«Epistolae» — Gillebertus de Hoilandia
0289 EJUSDEM GILLEBERTI EPISTOLAE EPISTOLA I. AD FRATREM RICHARDUM. Richardum correptione, ut apparet, vel nescio quo asperiore verbo offensum, sed jam denuo placatum commendat.0289A
0289B 1. Tam vero quam veteri uteris, mi Richarde, proverbio: «Omnia cum amico deliberanda esse; de ipso tamen prius». Noli, inquit propheta, amico credere, et in duce ne habueris fiduciam. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui (Mich. VII, 5). Simulatae amicitiae veras in suspicionem adducunt, et virtutis hujus raritas facit ut de veritate dubitetur. Felix qui neutram impingit in partem, sic in contrahendis amicitiis prudentem se exhibens, ne sit in providendo nimius. Inutile siquidem arenae mandare semina; miserius multo non seminare omnino, ad ventos et nubes respectantem. Vilissimis in rebus solliciti possessores sumus; in 0289C pretiosissimo possessionis genere (amicitias dico) omnino inutiles. Lapsantem amicum quis fere est qui relevet, cum domum ruentem nemo non suffulciat? Haec idcirco dixerim, ut virtutem hanc in te commendet ipsius raritas, et multitudine collata negligentium clarior emineat.
2. Perspecta epistolae tuae facie, philosophicum mox 190 illud recensui: «Et post malam segetem serendum est (SENECA, epist. ad Lucil.)» Tanta aviditate ad amicitiarum mihi videris aestuare commercia, ut ubi paulo ante naufragium pertuleris, navigatione iterata restaures. Prudenter plane unius forsitan horae felicior proventus longi temporis recompensabit incommoda. Et ut de domestica aliquid philosophia ingeram, apostolicum illud in te 0289D experior: Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Tanta verecundia amici castigas erratum, ut credaris veniam praetendere, non intendere querelam. Denique sic me amica mordacitate corrodis, illo ut me sale leniter perfricari sentiam, quem Domini sacrificiis abesse non licet (Levit. II, 13). Volasti ad me unus de Seraphim succensus ac flammigerans totus: et urenti carbunculo quem de altari tulisti, labii nostri lapsum expurgas (Isa. VI, 6, 7). Quanto mihi gravior culpa, tanto gratior correptio. Vere alium te experior quam arbitrabar. Nunc tandem aliquem mihi gustum prudentiae tuae dedisti: siquidem in patientia sapiens dignoscitur (Prov. XIX, 11). Patientiam tuam admiror et veneror. Dissimulas injurias, provocantem reformas ad 0290A gratiam; complanas exasperantem, et immeritum muneras, imo male meritum. Munera tua munera mihi grata sunt, grata auctore, grata et usu. Illa et te mihi praesentant, et me informant. Nesciunt muta esse munera sapientis. Quid enim mihi in baculo 0290B innuis, nisi ut rectus sim et rigidus: ne sim arundineae flexibilitatis et 191 fragilitatis, juxta illud prophetae, Baculus confractus arundineus Aegyptus, in quo qui innititur, perforabuntur manus ejus? (IV Reg. XVIII, 21, et Isa. XXXVI, 6.) Talem tu me invenisti, et confractionis nostrae hastulis manus tuae cruentari poterant; nisi quod illae solidiores sunt, et oppositos retundunt aculeos. Benedictae manus, quae nesciunt calamum quassatum conterere, magis autem considerant fort. consolidant>: neque linum fumigans exstinguere. Confundentur qui operantur linum, pectentes et texentes subtilia (Isai. XIX, 9), ait propheta. Propterea confusionem indutus sum, qui lanae simplicitatis tuae, simulationis meae linum 0290C subtexui: in cujus duplicitatis suggillationem geminum mihi forsitan calicem transmiseris. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile (Prov. XX, 23). Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus: replebitur ignominia pro gloria! (Habac. II, 15, 16.)
3. Quorsum ista, frater, nisi ut lenitatem tuam commendem, condemnem autem iniquitatem meam? Sed quoniam longum est per singula currere capitula, verbum tibi abbreviatum et consummans facio. Insipienter locutus sum, et quasi una de stultis mulieribus. Agnosco delictum: ignosce, tu. Rogatus non negabis veniam, quam gratis offers. Possem 0290D excusationes praetendere, attenuare immanitatem reatus, peccati pondus alii impingere; et in ferientis caput, quo vulneratus sum, ferrum vibrare: sed parco, ad precem magis supplicationesque conversus. Nolo enim, dum scissa resarcio, utcunque sarta rescindere; et, ut latus meum protegam, alterius vulnerare. Hoc tamen non sileo. Domus vestra non bene compacta est; squamis se prementibus, una uni non firmiter cohaeret: et nimis facile non pacis, sed dissensionis spiritus incedit per eas (Job XLI, 6, 7). De caetero quod diem protraxerim, quod diu noluerim, quod tarde facio, quod oneri te mihi futurum dixerim, strictim respondeo. Multa inter loquendum proferimus, alienum magis animum praetentando, quam praecipitando nostrum. Nam et nude 0291A tecum loquar, et ex cordis mei sententia: societatem tuam optavi et opto; sed distuli, ut commodius fieret, solatio te magis quam oneri mihi futurum praesumens, propter morum forsitan studicrumque similitudinem. Utinam aeternum te magis, quam ad tempus recipiam, ad manendum, non ad remeandum. Vale.
EPISTOLA II. AD QUEMDAM ADAMUM. Hortatur Adamum, ut aliquando memor propositi, religiosum statum amplectatur.
1. Quantum te cupiam in visceribus Christi Jesu, mi Adam, utinam ipse nosses, quod noster tibi sermo explicare non sufficit. Jampridem id optaveram, sed temperabat votum desperatio quaedam. 0291B Nunc autem solito uberius excrevit, et increbuit desiderium, exarsitque in concupiscentiam conversionis tuae, concepta jam spe, sed satis tenui, de verbis tuis: veritus (quod pace tua dixerim) ne verba illa levi tibi quodam exciderint mentis impulsu momentaneo. Sed dixeris ea ut libet, et fuerint vel nimis promptulo subitaneoque elapsa affectu, vel provida deliberatione prolata; omnino nisi bene de te sperare non possum, domestico commonitus exemplo. Atque utinam ipsum te nostra commoveant, imo commoneant exempla; et arreptis pennis columbae in locum quietis felici me compendio praevoles, qui tardius coeperis! Quam latam et patentem ad aemulandum fenestram dederis, mox aliis futurus exemplo; 0291C et, ut de nostris interseram, ingens ostium ad virtutis viam! Denique audire mihi videor de Canticis illud tibi decantatum iri: Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cantic. I, 3).
2. Felix plane, et bis felix, si conversionem tuam salutis occasionem aliis effeceris: si ad vitam veritatemque traxeris, qui post te currunt modo; volebam dicere, in vanitate, sed veritus sum ne forte tenerum et nascentem adhuc in Christo affectum contristem. Non quod ego artium eruditioni derogo, et liberalium doctrinarum promptae memoriae, et perspicuae intelligentiae, in quibus 192 scientiae consistit integritas. Bona enim artium notitia, sed si quis eis legitime utatur, id est tanquam gradu quodam et vestigio, non quo stetur et inhaereatur, 0291D sed quo utendum sit ad superiora quaedam et sanctiora et magis intima arcana sapientiae, in reconditos et suaves recessus, et in ipsam lucem inaccessibilem, quam inhabitat Deus. Quam artium omnium artem dixerim, et legem, et formam, et normam, et rationem, et exemplar universale, uniforme, invariabile: ultra quam sicut nec progredi possumus, sic nec citra subsistere debemus; cujus respectu omnis alia quaecumque et quantacunque fuerit sapientia, non modo vana est, si istam non aequat, sed etiam iniqua, si ad hanc se non dirigat; si ita studium nostrum sollicitet et alliciat ad se, ut delectationem nostram detineat et deludat in se, hocque fine contritus conquiescat animus, repulsam passus ne pergat ad secretiora; pastus inanitate et 0292A quasi pictis epulis, ut nunquam esuriat et nunquam degustet quam suavis est Dominus. Quid enim nisi suavis Dominus? Fort. Quid enim suave nisi Dominus?> Delectat te vehementer, animum amoremque arripuit attraxitque ad se tuum exigua haec et ambigua naturarum rationumque notitia, ad quam vix longo circuitu et sinuosis anfractibus pervenitur. Quid ergo ipsa, a qua omnia haec et instituuntur ut sint, et illustrantur ut nota sint, creatrix Sapientia? nonne multo ambitiosius ejus se tibi commendabit perceptio; suavitatemque suam blandius serenatis infundet sensibus, inusitatis affectibus inexplebilem in se provocatura concupiscentiam? Siquidem qui edunt me, inquit, adhuc esurient: spiritus enim meus super mel dulcis (Eccli. XXIV, 29, 27).
