Ss. Cosmae et Damiani, martyrum

 Die 26 septembris

Ss. Cosmae et Damiani, martyrum

 

Magnificet te, Domine, sanctorum tuorum Cosmae et Damiani veneranda memoria, quia illis gloriam sempiternam, et opem nobis ineffabili providentia contulisti. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ex antiquioribus litterarum memoriis constat eorum sepulcrum Cyrrhi in Syria fuisse, ubi et basilica in eorum honorem exstructa erat. Exinde eorum cultus Romam pervenit, et in totam Ecclesiam diffusus est.

Felix IV (525-530) basilicam in honorem Ss. martyrum orientalium Cosmae et Damiani ad Forum dedicavit. Festum autem in libris liturgicis ascriptum saeculo VII die 27 septembris hanc dedicationem probabilius commemorat. Cultus Ss. Cosmae et Damiani nostris quoque diebus tum in Oriente tum in Occidente popularis est; eorum tamen memoria anticipata est ob natale S. Vincentii de Paul.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *