S. Ioannis Didaci Cuauhtlotoatzin

Die 9 decembris

S.Ioannis Didaci Cuauhtlotoatzin

 

Deus, qui per beatum Ioannem Didacum, sanctissimae Virginis Mariae dilectionem erga populum tuum ostendisti: eius nobis intercessione concede, ut, Matris nostrae monitis Guadalupae datis obsequentes, voluntatem tuam iugiter adimplere valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ex Indorum nativorum stirpe in territorio nunc Mexici circa annum 1474 natus est. Ei Dei Genitrix in colle Tepeyac apud Mexicopolim se manifestavit, ac proinde ipse, vir fide purissima praeditus, humilitate et fervore suo effecit, ut illic in honorem Beatae Mariae Vírginis de Guadalupe ecclesiam aedificaretur, ubi anno 1548 in Domino quievit.

Memoria S. Ioannis Didaci anno 2002 in Calendarium romanum generale inserta est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *