S. Augustini Zhao Rong, presbyteri, et sociorum, martyrum

 Die 9 iulii

S. Augustini Zhao Rong, presbyteri, et sociorum, martyrum

Martyres in Sinis 

Deus, qui per sanctorum martyrum Augustini et sociorum confessionem Ecclesiam tuam mirabili dispensatione roborasti, concede, ut populus tuus, missioni sibi creditae fidelis, et incrementa libertatis accipiat et veritatem coram mundo testificetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Sanctus Augustinus in Sinis anno 1746 et, a militia imperatoris ad fidem perseverantia sanctorum martyrum conversus, sacerdos factus est atque ob confessionem et praedicationem Evangelii anno 1815 ipse martyr occubuit. Una cum eo commemorantur permulti socii martyres Ecclesiae Dei, qui, episcopi, presbyteri, religiosi ac religiosae necnon laici viri, mulieres, pueri, puellae et parvuli, variis in aetatibus et locis Sinarum Christi divitias verbo et opere inter angustias testati sunt.

Canonizati sunt anno 2000, eorumque festum anno sequenti ( 2001) in Calendario romano est ascriptum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *