S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 18 martii

S. Cyrilli Hierosolymitani,
episcopi et Ecclesiae doctoris

 

 

Deus, qui Ecclesiam tuam per beatum Cyrillum episcopum ad mysteria salutis profundius attingenda mirabiliter adduxisti, da nobis, eius intercessione, Filium tuum ita agnoscere, ut vitam abundantius habeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Parentibus christianis anno 315 natus, in cathedra Hierosolymitana Maximo episcopo successit anno 348. In quaestionibus arianis implicatus, non semel exsilio mulcatus est. Eius navitatem pastoralem testantur orationes, quibus orthodoxam doctrinam, sacram Scripturam et traditiones fidelibus explicavit.

Depositio S. Cyrilli Hierosolymis, anno 386, die 18 martii iam commemorata erat in ista civitate saeculo V. S. Cyrillus eodem die colitur apud Byzantinos et Coptos. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1882.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *