantes frumento sapientiae; insuper et eloquentiae pecuniam reddis ligatam auctoritate Scripturae: quia linguas infantium facis disertas, ut dent jumentis nondum intelligentibus te pabulum et mensuram tritici in tempore suo.

30. Gradere nunc et nobiscum, Domine, ne desolemur et tristemur in via hac qua ambulamus: quoniam tu ipse quondam praecedebas filios Israel in columna nubis per diem, et in columna ignis per noctem, et ad nutum tuum deponebant tentoria, et rursus erigebant. Quae est autem nubes quae praecedit veros Israelitas, nisi verissimum et sanctissimum corpus tuum quod in altari sumimus? in quo velatur 0761C nobis altitudo diei, immensitas majestatis tuae, cujus et calorem et splendorem mortalis infirmitas sustinere non posset, nisi mediatrix nubes interposita et ardorem desuper temperaret, et tutam subtus viam praemonstraret. Hanc nubem totus exercitus sequitur, Domine rex sabaoth. Qui autem non sequitur eam, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat. Relucet enim de hac nube semita quae ducit ad vitam, semita humilitatis et patientiae, semita mansuetudinis et misericordiae, et quidquid humano generi per incarnationis tuae mysterium revelare dignatus es. Relucet nobis ex hac luce legis et prophetiae gloria, quoniam Moyses et Elias tecum apparuerunt in monte, sed nubes lucida obumbravit eos: nec ipsi enim, sicut et nos, sine tua protectione 0761D salvari potuissent. Verumtamen illis sicut amicis et domesticis, imo domesticorum et amicorum tuorum praecipuis, sacramenti tui nubes erat praelucida, quae nobis jacentibus et projectis a facie oculorum tuorum valde subobscura est: sed imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur, quoniam 516 sub nube tua nutris et perficis, et deducis velut ovem Joseph. Haec est columna nubis, quae per diem praecedebat filios Israel. Columna vero ignis per noctem Spiritus sanctus est, qui super Apostolos in igneis linguis apparuit, qui caecitatis nostrae caliginem illuminat et sursum erigit, ut sapiamus ea quae sursum sunt, non quae super terram. Nubes ergo per diem, et columna ignis per noctem; quia caro tua et divinitatis 0762A aestum nobis temperat, et Spiritus sancti lux tenebras nostrae mentis illustrat. Igitur dum loquereris in via duobus discipulis tecum pariter euntibus, et nubes peregrina faciem tuam tegeret, Nonne, inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV, 32, 35). Ardebat nimirum intus columna ignis, quia foris columna nubis loquebatur ad eos.

31. Sed ubi tandem cognoverunt eum? In fractione panis. Et vere non cognosceris, Domine, nisi in fractione panis. Panis caro tua est. Fregisti manibus tuis corpus tuum, quia potestatem habebas ponendi animam tuam, et iterum sumendi eam. Fregisti corpus quod foris apparebat, et ostendisti medullam quae intus latebat; nisi enim patereris, non 0762B cognosceris. Ibi, inquit, abscondita est fortitudo ejus (Habac. III, 4). Quae est autem fortitudo tua, nisi misericordia, nisi mansuetudo, nisi humilitas, nisi patientia? Has virtutes fortissimas et suavissimas in fractione panis, hoc est in passione tua, nobis ostendisti. His virtutibus caro tua, quod nos sumus, nutritur paulatim, et proficit, et perficitur. Et primum quidem inter duas molas spei et timoris molitur sicut frumentum, ut fiat nova conspersio. Deinde cum in formam panis transierit, coquitur in clibano passionum: postea cum benedixeris ei omni benedictione spirituali, et dixeris, Consummatum est (Joan. XIX, 30), frangis et ipsum corpus nostrum quod in manibus tuis est, et in manus tuas 0762C committimus: et ibi agnosceris, non in specie peregrina, sed in facie propria, ut jam non lancea latus tuum nobis aperiat, sed digito palpare et videre possimus quia tu es, Domine, Deus noster.

CAPUT XIII Pia ad Christum aspiratio ad obtinendam sacrae Scripturae intelligentiam.

32. Pater orphanorum et judex viduarum, nunquid non vides viduam hanc pauperculam et desolatam, animam meam, non habentem aliquos neque fratres, neque amicos, aut vicinos, a quibus mutuo accipiam vasa vacua non pauca, quae mihi filii mei suggerant; et ego infundam de modico olei, quod mihi de te residuum est (IV Reg. IV), ut tu benedictionis tuae plenitudinem omnibus exhibeas? Intelligo 0762D enim, Domine, vasa vacua esse, litterales quosdam et historicos sensus Scripturae tuae, quae non pauca sunt, ut totus mundus ea capere non possit. Quae quidem vasa sanctissimi templi tui Babylonius rex, hoc est superbiae principatus, captiva sibi ducit, suisque conviviis, non ad gloriam, sed ad ignominiam suam servire cogit, usurpans sibi scientiam legis tuae, et bibens in vasis sanctuarii vinum prostitutionis suae, unguentis meretriciis donaria tua commaculans. Propter quod etiam ex adverso parietis, crudelis, sed justa contra eos sententia conscribitur; quia omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17); et tradetur Medis et Persis (Dan. V), qui argentum non quaerant, nec aurum velint, sed venenatis et ardentibus 0763A sagittis parvulos et stultos eorum sensus interficiant. Tu autem, Domine, pauperis et desolatae viduae misereberis, ne pessimus et importunus fenerator, qui ad usuram perditionis meae, multa mihi talenta iniquitatis suae credidit, duos filios meos, interiores animae meae sensus, ad serviendum sibi tollat. Bonum et salutare consilium tuum, ut petam mutuo vasa non pauca, et benedictione superabundantis olei redimam peccata mea; de reliquo autem cum filiis meis vivam. Sed quia nec vicinos habeo, nec liberos, a quibus commodem exercitium mentis meae, statim, ut remisero manus, invadit me creditor improbus ille, et duos filios meos, id est intellectum 517 et affectum, inertiae vanisque illusionibus suis deservire cogit. Tu ergo, misericors viduarum 0763B defensor, quoniam dives es nimis et das omnibus affluenter; tu, inquam, ipse mihi commoda, et vasa quae nosti ad haec utilia esse, et oleum ut tua sint omnia, et omnia serviant tibi: quia nolo in Aegyptum oleum tuum deferre, ut non peccem tibi, sed tantummodo ne panem otiosa comedam; quin potius tota die exercear in justificationibus tuis et vivam. Et ecce quod filius memoriae meae mihi obtulit, sicut primum inter manus meas incidis, arripiam.

CAPUT XIV. De tribus Quinquagenariis ad Eliam missis, ad capturam centum quinquaginta trium piscium allegorice relatis.

0763C 33. Stabat Elias in vertice montis, et mittitur ad eum quinquagenarius primus, qui igni consumptus est, et secundus similiter; tertius tamen humilitatis et devotionis merito reservatus est. Ecce vas, sed vacuum, quia potius sic acceptum crudelitatem resonat. Impleatur oleo, et gravis ex eo sonus cessabit. Quis enim Elias stans in vertice montis, nisi suppl. tu> Domine Jesu qui sursum Patri assistis? Venit ad te quinquagenarius primus, quem tibi aridus prae nimia siccitate mundus tansmittit, et clamat ad te: Homo Dei, descende de monte (IV Reg. I). Mundus enim cognoscit quia sine te salvari non potest. Homo Dei al. Deus> et Deus homo, moveat te quem quaeris homo, ut homini condescendas Descende de monte. Nullus tibi appropinquare potest, 0763D nisi tu appropinquaveris ei; nullus ad te potest ascendere, nisi tu descendas ad eum. Homo Dei, descende de monte. Tu es mons elevatus super verticem montium: descende et compatere nobis in convalle lacrymarum. Si homo, inquit, Dei sum, descendat ignis de coelo, etc. Ignem enim veni mittere in terram (Luc. XII, 49), et quam volo ut accendatur, et devoret te, et quinquaginta tuos! Obsecro, Domine, ut super me descendat ille ignis, et devoret in me veterem hominem cum actibus suis. Hic est quinquagenarius primus, quem tuus ignis devorat, ut ab omni opere servili requiescere faciat. Quinquagenarius autem secundus, ipsa est activa, quae similiter finem habet, sabbatum ex sabbato. Hanc quoque in holocaustum tuus ignis absumit. Et in primo quidem 0764A quinquagenario crematur hircus, in secundo aries incenditur. Tertius autem, qui est resurrectionis vel contemplationis, finem non habet, sed cum Elia semper vivit. Unde bene lectum est in Evangelio de magnis piscibus centum quinquaginta tribus, qui omnes in unum piscem redacti sunt, quem super prunas positum septem discipuli viderunt, et una cum Jesu, qui octavus erat, pransi sunt (Joan. XXI, 1-13).

34. Ipse numerus, hoc est centum quinquaginta, qui sunt tres quinquagenarii et septem discipuli, requiem concorditer sonat; et sicut singuli quinquagenarii ad unitatem, ita septem discipuli ad octavam, hoc est ad Christum, tendunt, et in uno omnes consummantur. Sicut autem unum corpus, unus 0764B panis, unus homo vel unus piscis, Christus et omnes electi: ita diabolus cum omnibus reprobis, unum corpus et unus hostis. Est enim aquila grandis magnarum alarum, etc. Aquila, propter nimiam naturae plumalis perspicaciam: grandis, propter superbiae altitudinem; magnae alae et adhaerentes sibi, et extollentes eum, malignorum spirituum potestates, longo membrorum ductu pessimi homines, quorum ministerio fungitur ad pugnam contra bonos. Et bene longo, quia adhuc quotidie veniunt et durant usque ad finem saeculi, ducatum superbiae sequentes: plena plumis, fallaciae dolis, et varietate, quia easdem artes variis modis ad decipiendum transfigurat. Veniet ad Libanum, animam saeculi, et vitae et 0764C fidei merito candidatam. Tulit medullam cedri. Cedrus imputribilis, altitudo spei, cujus medulla charitas, quam singulariter nititur expugnare diabolus. Summitatem frondium ejus avellit; id est, sermonem sapientiae, qui excellentissimus est, avellit ab amore Dei, et transportavit in terram Sennaar (Ezech. XVII, 3, 4), hoc est, fetoris eorum, quod significat inanem gloriam.

518 CAPUT XV. De Mariae Magdalenae devotione in Christo requirendo, et ejus visione.

35. In die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur (Isa. VII, 18). Sibila, Domine, et huic muscae immundae, peccatrici animae meae: spiritus tuus bonus 0764D deducat eam in viam rectam, ut vadam ad excelsam et montuosam promissionis terram, quae de superioribus suis irrigatur, et de coelo exspectat pluviam, non sicut terra Aegypti, quam fluvius de terra ebulliens totam cooperit. Non est enim mons oppositus, non est aliquod obstaculum concupiscentiis Aegypti; sed sicut de terrena mente ebulliunt, super dejectam animae superficiem sine mora decurrunt.

36. Habet autem septem ostia fluvius Aegypti, quae de uno capite, id est superbia, derivantur. Horum extremum intelligitur luxuria carnis, de qua muscae nascuntur, immunditiae semper amatrices; nec istam despicit superabundantia gratiae, sed sibilat et evocat eam de extremo fluminum, et jungit api quae erat in 0765A terra Assur, ut veniant et requiescant simul in torrentibus vallium et in cavernis petrarum. et in omnibus frutetis et in universis foraminibus. Apis virgo est, sed quandiu in terra Assur, hoc est, elationis moratur, mel non potest operari; sola repromissionis terra lacte et melle fluit. Sibilante ergo gratia, musca et apis conveniunt, et simul requiescunt in torrentibus vallium. In illis torrentibus et apis de superbiae et musca de luxuriae sordibus emundantur. Torrentes vallium disciplinae sunt humilitatis. Torrentes quare? Quia si quis moeror, si qua gravitas in corrigendis vitiis, cito praetereunt Unde mulier cum parit tristitiam habet (Joan. XVI, 21), etc. Nam labor vertitur in amorem, et taedium in desiderium, et amaritudo in dulcedinem, sicque 0765B de torrentibus vallium proficiunt ad cavernas petrarum. Petrae firmissimi atque fortissimi in fide Patres sunt, in quorum passionibus veluti suis exemplaribus musca et apis quasi columbae nidificantes requiescunt. Unde non cessat manus eorum, non cessat pes; sed in omnibus frutetis bonorum jugiter exercitatae, sic demum ad contemplationis foramina perveniunt.

37. Haec sunt opera tua, Domine Jesu, quia sunt bona valde. Sic Mariae Magdalenae sibilasti, de qua non unum, sed septem flumina ejecisti. Vide quomodo requievit in torrentibus vallium: intravit inter epulas discumbentium, cucurrit ad pedes Jesu, effundebat super eos torrentes lacrymarum: ad lavanda Domini sui vestigia, non alias quam oculorum 0765C suorum undas attulit, capillis suis pro linteis usa est. Tum vero ubi affectus vehementior incanduit, et velut carbo lacrymarum umbra respersus fortius exarsit, videres ab illa sacratis vestigiis creberrima et insatiabilia oscula infigi, videres effusae unctionis suavitate totam domum compleri. Quid igitur illa nisi in torrentibus vallium requiescebat, de qua tot et tanti gratiae torrentes effluebant? Unde etiam dimissis ei peccatis multis, quia multum dilexerat, jam sicut columba quae lacte est lota, residebat ad pedes Jesu juxta fluenta plenissima, cum quidem soror ejus Martha satageret circa frequens ministerium. Quid memorem de sepulturae officio quod praevenit, de pedibus ascendens ad unctionem 0765D capitis, cum in eam fremeret illud avaritiae sepulcrum fetens, odorem pietatis ferre non sustinens? Non potuit amor tantus Christo etiam moriente mori: fugientibus et latentibus viris, hoc est Apostolis, mulier imperterrita stabat ad monumentum plorans; non habebat vivum, et tota super mortuum ardebat. Corpus erat sublatum, a monumento recedere non valebat. Quo plus de manibus et oculis auferebatur, eo ardentius animus insequebatur: si fieri posset pro redimendo corpore, sepulcrum lacrymis implevisset. Stabat, inquit, plorans; id solum ei de te residebat. Corpus erat sublatum, sed quis auferat ei ploratum? Indulge, domina, indulge totis habenis, et effundere, procurrens ad infatigabiles lacrymas, donec sublatum, imo resurgentem 0766A Dominum tuum consequaris. Iterum et iterum inclinare, vel locum 519 vacuum, ubi positus fuerat, saepius intuere. Amplius et amplius ipse te ad plorandum locus irritat, dum ejus quem quaeris absentiam repraesentat.

38. Vidit, inquit, duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Mulier, inquiunt, quid ploras? quem quaeris? Et quidem bene noveratis, o piissimi Angeli, quid ploraret et quem quaereret. quare illam commemorando iterum in fletus excitatis? sed prope erat insperatae consolationis gaudium, ideo tota vis doloris et plorationis excurrat. Conversa retrorsum vidit Jesum stantem; et nesciebat quia Jesus est. O pium, o delectabile pietatis spectaculum! ipse qui 0766B quaeritur et desideratur, et occultat se, et manifestatur. Occultat se ut ardentius requiratur, et requisitus cum gaudio inveniatur, inventus cum sollicitudine teneatur et tentus non dimittatur, donec in amoris sui cubiculo mansionem facturus introducatur. Hac arte Sapientia ludit in orbe terrarum, et deliciae ejus esse cum filiis hominum. Mulier, quid ploras? quem quaeris? habes quem quaeris, et ignoras? habes verum et aeternum gaudium, et ploras? habes intus quem foris requiris. Vere stas ad monumentum foris plorans. Mens tua monumentum meum est. Ibi non mortuus, sed in aeternum requiesco vivens. Mens tua hortus meus est. Bene existimasti quia hortulanus sum. Secundus Adam ego sum, operor et custodio paradisum meum. Fletus 0766C tuus, pietas tua, desiderium tuum, opus meum est: habes me intra te et nescis, ideo foras quaeris. Ecce et foris apparebo, ut te intus reducam, et invenias intus quem foris quaeris. Maria, novi te ex nomine, disce me cognoscere ex fide. Rabboni, id est Magister. Quod est dicere: Doce me quaerere te, doce me tangere te et ungere. Noli, ait, me tangere sicut hominem, nec sicut prius tetigisti et unxisti mortalem. Nondum ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 1-17); nondum credidisti me Patri coaequalem, coaeternum et consubstantialem. Hoc igitur crede, et tetigisti me. Hominem vides, ideo non credis: quod enim videtur non creditur. Deum non vides; crede et videbis: credendo me tanges, sicut et illa 0766D mulier quae vestimenti mei fimbriam tetigit, et confestim sanata est. Quare? Quia fide sua tetigit me. Hac manu tange me, his oculis quaere me, his pedibus festina currens ad me, nec longe a te sum. Deus enim appropinquans ego sum, verbum in ore tuo et in corde tuo sum. Quid propinquius homini quam cor suum? Illic intus invenior, a quibuscunque invenior: nam quae foris sunt, videntur. Opera mea quidem sunt, sed transitoria sunt, sed caduca sunt: ego autem horum artifex in secretissimis et in mundissimis cordibus inhabito.

CAPUT XVI. Pia ad Christum aspiratio ad obtinendas virtutes.

39. Data est tibi, Domine Jesu, omnis potestas in coelo et in terra, rex magne, rex virtutum, quia 0767A factus es obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Ecce elevata est magnificentia tua super coelos, et omnia subjecta sunt sub pedibus tuis. Regnavit David prius in Hebron septem annis super Judam, postea vero unctus est super universum Israel, et regnavit super eum triginta tribus annis. Cum autem super Judam tantum ungereris, verissime David, in Hebron, jam mortuus erat Saul in eis rex superbiae: alioquin vivente illo et dominante eis peccato, non dicerent tibi: Os nostrum et caro nostra es. Quis enim membrum Christi, et membrum simul potest esse meretricis? aut quae conventio Christi ad Belial? Ecce nos, inquiunt, os tuum et caro tua sumus, sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos (II Reg. V, 1, 2); tu 0767B sustines in multa patientia vasa irae apta in interitum, et exis ante nos, provocans ad bellum contra vitia, et liberas et educis indignos de manu peccatorum. Idcirco primus Judas, id est, Confessio, ungit te super se regem in Hebron. Mortuo quippe Saule, beneficiorum tuorum reminiscitur, et errorem suum confitendo, transitum facit de peccatis ad te, rex justitiae. Regnas autem super Judam septem annis in Hebron; quia reddis eis septuplum in sinu eorum, et septem vitiis expiatos, quibus praeerat superbus Saul, tua septemplici 520 virtute reformas. Post transitus regni tui fit in Jerusalem super universum Israel; quia per negotium confessionis, illuminatis jam sensibus, pervenitur ad visionem pacis in qua factus est locus tuus. Et ipse est 0767C mons quem constitueras discipulis, ut irent in Galilaeam, et viderent et adorarent te ibi post resurrectionem tuam; quia jam unxerat te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis, ut esses primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae.

40. Porro in Jerusalem regnas triginta tribus annis. Triginta, tres habet decades, in decade lex quae decem praeceptis consistit, in ternario triplex animae profectus accipitur, quae vivendo, meditando vel amando legem Dei custodit. De primo dicitur, Laudabo Deum meum in vita mea (Psal. CXLV, 2): de secundo, Lex tua meditatio mea est: (Psal. CXVIII, 77), de tertio, Quomodo dilexi legem tuam, Domine? (Ibid. 97.) Tres vero qui super triginta sunt. quosdam 0767D contemplativorum excellentissimos indicant, qui puritate conscientiae, plenitudine sapientiae, perfectione charitatis summae Trinitati approximant. Hic est etiam numerus fortissimorum qui sunt in exercitu tuo, Potentissime, quorum tamen eminentissimi usque ad sapientiam et fortitudinem tuam non perveniunt, quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut similis erit Deo in Filiis Dei? (Psal. LXXXVIII, 7.) Tu es quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui virginaliter editus, humilitate et charitate tua omnem perforas duritiam, uno impetu spiritus 0768A tui octingentos interficiens princeps militiae. Quis ita fortis ut tu, quis ita misericors, qui flesti super Jerusalem, et planctum fecisti super interitu inimicorum tuorum? et tunc doles tu super Saul et super Jonatham filium ejus, qui occumbunt quotidie super montes Gelboe. Nisi enim doleres, non clamares de coelo: Saule, Saule quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Quos enim Saul, nisi superbos in Ecclesia tua praelatos, significat qui ab humero et sursum eminere sibi videntur super universum populum? Qui vero per Jonatham, nisi dociles et elegantis ingenii adolescentes, qui moribus et colloquiis majorum depravati, amicitiam suam non possunt excolere cum David, nisi furtim, et quasi caventes ab insidiis detrahentium et illudentium sibi?

0768B 41. Merito ergo ploras, o benigne David, super Saul et Jonatham filium ejus (II Reg. I): plorandi enim non essent si bene occubuissent; sed super montes Gelboe qui decurrunt in profundum, nec ros gratiae, nec pluvia doctrinae veniet amplius, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul. Clypeus fortium spes est divinae protectionis, quo ignita diaboli jacula repelluntur, quibus graviter vulneratus est Saul a sagittariis, in tantum, ut se ipsum desperatione interficeret (I Reg. XXXI, 4). Clypeus autem Saul propriae virtutis confidentia est, quae non valet resistere sagittis incircumcisorum. Vae autem his qui amiserunt sustinentiam (Eccli. II, 16), hoc est, clypeum fortium; et maledictus qui confidit in homine, quod est clypeus Saul. Erit 0768C enim quasi miricae in deserto (Jerem. XVII, 5, 6); quia nec ros nec pluvia venient super vos, montes Gelboe. Quomodo ceciderunt fortes? Si enim fortes, quomodo ceciderunt? Et si ceciderunt, quomodo fortes? Sed non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua: sed qui gloriatur, in Domino glorietur; ut qui stat, videat ne cadat. Nam si sint aquilis velociores, ut contemplativos velocitate intellectus surpervolent; et si leonibus fortiores, ut in fortitudine operis veros praedicatores superent: tamen si de se praesumentes clypeum salutis abjiciunt, erunt corruentes coram inimicis suis. Qui autem confidit in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum. Sed maluit Saul incumbere super hastam suam, quam inniti 0768D super Dominum; idcirco baculus Aegypti arundineus perforavit manum ejus. Sua enim hasta, suus auriga, qui currum insolentiae ejus agitabat, interfecit. Sciebam, inquit, quod vivere non posset (II Reg. I, 10): nescit enim humiliari arrogantis obstinatio, ut vivere possit. Jube, rex justissime David, jube puero tuo, hoc est spiritui purae discretionis, ut interficiat in me Amalecitam hunc armigerum Saul, qui ausus est etiam nunc quotidie manum mittere in Christum Domini.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *