In Assumptione beatae Mariae Virginis

 Die 15 augusti

IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS

Sollemnitas

 Ad Missam in Vigilia:

Deus, qui beatam Virginem Mariam, eius humilitatem respiciens, ad hanc gratiam evexisti, ut Unigenitus tuus ex ipsa secundum carnem nasceretur, et hodierna die superexcellenti gloria coronasti, eius nobis precibus concede, ut, redemptionis tuae mysterio salvati, a te exaltari mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 Ad Missam in die:

Omnipotens sempiterne Deus, qui immaculatam Virginem Mariam, Filii tui Genetricem, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpsisti, concede, quaesumus, ut, ad superna semper intenti, ipsius gloriae mereamur esse consortes. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Iam saeculo V die 15 augusti agebatur Hierosolymis Memoria S. Dei Genetricis. Saeculo vero VI sollemnitas per omnes orientales regiones divulgata est tamquam Dormitio sanctae Mariae et eodem titulo recepta est Romae circa medium saeculum VII, ac tandem saeculo VIII celebrata est uti Assumptio beatae Mariae.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *