S. Henrici

Die 13 iulii

S. Henrici

 

Deus, qui beatum Henricum, gratiae tuae ubertate praeventum, e terreni cura regiminis ad superna mirabiliter erexisti, eius nobis intercessione largire, ut inter mundanas varietates puris ad te mentibus festinemus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est in Bavaria anno 973; patri successit in regimine ducatus et postea imperator electus est. Reformanda vita Ecclesiae et actione missionaria fovenda insignis fuit. Plures episcopatus fundavit et monasteria ditavit.

Obiit Bambergae, in Germania, die 13 iulii 1024. Canonizatus est anno 1146 ab Eugenio III. Anno 1631 eius commemoratio ascripta est in Calendario romano, in festo S. Anacleti facienda; postea vero, anno 1668, reposita est ut festum in diem 15 eiusdem mensis iulii.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *