Ss. Timothei et Titi, episcoporum

Die 26 ianuarii

Ss. Timothei et Titi, episcoporum

Memoria

 

Deus, qui beatos Timotheum et Titum apostolicis virtutibus decorasti, utriusque intercessione concede, ut, iuste et pie viventes in hoc saeculo, ad caelestem mereamur patriam pervenire. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Timotheus et Titus, discipuli et adiutores apostoli Pauli, alter Ecclesiae Ephesinae praefuit, alter vero Cretensi. Ad eos scriptae sunt epistolae quae pastorales vocantur et in quibus optimae continentur admonitiones pro pastorum et fidelium institutione.

Duorum discipulorum S. Pauli ignoratur dies natalis. Martyrologium Bedae (ante an. 735) mentionem de S. Timotheo pridie Conversionem S. Pauli introduxit, et eius festum die 24 ianuarii Romae receptum est in Calendario romano, die 6 februarii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *