In Praesentatione Domini

Die 2 februarii

In Praesentatione Domini

Festum

 

Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut sicut Unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Festum Praesentationis Domini in templum, de quo iam a saeculo V Hierosolymis adest testimonium, Romae saeculo VII acceptum est sub nomine Hypapanti. Inde a saeculo X vero libri liturgici occidentales extulerunt purificationem Mariae, quae exinde nomen festo trbuit. Plene consentiendo traditioni Ecclesiarum orientalium Codex rubricarum anno 1960 hanc celebrationem tamquam festum Domini habendam esse declaraverat.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *