«Exordium magnum, dist. I-II» — Auctor incertus
0995 EXORDIUM MAGNUM ORDINIS CISTERCIENSIS, dist. I-II. (Biblioth. PP. Cisterciensium F. Bertr. TISSIER. Bonofonte, 1660, in-fol. tom. I, p. 13.) NOTA.
In codice manuscripto coenobii Fusniacensis quo utor, habetur hic titulus, seu inscriptio operis sequentis: Incipit narratio de initio Cisterciensis Ordinis, qualiter Patres nostri de Molismensi coenobio, propter puritatem Ordinis secundum tenorem Regulae sancti Benedicti recuperandam egressi, fecundam Cisterciensem Ecclesiam fundaverunt, quae est mater omnium nostrum: quoniam ex ipsa tanquam de fonte purissimo rivuli cunctarum Ecclesiarum Ordinis nostri derivati sunt: et de nonnullis reverendis, atque in omni religione conspicuis personis, quae in Cistercio et Claravalle claruerunt. Quia tamen hic liber Exordium magnum Ordinis Cisterciensis solet appellari, sicut et praecedens ex opposito parvum exordium; idcirco titulum praedictum praeelegi. Hujus magni Exordii auctorem ignorari, ait Angelus Manrique in Annalibus. Verum Fusniacensis codex haec habet verba: Istum librum composuit quidam abbas, Conradus nomine, Everbacensis coenobii, qui fuit monachus Claraevallis. Et monasticen quidem in Claravalle se professum, non obscure indicat in fine hujus operis, ubi temporibus B. Petri et D. Garnerii postea Lingonensis episcopi, quorum ille octavus, hic nonus Claravallensis abbas exstitit, se Claravalle disciplinis claustralibus eruditum fuisse, asserit, videlicet circa annum 1180. Est autem Eberbac, cui Conradus iste dicitur praefuisse, monasterium de linea Claraevallis in Moguntina dioecesi, cujus ipse auctor summa cum laude meminit in distinct. 5, cap. 17, et alibi: ubi tamen non indicat ejusdem loci se abbatem esse. Sed quisquis sit libri auctor, hunc lectu dignissimum et utilissimum, et in Bibliothecae Patrum nostrorum capite locandum, judicavi. Notandum superest periisse unum aut etiam plures hujus libri quaterniones, ante cap. 15, qui de B. Alberico agebant, de quo jam nil omnino dicitur. Unde cum, cap. 37, dicatur corpus S. Stephani juxta praedecessoris sui, scilicet Alberici, tumulum fuisse conditum, constat olim locum sepulturae Alberici in isto libro declaratum fuisse; alioqui ignotum per ignotum declararetur. Vide Manriq., tom. I, Annal., an. 1106.
DISTINCTIO PRIMA.0995 CAPUT PRIMUM. Quod Dominus Jesus in doctrina sua formam perfectae poenitentiae tradiderit.
Deus aeternus aeterni Dei Filius, Dominus noster 0996 Jesus Christus, Creator omnium rerum, Redemptor omnium fidelium, dum in diebus humilitatis suae salutem in medio terrae operaretur, salutarem perfectae poenitentiae viam mundo praedicavit dicens: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum 0997A (Matth. IV). Gratias inaestimabili misericordiae Dei, qui sereniori tandem oculo respiciens miserum genus filiorum Adam, districtionem legis, quae oculum pro oculo, dentem pro dente, omnimodamque talionem pro omni excessu immisericorditer reddebat, per incarnatam Verbi sui dulcedinem temperavit, dicens: Poenitentiam agite. Ne vero imbecilles homines ad verbum poenitendi, id est poenam tenendi, terrerentur, mox verbo consolatorio, verbo omni acceptione digno, praemissae sententiae severitatem dulcorare curavit, subjungens: Appropinquabit enim regnum coelorum. Quis enim sanum sapiens, licet infirmus, licet delicatus sit, non patienter, imo gratanter, praesentis poenae momentaneum pondus sustineat, non solum ut aeternitatem futurae poenae fugiat, verum etiam ut coelestis regni nunquam finiendi particeps fiat? Verum quia beatus baptista et praecursor Domini Joannes in ordine praecursionis suae poenitentiam praedicans, 0997B dignos ejusdem poenitentiae fructus agi censuit (Matth. III); quaerendum summopere nobis est quae sit formula perfectae poenitentiae, quae ad dignos promerendum fructus sufficiens esse videatur. Sed ubi formulam illam dignius quaerimus, quam in ipsius magistrorum magistri Domini nostri Jesu Christi dictis et factis? Cum enim quidam possessiones habens multas a Domino quaesisset quid faciendo vitam aeternam obtineret, et Dominus mandata legis ei proposuisset, illeque se omnia a juventute sua servare dixisset, subjunxit Dominus. Adhuc unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me; et habebis thesauros in coelo (Matth. XIX). Ille vero qui non se, sed sua, et illa non tota, sed ex parte, et parte satis modica, videlicet decimas, primitias caeterasque legales oblationes, offerre consueverat, et hoc magnum aliquid esse putabat, audiens verbum consummatae justitiae resiliit, et trahens 0997C cor in terram abiit tristis, quia nimirum testante Veritate, qui divitias quas habent affectuose diligunt, difficile salvantur (ibid.). O quam aliter affectus erat beatus Petrus! O quam largo coelestis gratiae rore perfusus ab aestu mundanae cupiditatis refriguerat, qui de se suisque condiscipulis tam humiliter quam fiducialiter Domino dicebat: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (ibid.). Hic plane formam perfectae poenitentiae reperimus, quam Salvator consilium salutis quaerenti suasit, discipulis etiam sequentibus se tradidit, licet legamus nonnullos in divitiis et in omni gloria mundi continenter et humiliter vixisse. Sed quia privilegia paucorum communem legem non faciunt, tutius multo quicunque celsitudinem perfectionis sectari conantur, obaudiunt vocem Domini in Evangelio dicentis. Si quis non abrenuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. IV).
CAPUT II. Quod a primitiva Ecclesia communis vitae traditio coeperit, et quod hinc monasticae religionis institutio principium sumpserit.0997D
Enimvero decebat ut summi Patris Sapientia, quae perfectae justitiae normam tradere venerat, hanc in ipso statim nascentis Ecclesiae pusillo grege signanter imprimeret, quatenus universi qui eorum exemplo provocati viam arduam et angustam incedere proponerent, tantae majestatis informati magisterio, tantorum etiam Patrum exemplo roborati, viam Domini dilatato corde currerent, dicentes cum Psalmista Domino: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI), sciens quoniam centuplum quod promisisti reddes, et insuper vitam aeternam adjicies. Passo vero in carne Domino, 0998A postquam a mortuis resurrexit et in coelum ascendit, discipulis etiam Spiritum sanctum quem promiserat misit, multiplicatis jam credentium turbis, clarius ejusdem spiritualis vitae, quam perfectam poenitentiam dicimus, nitor elucere coepit, cum sicut Lucas testatur, multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum suum aliquid esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessores etiam agrorum et domorum vendebant quae possidebant, ponentes pretia ante pedes apostolorum (Act. IV). Quantam vero reverentiam in cordibus non credentium sublimis illa conversatio generaret, testatur idem beatus Lucas, cum dicit quia caeterorum nemo audebat se conjungere illis, sed magnificabat eos populus (Act. V). Nec solum Jerosolymis haec schola primitivae Ecclesiae coelestibus instituebatur disciplinis, verum etiam Antiochiae sub magistris Paulo et Barnaba gloriosissime floruit: ibique discipuli primo appellati sunt Christiani. Philo quoque 0998B disertissimus Judaeorum in libro quem theorica Vita praetitulavit, de ferventissimis eorum in Domino studiis multa conscripsit. Monachorum etiam coenobitarumque nomen, vitam et institutionem ab eis exordium sumpsisse perspicuum est. Caeterum disseminato verbo Dei per universam regionem, cum jam in omnem terram exisset sonus praedicationis apostolorum, necesse erat ut arca sanctae Ecclesiae, quae perfectissimae hujus religionis typo in superioribus suis angusta unitatis cubitum perficiebat, dilatato charitatis sinu in inferioribus suis, pusillanimes et ad perfectionis celsitudinem minus idoneos colligeret, quatenus omnipotentis Dei misericordia non solum homines, sed et ipsa quoque jumenta, id est terrenae substantiae pulvere se ex infirmitate foedantes, dignantissime salvaret. Hinc jam nobilis illa respublica, quam Dominus Jesus Christus instituerat et Spiritus sanctus roborarat, in qua cum nullus quidquam possideret, nemo tamen 0998C egens erat inter illos, coepit ad privatas res distrahi, coeperuntque Christiani substantiis licenter uti, sic tamen, ut terrena coelestibus non praeponerent, sed temporalia bene dispensando, facilius ad coelestia pervenirent.
CAPUT III. Quod monachicus ordo per beatum Antonium, caeterosque sanctos patres roboratus, excellenter claruit.
Licet vero imperfectorum multitudini condescendens mater Ecclesia, remissioris vitae laxaverit habenas, tamen ab ipso nascentis Ecclesiae principio usque ad haec nostra tempora nunquam defuerunt viri virtutum, qui ferventissimo divini amoris igne flagrantes, remissioris quoque vitae blandimenta respuentes, communis vitae rectitudinem, quae sola perfectae poenitentiae, quam Dominus Jesus praedicavit, stabile fundamentum est, indefesso pietatis studio tenuerunt; et posteris suis tenendam multiplicibus 0998D sanctae conversationis regulis et exemplis tradiderunt. Inter quos primi vel praecipui exstiterunt Antonius, Pachomius, Basilius, quorum prior Antonius, non atramento neque littera, sed spiritu Dei vivi scriptam legem charitatis in corde suo demonstrans, perfectissimae conversationis suae perfectissimos discipulos reliquit: quales fuerunt Macharius, Paphnutius, Pambo, Isidorus, aliique quamplures, qui monasteriorum per Aegyptum et Thebaidem Patres effecti, catervasque innumerabilium monachorum per tramitem perfectae poenitentiae ducentes, de mundo ejusque principe diabolo, cum suis omnibus gloriosissime triumpharunt. Pachomius vero, cum factus esset apostolica gratia insignis, scripsit monachorum Regulas, quas Angelo 0999A dictante didicerat: ad quarum institutionem infinitam multitudinem vivorum lapidum poliens, muris coelestis Jerusalem reaedificandis convexit. Beatus etiam Basilius Caesariensis episcopus, Ecclesiae doctor eximius, scripsit monachorum Regulam: quae, sicut testatur B. Pater noster Benedictus, rectissima norma est vitae humanae, per quam ad coelestem patriam sine offensione perveniatur. Ad horum itaque tam venerabilium Patrum documenta et exempla virtutum, tota Orientis Ecclesia multo tempore per monasticae religionis sectatores insigniter floruit, sicut etiam paulo ante haec nostra tempora beatae memoriae Anselmus primum Havelbergensis episcopus, post modum Ravennas archiepiscopus disputatione, quam ipse cum Graecis de pertinacia schismatis eorum habitam eleganti stylo conscripsit, testatus est. Hic cum esset a Lothario, Romanorum imperatore Christianissimo, ad Constantinopolitanae urbis imperatorem apocrisiarius 0999B missus, et subtiliter diversarum religionum statuta scrutaretur, vidit in monasterio, quod Pantocraton, id est Omnipotentis dicitur, septingentos ferme monachos sub Regula beati Antonii Domino militantes. In coenobio quoque, quod Philoanthropon, id est amantis hominem, dicitur, vidit circiter quingentos monachos sub regula sancti Pachomii Domino servientes. Vidit etiam quamplura monasteria sub Regula beati Basilii jugum Domini suave portantia.
CAPUT IV. De institutione et auctoritate Regulae sancti Patris Benedicti. Quomodo per gratiam Dei floruit, et usque hodie floret.
Dominus noster Jesus Christus, qui sacratissimae humanitatis suae praesentia Orientem illustravit, quos digniores et sublimiores in Ecclesia sua habuit, beatissimos videlicet apostolorum principes 0999C Petrum et Paulum, vice sua destinavit Occidenti; quatenus Occidentis populi pretiosum fidei arcanum, quod Petrus non per carnem et sanguinem, sed per inspirationem summi Patris acceperat: et item, Evangelium quod Paulus non ab homine, nec per hominem, sed per revelationem Jesu Christi didicerat, Spiritus sancti magisterio edocti, cum populis Orientis in eamdem fidei plenitudinem concurrerent, et sic ex omnibus una Christi Domini sponsa non habens maculam aut rugam efficeretur. Porro eadem gratia, quae ad instituendam roborandamque monastici ordinis disciplinam, praedictos sanctos Patres contulit Orienti, non inferioris meriti virum in dignatione misericordiae suae praerogavit Occidenti, sanctissimum videlicet Patrem nostrum Benedictum: qui non solum Antonii et Basilii spiritum, verum etiam, testante beato papa Gregorio, justorum omnium spiritu plenus, tanquam sidus purissimum et lucidissimum singulari praerogativa sanctitatis, superexcellenti puritate conversationis, 0999D signorum denique miraculorumque inaestimabili gloria ab Occidente usque in Orientem clarissime refulsit, ita ut quidquid Oriens in diversis Patribus divisis charismatibus habere se gaudet, hoc totum in uno sanctissimo Patre suo Benedicto, justorum omnium spiritu pleno, se possidere Occidens non immerito glorietur. Scripsit namque idem reverendissimus Pater noster monachorum Regulam, quam diuturno virtutum exercitio non per hominem, sed per unctionem illius qui docet hominem scientiam, didicit: in qua mirabilis artifex Spiritus sanctus summam perfectionem et moderatissimam discretionem tam subtili connexione copulavit, ut quantumcunque religiosus in ea inveniat unde adhuc proficiat; et quantumcunque pusillanimis aut infirmus infirmitatis suae in ea aeque remedia inveniat. Quis enim 1000A verbi gratia, adeo justitiae tenax, quis sanctae religionis adeo fervens aemulator erit, cui si gratia duce datum fuerit, ut duodecim gradus humilitatis, qui in Regula describuntur, ascendat; et si crescentibus meritis eatenus profecerit, ut ad sextum et septimum, id est ad ultimum primi, et primum secundi senarii gradum perveniat, qui numerus perfectionem significans, et in iis gradibus humilitatis geminatus, dilectionem Dei et proximi, quae est perfectionis summa, per Regulam doctoris demonstrat, nonne si se sine dissimulatione respiciat, si cunctos infirmantis conscientiae angulos diligenter excutiat, nonne, inquam, vires suas metiens, defectumque sentiens, continuo lugens exclamabit cum Apostolo quod qui putat se aliquid esse, cum nihil sit ipse se seducit? (Gal. VI.) Quis rursum adeo delicatus et infirmus erit, ut in observantiis Regulae, jejuniorum suorum, vigiliarum, et laborum caeterarumque institutionum moderatissima discretione dispositarum 1000B infirmitatis suae congrua remedia non inveniat? Quocirca, quod idem legislator in ultimo capitulo ejusdem Regulae dicit, in ea non omnem justitiae observationem esse descriptam, et vocat eam minimam inchoationis Regulam, et ad perfectionis fastigium tendere volentes mittit ad doctrinas et regulas veterum Patrum, testante beato Bernardo, causa humilitatis facit, ne videlicet in describendo Regulam videretur se veteribus Patribus arroganter aequare, studens et in hoc humilianti conscientiae suae providere. Beatus quoque Gregorius vir apostolicus, non minus merito quam officio, commendat eam sermone esse luculentam, discretione praecipuam, latenter auctoritate sua suadem, monachis ut, relictis caeterarum institutionum consuetudinibus minus fortasse discretis, Regulam Deo dilecti Patris Benedicti discretione praecipuam devoto corde susciperent, et ad ejus normam cunctum vitae suae ordinem informarent. In concilio quoque 1000C quod postmodum in Galliis celebratum est, communi decreto sancitum est ut monachi, per provincias Galliae et Germaniae degentes, relictis caeterarum Regularum institutis, in omnibus coenobiis suis Regulam praedicti Patris reciperent, et in omni conversatione sua formam ab eo praescriptam observarent. Ad hujus itaque sanctae Regulae exemplar plura per Italiam monasteria correcta, multa quoque per venerabilem Patrem de novo constructa sunt, in quibus multitudines monachorum in spiritu humilitatis Domino servientes, tanquam veri Israelitae dignos poenitentiae fructus faciebant.
CAPUT V. Quod beatus Benedictus, rogatu Cenomanensis episcopi, sanctum discipulum suum Maurum causa fundandi coenobia ad partes Galliae direxit.
Nec solum Italia, verum etiam Galliae trina divisio, 1000D sacrae hujus religionis bono odore respersa, jugum Domini suave et onus ejus leve, sanctae videlicet Regulae instituta suscipere laudabili desiderio gestiebat. Unde accidit ut vir magnificus, Cenomanensis urbis episcopus, legatos suos ad venerabilem Patrem Benedictum dirigeret, Flodegarium suum archidiaconum et Harderadum vicedominum suum, devotissima instantia petens quatenus ei aliquos sui monasterii fratres transmittere dignaretur, qui sibi in Galliarum partibus coenobium secundum instituta Regulae sancti Patris aedificare deberent. Beatus vero Benedictus convocans discipulum suum Maurum, quem ab infantia in timore Dei educaverat, ipsum cum aliis religiosis fratribus ad Galliarum partes direxit: ubi etiam coenobium religione pariter et divitiis clarum construxit, magnaeque multitudinis monachorum Pater effectus, signis et virtutibus ornatus quievit in pace. Fertur quod in 1001A eodem monasterio libra panis, et hemina vini, quam sanctus illuc transmisit Benedictus, in memoriam antiquitatis atque ob tanti Patris reverentiam usque hodie reservetur. Abhinc per universas Galliarum provincias crevit et multiplicata est religio monachorum, sub Regula Patris Benedicti Christo Domino vero regi militantium; multique ad eam divina gratia inspirati confluebant, qui sacrae disciplinae officiis exercitati, de terra cordis sui fructum boni operis afferebant in patientia. Verum, succedenti tempore, irruentibus intra Gallias barbaris, cum Dominus peccata populi sui multiplici paganorum incursione castigare decerneret, multa etiam coenobia sanctorum aut igne cremata, aut ad solum usque destructa sunt: quae vero remanserant, in tantam negligentiam resoluta sunt, ut antiquae religionis vestigium vix in aliquibus monasteriis inveniretur. Caeterum gratia Domini nostri Jesu Christi, quemadmodum Ecclesiam suam, refrigescente charitate 1001B et abundante iniquitate, variis tribulationibus flagellari permittit, nec tamen unquam ab ea viscera misericordiae suae claudit, ita nimirum ordinem monasticum, per infirmitatis humanae corruptionem continue ruentem, temporibus opportunis per viros virtutum restaurare non desinit.
CAPUT VI. Quod beatus Odo Cluniacensis abbas ordinem monachicum collapsum per gratiam Dei strenue reparavit.
Hinc est quod beatus Odo, nobilissimi illius Cluniacensis coenobii rector eximius, ad tantum sanctitatis apicem excrevit, ut Ordinem monasticum temporibus suis omnino in praeceps ruentem, secundum gratiam sibi a Domino collatam, per omnia in antiquum sacrae religionis vigorem restauraverit. Ut enim de ruina morum temporis illius breviter dicamus, cum coepisset idem venerabilis Pater Odo in monasteriis suis districtionem disciplinae regularis rigide, sicut oportebat, tenere, alii quidam 1001C monastici videntes quosdam de fratribus ejus subtalares suos lavantes, vel ungentes, seu alia quaelibet vilia opera facientes, silentium etiam studiose tenentes, etsi necesse fuisset, signis pro verbis utentes, nimio iracundiae felle commoti: «O infelices, inquiunt, quid facitis? Quae lex, vel quis Ordo praecipit, ut tam vilibus et servilibus operibus insistatis? Ubi, quaeso, Scriptura haec jubet ut manibus pro lingua utamini? Nonne ipsi Creatori injuriam facere convincimini, qui, relicto naturali usu linguae et vocis organo, manibus irrationabiliter tumultuamini?» Sed vir beatus, disputatorum et pseudomonachorum garrulitatem pervipendens, fratres suos ut in melius proficerent verbo et exemplo commonebat, sicubi etiam a religiosis viris evocatus fuisset, impiger pergebat, et coenobia aut dissoluta ad districtionem Ordinis revocabat, aut nova fundabat. Plane quam rigide monachi ipsius disciplinae censuram tenuerint, per hoc unum virtutis 1001D eorum indicium, quod ad demonstrandum in eis animi constantiam referre volumus, innotescere poterit. Quadam namque vice dum quidam ex eis iter agerent, mediis noctis tenebris a praedonibus circumventi, cum suis omnibus capiuntur, trahuntur, spoliantur, contumeliis afficiuntur, ad ultimum in vincula conjiciuntur, praedonibus sane mirantibus pariter et indignantibus, quod in tantis malis ipsis a se illatis, ne unum quidem verbum ab eis ullatenus extorquere potuissent. Tanquam enim muti et elingues seu damna et contumelias non sentientes, in silentio durabant, quousque nocturnae et matutinae laudis solemnitate peracta, aurora quoque radios suos vibrante, linguam ad loquendum laudabili discretione solverent, quam prius laudabiliore censura propter timorem Dei et Ordinis disciplinam coercuerant.
Nec modo in Galliis Ordinis sacri statum reparavit, sed etiam in Italia. Ad speciale quoque Sancti 1002A Benedicti coenobium in Francia, ubi, sicut dicitur, sacratissimum corpus ejus requiescit, ipso beatissimo Patre Benedicto invitante perrexit, sicut in gestis ejusdem sancti Odonis invenitur. Cum enim quadam die monachi ejusdem loci in claustro sedentes contentionibus et scurrilitatibus occupari non erubescerent, sanctus Pater Benedictus cuidam monacho ante portam monasterii visibiliter apparuit, dicens ad eum: «Vade, et dic fratribus istis quod perversis moribus suis nimium me contristant: ideoque jam nunc vadam, ut adducam virum secundum cor meum de Aquitania, quatenus perversos istos corripiat, et Ordinis disciplinam in hoc meo monasterio restauret.» Stupet ille, celerique gradu ad fratres veniens, quod spiritualis eorum Pater mandaverat, cunctis audientibus, refert, consternatosque et attonitos reddit universos. Quaerebant tamen inter se cum magna admiratione quisnam esset de quo Pater sanctus dixisset, ipsumque, 1002B sicut postmodum rei exitus docuit, beatum Odonem fore trepidi suspicabantur. Devotissimus itaque Patris Benedicti pedissequus Odo veniens ad praedictum locum, licet per multas tribulationes et contumelias, quas ab illis qui perniciosam libertatem magis quam regularis vitae districtionem diligebant, passus est, tamen per gratiam Dei et adjutorium sancti Patris Benedicti laudabiliter satis Ordinis disciplinam in eodem monasterio reformavit. Caeterum speciale ejusdem Deo dilecti Patris Odonis coenobium quod Cluniacum dicitur, quodque usque hodie maximum et nobilissimum refulget, maximum multitudine fratrum, nobilissimum possessionibus, divitiis et gloria; sed et monasterium de quo Pater Odo cum fratribus suis Cluniacum secessit, quam consummata fuerint, quamque perfecti et Deo digni in eis claruerint viri litteris traditum scimus. Unde et nobis duo jucunda valde miracula excerpta huic nostro opusculo inserere placet, quatenus prudens 1002C lector ex his duobus caetera perpendere valeat.
CAPUT VII. De fratre, in cujus manu micae panis in pretiosissimas margaritas conversae sunt.
Canon erat monasterii, quatenus fratribus ad mensam sedentibus refectione peracta micas quae de fragmentis panum deciderent, diligenter colligerent et insumerent, ne vel in hoc negligentiae rei coram Deo invenirentur, Accidit autem quadam die ut unus ex fratribus, qui conscientiae suae non incuriosus servator erat, cum caeteris ad mensam residens, refectione peracta micas secundum consuetudinem collectas replicans in volam, digitis manus clausas teneret, atque cum multa cordis dulcedine lectioni intenderet; sed priusquam eas sumeret, repente ad nutum prioris lector lectionem finivit. Quid tamen ageret? Nec rejicere fas, nec sumere jam licebat, nimirum utrobique periculo praevaricationis occurrente. Itaque clausas manu 1002D tenet, cogitans hanc negligentiae culpam non nisi per confessionis et poenitentiae remedium aboleri posse. Dictis vero gratiis, signo confessionis facto, priorem in partem trahit, et cadens in faciem veniam petit, cum multa cordis simplicitate negligentiam suam manifestans. Priore autem culpam ejus, sicut dignum erat, corripiente, et quid de micis fecisset inquirente: «Ecce, inquit, domine, in manu nostra sunt.» Cumque prior praeciperet ut eas ostenderet, ille exerto brachio manum aperuit; et ecce in vola ipsius pro micis inventae sunt pretiosissimae margaritae. Utinam laudabilem fratris hujus fervorem attendere dignentur quidam negligentes fratres, qui, finita lectione, si forte offulam in manu habuerint quam edere velint, aut si in syphulo aliquid remanserit quod ebibere cupiant, sine respectu timoris Dei id facere non verentur, cum utique sacri Ordinis consuetudo tradat, ex quo lector incoeperit dicere: Tu autem, Domine, neminem 1003A quidquam cibi aut potus sumere debere. Sed quid putamus quare omnipotens Deus tam gloriosum miraculum, et sicut videbatur, minus necessarium, in rebus quoque minimis facere voluit? Utique, propterea ut palam cunctis innotesceret quantum sibi placeant fratres in congregatione spiritu ferventes, qui non solum majora, sed etiam minima mandata propter timorem ipsius cum sollicitudine custodiunt.
CAPUT VIII. De fratre moriente qui vidit multitudinem candidatorum ad se venire.
Frater quidam in Cluniaco, cum laudabiliter in omni fervore et devotione sacrae religionis vitam suam custodisset, tactus infirmitate peremptoria, ad extrema deductus est. Cumque jam morti proximus agonizaret, aperiens oculos vidit magnam multitudinem monachorum ad se intrantem, qui omnes candidis vestibus induti erant, illo suo genere vestimenti 1003B quod usu ecclesiastico alba vocatur, sicut solent conventus Ordinis illius in praecipuis solemnitatibus revestiri. Quos cum videret, putans conventum fratrum esse, mirari valde coepit cur ad se revestiti intrarent; et infirmario sibi assistenti, quasi cum quadam indignatione, dixit: «Quid est, charissime frater, quod video? Quando solebat conventus noster ad fratrem morientem revestitus venire?» Respondente infirmario et dicente conventum fratrum nondum venisse: «Quid est, inquit, quod loqueris? Nonne vides turbam magnam fratrum circa me, qui omnes candidissimis albis revestiti sunt; et ad exsequias meas celebrandas mutuo se praeveniunt.» Quod cum infirmarius audisset, sed nil tale ipse videret, intellexit religiosum fratrem visionem beatorum spirituum videre. Post modicum vero sancta illa anima carne soluta est, et de convalle plorationis, de tabernaculis Cedar, hoc est de nigredine peccati ad candidatos cives 1003C coelestis Jerusalem, quos adhuc in carne vivens videre meruerat, feliciter, ut credimus, transmigravit.
Praefato vero Cluniacensi coenobio post reverendissimum Patrem Odonem praefuerunt abbates religione conspicui, quorum praecipui fuerunt sancti et Deo digni, Maiolus et Odilo, modernis quoque temporibus beatus Hugo, qui, Ordinem Cluniacensem longe lateque per universas Europae terras et insulas propagantes, incontaminatum monastici Ordinis tramitem subditis suis tradiderunt. In eadem quoque magna et religiosa domo inter caetera spiritualis vitae exercitia, saluberrima et omni pietate plena consuetudo inolevit ut, pro liberandis animabus fidelium defunctorum, sancta illa fratrum multitudo devotis precibus missarumque celebrationibus sollicite invigilet, et aut poenas addictarum mitigent, aut poenis omnibus absolutas in requiem transferri obtineant. Sed et praeter quotidianam orationum psalmorumque instantiam, solemnia 1003D pro fidelibus defunctis officia certis temporibus per annum fieri pia Patrum solertia in eadem domo decrevit, ita ut solemnis dies fidelium animarum, quem post festum Omnium Sanctorum sancta et universalis Ecclesia celebri officio peragere consuevit, a Cluniacensi Ecclesia initium sumpsisse dicatur.
CAPUT IX. Quomodo beatus Hugo Cluniacensis abbas paralyticum curavit. [Deplorat et hoc capite auctor negligentiam monachorum, et lapsum Ordinis Cluniacensis.]
Verum quoniam beati Hugonis, qui moderno tempore Cluniacensi coenobio laudabiliter praefuit, mentionem fecimus, unum ejus miraculum ad utilitatem legentium memorabimus: quod tanto erit jucundius, quanto recentiori tempore hoc gestum esse constat, quodque venerabilis viri Guillelmi, quondam superioris Sanctae Genovefae Parisius, 1004A postea vero abbas Paracliti, quae est de Ordine domus Sancti Victoris, certa relatione cognovimus. Apud Parisiorum civitatem exstat coenobium regularium canonicorum: in quo quidam de fratribus ejusdem congregationis paralysi adeo dissolutus jacebat; ut sine adminiculo alterius de lectulo surgere non valeret. Venerat forte illuc venerabilis Hugo Cluniacensis abbas. De cujus adventu fratres plurimum exhilarati, spem recuperandae sanitatis infirmo fratri non minimam conceperunt. Itaque accedentes ad virum Dei, suppliciter postulabant quatenus apud omnipotentem Deum sanitatem fratri diuturna aegritudine laboranti suis precibus obtinere dignaretur. Fertur autem in eodem monasterio esse media pars casulae beati Petri apostoli; quae, sicut dignum est, a fratribus in magna veneratione habetur. Sanctus ergo Domini, quod a fraterna charitate petebatur, negare non potuit; sed pro salute fratris infirmi Domini clementiam intimo pietatis affectu rogabat. Denique celebratis sacrosanctis 1004B mysteriis, accedens ad altare, supradictam partem casulae beati Petri reverenter inde tulit, veniensque ad infirmum, sacra eum veste operuit, tenensque manum ejus antiphonam illam moderata voce coepit cantare: Petrus apostolus dixit paralytico, duobus verbis in ea commutatis, scilicet pro dixit, dicit, et pro Aenea, Roberte: vocabatur enim idem infirmus Robertus. Cumque tenendo manum ejus cantaret: Petrus apostolus dicit paralytico: Roberte, surge, et sterne tibi (Act. IX), continuo surrexit, omni membrorum debilitate prorsus fugata; cunctique qui aderant, glorificaverunt Deum, qui virtutem beati apostoli sui Petri per merita venerabilis Hugonis declarare dignatus est. Tanto quippe facilius abbas sanctus tam gloriosum miraculum a divina largitate impetrare potuit, quanto hoc non suis meritis, sed specialis patroni sui beati Petri apostoli virtuti assignavit, cujus reverendo nomini se attitulatam esse nobilis Ecclesia Cluniacensis 1004C gloriatur: cuique sacrae venerationi fratrum universitas devotissime invigilat.
Sub talibus itaque tam sanctis et in omni religione conspicuis Patribus Cluniacensis Ordo clarissime refulsit, multisque exstitit odor vitae in vitam, ita etiam ut beatus Henricus Romanorum imperator Augustus ejusdem nominis secundus, cujus memoria apud Deum et homines in benedictione est, audiens famam religionis illius, Cluniacum adiret, oblatisque donariis et redditibus, prout imperialem magnificentiam decebat, fratrum se orationibus devotissime commendaret. Liberet nunc, si optio daretur, cum beato Petro apostolo exclamare, et dicere Domino: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII). Bonum esset utique omnibus ad monasticae religionis apicem venientibus, ut Ordinis disciplina per sanctos Patres ad lineam veritatis correcta et renovata, inconvulsa perduraret, propulsata lethali negligentia, fervor sacrae religionis per omnia ubique 1004D vigeret. Sed quid agimus, cum sub sole nihil in eodem statu permanere posse. Sapiens plangat? Quid agimus, quod negligentia quae, proh dolor! in ipsa quoque religiosorum conversatione deprehenditur, ad vitia tam proclivis est? Vae semel, et vae secundo, sed et tertio! Vae tibi, negligentia, mater dissolutionis, rubigo mentium, tinea cordium, morum corruptio, disciplinae effugatio, religionis subversio, virtutum enervatio, mala bestia, vulpecula callidissima, quae tanta dolositate exterminas vestigia tua ut mordens non sentiaris, demoliens non videaris, et non nisi gravissimo damno peracto deprehenderis! quanta mala fecisti! quanta mala facis! quanta mala (quod Deus avertat!) non immerito factura timeris! O, inquam, detestanda negligentia, quam modica, quam exigua, quam nullius momenti videris in oculis hominum, ita ut etiam reprehensione vix digna judiceris! sed tamen qui te tam modicam spernit, paulatim decidit. Quis 1005A crederet, si experientia fidem non faceret, guttulam, cum primum stillare leni lapsu coeperit, duritiam lapidis penetrare posse? vel quis annulum novum et rigidum digito immitti videns eum usu consumi posse putaret? Attamen verum est quod dicitur quia
Gutta cavat lapidem, consumitur annulus usu:
(OVID. de Ponto, IV, Eleg. 10.) sic etiam (quod sine magno cordis dolore dicere non possumus), negligentia paulatim subintrans religionem exterminat. Sanguisugae duae sunt filiae, ait Sapiens, dicentes: Affer, affer (Prov. XXX). O quanti sunt, qui latas hujus saeculi vias, quae ad mortem trahunt, deseruisse et arctam angustamque viam, quae ad vitam ducit, apprehendisse videntur: sed quia pessimae hujus sanguisugae, detestandae hujus meretricis, id est negligentiae complexum minime devitant, generant ex eo vipereo semine duas filias, ipsa matre sua deteriores, voluptatem scilicet et vanitatem, quae sine cessatione, sine omni prorsus 1005B interpolatione clamant miserae matri suae, dicentes: Affer, affer. Isti sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes, qui habitum religionis gestantes, mentiri Deo per tonsuram noscuntur; qui non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus pro lege habent desideriorum voluptatem; qui cum nutriri deberent in croceis, amplexantur stercora; locati in loco pascuae, quotidie mutantur de pascuis ad pascua, et tamen moriuntur fame; quorum cibus est radix juniperorum, et siliquae porcorum; quorum vinum est fel draconum, de botro praevaricationis amarissimo; qui, cum castimoniam corporis et sanctimoniam spiritus profiteantur, exemplum tamen mulieris nequam et procacis imitari non verentur, quae comedit in occulto, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum (ibid.); qui in hujusmodi laetantur, et esse sub sentibus dissolutionis delicias computant. Et quid facient miseri, cum inspicere coeperit Deus? Certe rebus ipsis experimur 1005C quam non immerito propheta planxerit, obscuratum esse aurum, mutatum colorem optimum, dispersos lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV). Sed non est nostrum mordacius aliena vitia carpere, ne forte dicatur et de nobis quod lippientibus oculis ad nostra caecutientes, in aliorum vitiis cernamus acutum. Legat qui voluerit Apologeticum beati Bernardi abbatis, quem scripsit ad venerabilem Guillelmum Sancti Theodorici abbatem. Inveniet quomodo obscuratum sit aurum, mutatus sit color optimus: ibi, inquam, inveniet quomodo nobilis illa religio Cluniacensis Ordinis, de qua multa jam diximus, quam, peregrinis et adulterinis consuetudinibus, imo desolationibus fuscata et obnubilata, a pristina suae puritatis sanctitatisque integritate degeneraverit. Sed quorsum ista? Quid intendimus, alterius Ordinis et prius perfectissimam religionem, et postmodum miserrimam, quam hodie oculis nostris cernimus, 1005D dissolutionem replicando et inculcando? Nimirum ad hoc nititur intentio, ut nos qui per gratiam Dei in renovato et ad tramitem veritatis per Cistercienses Patres correcto monastico Ordine, Domino militamus, ex aliorum ruina cautiores effecti, lavemus manus nostras in sanguine peccatorum, et semper memores simus, quod beatus Pater noster Benedictus in Regula praecipit negligentiam et oblivionem omnino fugere; illud etiam apostolicum continue reminemus; Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X); certissime scientes quoniam res nostra agitur, paries cum proximus ardet. (HORAT. Epist. I, 18.) CAPUT X. Qualiter fratres qui Cisterciensem Ordinem fundaverunt adhuc in Molismo degentes divina gratia sunt illustrati.
Sed jam nunc operae pretium reor, generationibus 1006A futuris diligentius describere qualiter Cisterciensis Ordo sumpserit exordium, quamque copiosa benedictione gratiae Dei a principio sui perfusus sit, sicut partim per litterarum monumenta tradiderunt nobis viri sancti, qui ab initio sacrae hujus religionis auctores exstitere; partim vero majorum relatione didicimus, quatenus ii quos in saeculis superventuris divina gratia ad Ordinem nostrum vocare dignabitur, si hanc nostrae parvitatis paginam, quam ad ipsorum consolationem elaboravimus, legere dignum duxerint, considerantes quam nobili regum mamilla lactati sint, erubescant filii degeneres inveniri. Porro ad hoc opus non solum devotio et utilitas rerum nos invitat: verum etiam necessitas nonnulla compellit. Monachi namque Nigri Ordinis, maxime in provinciis Germaniae degentes, ubicunque vel apud quoscunque possunt, sacro Ordini nostro derogare non cessant, asserentes sanctos patres nostros cum scandalo et inobedientia, contra voluntatem abbatis sui de 1006B Molismensi coenobio egressos fuisse: quorum quam sit impudens mendacium, subsequentis narrationis textus rem gestam enucleatius pandens, manifeste declarabit. Propositi nempe nostri est, divina favente gratia, non solum plenissima ratione, verum etiam gravissimae auctoritatis pondere obstruere os loquentium iniqua; fratribus quoque nostris qui haec hactenus fortassis adeo perspicue non noverant, ad refellendam malitiosae detractionis falsitatem, instrumenta sincerae veritatis testimonio subnixa contradere. O caeca semper stultae aemulationis impietas, quae cum oculis videat, ratione probet, divino pariter et humano judicio, Cisterciensem Ordinem super candelabrum virtutis et honoris exaltatum, ut luceat omnibus qui in domo Dei sunt, clandestinis tamen susurriis ab ejus amore et veneratione nititur avertere quos potest, quasi tantum sibi honoris accedat, quantum proximorum famae derogare potuerit! Verum, quoniam, secundum sententiam 1006C Apostoli, non qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X), postquam litteris summi pontificis, cardinalium quoque et episcoporum, qui negotium tantae pietatis tractaverunt, ostenderimus quam rationabiliter, quamque auctorabiliter humano judicio probatus et approbatus sit in initio sui Cisterciensis Ordo, consequenter etiam demonstrare curabimus qualiter divino judicio approbatus sit.
Cunctis namque sanum sapientibus liquet omnipotentem Deum approbare religionem, quam tantis charismatum benedictionibus a principio sui perfundere, et in qua tantos, tantaeque perfectionis et sanctitatis Nazaraeos suscitare dignatus est. Sed quis digne aestimare, ne dicam referre sufficiet, quam praeclare in diversis mundi partibus, non solum in majoribus, verum etiam in minoribus quibuslibet Cisterciensis Ordinis domibus sacrae religionis vigor effulserit; quam sublimes in virtutibus, 1006D quam graves et humiles in moribus exstiterint praelati; quam devoti et ad voluntariam paupertatem pro Christo tolerandam patientissimi atque ad omne opus bonum parati subditi; quam crebris revelationibus, supernisque visitationibus religiosae Ordinis personae sint glorificatae; quamque multi spontaneae tribulationis angustia decocti, felici decessu absque igne purgatorio (quod quidem in alio genere hominum rarissimum est), transierint ad terram viventium, ad videndum Deum deorum in Sion. Ne tamen illustrium personarum copia nos ad loquendum inopes fecisse videatur, postquam ad exhilarandum devotos et ad reprimendum detractores falsiloquos exordium sacri Ordinis diligentius descripserimus, etiam de reverendissimorum Patrum quorumdam, videlicet abbatum Cistercii atque Claraevallis virtutum studiis, aliqua breviter perstringemus, seniorum quoque qui in Claravalle purissimae religionis imitatores effecti, memoriam 1007A sui posteris in benedictione reliquere; quatenus per haec fidelis quilibet et devotus proficiat in fide roboratus, infidelis autem et detractor lividum cordis oculum purgans, religioso Ordini nequaquam detrahere, sed magis religiosorum devotionem imitari consuescat: aut certe propalatae veritatis radiis reverberatus, malitiosae derogationis materiam sibi subtractam esse, contabescens ingemiscat. Si quem vero movet quod Claravallensium tantum, et non etiam Cisterciensium seniorum mentionem fecimus, noverit nos ut Ecclesiae Claraevallis alumnos, nostrorum seniorum sacra studia familiarius et efficacius investigare potuisse; nec ea quae de paucorum sincera conversatione, seu felici consummatione, ad absolutionem sponsionis nostrae descripsimus, innumerabilium servorum Dei, qui tam in Cistercio quam in universitate sacri Ordinis spiritales agones viriliter desudarunt, praejudicare sanctitati. Cum igitur, sicut supra diximus, in tantum negligentiae 1007B torporem monasticus Ordo collapsus fuisset, ut venientibus ad conversionem, non tam profectus quam periculum multis in locis imminere videretur; nec spes ulla restaurationis uspiam arrideret, omnipotens Deus qui servos suos ab aeterno praescitos in tempore vocat et justificat, ut in aeternum quandoque glorificet, dum medium silentium tenerent omnia, Spiritum sanctum suum de secretis coelestibus a regalibus sedibus misit in corda quorumdam fratrum (Sap. XVIII), qui in coenobio quodam degebant, quod in Burgundiae partibus situm Molismus vocatur.
Hi itaque servi Dei pauci numero, sed igne illo quem Dominus Jesus mittit in terram, et vult vehementer accendi, fortiter inflammati, dum quotidianas Regulae lectiones in capitulo audirent, et aliud Regulam praecipere, atque aliud consuetudines Ordinis tenere perpenderent, gravissime contristabantur; videntes se caeterosque monachos Regulam 1007C beati Patris Benedicti solemni professione servaturos fore promisisse; sed secundum instituta ejus nequaquam vivere. Primitus ergo privatim saepius inter se colloquentes, transgressionem suam conquerebantur; et quonam modo hujus tanti mali remedium invenire possent, sollicite tractabant. Cum vero posteo verbum effusum esset in publicum, caeteri qui carnales erant, nec poterant dicere cum propheta quia de excelso misit ignem in ossibus meis; et erudivit me (Thren. I), servos Dei deridere, modisque omnibus, quibus poterant, ut a tam sancto proposito cessarent, infestare cooperunt. At illi qui Spiritu Dei agebantur, et propterea liberi erant, non curantes eorum malevolas infestationes, toto mentis annisu ad Deum conversi, precibus instantissimis postulabant, ut Domini pietas eos ad talem locum dirigere dignaretur, in quo vota labiorum suorum, quae secundum Regulam firmaverant, sed non servaverant, reddere possent. Deinde considerantes, quod Apostolus monet, non omni spiritui 1007D esse credendum (I Joan. IV); et quod Regula quam modis omnibus perfecte servare cupiebant, praecipit corripi eum, qui sine permissione abbatis quidpiam facere praesumpserit, abbatem suum humiliter adeunt, de transgressione Regulae querimoniam proponunt, voti sui ferventissimum desiderium pandunt, et ut ejus consilio pariter et auxilio, quod Spiritu sancto inspirante mente conceperant, perficere possint suppliciter precantur. Nutu vero Dei ad horam compunctus abbas ille propositum servorum Dei laudat; et non solum consilium auxiliumque se praebiturum, verum etiam seipsum individuum comitem eorum in tam sancto proposito futurum firmissime pollicetur. Quo audito humiles spiritu fratres illi magnifice corroborati sunt, tunc primum intelligentes quod vere a Domino egressus est sermo, nec somnia cordis sui in tali desiderio secuti sunt, sed dexteram Dei vivi virtutem operantis in eis.
CAPUT XI. Quod dominus Robertus abbas, et fratres cum eo, desiderium innovandae monasticae religionis habentes, legatum sedis apostolicae adierunt.1008A
Itaque magnanimes viri, innumerabilium militum Christi duces et signiferi futuri, non tam novarum quam magnarum rerum totique mundo profuturarum cupidi, cum assiduo tractatu quaererent inter se qualiter id quod pie cupiebant congruenti modo ad effectum perducerent, consulto rationis judicio prudenter advertere loci vel Ordinis sui mutationem, absque sedis apostolicae consensu, se praesumere nequaquam debere. Erat tunc in Galliarum partibus sedis apostolicae legatus, venerabilis Hugo Lugdunensis archiepiscopus, vir religione, prudentia et auctoritate venerandus. Hunc praedictus abbas et fratres, qui desiderio innovandae monasticae religionis flagrabant, adeunt, aestus et vota cordium 1008B suorum humiliter pandunt, consuetudines Ordinis a Regula quam erant professi, nimium discrepare conqueruntur; et propterea manifeste perjurii crimen se scienter incurrisse dolendo fatentur. Addunt praeterea se vitam suam ex integro secundum instituta Regulae sancti Patris sui Benedicti ordinare velle, et ut eis ad hoc liberius exsequendum, idem legatus sui juvaminis robur apostolica auctoritate porrigat, constanter flagitant. Dominus autem legatus, cum esset prudens et discretus, consideratis subtilius allegationibus eorum, laudabiliter eos moveri pronuntiavit, ipsorumque spiritalibus votis laetis auspiciis favens, tali epistola eos ad perficiendum tota libertate quod pia mente conceperant exhortatus est.
CAPUT XII. Epistola Hugonis apostolicae sedis legati, per quam Cisterciensis Ordinis exordium sua auctoritate fundatum est.1008C
«HUGO Lugdunensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus, ROBERTO Molismensi abbati, et fratribus cum eo secundum Regulam sancti Benedicti servire Deo cupientibus.
«Notum sit omnibus de sanctae matris Ecclesiae profectu gaudentibus, vos et quosdam filios vestros coenobii Molismensis fratres, Lugduni in nostra praesentia astitisse, ac Regulae beatissimi Benedicti, quam hucusque tepide ac negligenter in eodem monasterio tenueratis, arctius deinceps atque perfectius inhaerere velle professos fuisse. Quod quia in loco praedicto pluribus impedientibus causis constat adimpleri non posse, nos utriusque partis saluti, videlicet inde recedentium, atque illic remanentium providentes; in locum alium, quem vobis divina largitas designaverit, vos declinare, ibique salubrius atque quietius Domino 1008D famulari utile duximus fore. Vobis ergo tunc praesentibus, videlicet Roberto abbati, fratribus quoque Alberico, Odoni, Joanni, Stephano, Letaldo et Petro, sed et omnibus, quos regulariter et communi consilio vobis sociare decreveritis, hoc sanctum propositum servare et tunc consuluimus: et ut in hoc preseveretis praecipimus, et auctoritate apostolica per sigilli nostri impressionem in perpetuum confirmamus.» Post haec praefatus abbas et sui tanta ac tali auctoritate freti, Molismum redierunt, et de illo fratrum collegio socios remissioris vitae blanditias respuentes, ad puritatem simplicitatemque sacrae Regulae pure simpliciterque tenendam prompto animo flagrantes, elegerunt, ita ut inter eos qui legato Lugduni astiterant, et illos qui de coenobio vocati sunt, viginti et unus monachi essent, qui perfectioris vitae et Regulae S. Patris Benedicti ad litteram tenendae desiderio arctam et angustam viam ingressi sunt.
CAPUT XIII. Qualiter et quoto anno Dominicae Incarnationis sancti Patres Cisterciensis Ordinis de Molismo egressi, eremum Cisterciensem adierunt.1009A
Anno igitur ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo octavo, dominus Robertus Molismensis coenobii in episcopatu Lingonensi fundati abbas, et cum eo fratres, quorum Deus tetigerat corda, malentes cum dilecto Patre suo Benedicto pro Deo laboribus fatigari, quam vitae hujus commodis resolvi, de Molismo egressi sunt, atque ad locum quem proposito suo congruum jam ante per gratiam Domini praeviderant, id est ad eremum, quae Cistercium dicebatur, alacriter tetenderunt. Qui locus in episcopatu Cabilonensi situs, et pro nemoris spinarumque densitate tunc temporis accessui hominum insolitus, a solis habitabatur feris. Ad hunc itaque locum horroris et vastae solitudinis viri Dei venientes, 1009B tantoque illum religioni, quam jamdudum mente conceperant, et propter quam illuc advenerant, habiliorem, quanto saecularibus despicabiliorem et inaccessibiliorem intelligentes, nemoris ac spinarum densitate praecisa ac remota, monasterium ibidem voluntate Cabilonensis episcopi et consensu illius, cujus ipse locus erat, construere coeperunt. Eodem itaque anno, quo praediximus, duodecimo Kalendas Aprilis, solemni die natalis sanctissimi Benedicti, quem geminata laetitia tunc celebrem reddiderat, ob Dominicam Palmarum, quae in ipsum occurrerat, laetantibus angelis, tabescentibus daemonibus, Cisterciensis domus, ac per hoc totius Cisterciensis Ordinis religio per viros ad Christianam philosophiam penitus expeditos exordium sumpsit, prudenti sane consilio, ut qui canonem divini servitii cunctumque vitae suae ordinem, secundum formam in Regula praescriptam disponere decreverant, hoc in ejus potissimum natali, qui legem per Spiritum vivificantem ad multorum salutem dederat, 1009C felici omine inchoarent. Ecce summus et aeternus Pastor, qui relictis in supernis montibus, in aeternae viriditatis pascuis beatis ovibus, dignatione suae gratiae descendit, unam in hac lacrymarum valle errantem quaerere, novo miserationis suae ordine caulas pietatis statuens, signum salutis super eas exaltavit, quatenus oviculae ipsius moribundae et languidae, quae spinis cupiditatum et voluptatum carnalium irretitae, per silvas vitiorum vagabantur, audientes vocem turturis ad caulas pietatis invitantis veri Samaritani stabulum, vino poenitentiae, oleoque remissionis peccatorum curandae intrarent; demumque salutis signum veraciter apprehenderent. Sicut enim initio gratiae, nascente Christo Domino Salvatore nostro, mundus, dum nesciret, pignus redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae suscepit; sic in diebus istis novissimis refrigescente jam charitate et abundante usquequaque iniquitate, omnipotens et misericors Deus ejusdem gratiae suae 1009D seminarium plantavit in eremo Cisterciensi: quod Spiritus sancti pluvia rigatum, spiritualis pinguedinis largissimum sumpsit incrementum, crescens et proficiens in arborem grandem, pulchram et fructiferam nimis, ita ut diversarum nationum populi tribus et linguae, sub umbra ejus requiescere, atque de fructu ipsius se satiari gratulentur. Caeterum domnus archiepiscopus apostolicae sedis legatus, cujus benedictione, praecepto et auctoritate tantum bonum stabile fundamentum acceperat, considerans paupertatem servorum Dei, et quia in loco sterili quem occupaverant, prorsus nec subsistere, nec aedificia construere possent, nisi personae alicujus potentis adminiculo fulcirentur, scripsit ad illustrem principem Odonem tunc Burgundiae ducem, petens et suadens quatenus pauperes Christi, zelum gloriae 1010A Dei et monastici Ordinis habentes, foveret et manuteneret eorumque necessitatibus secundum magnificentiam principatus sui subveniret. Cujus petitioni et consilio domnus Odo Burgundiae dux acquiescens, fratrum etiam illorum fervore delectatus, monasterium ligneum, quod ipsi in paupertate sua inceperant, de suis impensis totum consummavit, eosque ibidem in omnibus necessariis diu procuravit, terris etiam et pecoribus abunde sublevavit.
CAPUT XIV. Quod locus ille, consensu Cabilonensis episcopi, ad cujus dioecesim pertinebat, canonice in abbatiam surrexit, et de recessu abbatis illius qui advenerat.
Eodem tempore abbas qui advenerat, ab episcopo Cabilonensi, ad cujus dioecesim locus ipse pertinebat, virgam pastoralem cum cura animarum jussu praedicti legati suscepit, et monachos qui secum advenerant, in eodem loco stabilitatem firmare regulariter fecit, sicque Ecclesia illa divino pariter et 1010B humano favore vallata, apostolica quoque auctoritate munita, in abbatiam secundum Regulam S. Patris Benedicti disponendam surrexit. Haud multo vero post elapso temporis spatio, Molismenses monachi voluntate domni Gaufridi abbatis sui, qui Roberto successerat, nuntios ad Romanam curiam destinarunt, a domino papa Urbano importune postulantes, quatenus praefatus abbas Robertus loco pristino, id est Molismensi Ecclesiae redderetur. Quorum importunitate domnus papa mandavit legato suo, venerabili scilicet Hugoni, ut, si fieri posset, idem abbas reverteretur, et monachi eremum diligentes in pace consisterent.
CAPUT XV. De promotione beati Stephani secundi Cisterciensis abbatis. Qualia instituta ipse novello adhuc Ordini superaddiderit, qualiter etiam sub eo multiplicatus sit Ordo, et quibus virtutibus claruerit.
1010C Post decessum sui pastoris Cisterciensis Ecclesia adhuc pauper et modica convenit, de electione abbatis sine personarum acceptione tractatura. Et mediante gratia Spiritus sancti elegerunt virum bonum, nomine Stephanum, natione Anglicum, qui cum eis de Molismo exierat, virum conspicuae sanctitatis, omniumque virtutum gratia decoratum, eremi amatorem et ferventissimum sanctae paupertatis aemulatorem. Hic beatus vir in adolescentia sua exiens de terra et cognatione sua, limina sanctorum apostolorum peregrinus adiit. In quo itinere non otiosis fabulis, sicut fieri solet, occupabatur; sed cum socio suo divinis laudibus vacans, Psalterium ex integro quotidie decantabat. Peregrinationis autem voto peracto, cum ab urbe rediens Gallias intrasset, supra dictum monasterium Molismum adiit, ibique sacrum monastici Ordinis habitum suscepit. Postmodum vero, cum verbum innovandae religionis in eadem domo motum fuisset, ipse primus inter 1010D primos ferventissimo studio laboravit, ac modis omnibus institit, ut locus et Ordo Cisterciensis institueretur, cujus ipse postmodum, ordinante Deo, pastor et doctor eximius erat instituendus. Quod cum, donante Domino, sicut praefati sumus, factum fuisset, tanquam fidelis et prudens dispensator, coepit illico devotissima mentis intentione tractare, qualiter Ordinem suum noviter fundatum, et adhuc in multis vacillantem, quippe nondum perfectis et meram paupertatem redolentibus institutionibus excultum, in melius proveheret et extolleret, talique moderamine roboraret, ut Domino Jesu fructum plurimum afferre valeret. Convocatis itaque fratribus suis, et habito cum eis consilio, tam ipse quam fratres ejus interdixerunt, ne dux terrae illius, seu alius aliquis princeps curiam suam aliquo tempore 1011A in illa Ecclesia teneret, sicut in solemnitatibus agere solebant. Deinde, ne quid in domo Dei, in qua die ac nocte Deo devote servire cupiebant, remaneret quod superbiam aut superfluitatem redoleret, aut paupertatem virtutum custodem, quam sponte propter Deum elegerant, aliquando corrumperet, confirmaverunt, ne retinerent cruces aureas vel argenteas, sed tantum ligneas coloribus depictas; neque candelabra, praeter unum ferreum; neque thuribula, nisi cuprea vel ferrea; neque casulas, nisi de fustaneo, vel lineo, sine palleo aureo et argenteo; neque albas vel amictus nisi de lino, similiter sine palleo aureo et argenteo. Pallia vero omnia et cappas atque dalmaticas tunicasque ex toto dimiserunt; calices tamen non aureos, sed argenteos, et, si fieri potest, deauratos; fistulam argenteam, et, si possibile sit, deauratam; stolas quoque ac manipulos de palleo tantum, sine auro et argento retinuerunt. Pallae autem altarium, ut de lino fierent et planae 1011B sine pictura statuerunt, et ampullae ad ministerium altaris sine auro et argento essent. His et hujusmodi sanctis et Deo placitis institutis novum Ordinem suum servi Dei roborantes, et ex iis quae prius in usu habuerunt, alia quidem tanquam verae humilitati contraria penitus amputantes, alia vero melioribus, et sanctam paupertatem magis redolentibus consuetudinibus commutantes, posuere prava voluptatum in directa continentiae, et aspera vanitatis et superbiae in vias planas justitiae, ita ut, secundum prophetam, etiam stulti in hac via errare non possint (Isa. XXXV). O quanti in Ordine Cisterciensi ligone exculti disciplinae fructus reddunt continentiae, qui, si alibi locati fuissent, ubi disciplinae rigor minime vigeret, per voluptatum et carnalium desideriorum monstruosa portenta facile praecipitarentur. Quapropter nequaquam putandum sanctum Ordinem nostrum adinventiones esse hominum, sed vere Spiritus sancti magisterio traditum, qui sacrae 1011C religionis candorem, quem negligentia cordis humani ab adolescentia in malum proni denigrare non cessat, temporibus opportunis per humiles servos suos reparare non desinit, ut non glorietur in conspectu Domini omnis caro (I Cor. I); et longe sit ab omnibus religiosis blasphema illa vox, de sua prudentia et industria praesumentium et dicentium: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia (Deut. XXXII).
Cum itaque venerabilis abbas Stephanus et fratres ejus quotidianis virtutum incrementis in melius proficerent, et felici experientia probarent quoniam bona erat negotiatio eorum, dare scilicet terrena, temporalia atque caduca et recipere coelestia, aeterna, divina, unum erat, quod spiritualem eorum exsultationem interpolabat et non mediocri tristitiae subdebat, quod scilicet raro quis illis diebus ad eos causa conversionis veniebat. Viri enim sancti thesaurum virtutum coelitus inventum successoribus suis ad multorum salutem profuturum committere 1011D gestiebant; sed fere omnes videntes et audientes vitae eorum asperitatem insolitam et quasi inauditam, plus corde et corpore se elongare, quam approximare eis festinabant, et de perseverantia eorum penitus desperabant. Sed Dei omnipotentis misericordia, qui hanc militiam spiritualem servis suis inspirare dignatus est, ad multorum profectum magnifice eam amplificare et consummare decrevit, sicut sequentia declarabunt. Nam cum fere ostio desperationis appropinquantes, devotissimis precibus ad Dominum clamarent, pro eo quod pene successoribus carerent, petentes ut viscera misericordiae suae super eos Dominus effundere dignaretur, meritis et precibus, ut credimus, beatissimae Dei genitricis et virginis Mariae, cujus sancto nomini specialiter Ordo noster attitulatus est, nec non et sanctissimi Patris nostri Benedicti, cujus praedicti fratres ex integro Regulam servaturos promiserant, exaudivit Dominus preces eorum. Et suscitavit Dominus 1012A spiritum pueri junioris, cui nomen Bernardus. Qui cum esset adolescens, nobilis, delicatus et litteratus, tam valido igne divini amoris accensus est, ut, relictis universis mundi voluptatibus et divitiis, ecclesiasticis quoque dignitatibus, arctissimam conversationem Cisterciensium tanquam primitiae frugum Domini, devoto animo proponeret imitari. O quam mirabilis est Deus in operibus suis! quam velociter currit sermo ejus! quam facilia sibi fore demonstrat, cum voluerit, quae apud homines impossibilia sunt! Cum enim non solum nobiles et divites, sed etiam mediocres, ipsi quoque pauperes, videntes Ordinis asperitatem, detrectarent accedere ad eos, iste tam tener et delicatus juvenis, quasi de cella vinaria praevenientis se gratiae Dei egressus, et inebriatus vino, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), fervens et aestuans circuibat et praedicabat verbum vocationis, quod in secreto cordis sibilo auretenus audierat, cupiens et aliis propinare, 1012B sicut scriptum est: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). Unde factum est ut associatis sibi fratribus suis, propinquis et amicis, aliisque nobilibus, litteratis et potentibus in saeculo viris, triginta simul in Ecclesia Cisterciensi cellam novitiorum alacriter intrarent; et in spiritu fortitudinis contra vitia carnis et incitamenta malignorum spirituum incipientes decertare, et suadebant caeteris hominibus, non verbis, sed factis, omnem illam asperitatem Ordinis, quam refugiebant, non esse aliud, nisi jugum Domini suave et onus ejus leve. Quorum exemplo provocata innumera multitudo hominum diversae aetatis et conditionis, nobiles, mediocres, pauperes, ita stabulum illud Christi pannis innocentiae ejus obvolutum repleverunt, ut fratres illo taedio et desperatione posteritatis afflictos mirabiliter laetificarent, et tanquam e stagno rationabilium piscium pennulis piae intentionis, et squamis sanctae operationis munditiam suam declarantium, rivuli multorum 1012C coenobiorum exundantes, universas occidui orbis partes occuparent.
CAPUT XVI. Quomodo abbas Stephanus dilatationem sui Ordinis, Domino revelante, et defuncto fratre sibi vigilanti apparente, recognovit.
Hanc inspiratam divinae visitationis gratiam Dominus humili servulo suo domno abbati Stephano, paulo antequam fieret, clementissima revelatione praeostendere dignatus est. Cum enim, sicut supra retulimus, gravi moerore afficerentur pro eo quod successoribus pene carerent, accidit ut unus ex eis praesentis vitae cursu consummato, tanquam emeritae militiae famulus in gaudium Domini sui introducendus, et laboris sui bravium recepturus, morti approximaret. Qui cum jam in extremis ageret, venerabilis abbas taedio desperatae posteritatis nimium affectus, ausus est aliquid praesumere; quod quidem 1012D temeritati ascribi potuisset, si non pietas intentionis praesumentem excusasset. Cum enim constet quod quidquid agant homines, intentio judicet omnes, credimus quia coram oculis Domini pietas intentionis, et durae articulus necessitatis naevum excluserit praesumptionis. Dum itaque, sicut praefati sumus, frater ille in extremis positus finem vitae praestolaretur, accedens ad eum abbas sanctus, talia locutus est: «Vides, charissime, in quanto taedio et defectione mentis versamur, quia arctam et angustam viam, quam in Regula nobis beatissimus Pater noster Benedictus proposuit, utcunque ingressi sumus; sed utrum haec nostra conversatio Deo placeat, necne, non satis nobis constat; praesertim cum ab omnibus vicinis monachis tanquam novarum rerum adinventores, et scandali schismatisque incentores dijudicemur. Super omnia vero moeroris acerbissimi jaculo transfigit cor meum paucitas nostra, quoniam singuli quotidie morte interveniente tollimur e medio, et sicut valde pertimesco, nobiscum 1013A pariter haec noviter coepta religio finem accipiet, quoniam personas industrias, et ad humilitatem sanctae paupertatis idoneas, usque ad praesens Dominus associare nobiscum nequaquam dignatus est: per quas hujus nostrae institutionis formulam ad posteros transmittere valeamus. Quapropter in nomine Domini nostri Jesu Christi, pro cujus amore arctam et angustam viam, quam ipse in Evangelio sequacibus suis proponit, ingressi sumus, et in virtute obedientiae tibi praecipio quatenus post obitum tuum, tempore et modo, quo ejusdem Domini nostri gratia decreverit, ad nos redeas; et de statu nostro, quantum ipsius misericordia voluerit, certos nos facias.» Cui aeger: «Faciam, inquit, libenter, domine Pater, quod praecipis, si tamen precibus tuis adjutus mandatum tuum effectui mancipare valuero.» Dixit, et post modicum de convalle plorationis ad montem gaudii, ad montem aeternae beatitudinis feliciter ascendit. 1013B Pauci post haec fluxerant dies, et venerabilis abbas, cum conventu fratrum in labore positus, sicut moris est, pausandi dederat signum, ipse quoque paululum remotus ab aliis, meditationi insistens, caputio coopertus caput sedebat: et ecce frater ille defunctus magna claritatis gloria perfusus repente coram ipso astitit, ita tamen ut magis in aere ferri quam in terra consistere videretur. Requisitus quomodo se haberet, vel qualiter sibi esset, respondit: «Bene, optime Pater, bene mihi est, bene sit et tibi, quia per doctrinam et sollicitudinem tuam illius interminabilis gaudii, illius incomprehensibilis pacis Dei, quae exsuperat omnem sensum, participium merui, pro qua adipiscenda duros novi Ordinis nostri labores patienter et humiliter sustinui. Et nunc, juxta praeceptum tuum redii, gratiam et misericordiam Domini nostri Jesu Christi tibi, Pater, et fratribus tuis annuntians. Quia vero praeceperas ut de statu vestro vos certificare deberem, sciatis, et, omni 1013C scrupulo dubietatis excluso, certum teneatis quod sancta et Deo placens est vita et conversatio vestra. Porro moerorem qui de non relinquenda posteritate precordia tua nimium depascitur, quantocius a te repelle, et in jubilum et exsultationem spiritualem evade, quoniam adhuc dicent filii sterilitatis in auribus tuis: Angustus est nobis locus. Fac spatium, ut habitare possimus (Isa. XLIX). Ecce enim jam nunc ex hoc tempore magnificabit Dominus facere nobiscum, mittens nobis personas multas; inter quas erunt nobiles et litterati viri plurimi, qui ita domum istam replebunt, ut hinc tanquam examina apum aestuantia et redundantia evolantes, plurimas mundi partes penetrent; et de semine Domini benedicto, quod in hoc loco per gratiam ejus coaluit, multiplices sanctarum animarum manipulos de universis mundi partibus collectos coelestibus granariis inferant.»
His auditis abbas sanctus gaudio et exsultatione 1013D repletus, divinae pietati gratias ex intimis medullis cordis retulit, felici experimento probans quam veraciter Scriptura testatur quoniam non derelinquet Dominus sperantes in se (Psal. IX et XVI). Parabat nuntius coelestis abire; sed sine benedictione Patris spiritualis, quod mirum dictu est, minime praesumpsit. Dixit itaque abbati: «Tempus est, domine Pater, ut revertar ad eum qui me misit; et propterea peto, quatenus benedictione tua me firmatum dimittas.» Cui stupens et pavens abbas respondit: «Quid est, quaeso, quod loqueris? Tu de corruptione ad incorruptionem, de vanitate ad veritatem, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam transisti; et a me, qui sub his omnibus adhuc miserabiliter gemo, benedictionem petis? Hoc contra omnem juris et rationis integritatem esse videtur. Ego potius a te debeo benedici; et propterea obsecro, ut benedicas mihi.» Cui ille: «Non ita convenit, Pater. Tibi enim 1014A a Domino collata est benedicendi potestas, utpote in apice dignitatis et spiritualis magisterii constituto; mihi vero discipulo tuo, qui per salutarem doctrinam tuam mundi hujus inquinamenta devitavi, benedictionem a te accipere optabile est. Nec enim prorsus hinc recedam, nisi benedictionem tuam meruero.» Abbas namque stupore et admiratione repletus, nec ausus ultra pertinaciter reniti, elevata manu benedixit ei. Sicque sancta illa anima disparens, speciem visibilem, quam assumpserat, secretis invisibilibus restituit. Altera vice cuidam ex eisdem fratribus viam universae carnis ingressuro apparuit in visione innumera multitudo hominum prope oratorium ejusdem ecclesiae, ad fontem quemdam lucidissimum lavans vestimenta sua, et in ipsa visione dictum est ei, quia fons ille fons Ennon vocaretur. Quod cum indicasset abbati, intellexit vir magnificus divinam per hoc consolationem significari; et multum quidem jam tunc quidem de 1014B promissione, sed magis postea de exhibitione laetatus, gratias egit Deo. Nam cum per continuos quatuordecim annos patientiam et fidem servorum suorum Dominus per varias tribulationes et multam paupertatem probasset et fideles eos invenisset; quinto decimo demum a constitutione domus Cisterciensis anno, supradictas personas eis mittendo visitavit illos Oriens ex alto. In ipsis etiam diebus in pratis vineis, et agris curtibusque eadem Ecclesia crevit, nec tamen religione decrevit.
CAPUT XVII. De eo quod beatus abbas Stephanus quaeaam secreta novitii sui per spiritum prophetiae deprehendit.
Puer Domini Bernardus, Claraevallensis Ecclesiae postmodum primus futurus abbas, cum adhuc apud Cistercium novitius esset, solitus erat diebus singulis pro anima matris suae septem poenitentiales psalmos in silentio dicere. Die vero quadam cum 1014C supradictos psalmos post completorium inchoasset, omisit eos, per oblivionem nescio, an per somnolentiam, antequam perdixisset; veniensque ad stratum suum, quiete soporifera membra refecit, et solitam refectionem parenti non impendit. Abbas vero per spiritum cognita negligentia, die postera convenit eum, dicens. «Frater Bernarde, ubinam, quaeso, illos psalmos tuos hesterna die dimisisti, aut cui eos commendasti?» Quod audiens adolescens, ut erat verecundus et timoratus erubuit, et coepit intra se mirando cogitare et dicere: «Domine Deus, quomodo palam factum est verbum istud, de quo mihi soli conscius eram?» Et intelligens a viro spirituali se esse deprehensum, procidit ad pedes ejus, negligentiam confitens atque indulgentiam petens. Qua facile impetrata, curavit deinceps in hujusmodi tam privatis quam publicis observationibus sollicitior inveniri, et quae consulta ratione servanda proposuisset, non facile transgredi.
CAPUT XVIII. De pisce S. Stephano coelitus delato; et victu divinitus concesso.1014D
Minuerat aliquando sanguinem propter Christum pauper abbas Stephanus, et propter inopiam domus, cellerarius, cui ex praecepto Regulae pauperum et infirmorum cura incumbebat, nil ad manum habebat unde pauperi et infirmo abbati suo qualitercunque lautius edulium praepararet. Et sincera charitate abbatem suum diligens discurrebat, si forte alicubi aliquid inveniret unde charitatem, quae intus ardebat, etiam foris ostenderet; cum ecce grandis quaedam avis advolat, non mediocris quantitatis piscem unguibus ferens: quem continuo coram mirantium fratrum oculis projecit et recessit; copiosam praedam cellerario relinquens, unde abbatis sui minutioni sufficienter provideret. Instabat aliquando 1015A sacrosancta solemnitas Pentecostes, et in ipsa sacratissima die vix tanti panes inveniri in eadem domo poterant, qui fratribus sufficerent. Tum vero fratres vehementer exhilarati, tanquam si de ipsa paupertate sua, quam propter Deum sustinebant, saginarentur, missam tantae solemnitatis cum summa devotione in jubilo cordis cantare coeperunt; et ecce nondum finita missa de promptuariis gratiae Dei largam benedictionem repente, unde non sperabatur, sibi transmissam cum multa gratiarum actione susceperunt. In his et similibus vir Dei perpendens quam veraciter Scriptura dicit, quoniam nihil deest timentibus Deum (Psal. XXXIII), largitatem etiam miserationum Domini super se et super fratres suos vehementer admirans, magis ac magis in sancta religione proficiebat, et beatae paupertatis angustiis gloriabatur, sicut in omnibus divitiis.
CAPUT XIX. De hujus sancti devotione et humilitate.1015B
Caeterum quam non surdus auditor sanctae Regulae fuerit, praecipientis ut sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae, ex eo quod subdimus, liquebit. Mos erat ei ut, lecta collatione, cum ecclesiam intraret, ostium ecclesiae manu teneret, et digitis firmius, quasi pro signo premeret, sicut solent homines signum aut nodum facere, quatenus per hoc admoniti, memoriae arctius imprimant, quod oblivisci nolunt. Cumque hoc frequenter faceret, quodam die unus de fratribus, cui familiaritas ausum praebebat, interrogavit eum, cur hoc faceret. Cui Pater sanctus: «Omnibus, inquit, cogitationibus, quas ex injuncto officio pro dispositione domus per diem admittere cogor, dico, ut foris remaneant, nec prorsus ingredi mecum praesumant, sed exspectent quousque dicta prima hic eas inveniam.» Quod audiens frater 1015C ille multum aedificatus est, nimirum intelligens sancti Patris conversationem communem caeterorum negligentiam transcendisse. Quantae vero humilitatis fuerit hic vere pastor, non mercenarius, quamque odio habuerit omnem fastum superbiae, ferula pastoralis ejus cum qua in festivis processionibus incedere solebat, satis indicat: quae usque hodie in Cisterciensi secretario ob reverentiam tanti Patris conservata et in magna veneratione habita, non multum a communibus sustentatoriis, quibus senes et debiles inniti fere solent, distare videtur. Hic est beatissimi Patris nostri Bernardi in sancta religione Pater, hic tam perfectus magister perfectissimum habere discipulum meruit, quorum doctrina et exemplis usque hodie innumera captivitatis vasa regi superbiae, id est diabolo, auferuntur, et Christo Domino, vero regi humilitatis, incorporantur.
CAPUT XX. De eo quod S. Stephanus misit fratrem quemdam ad nundinas, sine pecunia, ut necessaria emeret, praedicens ei cuncta prospera futura.1015D
Quodam tempore cum domus Cisterciensis magna fuisset paupertate constricta, venerabilis abbas Stephanus vocavit unum ex fratribus suis; et loquens ad eum in Spiritu Dei, dixit: «Vides, charissime frater, quia magna coarctati sumus inopia: et prope est ut fratres nostri fame et frigore caeterisque molestiis periclitentur, nisi eis concite subveniatur. Vade ergo ad nundinas Verzelliaci, quae proxime instant, et compares ibi quadrigas tres, et earum singulis ternos equos fortes atque tractores, quibus maxime indigemus ad onera nostra comportanda. Cumque quadrigas illas pannis et alimentis, aliisque rebus necessariis oneraveris, adducens eas tecum; cum gaudio et prosperitate 1016A reverteris ad nos.» Respondens autem frater, dixit: «Paratus sum, domine Pater, ut tuis jussionibus obsequar, si pretium dederis mihi ad illa subsidia comparanda.» Cui venerandus abbas, in paupertate sua de misericordia Dei magnifice praesumens, respondit: «Vere, frater, scias, quia cum sollicitus et anxius quaererem unde necessitatibus fratrum nostrorum subvenirem, tres tantum denarii in tota domo ista reperti sunt. Hos si volueris tolle; reliqua vero quaecunque defuerint, tibi Domini nostri Jesu Christi gratia providebit. Securus itaque vade, quia mittet Dominus angelum suum tecum, et prosperum faciet iter tuum.» Profectus itaque frater, cum Verzeliacum pervenisset, a quodam viro fideli et timorato hospitio receptus est. Qui dum itineris ejus causas et fratrum indigentias agnovisset, abiit in instanti ad quemdam locupletissimum hominem finitimum suum, qui desperate languens, ac pene jam moriens, facultates 1016B suas pauperibus erogabat. Cumque Cisterciensium monachorum, quorum jam in partibus illis sanctitas celebris habebatur, eidem infirmo penuriam indicasset, vocatus est ad domum ejus supra dictus frater, tantamque pecuniae summam in eleemosyna ab ipso moriente recepit, ut cuncta quae ei injunxerat abbas sufficienter ex ea compararet. Acceptis itaque tribus rhedis cum novem quadrigariis equis, oneravit atque ornavit eas cunctis quae fratrum usibus opportuna esse cognovit: et ita qui vacuus venerat, secundum prophetiam abbatis plenus et gaudens ad suos remeavit. Cumque Cistercio appropinquaret, nuntium misit, qui abbati significaret ejus adventum pariter et proventum. Quo audito venerabilis Pater exsultavit in Domino vehementer, et convocatis in unum fratribus ait: «Deus miserationum Dominus, Deus miserationum libere ac liberaliter egit. Vere nobiliter, vere eleganter egisti nobiscum, Domine, procurator et pastor noster, 1016C aperiens manum tuam et implens benedictione tua penuriam nostram.» Tunc ordinata processione, occurrerunt obviam venienti fratri usque ad portam, ita ut abbas ipse procederet indutus vestibus sacris cum pastorali virga, ministris praecedentibus eum cum cruce et aqua benedicta. Exceperunt ergo solemniter, et cum multa gratiarum actione eleemosynam illam, non ut ab homine praestitam, sed tanquam coelitus missam benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Porro vir iste prudens et spiritualis, sicut intelligi datur, in hac tam celebri susceptione beneficii filios suos tam praesentes quam posteros, admonere voluit, ut hujus miraculi gratiam jugi meditatione retinerent, atque ex eo discerent, in cunctis necessitatibus suis pia confidentia praesumere de misericordia Dei, qui nunquam deserit sperantes in se, sed est semper pauperum suorum piissimus consolator, atque ajdutor in opportunitatibus, in tribulatione. 1016D Ab illo ergo die et deinceps, sicut in illa domo, largiente Domino, spiritualia semper abundant, ita non defuerunt etiam temporalia bona, quamvis, juxta Ordinis instituta, parcitas in omnibus observetur.
CAPUT XXI. Quod Ecclesia Cisterciensis coenobia in diversis episcopatibus fundavit; et de institutione capituli generalis et de privilegio, quod domnus abbas Stephanus cum coabbatibus suis a sede apostolica promeruit.
Postquam divina largiente gratia crescente numero personarum in Cisterciensi Ecclesia, coepit jam mater multorum filiorum laetari, quem prius diu sterilitatem suam moerendo doluerat; coepit etiam vinea illa Domini Sabaoth longe lateque propagines suas emittere, et in diversis locis, 1017A diversisque regionibus civitates refugii constituere, ut qui sanguinem animarum fudissent, ad illas confugientes (Deut. XIX, Josue XX), per mortem summi Pontificis, qui per proprium sanguinem semel introivit in sancta, aeternam redemptionem (Hebr. IX), et exsilii sui perpetuam absolutionem invenire mererentur. Sane abbatiae, quas eadem Ecclesia in diversis episcopatibus ordinavit, tam larga potentique benedictione Domini crescebant in dies, ut ab illo tempore quo fundata est firmitas, quae est primogenita filia domus Cisterciensis, et pulchre significatione nominis sui firmitatem et stabilitatem Ordinis jam tunc praefigurabat, inter illos qui de Cistercio specialiter sunt emissi, et caeteros, qui ex eisdem sunt exorti, infra octo annos duodecim coenobia constructa fuerint inventa. Jucundo namque satis spectaculo et in hoc beatissimi Patris Benedicti imitatores exstitere, qui vitam et instituta ipsius toto conamine mentis 1017B aemulari cupiebant, ut sicut ille statutis Patribus duodecim monasteria construxit, quibus praecepta Regulae suae servanda tradidit; sic et isti in renovatione Ordinis secundum eamdem Regulam duodecim coenobia statuerunt, quae in similitudinem duodecim apostolorum Christi Spiritus sancti gratia debriata, salutis poculum universo mundo propinarent. Verum, antequam abbatiae Cistercienses florere inciperent, reverendissimus Pater Stephanus cum consilio fratrum suorum decretum, quod charta charitatis vocatur, Spiritu sancto inspiratus exaravit: in quo docemur qualiter coenobia Ordinis nostri, per diversas mundi partes propagata, diversis quoque linguis diversa, mirabili charitatis connexione et honoris in invicem exhibitione conglutinata, una Ecclesia, unus Ordo, unum denique in Christo corpus efficiantur. Hoc vero decretum propterea chartam charitatis appellari censuit, quia ejus statutum omnis exactionis gravamen propulsans, 1017C solam charitatem et animarum salutem in divinis et humanis sequitur.
Inter caetera sane, quae in charta charitatis ob pacis charitatisque custodiam disciplinae et sacri Ordinis censuram conservandam mirabili providentia beati viri fratrumque ipsius digesta sunt, hoc praecipuum, et omni acceptione dignum invenitur, ut cuncti abbates Cisterciensis Ordinis semel per annum apud Cistercium convenientes, generale capitulum celebrent, et de totius vitae suae ordine ac indissolubili pace inter se custodienda diligentissime tractent, quatenus tenor vivendi saepius replicatus ac divinarum Scripturarum auctoritate corroboratus, non facile tepere, sed per multa plurimorum annorum spatia possit vigere. Hac ergo ratione extunc usque ad haec tempora, reverendi Patres Cisterciensis Ordinis semel per annum matrem suam visitant, generale capitulum celebrant; et unctione sancti Spiritus edocti, capitula quae in libro 1017D Diffinitionum plenius descripta continentur, tanquam confecta ex diversis speciebus antidota saluti animarum prorsus necessaria, per universam congregationum nostrarum fraternitatem tenenda decernunt. Considerans autem pius Pater Stephanus, talia nequaquam consulte absque sedis apostolicae auctoritate actitari, praedecessoris quoque sui religiosum imitatus exemplum, cum conniventia coabbatum et fratrum suorum Romam misit, a domino papa Calixto tunc sedis apostolicae pontifice suppliciter petens quatenus ea quae ipse cum coabbatibus et fratribus suis, ad roborandam monastici Ordinis disciplinam statueret, apostolica auctoritate in perpetuum rata et inconvulsa fore decerneret. Cujus petitioni summus pontifex clementer annuens, ad confirmationem Ordinis tale decretum promulgavit.
CAPUT XXII. Decretum Calixti papae, Ordinem Cisterciensem confirmantis.1018A
«CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis in Christo filiis, STEPHANO venerabili Cisterciensis monasterii abbati, et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
«Ad hoc in apostolicae sedis regimen Domino disponente promoti conspicimur, ut ipso praestante religionem augere, et quae recte, atque ad salutem animarum statuta sunt, nostri debeamus auctoritate officii firmare. Idcirco, filii in Christo charissimi, petitioni vestrae charitate debita impertimur assensum, et religioni vestrae paterno congratulantes affectu, Dei operi, quod coepistis, manum nostrae confirmationis apponimus. Siquidem assensu et deliberatione communi abbatum et fratrum monasteriorum vestrorum, et episcoporum in quorum parochiis eadem 1018B monasteria continentur, quaedam de observatione Regulae beati Benedicti, et de aliis nonnullis, quae Ordini vestro et loco necessaria videbantur, capitula statuistis: quae nimirum ad majorem monasterii quietem et religionis observantiam, auctoritate sedis apostolicae petitis confirmari. Nos ergo vestro profectui in Domino congratulantes, capitula illa et constitutionem auctoritate apostolica confirmamus; et omnia in perpetuum rata permanere decrevimus, illud nominatim omnimodis prohibentes, ne abbas aliquis monachos vestros sine regulari commendatione suscipiat. Interdicimus etiam ne quis conversos laicos vel professos vestros ad habitandum [forte habitum] suscipere praesumat. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona nostrae huic confirmationi et vestrae constitutioni temeritate aliqua obviare praesumpserit, tanquam monasticae religionis et quietis perturbatrix, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, et 1018C nostra, donec satisfaciat, excommunicationis gladio feriatur. Qui vero conservator exstiterit, omnipotentis Dei, sanctorumque apostolorum ejus, benedictionem consequatur. Amen.»
CAPUT XXIII. De eo quod beatus Pater Stephanus successoris sui indignitatem per spiritum agnovit, et de pretiosa morte ejus.
Cum autem beatus Pater Stephanus officium sibi commissum secundum veram humilitatis Domini nostri Jesu Christi Regulam strenue administrasset, longo confectus senio, ita ut caligarent oculi ejus, et videre non posset, curam pastoralem deposuit, soli Deo et sibi per sacrae contemplationis gustum vacare desiderans. Successit itaque ei quidam indignus honore, nomine Wido, qui donis exterioribus, ad instar sepulcri dealbati, non mediociter pollens, interius erat putredine vitiorum sordens. Cumque in ipso promotionis suae 1018D primordio fratrum professiones de more reciperet, idem Dei famulus Stephanus in spiritu vidit immundum spiritum ad illum venientem atque in ejus os ingredientem. Vix mensis praeterierat unus, et ecce, revelante Domino, denudata est impuritas ejus, et eradicata est mox de paradiso Dei plantatio spuria, quam Pater coelestis non plantaverat. Instante vero tempore, quo emeritorum laborum senex in gaudium Domini sui introducendus, et de ultimo paupertatis loco, quem secundum consilium Salvatoris in hoc mundo elegerat, ad summi patrisfamilias convivium ascensurus decumberet, convenerunt fratres: quidam etiam ex abbatibus sui Ordinis, quorum numerus eo tempore usque ad viginti excrevisse traditur, ut amicum fidelem, et Patrem humillimum repatriantem, devotissimis obsequiis et precibus 1019A prosequerentur. Cumque in agonia constitutus morti approximaret, coeperunt fratres inter se loquentes tanti meriti hominem beatificare, dicentes, eum secure pergere posse ad Deum, qui tantum fructum in Ecclesia Dei temporibus suis fecisset. Quo ille audito, recollecto, prout poterat, spiritu, quasi increpantis voce dixit ad illos: «Tacete, fratres, tacete. Quid est quod loquimini? In veritate dico vobis quia sicut trepidus et sollicitus ad Deum vado, quasi qui nunquam aliquid boni fecerim. Nam et si boni aliquid in me fuit, vel si fructus aliquis per parvitatem meam provenire potuit cooperante gratia Dei, timeo valde et contremisco ne forte minus digne, minusve humiliter eamdem gratiam apud me detinuerim.» Hoc ergo perfectae humilitatis scuto, quae in ore sonabat et in corde vigebat, munitus, hominem exuit, et omnia nequissimi adversarii tela, quamvis ignea, quamvis sulphurea, potenter repellens, aereas potestates securus 1019B pertransiit, et ad portas paradisi coronandus ascendit. Sacri corporis ejus exuviae juxta praedecessoris ipsius reliquias venerabiliter conditae sunt, ut quibus in hac vita unus erat spiritus et una fides, sit etiam in aeterna beatitudine non dispar gloria. Amen.
CAPUT XXIV. De vita et optimis moribus reverendissimi Fastradi Cisterciensis abbatis.
Ea quae de sancta conversatione sancti ac Deo dilecti Fastradi Cisterciensis abbatis aedificatione plena et utilitati legentium accommoda, religiosus quidam, et veracis testimonii monachus Claravallensis conscripsit, qui etiam familiaritatem tanti viri habere meruit, sed et nonnulla de senioribus Claraevallis admiratione digna, sicut in libello ipsius digesta invenimus, huic operi nostro inseruimus, ut quae ille sparsim et aliis narrationibus permista posuit, hic in ordinem redacta, et sibi similibus copulata, 1019C clarius elucescant, et ad utilitatem legentium magis proficiant. Sic ergo scribit: Venerabilis ac piae memoriae Fastradus, quondam Cisterciensis abbas, vir eximiae sanctitatis, nobilis quidem genere, sed morum elegantia nobilior fuit. Qui liberalibus studiis non mediocriter initiatus, sacris tamen litteris, ardentiori desiderio semper inhaesit, ita ut cum postmodum sapientia et aetate proficeret, eas prae oculis et manibus incessanter haberet: et ne ad mensam quidem, sine lectione divina discumbere vellet. Quod non modo faciebat in propria domo, verum etiam in scholis peregrinando. Hic cum esset abbas Camberonensis, decedente piae memoriae domno Roberto, qui beato Bernardo successerat electus est ad regimen Claraevallis. Ad quam tamen electionem venire dissimulavit, quamvis ex nomine vocaretur, timens utique ne hoc illi accideret, quod semper accidere verebatur. Verumtamen antequam legati Claraevallenses ad eum requirendum pervenire 1019D potuissent, garrula fama praevolante cognovit quia in ejus personam omnes unanimiter convenissent. Hoc itaque rumore turbatus et anxius, fugam arripuit, veniensque ad domum Vallis Sancti Petri, quod est monasterium Ordinis Carthusiensis, per dies aliquot ibi latuit. Ubi cum die noctuque in oratione persisteret, factus est in mentis excessu. Et ecce apparuit ei in magna gloria Virgo puerpera domina angelorum, portans in manibus Regem gloriae, parvulum suum Jesum. Quam cum vidisset, procidit ad pedes ejus, obsecrans ut sui misereretur. Cui beata Virgo respondit: «Quid turbaris, o homo?» Et imponens in ulnas ipsius, velut alteri Simeoni, nobilem illam sarcinam quam gestabat, ait: «Accipe filium meum, et serva illum.» 1020A Quo facto sublata est visio ab oculis ejus; et rediens ad seipsum, intellexit, quoniam a Domino egressus est sermo, et quia vere filii Dei et membra Christi essent, qui ejus providentiae committebantur.
Hac igitur laeta visione praemonitus, jam non est ausus ultra recalcitrare, ne videretur ordinationi Dei velle resistere. Suscepto autem tam insignis coenobii regimine, quam discretum, quam sollicitum, quamque benignissimum pastorem exhibuerit se, non est nostrae simplicitatis exponere. Nam quemadmodum alios praecellebat officio dignitatis, ita etiam praecedebat religionis exemplo, et merito sanctitatis. Castus, pius et humilis, mansuetus, atque modestus, super omnes, quos in diebus ejus vidisse me memini. Parcimoniam vero, ut ait ille Severus de beato Martino, non est necesse in eo laudare, cum adhuc in saeculo positus ita frugaliter vixerit, ut non scholasticus, sed monachus putaretur. Nam sicut ipse quibusdam intimis suis secrete 1020B innotuit, biennio ante conversionem suam, licet aetate nondum adultus, ita abstinentiae operam dedit, ut nunquam voluerit pane saltem et aqua saturari. Carnium autem edulium, quamvis in ipso tempore pene usque ad mortem aegrotasset, nunquam sumere acquievit. Jam vero monachus factus, quam sobrie vivendo, imo quam rigide abstinendo, corpus in servitutem redegerit, supersedeo dicere, quia ut verum fatear, vehementior exstitit in hac parte. Satis etenim illum super hujusmodi notavi: quippe qui pluribus annis eidem in mensa sua ministravi. Nam cum in seipso vitia carnis sine miseratione persequeretur, ipsi quoque miserae carni, cui naturaliter insunt, minus quam oportebat, compati videbatur. Caeterum in exteriori habitu et cultu, pro officii sui dignitate quam humilis et quam temperans exstiterit, hoc uno quod dicturus sum, facile advertere erit. Quadam siquidem die cum vestiarius monachus in lectulo illius cucullam nescio an tunicam, qua ipsum indui vellet, solito meliusculam apposuisset, 1020C increpavit eum Pater, audiente me, et dixit: «Quid est, dilecte mi frater, quod facere cupis, ut a communione fratrum nostrorum me separes, et notabili habitu decolores? An quia abbatis nomine censeor, propterea monachus esse non debeo? Nunquid idcirco constitutus sum minister et servus aliorum, ut lautioribus epulis debeam saginari, et cultioribus vestibus ornari? Si ergo me diligis, si pacem meam quaeris, et praeceptis meis obedire non despicis, precor atque praecipio, ne id amplius facere velis. Nam cum ego sim omnium minimus, et apud Deum indignus, magnum mihi est, si communi omnium victu atque vestitu fuero honoratus. Ex quo enim assumptus sum ad regimen animarum, hoc unum est, quod prae caeteris timui semper et timeo, ne occasione hujus administrationis pauperem vitam, quam professus sum, deseram, et monachi praemium perdam.»
Hic itaque dilectus a Deo et hominibus, charismatum 1020D donis excellenter adornatus, non solum verbo et exemplo subditos informabat, verum etiam gratissima corporis habitudine mira devotione intuentes afficiebat. Tanta siquidem Spiritus Paracleti gratia in ipsius vultu angelico radiabat, ut vix posset fidelium aliquis desiderabili ejus aspectu satiari, praesertim qui puritatem animi ejus, et singularem mansuetudinem cogitabant: quam in exteriori homine, velut in proprio sigillo divinitus impressam esse cernebant. His virtutum ornamentis decoratus vir venerandus, cum pastore vacaret Cisterciensis Ecclesia, quae est mater omnium nostrum, abbates et monachi qui electioni intererant, bono odore ejus allecti, pari voto, communi consilio, ipsum Cisterciensis coenobii, ac totius Ordinis 1021A Patrem universalem elegerunt. Quo regimine suscepto, magnum, ut credimus, in eo fructum fecisset, nisi peccatis nostris exigentibus tam cito subtractus fuisset. Sed quia ejus sanctissima vita diutius frui digni non fuimus, praecisa est velut a texente, dum adhuc ordiretur. Ipse vero consummatus in brevi, explevit tempora multa; placita enim erat Deo anima ejus, et angelico consortio digna. De cujus felici transitu mox futuro cuidam de senioribus Claraevallis, beatae videlicet memoriae Petro Tolosano, de quo in consequentibus aliqua dicemus, facta est hujusmodi revelatio. Videbat in visu noctis, et ecce in nubibus coeli Filius Dei, sanctorum frequentia comitante, de coelo adveniens et in ipso aere consistens, in throno gloriae residebat, et splendor ex eo procedens mundum illuminabat. Porro ad dexteram majestatis illius monumentum quoddam gloriosissimum in aere suspensum apparebat: quod miro opere fabricatum intuentium 1021B oculos valde delectabat. At vero ante fores basilicae Claraevallis multitudo promiscui sexus innumerabilis assistebat, qui sursum erectis vultibus Regem gloriae Dominum nostrum Jesum Christum, ipsumque mausoleum intente respiciebant. Praefatus autem monachus Petrus accedens ad eamdem turmam, de sepulcro illo, quod coram Domino apparebat coepit interrogare quid esset, aut quid significaret. Tunc unus ex eis respondit: «Sepulcrum istud de quo sciscitaris, scias esse cujusdam sancti viri de terra proxime assumendi, de cujus transitu magna in partibus istis longe lateque desolatio erit, cujus etiam mors futura est in conspectu Domini pretiosa et in conspectu hominum praeclara.» Transacta autem visione, senior qui viderat eam, coepit de ea cogitando turbari et moestus esse. In crastino autem cum eum vidissem obnubilato vultu, animi dolentis indicia praetendentem, sciscitatus sum ab eo moestitudinis ipsius causam. Cumque rogatus multum, tandem exposuisset mihi per ordinem 1021C visionem quam viderat, ego sciens illum multa gratia praeditum, magnis consolationibus a Domino frequenter honoratum, cogitavi et credidi quia verbum quod viderat homo tam sanctus tamque perfectus non poterat omnino non impleri.
Evolutis autem postea diebus circiter viginti, ecce repente perculit aures nostras de inopinato ejusdem sanctissimi abbatis obitu rumor tristissimus: quo tristiorem a multis retro diebus in tempore illo accidisse non credimus, neque in partibus istis, neque in universo Ordine Cisterciensi. Verumtamen, juxta praedictae revelationis modum, mors illius, ut vere confidimus, in conspectu Domini exstitit pretiosa, et in conspectu hominum celebris atque praeclara. Nam cum Parisius pro negotiis monasterii ac totius Ordinis sui domino papae Alexandro assisteret, correptus aegritudine lecto decubuit, et infra quintum diem sancto fine quievit. 1021D Huic autem decedenti tota Romanae curiae dignitas astitit, ita ut ipse quoque domnus papa propriis illum manibus inungens atque apostolica benedictione communiens, magno pietatis affectu morienti compateretur et mortuo congratularetur. Et non solum apostolicus, verum etiam piissimus Francorum rex Ludovicus, qui et ipse praesens erat cum sua curia, planctu magno sanctissimum virum quasi patrem charissimum planxit, multasque super eum lacrymas fudit. Tandem sacrum corpus ejus Cistercium relatum est, magnaque devotione tumulatum. Constat ergo quia felix consummatio sancti Patris, ipsaque claritas celeberrimi funeris designata fuerit evidenter, in splendore illius pretiosissimi et coram Deo positi monumenti. Aliam quoque de eodem Patre piissimo visionem breviter refero, de qua, quamvis incertum habeam quis eam 1022A viderit, certum tamen habeo quod eam a pluribus et pluries audisse me contigit. Ferunt in regione Angliae quemdam religiosum magnaeque virtutis virum existere, qui in ipsa die, qua beatus Bernardus abbas in Claravalle de mundo migravit, cum esset in Anglia, vidit in spiritu maximum quemdam angelum de coelo transmissum, maximam nihilominus animam quamdam de terra assumentem, et eam cum ingenti gaudio secum ad astra ferentem. Postmodum vero cum hic de quo loquimur, beatus Fastradus abbas exiret a corpore, eadem die vidit ille qui supra, eumdem angelum ad terras descendentem, assumptamque ex ea quamdam animam ad coeli fastigia sublevantem. Quae, quamvis magna atque praeclara videretur, prioris tamen magnitudini minime aequiparabatur. Haec de beatissimi Patris conversatione, pretiosa quoque morte ejus succincta relatione disserui, non ut illius vitam et opera, quae utique magna sunt, et meam omnino 1022B parvitatem excedentia, stylo comprehendere cuncta intenderem, sed ut ea solummodo quae vel mihi soli, vel paucis mecum nota esse sciebam, litterarum monumentis tradita, non perirent.
CAPUT XXV. De mirabili conversione domni Alexandri Cisterciensis abbatis.
(Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, hujus voluminis col. 431.)
CAPUT XXVI. De revelatione, quam beatus Christianus monachus de domno abbate Rainardo et Cisterciensi conventu videre meruit.
Rainardus vir venerandus, quondam abbas Cistercii, audiens famam beati Christiani monachi, virum tam sanctum alloqui cupiebat. Scripsit itaque domno abbati de Eleemosyna, sub cujus cura idem domnus Christianus erat, quatenus ipsum sibi cum 1022C reverentia transmitteret. Qui accito uno de fratribus, quem ad hoc idoneum esse sciebat, eumdem Dei famulum ipsi commendavit ut, sicut sibi praeceptum fuerat, ad domum Cisterciensem duceretur. Dum vero quadam die iter agerent, et secundum aestimationem temporis regularem horam sextam simul dixissent, retraxit se monachus qui cum viro Dei ibat, in partem, ut horam die Domina nostra secreto singuli per se psallerent quia nondum data erat licentia horas de beata Virgine publice cantandi. Vir autem Domini dum solus praecederet, subito in excessum mentis raptus est et stillantibus lacrymas oculis, facie quoque ad coelum erecta, in diversa nutabat, ita ut equo quo vehebatur vix haereret. Quod monachus alter cernens, licet multum timeret ne forte de equo laberetur, tamen dans honorem Deo, non praesumpsit propius accedere, sed patienter exspectabat, quem res exitum habitura foret. Cumque post modicum senior ad se reversus fuisset, socius itineris 1022D ejus reverenter accedens, coepit humiliter petere quatenus si aliquid ad honorem Dei et ad aedificationem proximi pertinens vidisset, sibi pandere dignaretur. Tum Domini famulus hilari vultu respondit: «Frater mi dilecte, quanam, rogo, parte sita est domus Cisterciensis?» Et cum nunquam Cistercium vidisset, nec unquam viam, qua illuc itur, ambulasset; in directum protensa manu ad illam plagam coeli, ubi ipsum coenobium situm est, dixit: «Nonne ex hac parte?» Cumque monachus admirans diceret: «Etiam, sancte Pater;» ille in jubilum corde et ore erumpens. «O beati, inquit, fratres qui Cistercii habitant! O quam beatus et sacer ille conventus, qui Domino tam sincere quam devote die noctuque deservire contendit!» Et conversus ad monachum: «Modo, ait, cum, sicut vidisti, in 1023A excessum mentis venissem, raptus sum in spiritu Cistercium; et vidi conventum monachorum in choro in ordine suo stantem multa claritate perfusum, laudes Deo devotissime persolventem. Supra eumdem vero conventum vidi alium conventum sanctorum angelorum eodem ordine stantium, qui etiam multo majoris luminis claritate radiantes, fratrum devotioni congratulari videbantur. Porro in superiori illo choro vidi domnum abbatem quasi in stallo suo stantem; qui et ipse competenti gloria circumdatus magnae lucis radios emittebat.» Cumque frater ille quaereret, utrumnam vidisset domnum abbatem pari cum angelis claritate refulgentem, respondit senior: «Scire debes quia in hac mortali et corruptibili vita quantumcunque quis proficiat, non poterit pari cum sanctis angelis claritatis gloria vestiri.» Audiens haec frater ille multum aedificatus est, et indubitanter agnovit domnum abbatem Cisterciensem magni apud Deum meriti esse.
CAPUT XXVII. De visione per quam conversus est domnus Joannes quondam monachus Cisterciensis, postea episcopus Valentinae Ecclesiae.1023B
Vir vitae venerabilis Joannes episcopus, qui de Ordine Cisterciensi assumptus, Valentinam satis strenue rexit Ecclesiam, dum adhuc esset saecularis, proposuit in animo suo vanitatem saeculi abjicere, et habitu religionis accepto servire Domino in Ordine et in domo Cisterciensi. Cumque hoc quod salubriter proposuerat per negligentiam differret, coepit paulatim in mente ipsius fervor ille bonae intentionis tepescere. Interim vero profectus est ad sanctum Jacobum orationis gratia. Qui cum ab illa peregrinatione regressus fuisset in domum suam, eadem nocte apparuit ei per visionem Dominus Jesus Christus cum beatis apostolis suis Petro et Jacobo. Porro beatus Jacobus librum quemdam habebat pulcherrimum, 1023C quem et apertum eoram Domino tenebat, in quo ejusdem clerici nomen erat descriptum. Et ait Dominus ad sanctum Petrum: «Dele nomen ejus de libro meo, quoniam resilivit a proposito suo.» Accedens autem beatus Jacobus ad Dominum, ait: «Obsecro, Domine, parce illi, quia peregrinus meus est, jamque seipsum corrigere festinabit.» Cumque 1024A praedictus clericus pavens et tremens hoc ipsum affirmando promitteret, Dominus ait: «Et quis me inde securum faciet?» Respondit beatus Jacobus: «Domine, ego fidejussor illius sum.» Evigilans autem idem clericus, dum secum ista miraretur, iterum obdormiens vidit eamdem visionem. Cumque beatus Petrus supradictum librum teneret apertum coram Domino, in loco ubi fuerat nomen clerici exaratum apparuit hujusmodi inscriptio: Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento (Cant. I). Transacta vero visione expergefactus, et gratiam Dei vocantem se toto animo secutus, relictis universis mundi vanitatibus, ad domum Cisterciensem festinanter accessit; ibique probatus et fidelis inventus, monachicum habitum suscepit. In qua etiam domo religione et sapientia proficiens, factus est postmodum abbas Bonaevallis. Inde vero assumptus est etiam ad episcopatum Valentinae urbis; quem per annos plurimos strenue regens, multas 1024B ibi adversitates pro defensione justitiae toleravit. Attendant, quaeso, istud, qui boni aliquid proponunt facere, et ad effectum perducere negligunt, qui nullo se reatu constringi putant, si bonum, quod facere proposuerant, non solvant, dummodo non voveant; cum manifeste B. Gregorius doceat quia, si quis in minori bono constitutus majus aliquod bonum facere proponat, jam sibi minus bonum illicitum fecit; et si non solvat quod proposuit, quamvis in oculis hominum in minori bono stare videatur, jam tamen in oculis omnia cernentis Dei a majori bono cecidit, qui non solum operum, verum etiam cogitationum et intentionum cordis judex venturus est. Certe iste servus de quo loquimur, nullum votum fecisse scitur, sed tantum quod simpliciter proposuerat, per negligentiam distulisse; et tamen subtilissimus ille scrutator cordium hoc ita pensavit, ut cum de libro vitae deleri jussisset, nisi bonum quod mente conceperat quantocius effectui 1024C mancipare curasset. Haec pauca, quae de virtutibus reverendissimorum Patrum Cisterciensis coenobii ad nostram notitiam pervenire potuerunt, fideli relatione perstrinximus; certissime scientes quod sanctissima domus illa perfectis, et in omni religione consummatis viris claruerit; ad quorum virtutes investigandas parvitatem nostram minus idoneam fuisse profitemur.
DISTINCTIO SECUNDA. De virtutibus et miraculis B. Patris nostri Bernardi primi Claraevallis abbatis, et quorumdam ejus successorum.1023 CAPUT PRIMUM. De visione qua monachus defunctus, S. Bernardo apparens, ei fausta praedixit.1023D
(Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, hujus volum. col. 415.)
CAPUT II. De fratre defuncto ope S. Bernardi e purgatorio erepto.
(Vide ibid., col. 416.)
CAPUT III. Sancto visi angeli adnotantes ea quae singuli monachi in choro orabant.1024D
(Vide ibid., col. 417.)
CAPUT IV. Videt sanctus angelos chorum excitantes, dum caneretur canticum, Te Deum.
(Vide ibid., col. 418.)
CAPUT V. Sanctus sentiens in spiritu quosdam nimio timore turbari, magnifice eos consolatur.1025A
Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII hujus volum. col. 418.
CAPUT VI. Monachus incredulus communicare in fide B. viri jussus, ad fidem reducitur.
(Vide ibid., col. 419.)
CAPUT VII. Visa aliquando Christi crucifixi imago S. Bernardum orantem amplecti.
(Vide ibid., col. 419.)
CAPUT VIII. S. Bernardus monacho epilepsia laboranti impetrat, ne improvisus ea tangatur.
1025B (Vide ibid., col. 420.)
CAPUT IX. Praecipit sanctus moribundo, ne ante vigilias decedat, cui ille obedit.
(Vide ibid.)
CAPUT X. Praedicit S. Bernardus Guidonem fratrem non moriturum in Claravalle.
(Vide ibid., col. 421.)
CAPUT XI. S. Bernardus Romae agens, mirabiliter visitat in spiritu Claramvallem.
(Vide ibid.)
CAPUT XII. Iterum visitans sanctus in spiritu Claramvallem videt omnia quae ibi aguntur.
1025C (Vide ibid., col. 422.)
CAPUT XIII. Multi litterati lacrymis et sermonibus S. Bernardi conversi, mundo vale dicunt.
(Vide ibid., col. 423.)
CAPUT XIV. Praedictio S. Bernardi de quibusdam novitiis mirabiliter impleta.
(Vide ibid., col. 425.)
CAPUT XV. S. Bernardus latronem eripit ab imminenti morte, et religiosa veste donat.
(Vide ibid.)
CAPUT XVI. Civis Mediolanensis vidisse se S. Bernardum inter apostolos palam fatetur.1025D
(Vide ibid., col. 426.)
CAPUT XVII. Prudenter respondet sanctus haeretico, de collo equi ipsius eum suggillanti.
(Vide ibid., col. 427.)
CAPUT XVIII. Caecus illuminatur: unde Catholici confirmantur, haeretici confunduntur. Humilitas quoque sancti Patris commendatur.
(Vide ibid., col. 428.)
CAPUT XIX. De mortuo quem beatus Bernardus suscitavit.1026A
(Vide ibid., col. 430.)
CAPUT XX. De obitu beatissimi Bernardi abbatis.
(Vide ibid., col. 447.)
CAPUT XXI. De domno Roberto secundo Claraevallis abbate.
Successit beatissimo Patri Bernardo in regimine Claraevallensis coenobii domnus Robertus abbas de Dunis, cujus praelationem, sex vel septem annis, antequam ipsa promotio fieret, Dominus revelare dignatus est. Cum enim ante tanti temporis spatium duo de fratribus Claraevallis de felicibus actibus dilecti abbatis sui Bernardi colloquerentur: «Scisne, ait unus ad alterum, quantum temporis iste Pater noster adhuc victurus sit?» Altero vero 1026B se nescire respondente: «Ego scio, inquit, quod sex vel septem annos victurus est, et quia domnus Robertus, qui hodie est abbas de Dunis, in hujus monasterii regimine succedere debet.» Quod ubi Deo donante factum est, idem religiosus abbas pastoralem curam tanto humilius exercuit, quanto se inferiorem meritis praedecessori suo judicavit. Quanto enim eminentiores pensabat virtutes illius qui praedecesserat, tanto in se magis despiciebat quidquid boni facere poterat. Sicque factum est ut, cum magnae religionis speciem daret; comparatione tamen melioris, in oculis suis propria sibi vita vilesceret. Hujus venerabilis abbatis temporibus erat in monasterio Claraevallis religiosus quidam monachus, qui vidit gloriosam quamdam visionem, quam ad consolationem humilis suae Claraevallensis familiae Dominus ostendere dignatus est. Verum frater ille qui eamdem visionem videre meruit, utrum dormitans, an plene vigilans eam viderit incertum 1026C habet; magis autem vigilans et in exstasin raptus vidisse se credit. Igitur secunda feria Paschae, cum esset ad vigilias in choro Claraevallensi, facta est super eum ibi manus Domini. Et ecce sursum in aere contra medium chori apparuit ei dextera refulgens atque gloriosa, quae praesentem familiam in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus sancto nomini suo confitentem, benedixit, et vivificae crucis signaculum semel ac secundo longo tractu super eam impressit. Spiritus autem revelans mysteria loquebatur in corde videntis haec atque dicebat: «Istud est brachium Dominantis, haec est dextera Omnipotentis.» Eadem itaque die conversus est ibi vir nobilissimus Andreas Virdunensis archidiaconus, qui causa orationis illuc advenerat, nec tamen aliquod ad praesens conversionis propositum, habebat. Sed cum orationum suffragia petiturus, capitulum fratrum introiisset, videns sanctae illius multitudinis ordinem, et velut angelicam conversationem, 1026D compunctus est vehementer, et insiliente in se Spiritu Domini mutatus est in virum alterum. Tanto namque fervore mundum deseruit, ut ne ad horam quidem, vel pro amicis salutandis, vel pro domo rebusque disponendis ad suos remearet, sed incontinenti omnia, rumpendo magis quam solvendo, reliquit, ut Christo citius adhaereret. Ut autem gemina crucis impressio evidentius appareret, alius clericus, Gaufridus nomine, cum eo se reddidit, genere quidem humilior, sed probitate morum et generosa conversione forsitan non inferior.
Ambo igitur intrantes, ambo simul in Ordine perseverantes, bonam militiam militarunt; jamque 1027A consummato certamine benedictionis aeternae participes existunt. Porro praefatus Andreas multa in novitate conversionis suae tentamenta sustinuit, sed dextera coelestis, quae benedictionem dederat, eum in omnibus illaesum conservavit. Erat enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, mollis et delicatus nimis, ut tanto gloriosius in eo dextera Domini triumpharet, quanto infirmius erat vasculum, in quo virtutem operabatur. Cum enim teneritudinem pristinae conversationis aegre dedisceret, et noviter inchoatae laborem nimis arduum reputaret, cogitavit, ut Lot, quia egressus de Sodomis non posset animam suam in monte salvare. Unde et proposuit ad aliquem remissioris observantiae Ordinem declinare. Quod cum spirituali Patri suo venerabili Roberto jam saepius indicasset, et ejus salutaribus monitis ab hac intentione pedem aliquandiu cohibuisset, tandem una die victus a pusillanimitate spiritus et tempestate, denuntiavit ei quia non poterat 1027B amplius sustinere. Tunc abbas precibus ac blanditiis multis extorsit ab eo ut sibi ipsi vim faceret, et usque ad diem tertium patientiam teneret. Quo tandem vix impetrato, capitulum fratrum ingressus, orationem conventum ad Deum facere pro eo instituit. Ipse etiam pius Pater toto mentis annisu conversus ad Dominum, devotissimis precibus orabat ut oviculam, quam diabolus rapere conabatur, Dominus sua misericordia conservare dignaretur. Eadem itaque die, cum idem novitius ad mensam accederet, pisorum edulium appositum reperit, quod genus leguminis ita prae caeteris omnibus fastidire solebat, ut etiam nauseam ei provocaret interdum. Intuitus vero pulmentum quod nimium abhorrebat, conturbatus est, et vix, fame compellente ut aliquid sumeret, reluctanti stomacho persuadere poterat. Et, o Deus bone, quam dives es in misericordia teneris et delicatis morem gerens, ut in omnibus consilium voluntatis tuae adimpleatur, et sanctum nomen tuum glorificetur! Praefatus vero 1027C novitius, cum cibum sibi invisum vix tenuiter gustare coepisset, mirabilem quamdam sensit suavitatem, ita ut carnium vel piscium esum saporis illius praestantia vinceret. Quod ubi deprehendit, arrepto protinus cochleari catinum propius admovit, oblitusque parcimoniae, coctionem leguminis voravit usque ad fundum. Inter edendum autem digitum in os frequenter mittebat, existimans se deprehendere posse cremia lardi, in quo legumen illud frixum esse putabat. Finita autem refectione festinanter abbatem adiit, sollicite perquirens utrumnam praecepisset pulmentum illud saginare, vel quavis alia pinguedine propter ipsum ex industria condiri. Illo vero negante, conventi sunt etiam super hoc pulmentarii. Tunc et ipsi protestati sunt in veritate, nil in eo praeter sal et aquam apposuisse. Quo audito, neophytus ille divinae circa se visitationis miraculum laetus advertit, et gratias agens Deo, deinceps a proposito Ordine moveri non potuit. Cumque 1027D magno Dei munere secunda et tertia die, et multo postea tempore, praedictam suavitatem in ejusmodi cibariis persentiret, magistra tandem experientia didicit quia potens est Dominus, cum voluerit, ad consolationem servorum suorum eamdem saporis gratiam conferre leguminibus et oleribus quam carnibus et piscibus indidit. Unde et saepe dicebat quia magis nunc delectabatur in comestione pisorum et olerum, quam antea in comestione altilium et venationum.
CAPUT XXII De seniore, qui apostasiam cujusdam monachi in spiritu praevidit, et eam domno Roberto abbati praedixit.
Sed quoniam jucundum satis exemplum de his duobus athletis Christi retulimus ad incitandum teneros et delicatos, ne conversionem refugiant, quoniam non est invalida manus Domini ad tenendum, 1028A roborandum et confirmandum in sacro Ordine, quantumlibet deliciosos, nunc triste nimis exemplum de aliis duobus subjicimus, qui, suscepto religionis habitu, redierunt retro post Satanam, ne forte quis sancto Ordini incorporatus, continuo securitatem sibi promittat, cum tunc primum manus ad fortia mittere debeat, et, nisi legitime certaverit, coronam propositam minime consequatur. Quidam de senioribus Claraevallensibus, Guillelmus nomine, religione pariter et aetate provectus, quem etiam domnus Robertus abbas ob ipsius sanctitatem plurimum venerabatur, premente corporis molestia quadam vice in infirmitorio decumbebat. Nocte vero quadam post Matutinos, quiescentibus caeteris infirmis, ipse, sicut erat ferventissimus, more solito vigilabat et orabat in lecto. Et ecce per ostium infirmitorii daemonium intrans, oculis ejus manifeste apparuit in vestitu et vultu fornicariae mulieris, quae coram eo transiens, circuibat 1028B oberrans et quasi aliquem quaerens. Erat autem in medio domus lampas accensa: quae copiose refulgens, petulantes illius monstri motus et gestus lascivos aperte videri faciebat. Ibat ergo phantastica meretrix obtutu gyrovago cuncta perlustrans et singulorum pene lectulos explorans, quis dormiret, quis vigilaret, diligentius investigans; si quem forte de suis ibidem agnosceret si quis blandienti ac lenocinanti consentiendo occurreret, illum cito praeteriens, hunc morosius intuens, istum de longe visitans, illi magis appropians: manus quoque interdum usque ad ora quiescentium molliter applicans. Nihil intactum, nil indiscussum relinquere volebat; et quod per suggestionem semper interius actitat, hoc permittente Domino ad admonitionem nostram, in oculis spiritualis illius viri visibiliter exercebat. Tandem vero quem quaerebat offendens, sistitur ante lectum. Erat autem juvenis monachus, et noviter monachizatus. Tunc illa procaci manu injecta a parte 1028C capitis opertorium parumper amovit, et tactu leni pulsitans dormientem, clara voce sic ait: «O homo insensate, quid hic habes facere? Surge celeriter, et sequere me; et dic etiam socio tuo, ut exeat post te. Ego autem foris ad januam praestolabor vos.»
Hoc itaque dicto, pervicax bellua festinanter recessit, et per ostium quo intraverat, exiit. Expergefactus vero juvenis resedit in lecto, et frontem manibus fricans huc illucque respiciebat scire cupiens quis eum excitasset. Qui cum neminem cerneret, capite iterum reclinato obdormivit, sed non in Domino. Mane igitur facto, vir Dei qui talia viderat, abbati suo, piae videlicet memoriae domno Roberto, rei gestae ordinem intimat. Ille vero tanquam bonus pastor sollicitus, ne aliquam de sibi creditis ovibus perderet, juvenem super cogitationibus suis secretius convenit, diligentius admonet, cautius 1028D instruit; accepitque ab eo responsum, quod nulla turpi cogitatione aliquatenus pulsaretur, verum ad perseverantiam propositi sui voluntate firmissima traheretur; sed mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI). Erat enim cordi ejus, praesidente diabolo, confessionis aditus obstructus, ne per poenitentiae portam, venia salutaris ingrederetur. Cum ergo abbas praedicto viro Dei juvenis responsum insinuasset, ille respondit. «Exspectate paulisper; et ex facti fine probabitis verum esse quod dixi.» Quid multa? Non multi fluxerant dies, et ecce juvenis ille libidinum furiis agitatus, immemor tremendi judicii Dei, professionis vinculum rupit, et ad vomitum saeculi reversus, apostata vilis efficitur: et sic demum phantasticae illius meretricis seductione deprehenditur. Porro socius ille quem secum educere jussus fuerat, ipse cum eo novitius exstiterat, et sacrum habitum, licet frustra, cum eo susceperat. Qui ad aliam transmissus domum, cum audisset socium suum jugum Ordinis abjecisse, tunc et 1029A ipse rupto professionis vinculo, cum eo apostatare non distulit. Unde patenter innotuit quod spiritus fornicationis ille, qui secundum prophetam sufflat prunas in fornace (Isa. LIV), virulentas carnalis voluptatis delectationes in cordibus eorum accenderat, et per hoc utrosque seduxerat. Cujus inextricabiles nequitiae nexus, quoniam, secundum sententiam beati Job, nervi testiculorum ejus perplexi sunt (Job XL), longe faciat ab infirmis servulis suis omnipotens et misericors Dominus.
CAPUT XXIII. De jucunda visione, quam domnus abbas Robertus in obitu cujusdam spiritualis viri vidit.
Quidam de spiritualibus filiis reverendissimi Patris Roberti, cum viam angustam et arduam, quae ducit ad vitam, indeclinabili studio cucurrisset, tandem placuit Domino laboribus ejus finem imponere, ut in pace in idipsum obdormiens requiesceret. Cumque jam instaret hora, qua de mundi hujus 1029B stadio evocandus, et ad coeleste bravium esset invitandus, domnus abbas cum caeteris fratribus gratia quietis in lectulo suo collocaverat. Et ecce sopor Domini irruit super eum, viditque in somnis duos pulcherrimos adolescentes, vultu et habitu insigniter relucentes, qui quasi lilia, rosas et violas, ac diversi generis flores in choro Claraevallensi copiose spargebant, ita ut pavimentum omne pictum, ac variis coloribus venustatum esse videretur. Quo viso miratus est valde, et quasi simplicitatem Ordinis zelans, dixit ad eos: «Quid vobis visum est, o boni juvenes, contra consuetudinem nostram pavimentum hoc floribus sternere, et monasterio nostro hujusmodi novitatem inducere?» Illi vero dixerunt ad eum: «Noli ista mirari, neque molestus nobis sis in hac exsecutione officii nostri, quoniam modo jam in choro isto celebrabitur nova cujusdam novi sancti festivitas, de cujus solemnitate gaudebunt angeli, et hymnus Domino cantabitur in Sion.» Adhuc loquebantur 1029C illi, et animum videntis et audientis haec in admirationem rapiebant, cum ecce concitatus tabulae crepitus excitat dormientem, et ut testivitatem, quam celebrandam intus in spiritu cognoverat, foris secundum dignitatem officii sui exsequeretur, signo consuetudinario invitatur. Accurrens ergo cum caeteris fratribus properanter venit ad eum, et cum magna devotione commendavit animam ejus, certissime credens atque confidens quia hic erat novus ille sanctus, de quo in requiem assumendo angeli sancti novam festivitatem et novum gaudium essent illico celebraturi. O beati et vere beati, quos elegisti et assumpsisti, Domine, qui nunc in hac vita per ardorem poenitentiae eatenus excoquunt in se omnem scoriam peccati, ut in illa vita, ad quam per praesentis vitae mortem transitur, in qua Dominus abluit sordes filiarum Sion (Isa. IV) tremendo spiritu judicii et spiritu ardoris, purgatione non egeant, sed mox sine omni obstaculo delicti 1029D ad beatitudinis requiem pertingant! Beatae itaque memoriae domnus Robertus secundus Claraevallis abbas, cum talentum sibi creditum in lucra animarum fideliter, prudenter et humiliter expendisset, in gaudium Domini sui introductus est, sanctissimi praedecessoris sui, etsi non par meritis, tamen beatitudini conjunctus, ut simul cum eo gaudeat in coelis, cujus in tam religiosa congregatione dignus successor esse meruerat in terris. Reliquiae corporis ejus conditae sunt in monumento, quod constructum est in muro claustri Claraevallis, prope ostium ecclesiae, ubi et alii perfecti, et vere Deo digni monachi requiescunt: de quibus in consequentibus aliqua dicemus.
CAPUT XXIV. De domno Pontio, quinto Claraevallis abbate, postea Clarimontis episcopo; et de quibusdam sanctis monachis, ejus fratribus et filiis.
Tertio loco praefuit Claraevallensi coenobio beatus 1030A cum omni reverentia nominandus Fastradus, cujus supra fecimus mentionem: quo ad regimen Cisterciensis Ecclesiae, sicut superiora declarant, assumpto, domnus Gaufridus, quondam notarius S. Patris nostri Bernardi, plurimumque ab eo dilectus, qui etiam ultimos tres libros Vitae ejus mellifluo sermone descripsit, quarta institutione pastor et abbas Claraevallis subrogatus est. Quo post aliquantos annos cedente, venerabilis Pontius Grandissilvae abbas, merito religionis et prudentiae suae, communi abbatum et fratrum Claraevallensium electione ad hujus officii dignitatem sublimatus est. Iste servus Dei, dum adhuc esset monachus in domo Grandissilvae, quae est una de filiabus Claraevallis in partibus Tolosanis, in qua etiam constat multos praeclari et magni meriti viros ab initio fuisse, studebat omnibus modis mundum sibi seque ipsum crucifigere mundo, vitia carnis et cordis resecare, votis et sacri desiderii suspiriis ad coelestem patriam anhelare, seniorum, quos spirituales et religione 1030B conspicuos esse noverat, amicitias et familiaritates avide expetere, quatenus ipsorum exemplis et exhortationibus renovaretur in spiritu mentis suae de die in diem, quotidianisque proficiens incrementis adversae Philosophiae scientiam transcenderet. Inter caeteros vero uni specialius adhaesit, qui novitiorum magister erat in eadem domo, vir eximiae virtutis et in omni virtutum puritate fundatus. Hic ergo velut emeritorum laborum senex coepit de requie felicitatis aeternae cogitare, universa quae mundi et carnis sunt fastidire, ad Christi Domini nostri beatissimam praesentiam totis medullis cordis suspirare, ferventissimum habens desiderium dissolvi et cum Christo esse (Philipp. I); hoc enim multo magis melius. Ipso itaque in hoc spiritualis desiderii agone constituto et dicente quotidie in orationibus suis: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI)? supervenit sacratissimus dies Coenae Domini, in quo solemniter, sicut moris est, 1030C conventus ad mensam Dominicam accedere vivificisque sacramentis participare debebat. Cumque jam instaret hora divini sacrificii, et fratres ad percipiendam sacram communionem in ordine suo ad altare accederent, ipse quoque inter caeteros accessit, divinis muneris particeps fieri gestiens. Sumpta vero sacra communione, cum adhuc eamdem eucharistiam salutarem in ore teneret, prae inenarrabili dulcedine divinae dilectionis liquefacta est anima ejus in ipso; et prae impatientia sacri desiderii admovens gutturi suo digitum, petivit animae suae, ut moreretur, hujusmodi orationem fundens ad Dominum: «Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, Salvator generis humani, qui hanc purissimam et innocentissimam carnem, quam indignus sumere praesumpsi, ex immaculatae et intemeratae Mariae virginis utero pro nobis peccatoribus sumere dignatus es, si tibi non displicet ista petitio qualiscunque servuli tui, precor et supplico pietatis 1030D tuae clementiae, quatenus per meatum gutturis hujus, per quod nunc cibum coelestem, panem vitae aeternae, trajicere debeo, terrenum panem, seu quamcunque aliam terrenam substantiam, de caetero nullo modo transire permittas.» Et haec dicens, hostiam salutis, quam ore tenebat, cum summa alacritate et devotione ad interiora potius animae quam corporis trajecit. Continuo itaque, tanquam si Dominus responderet ei: «Fiat tibi, sicut petisti,» eadem hora et eodem in loco viribus corporis coepit repente destitui, et die tertia, hoc est Sabbato sancto Paschae, obdormivit in Domino, vultu illo quem tantis suspiriis et votis quaesierat aeternaliter satiandus, in quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I). Beatus vir, qui sic implevit desiderium suum! Felix oratio, quae tam celerem suae petitionis consequi meruit effectum! Porro praedictus domnus Pontius, tunc ejusdem monasterii monachus, qui eum unice diligebat, et infirmanti ac morienti sedulum ministerium devotus 1031A impendebat, percunctatus est eum utrum corporali molestia graviter premeretur. Ille vero respondit se placidum ac tranquillum existere, nihilque sentire molestiae, nisi tantum in gutture, ubi digitum apposuerat: ibi se aliquantisper dolere dicebat. Cumque idem domnus Pontius mira devotione circa tam feliciter morientem afficeretur, accessit ad eum, et cum magna contritione cordis, intimis precibus rogavit ut, si per divinam concessionem fieri posset, post mortem ad se reverteretur, et de his quae circa se gererentur, eum certificaret. Quo annuente, post paucos dies dormitionis suae ad fratrem praedictum revertitur, cum magna claritate refulgens, et quasi crystallus aut vitrum purissimum toto corpore translucens. Dixitque ad eum: «Notum tibi facio, charissime, quia miserante Domino susceptus sum in magna beatitudine. Corpus vero istud, in quo me conspicis, collatum est mihi usque ad diem generalis resurrectionis, in quo proprium corpus, 1031B quod modo vermibus scatet, et in pulverem redigitur, recuperabo, incomparabili gloria praestantius atque praeclarius isto. In hoc autem interim suavissime requiesco, quod per omnia mihi accommodum, et ita translucidum est, ut de singulis membris ac de cunctis partibus ejus, quasi de oculis clarissime cernam; et totum corpus ita mihi sit undique, ac si esset oculus unus.» Caeterum in pede uno ejusdem purissimi et translucidi corporis apparebat obscuritas cujusdam maculae, de qua tristi aliquantulum vultu sic locutus est: «Macula ista quam cernis, contracta est a me per negligentiam meam, eo videlicet quod ad laborem quotidianum aliquando segniter incedere solebam, nec conventum fratrum ad opus manuum exeuntem, eo fervore quo debebam, sequebar.» Haec et alia multa, multumque miranda praedicto monacho anima illa sancta innotuit, tandemque ab eo recedens magnifice aedificatum consolatumque dimisit. Attendant, 1031C quaeso, istud qui non solum ad laborem segniter incedere, verum etiam pro frivola quavis occasione a communi labore solent remanere, cum certum sit omnem Ordinis institutionem sanctam et Deo placentem esse, nec sine gravi periculo animarum negligi posse.
CAPUT XXV. De fratre moriente, qui gloriam sibi praeostensam domno Pontio declaravit.
Famulus Domini Pontius, qui praedictam visionem ad consolationem nostram, qui in ordine Cisterciensi pondus diei et aestus portamus, videre meruit. Cum succedenti tempore, proficientibus meritis, ad regimen ejusdem Ecclesiae assumptus fuisset, locum dignitatis condignis adornabat moribus, pastoralem quidem curam debita auctoritate exercens, sed ovis mansuetudinem et innocentiam non amittens. Factum est autem ut in diebus praelationis ejus Dominus occulta dispensatione tremendorum 1031D judiciorum suorum in eamdem domum immiteret mortalitatem vehementer grassantem, ita ut infra duos menses quadraginta circiter et quinque fratres de medio tollerentur. Qui fere omnes cum tanto pietatis desiderio dormitationem accipiebant, quasi jam coelitus praevidissent se, post miserias hujus vitae, continuo beatitudinis aeternae vitae participes futuros. Et multi quidem ex eis coelestem gratiam sibi conferendam praeviderunt, et praevisam accipere meruerunt. Ut nunc verbis fidem faciamus, exempli gratia pauca de pluribus referemus. Erat ibidem monachus quidam probatissimae conversationis, qui in praefata mortalitate defunctus est. Hic itaque cum jam ad horam ultimam devenisset, pulsata est tabula post Completorium, et convenerunt 1032A fratres ad ejus exitum muniendum. Cantantibus autem monachis circa illum litaniam et psalmos, et ipse confortatus a Domino, voce qua poterat cum aliis psallebat. Explicita vero psalmodia, domnus abbas Pontius signo facto praecepit conventum abire, eo quod infirmum psallentem aspiceret, et putaret eum adhuc aliquandiu spiritum trahere. Quod cum frater ille videret, protensa manu significavit abbati ut faceret eos ibidem adhuc subsistere paululum, quia sciebat se ad punctum in modico migraturum. Cernens itaque abbas ferventissimum virum, quia, propter regularis disciplinae censuram, post Completorium, etiam in mortis articulo, silentium frangere nollet, prae gaudio se continere non potuit, sed rupto ipse silentio, et praemisso «Benedicite,» ait: «Obsecro, dilectissime frater, quia video Dominum esse tecum, ut indices nobis si tibi revelatum est aliquid de illa beata spe quam exspectas, ut et nos valeamus in Domino respirare, et tibi pariter 1032B congaudere.» Tunc idem infirmus respondit: «Ut ad ea quae poscitis, domine Pater, respondeam breviter, sciatis me vidisse quae loqui non licet. Verumtamen hoc unum dicere possum, quia, si omnium hominum merita solus ego transcenderem, necdum utique dignus existerem adipisci aeternae beatitudinis gloriam, quae praeparata et praemonstrata est mihi, jamjamque habituro.» Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino.
CAPUT XXVI. De fratre pusillanimi, quem domnus abbas Pontius magnifice ad poenitentiam animavit.
Frater quidam magnae religionis in eodem tunc coenobio degebat, nomine Bernardus. Hic in primordio conversionis suae, dum peccatorum suorum enormitatem, districtique Judicis aequitatem attentius intueretur, tanta formidine motus est, ut in desperationem propemodum laberetur. Quo comperto 1032C venerabilis abbas ipsius Pontius, exemplis et monitis multis ei persuadere conabatur quia confessus et poenitens quilibet, quantumlibet reus, nunquam indulgentia privaretur. Et cum necdum ei hoc modo satisfacere posset, adjecit et ait: «Ego salutis tuae fidejussorem me constituo, et anima mea pro tua requiratur, dummodo obediens perseveres in Ordine isto.» Hac ergo promissione frater ille magnifice roboratus, spiritum diffidentiae a quo expugnabatur, penitus expugnavit, et exsultans in Domino cum tremore, misericordiam et judicium deinceps cantare consuevit. Qui cum esset nobilis genere, nullam tamen generositatem arbitrabatur, nisi pro Christo pauperem fieri et servire pauperibus. Erat enim infirmarius pauperum in hospitio deputatus. Quibus officiosissime superintendens, non sicut extraneis et mendicantibus serviebat; sed tanquam dominis suis, et tanquam membris filii Dei. Si quem inter eos morbidum, si quem ulcerosum, et vermibus scaturientem aspiceret, 1032D huic omnem pietatis operam impendens abluendo, tergendo, atque refocillando, quasi mater aegrotanti filio jugiter assistebat. Dum haec et his similia Dei famulus agere non cessaret, contigit eum in praedicta mortalitate migrare ad Dominum. Cum enim videret socios suos quotidie subtrahi, et ipse desiderabat desiderio magno dissolvi, et esse cum Christo. Et pius vero Dominus, qui semper praesto est corde contritis et spiritu contribulatis servis suis, decrevit adimplere desiderium ejus. Oborta vero febri parva cum tenuiter aegrotare coepisset, lecto decubuit. Cumque domnus abbas introiisset ad visitandum illum, mirabatur quod homo ferventissimus tam levi occasione lecto detineretur. Unde et subridens aiebat: «Ne timeas, 1033A frater mi Bernarde, quia non modo morieris, sed adhuc comessurus es nobiscum de fabis et oleribus nostris.» Ipse vero respondit: «Non timeo, Pater, non timeo; sed confido in Domino, quia minime jam fraudabor a desiderio meo.» Quid multa? Post quatuor aut quinque dies scintillula crevit in incendium magnum; et facta est peremptoria febris, quae ephemera putabatur. Tunc proprium judicium abbas reprehendit, et fratris sententiam, quam de seipso protulerat, praevalere cognovit.
Appropinquante autem hora migrationis, inunctus est frater oleo sacramentali. Expleta vero unctione factus est statim in spiritu; et raptus in contemplationem, per multum temporis spatium jacuit sine sensu et sine motu, ita ut pene mortuo similis videretur. Interim ergo aperti sunt ei coeli, et revelata facie meruit inspicere gloriam Dei, adeo ut dicere posset: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Cumque per multam horam velut exanimis jacens, secreta coeli, 1033B non praesumptione, sed gratia duce rimaretur, tandem ad se reversus, ipsa hilaritate vultus ubinam fuisset, satis indicavit. Ad quem pius Pater accedens, interrogavit quomodo se haberet. Qui respondens: «Bene mihi, inquit, est, domine Pater, per indulgentiam Dei. Et nunc charissime Pater, absolvo te a debito sponsionis tuae, multas gratias agens sollicitudini tuae circa me peccatorem. Jure enim promissor absolvitur, quando promissionis exhibitio jam tenetur.» Abbas autem, pristinae illius obligationis suae, qua se pro anima ejusdem fratris responsalem fecerat, oblitus, mirabatur unde loqueretur. Tunc frater expressius commonefecit illum, et ait: «Ergone excidit tibi quemadmodum olim salutis meae responsalem te constituisti? Ab illa ergo fidejussione securum te facio, quia jam de salvatione mea per misericordiam Domini nostri Jesu Christi securus existo.» Tum vero abbas sollicita inquisitione coepit ab eo indagare quonam 1033C modo id potuisset agnoscere. Quod cum modis omnibus dicere recusaret, cernens abbas nil se precibus proficere, in nomine Domini per virtutem obedientiae praecepit quatenus ea quae vidisset, ad aedificationem et consolationem multorum exponeret. Quo audito frater ille infirmus ita effatus est: «Quoniam virtus obedientiae veritatem me silere prohibet, rem dicturus sum vobis, cui fortasse fidem dubiam adhibebitis. Sed ut testimonium hoc credibile faciam, scitote quia cum fine dicti etiam finem vitae accipiam. Noverit ergo dilectio vestra me, licet miserum et indignum, Domino et Salvatori nostro Jesu Christo fuisse praesentatum, vidisse illum facie ad faciem, non tamen in sua divinitate, sed tantum in illa beatissima humilitatis forma, quam dignatus est pro nobis assumere, cujus benignissima indulgentia remissionem peccatorum accepi, et spem felicitatis aeternae per gratiam ipsius in sinu meo repositam habeo. Ex ipsius etiam sacratissimo 1033D ore audivi quia omnes, qui obedientes in isto Ordine usque ad mortem perseverabunt, salutem aeternam ab ipso consecuturi sunt. Fratres autem nostros, qui de saeculo migraverunt, in magna beatitudine pausantes aspexi, et meum ipsius locum, quem inter eos, miserante Domino, jam nunc sortiturus sum, praevidi.»
Cum ergo ista dixisset, obticuit, statimque felicem animam reddidit. Accingamur ad poenitentiam, fratres, et cum hoc poenitente praeveniamus faciem Dei in confessione et cordis contritione, quatenus postmodum cum ipso mereamur faciem Dei videre in cordis jubilo et spiritus exsultatione. Vere, secundum Dei testimonium, regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). Ecce magnus iste peccator, qui in initio conversionis suae numerositatem et enormitatem criminum suorum districte, sicut oportebat, considerans, pene in desperationem lapsus fuerat, divina gratia illustratus 1034A erexit se contra se, studens in lacrymis et luctu poenitentiae, infirmantibusque sedula servitii exhibitione, sacrificium cordis contriti et spiritus humiliati Deo quotidie immolare: ideoque faciem, quam nimium tremebat iratam, quamque modis omnibus sibi placare satagebat, ad consolationem omnium vere poenitentium, adhuc in hoc fragili mortalitatis corpore positus, non solum placatam videre, verum etiam benignissima lenitate peccata sibi indulgentem, seque ad aeternae beatitudinis gloriam invitantem, contemplari promeruit. Non enim dormientibus et negligentibus, et peccata sua dissimulantibus, seu de numerositate annorum, quos in sancta conversatione fecerint, praesumentibus, provenit regnum coelorum, sed vigilantibus, et in observantia mandatorum Dei voluntaria exercitatione die noctuque laborantibus. Igitur sanctae recordationis dominus Pontius, Grandissilvae abbas, cujus sanctitatem et religionem in tam perfectis et religiosis discipulis, de quibus locuti sumus, aestimare licet, 1034B ut, sicut scriptum est, sanctus sanctificaretur adhuc (Apoc. XXII), et qui in modico fidelis inventus est, supra multa bona Domini sui constitueretur (Luc. XIX); divina pariter et humana electione Claraevallensis Ecclesiae, totius quoque Claraevallensis generationis Pater et pastor constitutus est. Ubi dum vigilanti sollicitudine gregi Dominico superintenderet, et in praelatione Domini lucra, non sua quaereret, ne lucerna per Spiritus sancti benignitatem accensa sub modio lateret, vocante Domino, totiusque cleri et populi electione annitente, in episcopum Clarimontis assumptus est. Pontificatus vero honore sublimatus, monachi humilitatem non reliquit, geminam hanc gratiam mirabiliter in se copulatam ostendens, ita ut summi sacerdotii dignitas monasticae humilitatis puritatem commendabiliorem redderet, et rursum religionis vigor pontifici auctoritatem tribueret, sicque verbo et exemplo populum, cui episcopus datus fuerat, pascens et instruens, inter antistites 1034C sui temporis spectabilis apparuit, demumque cursu vitae suae laudabiliter peracto, laboris sui praemium a Domino recepturus requievit in pace.
CAPUT XXVII. De beato Gerardo, sexto Claraevallis abbate.
Assumpto ad pontificatus apicem domno Pontio, qui quintus a sancto Bernardo Claraevallis abbas exstiterat, beatus Gerardus, Fossaenovae abbas, vir puritate conversationis et morum integritate per cuncta laudabilis, senarii numeri perfectionem, tam in vita quam in morte sua, adimpleturus, sexto loco eidem Ecclesiae abbas substitutus est. Hic venerabilis Pater, acceptus Deo et hominibus charus, tanta gratia decoratus erat, ut universitas fraternitatis ipsum tanquam paradisi vernantissimum florem aspiciens, miro veneraretur affectu. Quem enim perfuderat Deus gratia, necesse erat ut ab omnibus amaretur. Auctor nempe et dator omnium virtutum 1034D Christus, in quo omnes thesauri non solum sapientiae et scientiae, verum etiam pietatis et gratiae sunt absconditi, ita hunc famulum suum spiritualium charismatum nectare replevit, ut non tantum in ipsum credere, ipsique feliciter servire, sed et duram horrendamque mortem pro eo pati non timuerit. Nam si qualiscujusque sit fides tribulatio probat, et si constat perfectam habere charitatem illum qui in ipsa perseveraverit, liquet hunc beatum virum in utraque fuisse perfectum, qui tanquam servus bonus et fidelis curavit in tribulatione fidem servare non fictam, charitatem de corde puro et conscientia bona proferre, ita ut etiam inimicum sanguinem suum crudeliter sitientem diligeret, pluris aestimans animae vitam quam corporis, minus horrescens carnis mortem quam fidei detrimentum, malens pro justitia agonizare quam meticuloso silentio Ordinis inhonestatem et periculum animarum dissimulare. Itaque qualiter post laudabilem, et in 1035A omni religione perspicuam vitam, ad palmam martyrii pervenerit, succincta, quantum possumus, relatione pandamus. Monachus quidam, nobilis quidem genere, sed degener moribus, contra formam et honestatem Ordinis ubique vagabatur, frequentans curias principum, et saecularibus negotiis seipsum impudenter ingerens, in omni conversatione sua magis se gyrovagum quam monachum claustralem ostendens. Hunc domnus Gerardus abbas Claraevallensis, zelo justitiae et Ordinis aemulatione succensus, teneri jussit; et ablatis ei tam equis quam omnibus quae habebat, venerabili viro domno Petro abbati Igniaci ipsum commisit, quatenus in domo ejus regulari districtione coercitus, omni denique vagationis licentia decisa, poenitentiam ageret vel invitus. Et licet pastor bonus laudabili intentione ad correctionem fraterni erroris hoc fecerit, malignus tamen ille sinistra suspicione praeventus, minus sana intentione hoc factum esse murmurabat. 1035B Ideoque unde meliorari debuerat, deterior effectus est, nempe diabolicum spiritum tota mente concipiens, horrendum virus immanitatis et saevitiae spirabat, et tanquam crudelissima bestia pii Patris cruorem sitiebat.
Accidit interea ut domnus Gerardus Claraevallis abbas partes Germaniarum ingrederetur, gratia visitandi coenobia quae in partibus illis habet Claravallis. Inter eundum vero contigit eum Treverim devenire, Belgicae primae metropolim: quae olim nobilissima et secunda Roma vocata, nunc vastitate ruinarum suarum quid olim fuerit demonstrat. In hujus suburbio civitatis exstat famosum coenobium, quod S. Mathiae nomine vocatur, eo quod corpus ejusdem sanctissimi apostoli integrum illic requiescat, quod Helena Augusta, Constantini Magni mater, a Judaea translatum ibidem honorifice recondidit. Accedit autem ad auctoritatem conferendam loco quod discipulorum beati Petri apostoli, scilicet Eucharii, 1035C Valerii atque Materni, corpora in crypta ejusdem ecclesiae decenter locata magna fidelium devotione coluntur. Qui beati a praefato apostolo directi, primi Germaniae populis verbum salutis et tropaeum crucis praedicaverunt, quique diebus suis tres nobilissimas Germaniae civitates, Treverim, Tungrim, et Coloniam, pontificatus honore insigniter illustrarunt. Ad praefatam itaque Treverorum civitatem domnus abbas Gerardus veniens, gratia hospitandi coenobium S. Mathiae petiit, atque ab abbate et fratribus ejusdem loci officiosissime susceptus est. Sed is qui non tam corporalis commodi, quam spiritualis emolumenti gratia illo diverterat, intempestae noctis silentio surgens oratorium petit, cryptam ingreditur, ante memorias praedictorum confessorum Christi corpore pariter et mente prosternitur, affectuosis precibus sibi suisque divinum auxilium per eorum suffragia postulaturus. Ast ubi protelata oratio gratiam devotionis promeruit, infusa devotio mentem dilatavit, dilatata mens 1035D coelestium secretorum capax effecta est, vidit repente eosdem Domini confessores coelesti gratia refulgentes prope se assistere, quorum unus, id est Eucharius, talibus eum verbis allocutus est: «Frater, ne timeas, neque paveat cor tuum in aspectu nostro. Nos enim sumus, qui ab apostolo Petro directi, primi in his partibus Christum evangelizavimus, ego quidem Eucharius, isti quoque fratres mei Maternus et Valerius, quorum opem flagitaturus memorias nostras adisti. Quapropter et nos fidei et 1036A devotioni tuae congaudentes, per voluntatem Dei ad te venimus, super iis quae in corde tuo versantur consilium tibi daturi. Voluntas tua et propositum cordis est ut officio praelationis absolutus, et mordacibus negotiorum tumultibus exoneratus, soli Deo et tibi vacare incipias, sed scire debes quoniam haec voluntas tua non est secundum voluntatem Dei. Quocirca suadeo et admoneo ne gradum honoris, quem divina largiente gratia consecutus est, temere deseras; sed constans esto, et viriliter age, quia in proximo est ut a Domino visiteris, et pro laboribus tuis immarcessibilem gloriosae victoriae coronam adipiscaris.» His dictis disparuere, abbatem qui haec audierat et viderat, stupore pariter et admiratione confirmatum relinquentes. Interea coeptum accelerat iter, domos pro quibus partes illas adierat visitat: et jucunda sua praesentia et doctrina fratres in Dei laudibus et sacri Ordinis observatione ferventiores reddidit: praedictae 1036B visionis dulcedinem mente revolvens, vimque verborum quae audierat, quod scilicet in proximo a Domino visitandus esset, sedula meditatione pertractans. Caeterum affectuosius de eisdem sanctis, qui sibi apparuerant, cogitare incipiens, mirabatur valde de anima B. Materni ubinam fuisset, vel quali vita vixisset, spatio quadraginta dierum illorum, quibus corpus ejus in sepulcro jacuit, antequam per baculum apostoli resuscitaretur. Et quasi poenitentia ductus ingemuit, quod cum in praedicta visione congruam satis opportunitatem quaerendi nactus fuisset, minime hoc quaesisset.
Explicitis ergo negotiis, pro quibus ierat, Treverim revertitur, sed minime apud S. Mathiam hospitatur. Nam quidam potens et dives homo de eadem civitate magnis precibus extorserat ab eo, cum priori vice illic fuisset, quatenus in reditu suo benedictionem domui ipsius dare dignaretur. In eadem itaque domo susceptus hospitio priusquam 1036C cubitum iret, conversum suum secretius alloquitur, et ut duos equos sibi ante lucem sternat, imperat, ipseque solus cum eo ad Sanctum Mathiam vadat. Paret ille, dictisque tempestive matutinis, abbas orationis gratia corpora sanctorum devotus invisit. Ubi dum lacrymosis precibus attentius insistit, magno Dei munere eosdem sanctos eodem schemate quo prius videre promeruit. Tum vero S. Eucharius respiciens ad abbatem et protensa manu ad S. Maternum, dixit: «Ecce iste frater meus est Maternus: Sciscitare ab eo quod vis.» Cumque nutaret ille, et prae reverentia et gloria vultus eorum nihil respondere praesumeret, beatus Maternus sic ad eum locutus est: «Merito, frater charissime, caves frontose requirere quod scire desideras, quia tam profundam judiciorum Dei abyssum, et a sensibus humanis prorsus seclusam scrutari velle temeritatis esse videtur. Quia tamen pius magis quam curiosus scrutator es, arcanum hujus secreti tibi, quantum capere potes, patefaciam. Tu cogitas, et 1036D sedula mentis intentione versas, ubinam anima mea fuerit, vel quali vita vixerit spatio quadraginta dierum illorum quibus corpus meum in sepulcro jacuit: et hoc scire ardenti pietatis affectu desideras. Scito igitur quia sicut infans intra viscera clausus vivit, nec tamen sentit, sic eram ego in visceribus terrae jacens, et somno mortis in corpore dormiens, Deo tamen in anima vivens, in cujus omnipotenti praesentia jam tunc eram, quod postea resuscitatus in oculis hominum futurus 1037A eram» Hac ergo gemina visione et allocutione domnus Gerardus Claraevallis abbas confortatus, studebat de die in diem proficiens Christo sedulum exhibere famulatum, tanto certior de imminente sibi termino vitae, quanto minus falli posse, vel fallere velle sciebat nuntium coelestem, qui hunc in proximo esse praedixerat.
CAPUT XXVIII. Domnus Gerardus visitans Igniacense coenobium crudeliter occiditur.
Igitur eodem anno quo hanc beatam visionem viderat, imminente tempore, quo sanctus abbas hostia Christi effici mereretur, et Agni immaculati pedissequus sanguinem pro justitia, sicut ille pro universali Ecclesia funderet, visitationem domorum suarum, secundum Ordinis instituta, facere proposuit, et inter caeteras etiam Igniacum adire decrevit. Fratres autem, quia belluinam pseudomonachi illius rabiem, quem supra a domno abbate correptum, et 1037B in eadem domo sub poenitentia constrictum retulimus, suspectam habebant, monebant domnum abbatem, ut cautius se haberet, ne forte, quod vehementer abhorrebant, lucerna in Israel exstingueretur. Ille vero metu mortis intrepidus, et totum se divinae voluntati commendans, nec propter mortem, si immineret, ea quae officii sui essent se intermittere posse dicebat. Cumque in procinctu itineris positus jam pararet exire, frater quidam spiritualis accedens, ut secretius sibi loqui dignaretur, orabat. Quo impetrato, lacrymosis suspiriis coepit rogare, ne iter quod proposuerat exsequeretur, dicens sibi per revelationem ostensum quia, si tunc Igniacum veniret, crudeli morte esset perimendus. Cui vir Domini respondit: «Chare frater, gratias ago sollicitudini tuae pro me; sed scire te volo quia non facio animam meam, id est temporalem hanc vitam, pretiosiorem quam me, nec omnino expedit mihi ut quod ex debito officii, quo indignus fungor, facere 1037C incumbit, meticulosa mortis imaginatione territus intermittam. Quis enim scit, si tentat me Dominus meus? Quis item nesciat omnipotentem esse Deum: qui, si voluerit, mortem quam tu imminere dicis, et quam ego secura conscientia me non meruisse confido, facillime avertere poterit? Quod si noluerit, nos tanquam servi inutiles ipsius per omnia voluntati obsecundare necesse habemus. Ipsius ergo voluntas de nobis et vobis fiat.» Sic dixit, et fratres omnes divinae gratiae commendans, in spiritu fortitudinis iter quod proposuerat aggressus, Igniacum pervenit. Ubi ab abbate ejusdem loci beatae memoriae domno Petro cunctisque fratribus cum multa, sicut dignum erat, reverentia susceptus, jucundum se et affabilem exhibebat universis. Cumque singulis publice et privatim de salute animarum et de Ordinis observatione loqueretur, etiam illum, de quo supra diximus, non monachum, sed detestabilem parricidam mox futurum, ad se vocari praecepit. 1037D Qui cum venisset, Pater sanctus, hostia Christi post paululum futurus, dulcissimis eum verbis adorsus monere coepit ut, quod causa salutis animae ipsius factum fuerat, patienter ferret: se nullo modo quidquam rancoris adversus eum habere, imo vero sicut filium suum charissimum amplecti paratum, si correctionem ejus sanctae humilitatis et patientiae indiciis deprehendere potuisset. At ille, qui cum diabolo ab initio homicida existente unus jam spiritus effectus fuerat, ne scelus horrendi parricidii, quod jamdudum mente conceperat, aliquo modo propalaretur, et sic effectu malitiae suae privaretur, tanquam callidissimus serpens capite demisso simulabat se ea quae dicebantur humiliter audire; verbum etiam mansuetudinis et pacis proferebat ore quam non habebat in pectore. Exhilarantur fratres, et superducto falsae humilitatis habitu, quo se pestifer ille, ne deprehenderetur, induerat, dignos poenitentiae fructus sperabant, nilque minus fieri 1038A posse putabant quam quod in tam brevi tam horrendi facinoris perpetratione seipsum aeternae mortis et damnationis laqueo innecteret.
Postero die fratribus ad nocturnae synaxeos officium persolvendum congregatis, dum ex more de via venientium domno abbati oblatum fuisset, quatenus de Matutinis exiens lassitudinem ex itinere contractam nocturna quiete repelleret, sicut erat fervens spiritu, persistit: et toto vigiliarum spatio divinis laudibus vigilanter intendens, quasi jam praesago spiritu quae super eum ventura erant praenosceret, futuro se agoni praeparabat. Quid plura? Finitis Laudibus dum secundum consuetudinem Ordinis Prima continuatim subjungeretur, domnus abbas de choro exiit, dormitorium ascendit; inde ad abluendas manus descensurus, quatenus, finita Hora, ad celebranda sacra mysteria expeditior occurreret. Quod exsecrabilis ille, non monachus, sed parricida, nequiter deprehendens, nequius insecutus est eum: et in loco dormitorii, quem tanto 1038B facinori perpetrando congruum praeviderat, tanquam leo paratus ad praedam, in insidiis se occultabat. Vir itaque Domini rediens, et per dormitorium versus gradus quibus in claustrum descenditur incedens, ad insidiarum locum pervenit. Et ecce filius ille perditionis subito exsiliens, impetum fecit in eum, et cultrum acuminatum longum et latum visceribus ejus immergens, crudeliter scindendo, secando, fodiendo, usque ad spinam dorsi pervenit. Sed sicut verus Agnus Dei, Dominus noster Jesus Christus, non quidem coram tondente, sed coram sacras manus ac pedes fodiente obmutuit, et non aperuit os suum, sic et iste verus imitator et hostia Christi coram terribili laniatore et fossore viscerum suorum non modo clamorem, sed vix aliquam vocem doloris emisit. Tum vero Deo odibilis et hominibus invisus ille homicida, cum cratem costarum obsistere sentiret, ne sacrum corpus sicut volebat transfodere posset, gravibus tormentis graviora 1038C superaddens, detestabilem sicam intra viscera versando atque reversando, omnibus modis satagebat, ne Pater sanctus vivus de manibus ejus evaderet. Mitis vero pastor exsecrabilem ipsius instantiam perhorrescens, leni voce dixit ad eum: «Quaeso, frater, parce. Cesset jam manus tua, quia nullomodo de caetero vivere potero.» Ad quam vocem malignus ille pernici cursu aufugit, et daemonum praeda factus, ultricem tanti sceleris conscientiam secum ferebat. Venerabilis autem abbas recollectis viribus, per gradus quibus in ecclesiam descenditur, tam horrendo vulnere confossus descendit: sed cum ad extremos gradus venisset, prae nimia sanguinis effusione sentiens defectum corruit, et tanquam exanimis jacebat. Nutu vero Dei sacrista per ecclesiam incedens jacentem offendit; sed quis esset, aut quare illic jaceret, in tenebris discernere non poterat. Territus itaque vehementer, concitus candelam accendit; et admoto lumine Patrem sanctum 1038D recognovit. Protinus ergo lamentabiliter exclamans, et heu, heu, congeminans, fratres universos ad tam miserabile spectaculum concurrere fecit. Ipse etiam domnus abbas Petrus adfuit: et videns martyrem Christi in sanguine suo volutari, lacrymosis suspiriis internum cordis prodebat dolorem.
Itaque manibus fratrum lugentium in infirmitorium est delatus. Ubi vero paululum conquievit, recollecto spiritu immensas omnipotenti Deo gratias agere coepit, quod eum in praesenti tam dura morte puniri permitteret, ne pro peccatis et negligentiis suis post mortem in purgatoriis locis graviores poenas exsolveret. Triduum, si bene memini, post ea supervixit: in quo spatio sacramentis ecclesiasticis munitus, devotis precibus et piis sancti desiderii votis ad beatitudinem futurae vitae suspirabat. Occisori suo ex corde indulsit; et omnes qui aderant attentius precabatur, ut si forte comprehenderetur, 1039A nil mali a quoquam pateretur. Speciales filios suos Claraevallenses ex intimo cordis affectu divinae gratiae commendavit, sicque sancta illa anima carne soluta, tanto liberior, ut credimus, aethereum penetravit coelum, quanto durius hic camino tribulationis et horrendae mortis extremitate purgari meruerat. Sacrum corpus ejus basternae impositum, divinis psalmis et hymnis per totam viam resonantibus, domno quoque Petro abbate funus cum magna reverentia prosequente, Claramvallem honorifice delatum est. Ubi quam sublimi et manifesta revelatione, de gloria martyrii ejus, idem abbas certificari meruit, ad commendandam posteris tanti martyris memoriam referre non incongruum puto.
CAPUT XXIX. Quod domnus abbas Petrus de glorificatione Christi martyris Gerardi per revelationem certificari meruit.
Cum a conventu Claraevallis pro commendatione 1039B beatae animae missa solemniter, sicut moris est, celebraretur, praefatus domnus abbas Petrus sacro altari astabat, solita sua devotione salutarem hostiam immolaturus. Qui licet hilaritatem vultus intuentibus se praetenderet, erat tamen tristis et moerens valde super tam indigna morte pii Patris, maxime quod in domo sua, scilicet Igniaco, Dominus tam immane scelus fieri permisisset. Cumque diversis cogitationibus aestuaret, reputans ne forte propter peccata sua hoc accidisset, vidit repente visibili specie beatissimum Bernardum a dextris altaris stantem; eum quoque, de cujus morte lugebat, domnum Gerardum a sinistris: utrosque inaestimabili claritatis gloria refulgentes. Quorum visione obstupefactus dum attonitus haereret, dixit ad eum beatus Bernardus: «Cur, quaeso, tanquam mortuum luges eum cujus transitoria mors in perennitatem beatae vitae commutata, pretiosa est in conspectu Domini?» Et protensa manu ad martyrem 1039C Christi Gerardum, qui in sinistra parte altaris stabat: «En, inquit, iste est frater meus, cujus funeri debitas persolvitis exsequias: qui quanto crudeliorem et indigniorem mortem in oculis hominum pertulisse visus est, tanto majori gloria a Domino sublimatus, inter victrices et purpuratas martyrum catervas sortem suae vocationis accipere meruit.» His dictis, tam jucunda visio ab oculis intuentis sublata est. Tanta vero laetitia et securitas de glorificatione dilecti amici sui in corde ejus qui haec videre et audire meruerat, successit, ut non jam quasi mortuum plangendum putaret, sed propulsato omni moeroris et dubietatis nubilo, tanquam fidelissimum intercessorem apud omnipotentem Dei misericordiam habendum censeret. Hanc revelationem a piae memoriae domino Gerardo quondam priore Claraevallis, postea Everbacensi abbate audivimus, qui quantae veritatis, puritatis et innocentiae vir fuerit, norunt ii qui cum eo conversati 1039D sunt, de quo etiam a senioribus Claraevallis referri audivimus, quia cum ad manus beatissimi Bernardi accederet, quatenus se per eum Ordini et domui Claraevallis redderet, idem venerabilis Pater in spiritu Dei loquens, audientibus qui aderant innocentiae ejus testimonium reddidit, dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Exsequiarum itaque celebritate, luctu mixto gaudio, peracta, et spiritualibus ejus filiis tanti Patris non tam temporalem mortem ejus lugentibus quam gloriosae victoriae ipsius, qua de inimico pro justitia fortiter occumbens triumphavit, congratulantibus, sanctum corpus ejus ante fores oratorii Claraevallis in cellula, quae olim ob receptionem corporum sanctorum confessorum Bernardi et Malachiae constructa fuerat, in sarcophago super pavimentum exaltato venerabiliter conditum est.
Igitur dum fama pretiosae mortis ejus, quomodo scilicet innocens pro justitia et zelo Ordinis crudeli 1040A morte multatus esset, ubique vulgaretur, ad aures summi pontificis, beatae videlicet memoriae Alexandri, pervenit. Qui quoniam speciali eum dilectione pro suae reverentia sanctitatis amaverat, multo pietatis affectu super tam indigna morte ipsius contristatus est, ipsumque tanti facinoris patratorem excommunicatum et extorrem a societate omnium fidelium habendum censuit. Evolutis post haec aliquantis annis, crudelis ille carnifex, qui tantum scelus commiserat, poenitentia ductus summum pontificem adiit, atque ad pedes ipsius misericordiam postulaturus corruit. Domno vero apostolico quaerenti quis esset, vel quid mali commisisset: «Ego sum, ait ille, qui Gerardum abbatem Clarae vallis occidi.» Cumque domnus papa dilectum olim sibi abbatem nominari audisset, et auctorem mortis ejus coram se positum cerneret, totus inhorruit, et vehementer turbatus, minus discrete, sicut dicitur, pede eum repulit, dicens: «Vade, fili perditionis.» Quo audito miser ille concitus surgens recessit. Cardinales 1040B qui aderant, reverenter accedentes suggesserunt domno papae, quamvis sceleratissimum hominem, non debere sine misericordia dimitti, Dominum Jesum in cruce pro crucifixoribus suis orasse, nec expedire apostolatui ejus, si tam immite desperationis exemplum posteris relinqueret. Quorum verbis territus apostolicus, festinanter parricidam illum vocari praecepit, quoniam non propterea ad horam illum repulit, ut desperandum de ipso censeret, sed ut horrorem et enormitatem tam immanis flagitii praecordiis ejus arctius imprimeret, et per haec ad dura quaeque pro scelere suo toleranda provocaretur. Sed o quam terribilis est Deus in consiliis super filios hominum, quoniam nemo vales corrigere quem ille neglexerit. Cum enim ad jussum pontificis miserabilis ille peccator a ministris quaquaversum quaereretur, non in consistorio, non in palatio, sed nec in universa urbe inveniri potuit: quove devenerit, vel quali fine defecerit, usque hodie 1040C ignoratur.
CAPUT XXX. De piae memoriae domno Henrico, septimo Claraevallis abbate, postea Albanensi episcopo cardinale.
Glorificato per martyrii palmam beato Gerardo sexto Claraevallis abbate, domnus Henricus Altaecumbae abbas, ad sabbatismum populi Dei jam in septima aetate quiescentis, cui dicit Spiritus: Ut requiescat a laboribus suis (Apoc. XIV), desiderio, vita et moribus suspirans, septima ordinatione nobilis illius in sincera religione Claraevallensis congregationis, spiritualis Pater electus est. Hic venerandus Pater, nobilis quidem genere, sed longe nobilior virtutum generositate, a primis adolescentiae suae annis in sanctuario Domini locatus, manum misit ad fortia, magis eligens ferre jugum Domini suave et onus ejus leve (Matth. XI), quam dici et esse filius Belial, id est absque jugo; plus appetens 1040D pro Christo Domino humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis, ac per hoc in sortem illius cadere, qui est rex super omnes filios superbiae (Job XLI). Porro dies adolescentiae suae tanta puritate et innocentia pertransiit, sicque canos sapientiae in annis tenerioribus induerat, ut dum vix adhuc limen virilis aetatis attigisset, merito magis religionis et prudentiae quam aetatis, sequester inter Deum et homines constitueretur; et vicarius Filii Dei factus, nomen pariter et officium Patris et pastoris adipisci mereretur. Quam tamen praerogativam honoris, vel potius pondus sollicitudinis, semel susceptum, tanta fidei et devotionis alacritate administravit, ut internus ille judex, discretor cogitationum et intentionum cordis, qui in manu omnium signat, ut noverint singuli opera sua, fidelem in minori dispensatione probans, majori eum charismatum gratia sublimare decerneret. Nempe maturiori jam aetate virtutibusque in habitum versis, 1041A abbas Claraevallensis factus, rigorem disciplinae per quem alios ad tramitem justitiae cogebat, in seipso minime neglexit, sed quantum dignitas officii sui patiebatur, ad communis vitae socialitatem se constringens, ipsi etiam labori manuum aliquoties pro tempore cum caeteris fratribus insudabat. Caeterum, quam sanum consilium dederit Sapiens omnibus in sublimitate constitutis dicens: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III), quamque acceptum sit Deo, si praelatus propter timorem ipsius duris etiam et vilibus laboribus carnem suam castigare non dedignetur, pius Dominus huic famulo suo demonstrare dignatus est: qui eum pro quadam negligentia sua, quam, dum labori manuum ardentius insisteret, contraxerat, nec tam gravem fuisse putabat, mirabiliter simul et misericorditer corripere voluit. Accidit enim quadam vice ut idem venerabilis abbas tempore secationis colligendo feno instans, in pratis grangiae, quae trans flumen 1041B Albam sita, proxima est monasterio Claraevallis, cum fratribus suis impigre laboraret. Et ecce dum ferventius operi insisteret, frater quidam festinus advenit, nuntians unum de conversis infirmis, aegritudine praevalescente, morti approximare: et propterea gratiam inunctionis desiderare. Abbas autem sciens caeteros sua praesentia roborari, et ad laborandum ferventius incitari, aegre nimis tulit se ab opere divelli: ideoque unum de senioribus vicarium pro se misit, qui eidem infirmo solemne inunctionis officium impenderet. Quod ubi factum est, frater ille sacramentis ecclesiasticis contra aereas potestates rite munitus, in pace vitam finivit.
Post haec die quadam, dicto completorio, dum clara adhuc luce fratres se in lectulis suis collocassent, ipse etiam domnus abbas vigilans in lecto suo jacebat. Cui sic jacenti monachus quidam, qui paulo ante praedictum fratrem vita decesserat, visibiliter apparuit, sicque ad eum locutus est: Scias, 1041C domine Pater, quoniam frater ille, qui proxime defunctus est, mox ut carnis induvias exuit, ante thronum gloriae Domini nostri Jesu Christi a sanctis angelis praesentatus est. Ubi cum subtilissima examinatione vita ejus discutitur, tandem ad ea, quae circa eum in extremis agentem gesta sunt, discussionis scrutinium processit. Cumque benignus Judex quaereret si omnia quae circa morientes fratres fieri solent rite circa eum adimpleta fuissent, responsum est quia rite, excepto eo solo quod abbas, dum labori ferventius instaret, eum in propria persona inungere neglexisset, sed pro se vicarium misisset. Quapropter Dominus me vocans, cujus cum caeteris tremendae majestati astabam, dixit mihi: «Vade, et ex parte mea dic abbati, quatenus pro hac negligentia sua, cuncto tempore vitae suae singulis diebus septem psalmos poenitentiales persolvat.» Hic dictis, nuntius coelestis, dum ea quae intus audierat foris nuntiasset, ad Dominum 1041D mittentem rediit: a quo, licet foris apparens, intus minime recesserat. Abbas vero cum tremore et admiratione multa quae audierat mente pertractans, divinae pietati ex intimo corde gratias retulit, proprio experimento probans, irrefragabili veritate subnixam esse sententiam, quam de Domino testatur Apostolus dicens quoniam, ipsi cura est de nobis (I Petr. V). Humillima itaque obedientia poenitentiam sibi a summo omnium abbatum Abbate injunctam suscipiens, tanta curavit sollicitudine observare, ut etiam postea factus Albanensis episcopus cardinalis solitus esset familiaribus suis dicere quia, si hoc articulo premeretur, ut unum e duobus modis omnibus fieri oporteret, scilicet in die sancto Paschae, seu Natalis Domini, aut missam aut psalmos illos omittere, potius missam intermitteret. 1042A Benedictus igitur Deus in donis suis, et sanctus in omnibus misericordiis suis, qui in his novissimis diebus tam perspicuis et evidentibus revelationibus consolatur humiles servulos suos, ut per hoc a visibilibus abstracti, invisibilibus pedem fidei fortius imprimamus, certissime scientes quoniam visibilium et invisibilium ipse unus et solus est Dominus, qui incomprehensibili majestate sua soli polique patriam, unam facit esse rempublicam.
CAPUT XXXI. De converso, qui per gratiam Dei et orationem venerabilis abbatis Henrici damnationis sententiam evasit.
Frater quidam laicus in Claravalle quidem aliquandiu conversatus, sed sub castissima Claraevallensium disciplina nequaquam fuerat nutritus, verum de alia domo illuc transmissus, crimina gravissima, quae in priori domo sua commiserat, usque ad ipsum mortis articulum, horrenda cordis duritia, 1042B sine confessione et poenitentia abysso pessimae celabat conscientiae. Hunc Deus omnipotens, in cujus ditione et voluntate universa sunt posita, tam liberaliter quam misericorditer ab aeternae damnationis voragine, jam jamque super caput ipsius imminentis, eripere dignatus est. Pressus enim gravissima infirmitate, cum jam mortem vicinam adesse sentiret, divina gratia, quae quandoque miseris et indignis peccatoribus miseretur, illustratus, accito confessore peccata sua confiteri voluit. Livida vero malignorum spirituum caterva, quae quantum in ipsa est, semper gratiae Dei adversatur, timens ne per salutare confessionis antidotum peccatorem perderet, quem diu laqueis suis irretitum incontinenti se rapere posse praesumebat, tanta vi malitiae suae super eum irruit, ut perdito flaminis officio diutius permanens, mutus jam ultimum trahere flatum videretur. Pius vero Dominus, qui sicut novit parcere supplicantibus, ita novit etiam 1042C debellare superbos, sicut quondam typicum illum Pharaonis exercitum mediae noctis silentio per columnam ignis et nubis respiciens contrivit, ita et nunc mediae noctis silentio per intercessionem, sicut credimus, beati Bernardi sanctorumque qui in Claravalle requiescunt, tyrannicam daemonum superbiam increpans et fugans, reum suum absolvit, redditoque linguae officio, ad confessionis sacramentum animavit. Denique cum fratres infirmarii sollicite circa eum observarent, et jam nullus aliud, nisi mortem illius praestolaretur, ecce repente mediae noctis hora instante aperuit oculos, et absolute loquens, se confiteri velle fratribus indicavit. Tunc velociter accersito venerabili domno Henrico abbate, confessus est ei, loquens in amaritudine animae suae, et dicens: «Ego peccator immundus, ego omnium flagitiosissimus, confiteor Deo, et tibi, Pater, quia cum essem pridem in monasterio meo, nomine Esrom, quod situm est in 1042D Dacia, ex quadam fornicaria filium genui; et neque confessionem neque poenitentiam super hujusmodi scelere hactenus egi. Proinde nunc cum obmutuissem, maligni spiritus miserrimam animam ad loca infernalia rapuerunt, ibique vidi supplicia, quibus mox exutus corpore mancipandus ero ad puniendum. Ibi quoque ad cumulum damnationis meae filium meum jampridem mortuum reperi, iniquitates meas arguentem et exprobrantem mihi hujusmodi verbis: Heu, detestande peccator! heu, exsecrande proditor castitatis et religionis, nunquam natus fuisses, nunquam adultus fuisses! quasi qui non esses, de utero ad tumulum translatus fuisses! quoniam exigente malitia tua, ego in istas perduci merui miserias!»
His igitur auditis et visis conturbor atque coarctor 1043A nimis, tum pro ejusdem filii mei imputata poenalitate, tum pro mea ipsius jamjamque imminente damnatione. Cum ergo haec audisset discretus et prudens Pater domnus abbas Henricus, commota sunt viscera ejus vehementer, super tanta tribulatione peccatoris in supremo agone periclitantis. Unde et salutaribus verbis aggrediens hominem coepit eum omnimoda argumentosae pietatis instantia ad spem veniae animare, consulens et suadens efficacibus monitis, ne unquam aliquo modo de ineffabili misericordia potentissimi Redemptoris diffideret, sed plena fidei devotione clamaret et diceret ei: «Credo, Domine, quia si etiam in profundum inferni demersus fuero, inde me potens est misericordia tua liberare (Job XXX).» Tandem itaque injuncta poenitentia, factaque absolutione, abbas dimisit aegrotum, seque recepit in dormitorium. Vix hora transierat, et ecce denuo, sollicitante infirmo, abbas ad eum revocatur, ac sine 1043B mora revertitur. Ad quem sic ait infirmus: «Obsecro te, domine Pater, miserere mei, et ora pro me misero peccatore, quia modo postquam tibi locutus sum, ad loca poenarum reductus sum: ubi etiam significatum est mihi, quoniam propter confessionem quam miserante Deo feci, et propter poenitentiam quam accepi, per gratiam Dei liberandus sum ab aeternae damnationis voragine, in purgatoriis tamen suppliciis scelera quae commisi et omnia peccata mea usque ad novissimum quadrantem exsoluturus. Quia vero minus pure confessus sum, et absque pura confessione salvari nequeo, magno Dei munere ecce secunda vice redire permissus sum, quatenus virus, quod adhuc remordet conscientiam, per salutarem confessionis potionem evomere festinem. Confiteor itaque Deo, et tibi, Pater, quod a quodam fratre tunicam unam sine licentia accipere praesumpsi, et de hoc proprietatis et inobedientiae crimine hactenus sine confessione et poenitentia vixi.» Itaque religiosus et pius Pater Henricus, tantam 1043C divinae bonitatis abundantiam super tanto peccatore vehementer admirans, et tanquam bonus pastor oviculae perditae quidem, sed inventae congratulans, facta denuo absolutione, poenitentiaque injuncta, infirmum et poenitentem tenerrimo pietatis affectu gratiae Dei commendavit. Qui etiam infirmus, orante abbate, animaequior factus, et ipsa serenatione vultus statum suum melioratum esse significans, rursus obmutuit, et post modicum intervallum in pace quievit. Quis accusabit adversus electos Dei? Si Deus justificat, quis est qui condemnet? (Rom. VIII.) Ipsius omnipotentiae soli licitum et possibile est de eadem massa generis humani facere aliquod vas in contumeliam, aliquod in honorem, nec quisquam valet ei dicere: Quare sic fecisti? cujus judicia vera justificata in semetipsa, cujusque misericordiam ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum, sicut nullus ex omnibus filiis hominum, sic nec quisquam ex-omnibus virtutibus 1043D angelorum comprehendere poterit. Sicut namque conscius ille coelestium secretorum Augustinus super sententiam illam, quam in Evangelio ait Dominus: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Joan. VI), dicit: «Quem trahat Pater omnipotens, vel quem non trahat, quare illum trahat vel non trahat, noli velle discutere seu judicare, si non vis errare.»
Caeterum, sicut beati nimis, qui tam speciali privilegio gratiae salvari merentur, ut hic de quo locuti sumus, sic econverso miseri et infelices nimis, qui talium exemplo peccata sua usque ad mortis articulum confiteri dissimulant, temeraria valde impudentia eamdem se gratiam in extremis suis consecuturos praesumentes, cum Dominus per Psalmistam dicat: Non congregabo conventicula eorum sanguinibus (Psalm. XV), quia pauci sunt, qui in sanguine peccatorum perdurantes hanc gratiam consequantur; sed neque privilegia paucorum 1044A faciunt communem legem: ideoque quicunque de misericordia Dei tam superbe praesumunt, et tempus gratiae quod prae manibus, per negligentiam suam perdunt, cum tempus gratiae transierit, et horror et caligo sempiternae mortis lucem vitae hujus contenebraverit; tunc sicut capiuntur pisces hamo, et aves laqueo, sic capientur miseri tempore malo: tunc omnipotentis Dei tremendam majestatem, quam nunc despiciunt peccata hominum propter poenitentiam benignissime dissimulantem; sentient justissima et saevissima districtione peccata suppliciis nunquam finiendis punientem. Igitur reverendissimus Pater Henricus abbas Claraevallis, dum quotidianis virtutum incrementis ad meliora proficeret, et opinio sanctitatis ejus clara ubique vulgaretur, voluntate et electione summi pontificis, fratrum quoque cardinalium consilio annuente, in Albanensem episcopum cardinalem assumptus est. Quam dignitatem adeptus, sic ea quae pontificis 1044B erant exsequebatur, ut primae suae professionis et humilitatis nequaquam immemor existeret, foris auctoritatem sacerdotio condignam praetendens, sed intus luctum monachi in spiritu contrito et corde humiliato sacrificans, obtutibus interni inspectoris placere festinabat. Factus autem episcopus Claramvallem suam oblivioni minime tradidit, sed sincero eam semper dilexit amore, honori et utilitati ejus tam in curia Romana, quam alibi, ubicunque poterat, fidelissima devotione intendens. Consummatis vero feliciter diebus vitae suae sepultus est in Claravalle, in loco quem sibi elegerat, et magno desiderio praeoptaverat: qui locus medius est inter memorias sanctorum confessorum Christi Bernardi et Malachiae, quemque ea intentione sibi ad locum sepulturae praeelegit, ut in die generalis resurrectionis praefatis sanctis adhaerens, quidquid meritorum sibi deerit in se, sanctissimorum contubernalium suorum meritis adipiscatur.
CAPUT XXXII. De venerabili viro domno Petro, octavo Claraevallis abbate.1044C
Postquam mater universalis, videlicet sancta Ecclesia Romana, quae habet plenitudinem potestatis, in partem sollicitudinis ascivit domnum Henricum quondam Claraevallis abbatem, cum quaererent enixius abbates et fratres Claraevallenses, quem in locum ejus subrogarent, cito de proximo obtulit se fragrantissima virtutum suaveolentia domni Petri abbatis Igniacensis, cujus supra mentionem fecimus: qui hanc specialem gratiam ab hominibus sui temporis obtinuerat, ut sanctus et bonus, electus ex millibus praedicaretur. Hunc itaque dignum dignorum successorem, octavum Claraevallis abbatem unanimo consensu elegerunt: dignum, inquam, qui pro suae reverentia humilitatis ad altiorem locum ascendens, templi Domini, quod ex vivis lapidibus 1044D aedificatur, minister constitueretur, de quo per Ezechielem dicitur, quoniam in octo gradibus ascensus ejus (Ezech. XXXIV): hoc significante Spiritu sancto quod per gradus octo principalium virtutum ad octavam aeternae beatitudinis ascenditur. Iste Dei famulus, cum ante susceptum regimen Claraevallensis Ecclesiae perfectus et sanctus judicio omnium habitus fuisset, tamen tanquam praeterita conversatio sua nullius momenti fuisset, ad novum agonem seipsum extendere coepit, studens modis omnibus dare voci suae vocem virtutis, id est ut quae ore docebat, opere non destrueret, omnia justa et sancta factis magis quam verbis ostenderet; Patrum quoque praecedentium vestigia continue prae oculis haberet, praecipue sanctissimi Patris nostri Bernardi, cujus se indignum vicarium judicabat. Cumque caeteris floreret virtutibus, gratia tamen mansuetudinis ita decoratus erat, ut in habitu, in incessu, in vultu, in locutione ipsius nihil aliud, nisi sanctae humilitatis quae altius in corde ipsius radicaverat, 1045A judicia reniterent. Denique universa fere domus administratione in temporalibus cellarariis et provisoribus ejusdem domus commissa, ipse soli Deo vacare salutique animarum intendere proposuit. Nempe quotiescunque exoccupatus esse poterat, in auditorio solus in silentio, demisso in terram vultu sedebat, ut si quis de junioribus, vel infirmioribus fratribus multitudine tentationum percussus, seu quavis molestia gravatus fuisset, liberam eum adeundi facultatem haberet: quem etiam continuo, secundum datam sibi gratiam salutaribus monitis et dulcissimis aedificationum eloquiis ad agonis pro Christo suscepti tolerantiam roborabat.
Caeterum quam rigidus castigator corporis sui fuerit, ex hoc satis apparet quod nunquam duabus tunicis et duabus cucullis simul, sed aut una cuculla et duabus tunicis, aut una tunica et duabus cucullis, etiam in asperrimo frigore vestiebatur; botis quoque rarissime utebatur. Frugalitati vero 1045B et parcimoniae in tantum operam dabat, ut ipsis quoque communibus cibis parcissime utens, magis qualecunque sustentamentum fragilis corporis quaerere, quam gulae irritamentis indulgere se comprobaret. Semper in corde, frequenter et in ore habebat, se indignum, se insufficientem esse, qui tantam domum regeret; se minus idoneum, minusque discretum, ad quem de universis mundi partibus tanta abbatum et fratrum multitudo respicere deberet. Unde etiam regi Francorum, qui propinquus erat, quadam vice dixisse fertur: «Vide, domine mi rex, quod ego tantillus homuncio, nullam prorsus habens personam, mentis etiam et rationis inops, tam sublimem domum regendam suscepi, et timeo graviter ne forte per imprudentiam et insufficientiam meam, status Claraevallis, qui hucusque inviolatus permansit, labefactetur.» Cujus humilitate rex admodum delectatus, respondit ei: «Cur, domine Pater, in tantam pusillanimitatem temetipsum dejicis, ut curam animarum, 1045C quas Deo auctore regendas suscepisti, deserere velis? Ne quaeso, ita feceris, sed secundum gratiam tibi a Domino collatam, curam Dominici ovilis vigilanter exercere non negligas. Tu tantum esto abbas intus, in iis quae ad honorem Dei, et ad salutem animarum pertinent; ego foris ero abbas, in omnibus quae ad utilitatem domus vestrae spectant, possessiones vestras tutando, et ab omni exactione liberas reddendo, omnem etiam qui maligna voluntate vos quolibet modo inquietare praesumpserit, regiae animadversionis ultione feriendo.» Purissimam et Deo placitam hujus beati viri in sancta religione conversationem manifestius indicat gloriosa illa revelatio, quam supra expressimus, per quam glorificationem Christi martyris Gerardi quondam Claraevallis abbatis, non solum spiritualibus, verum etiam corporalibus oculis et auribus videre et audire dignus fuit. Quam vero copiosa supernae gratiae dulcedine perfusus fuerit, quamque non inefficax pro sceleratis et peccatoribus intercessor exstiterit, mirabilis 1045D illa et vere memoria digna Balduini militis et sceleratissimi peccatoris in extremis conversio manifeste declarat. Quae qualiter acciderit, non ad impunitatem promittendam criminosis, sed ad honorem Dei, et ad consolationem poenitentium proferemus, sicut idem reverendissimus abbas eam cuidam fratri multis precibus exoratus seriatim exposuit, cujus verbis fidem non adhibere, omni religioni detrahere est. Porro memoratus frater scripto, quae audierat, commendavit: unde et nos ea quae dicturi sumus, ipsius verbis expressimus.
CAPUT XXXIII. Qualiter omnipotens Deus cuidam sceleratissimo peccatori, meritis et precibus venerabilis Petri abbatis poenitentiae fructum concessit.
Miles quidam, nomine Balduinus, dominus castri, quod in territorio Remensi situm Guiza nuncupatur, cum esset homo bellicosus et strenuus armis, 1046A postposito timore Dei multa mala quotidie perpetrabat, rapinis, incendiis, caedibus, caeterisque similibus diabolicis operibus frequenter insistens. Hoc autem solummodo boni in eodem esse videbatur, quod virum sanctissimum Petrum tunc Igniaci, postea Claraevallis abbatem, cum tota domo Igniacensi sincere diligens magnifice honorabat, multumque de ejus meritis confidebat. Neque vero id frustra, quemadmodum rei exitus declaravit, ut adimpleretur sententia, quam Dominus in Evangelio ait: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X). Nam cum adhuc esset in aetate virili, contigit eum lethali aegritudine pressum ad extrema perduci. Proinde misit quantocius nuntium, rogans et supplicans quatenus praedictus abbas ad se venire dignaretur. Qui concite veniens, invenit hominem jam pene consumptum, et linguae officio penitus destitutum. Sed orante abbate sancto, larga benignitate Christi Domini nostri indulta est protinus 1046B aegro loquendi facultas, et voluntas confitendi. Confessione vero cum multa cordis contritione facta, voluit incontinenti mundum deserere, et habitum sanctae religionis assumere. Conjuge autem ipsius, quae plus corpus mariti sui quam animam diligebat, multa pertinacia ne hoc fieret prohibente, dilatum est interim votum, donec illa de sospitate ipsius penitus desperata, tandem suum dedit assensum. Qui gavisus vehementer de impetrata conversionis licentia, mox ad supra praedictam Igniaci domum transferri se fecit, futurus ibidem monachus, si vixisset. Sed morte accelerante soluta est protinus anima ejus a corpore, amarissima contritione ingemiscens ac poenitens vehementer, quod tempus poenitentiae sine poenitentia transegisset. Cumque defunctus fuisset, factae sunt de eo revelationes multae praefato abbati, caeterisque senioribus loci, quas quia longum est omnes explicare, paucas ex pluribus annotare curavimus. Eadem igitur nocte 1046C qua defunctus est, apparuit in visione cuidam viro religioso, quasi de lecto se erigens, in quo gravi aegritudine pressus jacere videbatur. Cui cum ille adminiculum ferre conaretur, ait: «Non est mihi necesse, frater, ut teipsum fatiges; sanctus namque Benedictus sub cujus alas, licet indignus, confugi, adjutor est mihi fortissimus, ipseque me mittit ad dominum Petrum abbatem vestrum, ut ab eo monachus fiam.» In ipsa nocte cum idem venerabilis abbas pro anima peccatoris, sed poenitentis sollicitus et anxius valde existeret, coepit animo pertractare qualiter homini mortuo tanta peccatorum mole gravato succurrere posset. Haec illo cogitante, subito astitit ei quidam cujus vultum non agnoscebat, quem tamen angelum Domini fuisse credebat, respondens cogitationibus ejus, et dicens: «Magno adjutorio indiget. Haud dubium vero est quin de ipso mortuo diceret.» Et his dictis, statim ab oculis ejus sublatus est.
Itaque sanctus abbas, accepto divinitus hujusmodi 1046D responso, liquefactus est totus pietatis et fraternae compassionis unguento; et mox conversus ad orationem altaria sanctorum circuibat, eorumque suffragia pro salute defuncti medullitus implorabat. Cumque hoc ardenti pietatis affectu diutius actitaret, ex infirmitate fragilitatis humanae tanquam moesto et fatigato somnus obrepere coepit. Tenuiter vero obductis palpebris, cum nec plene vigilans, nec plene dormiens sibi videretur, repente apparuit ei Satanas, vultu terribili minaciter fremens adversus eum et dicens: «Quid? Balduinum auferes mihi?» Et cum hoc dixisset, in impetu furoris exsiliit in eum, coarctans et comprimens vehementer. Qui statim expergefactus, ita se omnibus membris astrictum reperit, ut ea movere non posset, sed verbum Dei non fuit alligatum. Dixit itaque ad insatiabilem illum homicidam: «Adjuro te, spiritus immunde, per sanguinem Jesu Christi Filii Dei, quem pro nobis miseris et peccatoribus in cruce 1047A fundere dignatus est; et per gloriosam ejus genitricem et Virginem Mariam, quatenus huic animae confessae et poenitenti nocere non praesumas.» Et cum hoc dixisset, divina virtute coactus reliquit eum diabolus, et fugit. Ipse vero in sua relaxatione defuncti liberationem intelligens, resumpta orandi constantia, magis ac magis interim precibus insistebat. Tanta namque in illa hora devotionis gratia perfusus est, tantamque de Dei misericordia fiduciam mente concepit, quantam nunquam in vita sua fuerat expertus. Unde etiam indubitanter credidit suas suorumque fratrum supplicationes pro eodem defuncto divinitus exaudiri. Mane ergo facto cum capitulo fratrum praesideret, omnes in commune sollicite rogat, attentius monet, quatenus pro anima peccatoris, qui ad ipsos in supremo necessitatis articulo confugisset, devotas preces effunderent, multasque et diuturnas orationes statuens, ipse per dies triginta pene quotidie sacrificium nostrae 1047B redemptionis pro ejus anima offerre curavit. Porro per totum tricenarium illud vix aliqua dies praeteriit, quin memorato abbati, aliquando quidem dormienti, aliquando etiam, quod magis mirum est, vigilanti, idem defunctus, scilicet Balduinus, appareret, interdum quoque flexis genibus et junctis manibus coram eo stans supplicare videbatur, ut pro se orare non desisteret.
Contigit autem in ipso tempore abbatem quemdam monachorum nigri Ordinis, quem miles ille adhuc in carne vivens aliquando graviter injuriaverat, ad eamdem domum Igniaci hospitandi gratia divertere. Gavisus vero reverendissimus abbas Petrus, quod hanc quoque occasionem adjuvandi peccatricem animam sibi praestitisset Dominus, supra dictum abbatem duxit ad tumulum defuncti, obsecrans in Christi amore ut eum absolveret ab illa injuria quam, suadente diabolo, in ipsum commiserat. Quo statim sine dilatione, tum propter honorem 1047C Dei, tum propter compassionem fraternae misericordiae, quod petebatur concedente, ecce in ipsa nocte defunctus ille domno abbati Petro gratulabundus apparuit, ostendens ei corpus suum purgatum a lepra, qua se ab olim contaminatum fuisse insinuabat. Praeterea in facie ipsius apparuit immensi cujusdam vulneris penitus obducta cicatrix, cujus sanitas recens deletum ostendebat esse piaculum, quod in abbatem commiserat. Post haec autem, cum jam Dominus declarare vellet exauditas fuisse in conspectu suo preces sancti abbatis fratrumque ejus, pro anima poenitentis illius, in ipso sancto die Parasceves, jam inchoato circa horam nonam divino officio, in ipsa, inquam, hora, qua Dominus Jesus Christus pro peccatoribus crucis supplicium subire et mortem gustare dignatus est, cum idem venerabilis abbas indutus sacerdotalibus juxta altare praesideret, apparuerunt ei duo juvenes praeclaris vultibus et sericis vestibus renitentes: qui eumdem Balduinum defunctum dextra 1047D laevaque incedentes ad altare deduxerunt. Transeuntes vero coram abbate, convertentes se ad cum dixerunt: Ecce dominus Balduinus. Erat autem ipse defunctus nigris quidem vestimentis, sed tamen bonis et decoris amictus, quae quasi de Isembruno esse videbantur. Quod videns sanctus abbas, laetatus est valde, nimirum intelligens in vestibus nigris poenitentiae signum, et in repraesentatione ipsius ad altare certum reconciliationis indicium. Ut vero reconciliationis hujus omnis a corde famuli Dei removeretur scrupulus, qui prius crebro apparere solebat intercessionis opem flagitans, deinceps nec ipsi abbati, nec alteri cuiquam apparuit, ut etiam per hoc magna misericordia Dei se in numero poenitentium, et in purgatoriis locis ad similitudinem Dei reformandorum receptum fuisse declararet. Quis, rogo, divinae bonitatis et clementiae viscera super nos miseros et peccatores digne aestimare sufficiat? Sed sicut certissime credit 1048A catholica mater Ecclesia Dominum Jesum pro peccatoribus et impiis in passione et in morte sua innocentissimum sanguinem suum fudisse, ita prorsus incertissimum est quisnam sit ille qui ad redemptionis hujus sacramentum pertineat, vel quis ille, qui non pertineat: ideoque merito judicare prohibemur, neque de quantumlibet sceleratissimo peccatore praecipitem ferre sententiam, quia qualis quisque sit hodie, utcunque aestimare possumus, qualis vero crastino futurus, omnino scire non possumus. Neque enim solum quidam per gratiam Dei de peccatis et vitiis transeunt ad remedia poenitentiae, verum etiam, quod omni lacrymarum fonte plangendum est, terribili nimis judicio Dei, de virtutibus et sanctis operibus nonnulli tandem dilabuntur ad vitia. Ergo qui stat, in timore et tremore videat ne cadat; qui autem cecidit, modis omnibus sollicitus sit ut resurgat. Ubicunque enim lignum humanae naturae in morte carnis ceciderit, 1048B sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit (Eccle. XI), id est aut cum Christo, qui est vera vita, in aeterna beatitudine, aut cum diabolo, qui est vera mors, in perpetua damnationis miseria.
Perpende itaque, lector, quam charus et acceptus Deo fuerit iste beatus abbas Petrus, cujus meritis et precibus donavit hominem peccatorem, qui ob multiplicitatem et enormitatem scelerum suorum vix unquam de profundae mortis voragine respirare posse videbatur. Quod si ante susceptum regimen Claraevallis tam perfectus fuisse dignoscitur, postquam pastor et lector hujus religiosae domus fieri meruit, de qua, sicut beatus Bernardus in quodam sermone suo testatur, optimos et pretiosissimos animarum redditus singulis annis colligit Deus, nihilne meritorum illi accrevisse putabimus? Accrevit utique, quia priorem religionem suam posteriore sanctitate multiplicibus virtutum incrementis cumulavit, sic Marthae inquietas in semetipso castigans 1048C occupationes, ut Mariae quietem per sacrae contemplationis studium toto mentis complecteretur affectu. Sic subditos arctam et angustam viam incedere docens, ut legem quam aliis imponebat, primitus hanc tenendam esse, in sua sancta conversatione demonstraret. Consummatis igitur laudabiliter diebus vitae suae, debitum universitatis exsolvit; et qui aliquandiu in lacrymis seminaverat, claudens oculos in morte carnis, in gaudio immortalis vitae dulcissimos laborum suorum manipulos aeternaliter metit. Venerabile corpus ejus in cellula, qua supra diximus, martyrem Christi Gerardum positum, in sarcophago super pavimentum exaltato cum condigno honore reconditum est: ubi cum beato collega suo in pace in idipsum obdormiens et requiescens, generalis resurrectionis diem, et gloriam, quae tunc sanctis reddetur, feliciter praestolatur.
Recapitulatio supradictorum.
De virtutibus et laudabilis vitae praeconiis reverendissimorum 1048D Patrum, beati Alberici primi, et beati Stephani secundi Cisterciensis coenobii abbatum, nec non et sanctissimi Bernardi primi Claraevallis abbatis, eorumque successorum, quasi de spatioso et florido campo non inutiliter, ut reor, ista decerpsimus, et fratribus nostris lectioni studentibus, et lectione quoque proficere cupientibus, tanquam vernantissimos flosculos apposuimus, Dei omnipotentis misericordiam postulantes, quatenus non tantum Cistercio et Claraevalli, sed etiam universitati Ordinis nostri Patres tantae religionis et perfectionis aemulatores suscitare dignetur, ut omnes nos qui in Cisterciensi Ordine pondus diei et aestus, quod institutores nostri indefesso studio portaverunt, nobisque portandum tradiderunt, ferre decrevimus, non solum ex lectione sacra praecedentium Patrum exempla cognoscamus, verum etiam praesentium Patrum illuminati roboratique doctrina intra Dominici ovilis caulas, ubi intrantes et exeuntes 1049A pascua vitae inveniamus, recipi mereamur. Nemo vero putet nos haec de Cisterciensium et Claraevallensium abbatum sacra conversatione ista conscripsisse, quasi non et in aliis domibus nostri Ordinis, praecipue in illis quae cum Cistercio et Clarevalle caput Ordinis esse noscuntur, Firmitate scilicet Pontiniaco et Morimundo claruerint, Patres vita et religione conspicui, cum certissime sciamus, in diversis coenobiis nostri Ordinis Patres diversarum gratia virtutum florentes 1050A exstitisse, quorum meritis et precibus usque hodie per universitatem congregationis nostrae vigor disciplinae et fervor sanctae religionis adjuvante Domino conservatur. Sed nos ea, quae de principalium domorum Ordinis Patribus cognovimus, ad exemplum sufficere credimus, quorum et sanctitas sine praejudicio caeterorum excellentior esse creditur, et auctoritas animum legentis ad reverentiam amoremque sacrae religionis facilius accendere speratur.