0292B 3. Ampla quaedam habes, amice, ad hoc ipsum mel receptacula; acre dico et exercitatum ingenium, multarum subtiliumque rerum scientiam. Sed ego haec quasi capaces favorum cellas reputaverim, et adhuc vacuas. Accede ergo, ut infundaris, ut repleantur receptacula tua; exuberent et redundent et refundantur in nos, jure tibi applausuros in illud Cantici: Favus distillans labia tua (Cantic. IV, 11). O si quando in domo Domini disputantem te audiam, secretos sacratosque exponentem sensus, attingentem et distillantem tenuiter nobis aliquid de divinae majestate essentiae, de aeternitate, immensitate, simplicitate: ubi nihil exiguum est, quia simplex est; nec multiplex, quia immensum est: 0292C sed totum infinitum est; non temporali successione, nec mole et distentione locali, sed vi essentialique potentia. Quae quidem tota ubique est, sed in se tota; quoniam in nullo tota ejus virtus, veritas, voluntas vel expenditur, vel exprimitur. Ubi possunt disputandi gradus quidam esse, et distinctae secundum nos significationes nominum, res autem unica et inseparabilis. Plena sunt omnia admiratione, et digna veneratione, et investigatione delectabilia. Denique, ut scriptum est: Non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu (Eccle. I, 8). De hujusmodi te libenter prophetantem audiam; et cum te in immensum pelagi hujus profundum immerseris curiosus scrutator, aspergentem his qui ad uberiora habiles non sunt, suavem vitalis rorem 0292D sapientiae; cum vero divina te converteris ad beneficia, tunc profusius explicantem, et expedientem copiosius quae senseris de venia, gratia, gloria, de his quae vel dedit, vel reddidit, vel addidit, et universis quae pro nobis pertulit et contulit nobis Dominus; proponentem nobis praecedentes in Christo passiones, et futuras glorias, patientiam tribulationum, et exspectationem retributionum, elementa fidei, et morum instituta, et singulos percurrentem renovationis et profectuum gradus. Copiosa haec plane materia et concupiscibile negotium: nec est ubi se fecundius et fructuosius exercere potest quamlibet vel ardens vel eruditum ingenium.
4. Haec idcirco dixerim, ne inanium te studio excuses litterarum; umbram secteris, privandus 0293A lumine: ne, Aristotelicis distortus argutiis, silentium nostrum et simplicitatem causeris. In his enim vel maxime administratur occasio, ut, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformemur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Otiosumne tibi nostrum videtur et iners silentium, in quo istud geritur negotii: in quo et traditur et exercetur ars quaedam velut directam 193 ad lineam progrediendi in Deum, transformandi et transmutandi se in novum hominem, in novum Adam; et pertingendi usque ad sensum Christi, in quo absconditi sunt omnes thesauri sapientiae Dei? (Coloss. II, 3.) Perennes omnino hic et fere in promptu sunt radiantes omnino metalli venae, si tamen in altum quis fodere maluerit, quam foris mendicare.
0293B 5. Non ego tibi nunc collata in te divina recenseo beneficia, gratias Domini, et ingratitudinem tuam, imo malam mercedem optimo relatam muneri; non perniciosa saeculi oblectamenta, in quae ardenti proruitur studio, ita ut Domino terga vertamus; et non faciem, quantum possum, verbis extenuo; nec medicinales in praesenti expono molestias; non futuras intendo poenas, et propono gloriam, nec in longinquum metum vel exspectationem tuam mitto. Tantum de instanti persuadeo pingere forte pignore>, non de futuro praemio; de primitiis, non de plenitudine. Non est facultatis meae rem verbis prosequi; nec dignum est tantae majestatem materiae angustiis oris nostri coarctari. Tantum experiri velis, et 0293C scies quoniam cantabiles justificationes Domini, etiam in loco peregrinationis hujus (Psal. CXVIII, 54); et futurae in fine saeculi messes, primitivis seminantur in gaudiis. Noli dulcia al. dubia> differre in annum: noli, quae se tibi ultro ingerit, obsistere gratiae. Vae mihi si illam excluseris a te quam inveni penes te! Sequere alacri et impigro pede, quo te prima ejus vocant blandimenta. Jussisti ut mitterem ad te: atque utinam ibi inveniaris, ubi dereliqui te, in ipsis, dico, januis, et fere in limine, jamjamque exiturum de conversatione saeculari! Si tibi in aliquo necessarius videbor, totum me impendam, quia totum debeo. Praesentiam magis, quam epistolam exspecto. Vale.
EPISTOLA III. AD FRATREM GUILLELMUM. Dehortatur eum a periculosa profectione in curiam, et aliam quamdam spiritualem profectionem commendat.0293D
Dilecto fratri GUILLELMO, frater G., salutem in Domino.
1. Desideratissimus frater noster R. abunde suo nos exhilaravit adventu, et, nuntiata incolumitate vestra, gaudio uberiore perfudit, salutationis obsequia deportans, repostulans suffragia orationum. Utinam copiosius solito ad munus istud manus nostra sufficiat, et tanto plenius absolvam, quanto parcere nobis in reliquis decrevisti! Audivi etenim te satis crebro repetitisque verbis plenis significantem 0294A frequentius ingessisse, orationes ut tibi sollicitius impenderem; de caetero fore me securum. Praeclare, frater, omnino, et ut virtutis virum decet. Quid enim? aliudne est quod vel quisquam libentius rogare debeat, vel monachus licentius possit? Erubesce ad quorumdam impudentiam, qui, cum omnia sperare debeant, necessaria quidem, a patre monasterii; emendicatis undecumque suffragiis, subtiles quasdam et exquisitas exinde pelliculas comparant; portentuosas vestes et peregrina palliola; caeteraque quae enumerare longum est, in odoribus, coloribus, saporibus, voluptatis irritamenta, instrumenta vanitatis: denique quos temperare oportuerat ab his quae concessa sunt usui, ostentui impudenter inservire videas. Quem naevum longe abesse moribus 0294B tuis, vox illa tua toties replicata declarat, et detergit a te leprae hujus colorem nimis late respersum. Durus ego et inhumanus, et cum in reliquis formosus sim; ut ipsi aiunt, denigrata est in hac parte super carbones facies nostra, quod erogare non novi, nisi quae consuevi rogare. Obloquantur quantum voluerint; improbitatem suam avaritiam nostram faciant, et de mollitie sua cudant mihi duritiam. Ego quidem posui faciem meam ut petram durissimam; et confracto illorum malleo, spero quoniam non confundar. Fuerim minus communis, fuerim tenacior; libenter hoc me naevo decolorari sinam: dummodo panem filiorum canes, imo catelli isti delicati et tenelli non comedant, nec sordes pauperum Christi, supervacuas aliorum munditias faciant; 0294C neque de rugiente fratris ventre vanum mihi nomen 194 et falsos conquiram favores.
2. Sed me interim omisso ad te ut revertar, commoneamque aliquid a nobis esse petendum, orationes tu postulasti, ego ex abundanti ad exhortationem me verto; aemulor enim te Dei aemulatione. Timeo autem ne corrumpantur sensus tui a simplicitate quae est in Christo: ne incassum pro te preces effundantur, qui ultro prorumpis ad casum; frustraque liberari te roges, ad laqueum consulto festinans. Profecturus es, ut audio, ad curiam, eoque profecturus, ubi impeditum iri te suspicaris. Veteres vadis cum Duce renovare necessitudines, sepulta, imo sopita suscitare desideria, juxta illam de struthione parabolam, compressas diu et complicatas 0294D in altum alas evecturus, cum tempus acceperis (Job XXXIX, 18). Sed et ciconia et hirundo visitationis suae diem cognoscunt (Jerem. VIII, 7), cum aura coeperit flare tepidior. Manifeste ad te loquor, quae alii in occulto forsitan loquuntur de te. Ad curiam vadis, et ignoro an vocatus. Quid illic tamen acturus? animae tuae curam cum Duce communicaturus; aestus cordis tui ejus refrigeraturus alloquio? Ita fortassis, sed eo frigore, de quo scriptum est: Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Audi denique hujusmodi exprobrantem prophetam: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Justitia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens (Osee VI, 4). Matutina plane, magis autem 0295A momentanea: cum enim vix spiritu coeperint, mox carne consummantur. Tales multos tolerasse se queritur sponsus in Canticis: Caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium (Cantic. V, 2). Nam cum propter vitae sublimitatem quasi Domini in caput ascenderint, haerent in crinibus; et majore in exterioribus et a vitali spiritu alienis occupatione insensibiles redditi, quae Dei sunt, sapere nesciunt. Denique non habens in talibus ubi caput reclinet, si quem intus repererit, aperiri sibi rogat.
3. Utinam et tu intrinsecus commoreris, et pulsantem statim ad ostium Jesum cum cordis susceperis hospitio, glorieris, et dicas: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa. XXIV, 16). Vicissimque 0295B gratam illam laudis vocem accipies, Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12): signaculo quidem luminis et cordis laetitia, signaculo septiformis Spiritus, quod solvere nemo nisi solus ipse poterit, qui portam orientalem singulariter ingreditur alienis clausam, juxta illud prophetae. Alieni non transibunt per Jerusalem amplius (Ezech. XLIV). Tali inclusus paradiso voluptatis, imo ipse sicut ager irriguus, et sicut fons hortorum, cujus non deficiunt aquae, alienorum obsurdesces ad vocem. Si saeculi te vexaverit ambitio si dignatatum occasio vocaverit, et invitaverit blanda pestis, spes honorum aliqua, sponsae continuo respondebis verbis: Exui me tunica 0295C mea, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo illos inquinabo? (Cant. V, 3.)
4. Vides certe, frater, quid est quod dimidiatis verbis et umbrarum similibus,. rem magis comprimens quam premens, sciens esse mihi cum sapiente sermonem, vides, inquam, quid est totum quod tibi suggerere volo; ut periculosa ab hac profectione te revocem, et falce quadam commonitionis nostrae celeris lapsus occasiones praecidam; ad prophetae praeceptum, planum tibi faciens iter offensionis, lapides eligens de via (Isa. LXII, 10). Multa mihi est sollicitudo pro te, multa fiducia apud te. Alioquin malim inveteratas tecum necessitudines attenuari ad tempus, quam silentio supprimere, quae ad salutem tuam spectare crediderim: perdere familiaritatem, 0295D quam teneram et crescentem adhuc in te humilitatem periclitari. Currebas bene: cave ne fascinatio nugacitatis obscuret bona tua (Sap. IV, 12), et, illibata manente conscientia, in discrimen ne vel fama ducatur. Currebas, inquam, bene: ubi nunc impigre properas? Currebas bene: sed quid, si non consummaveris? Consummandus in brevi, consumere vis tempora multa, ut jam tibi exprobretur a Paulo: Tanta passus es sine causa, si tamen sine causa (Galat. III, 4).
5. Utinam praesens essem modo, et injecta quadam impigra vivae vocis manu deducere te possem cum Abraham in terram Chanaan, id est Motus. Qui enim confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isa. XL. 31). Bona mutatio, quam loquitur idem 0296A propheta: Erunt quinque civitates 195 in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan: civitas solis vocabitur una (Isa. XIX, 18). Bona plane, de Aegypti tenebris educi in lucem; et post Pharaonis domum in Solis justitiae civitatem dedicari. Bonus, inquam, motus, ubi transfunduntur et in lumen obscura, et in unum plura. Denique et in pluribus perturbatio est, et unum necessarium (Luc. X, 41, 42). Bonus motus, ubi convertitur et lippitudo Liae, et sollicitudo Marthae in Rachelis claritatem, et Mariae tranquillitatem. Hoc enim est quod quae Aegypti, id est tenebrarum, civitates fuerunt, Solis dicuntur: et pro quinarii numero, unius tantum fit mentio. Commutatum se noverat qui loquitur in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes 0296B retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus (Psal. CII, 2-4). Loquitur hic lingua Chanaan, qui tot in se recolit commutationes; de iniquitate propitiationem, de infirmitate curationem, aeternitatem de interitu; et per singulos gradus gratias exhibet auctori: piorumque indiciis profectuum, quasi quadam commutationis lingua, illud cum Psalmista eloquitur, Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11). Et ut de prophetico semine apostolicas fruges metamus; quod Isaias claudit, Paulus declarat: Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. 0296C Commutationem audivimus, de consummatione nos admonet: Ut filii, inquit, lucis ambulate (Ephes. V, 8). Qui ambulat in die, non offendit. Crescat lux tua usque ad consummatum diem; et cum consummaveris, inchoasse videaris. Audi quomodo ipse Paulus currebat et crescebat, non modo de tenebris in lucem, sed de luce in lucem. Nos, inquit, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem (II Cor. III, 18).
6. Cum aliquos qui saeculo renuntiarunt, in saeculo prosperari videris, gressus tui non effundantur: sed illis impingentibus quasi caecis in meridie, ipse glorieris, et dicas: Non laboravi te, Domine, subsequens. Qui enim sperant in Domino, innovabunt 0296D fortitudinem; volabunt, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient (Isa. XL, 31). Longum erit, si per singulas virtutum innovationes, quasi per quasdam mansiones terrae Chanaan ducere te velim. Et quidem primo loco pio patriarchae imitatori veniendum est in Sichem (Gen. XII, 6), ubi humiliatis suppressisque humeris (Sichem enim Humeri dicuntur) levissimum Christi onus suscipiat. Siquidem bonum est homini cum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis (Thren. III, 27, 30). Simulque observa in saturitatis verbo non levem quamdam tolerantiam, et summis praelibantem labris, projicientemque quae amara praesenserit; sed inexplebilem edacitatem adversa tolerandi. Indeque post 0297A felicem afflictionem et medicinalem molestiam pertransitis Geraris, et dissipata veterum maceria inimicitiarum, de foraminibus petrae et cavernarum scissuris, liberis ad sponsi invitationem elapsus volatibus, ad Bersabee fluenta evadat. De Sichem, inquam, id est de humiliatione et oratione ad Bersabee, veniat ad puteum Septem agnarum, magis quidem omnium gratiarum. Humilibus namque dat Deus gratiam (Jac. IV, 6). Et quoniam alia ratione Puteus satietatis dicitur (Gen. XX, XXI et XXVI), juxta invitantis vocem, Venite ad me, qui onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28); post afflictionem ad refectionem properat, suavissimique liquoris haustu majorem provocatus in esuriem, verum illud in se Sapientiae praeconium experiatur: Qui edunt 0297B me adhuc esurient (Eccli. XXIV, 29). Tacere jam decrevi, quoniam te pridem forsitan taedere coepit ad garrulitatem nostram. Vale: et Hieronymum super 0298A Isaiam mihi, si placet, perquirito; ut cum misero, paratum eum habeas.
EPISTOLA IV. AD QUEMDAM AMICUM. Brevi epistola postulatis se annuere non posse significat.
Pace vestra loquor, nimietas vestra obstinatum me reddit: imo illorum qui intercessorem te param, major importunitas meritorum in me tuorum aliquatenus pondus attenuat. Miror, quod non etiam dominum de Fontibus adduxere super nos, ut gravium nube intercessorum iterato me obfuerent. Ut brevi tamen tibi responso satisfaciam, rem hanc quam postulatis, silentio magis quam sermone negare volui. Verecunde quidem more meo, ut caetera, 0298B quae nequaquam facere decrevi: differo tamen magis quam definio responsum, donec in brevi simul conferamus. Vale.