«De duodecim portis Jerusalem» — Auctor incertus
1117 SERMO DE DUODECIM PORTIS JERUSALEM. Hic Sermo in manuscripto Carthusiae Coloniensis (ex quo eum eruit Horstius) praefert nomen S. Bernardi abbatis, cui tamen non videtur tribuendus.
1117C 1. Contendite intrare per angustam portam, quia arcta et angusta est porta quae ducit ad vitam (Luc. XIII, 24; Matth. VII, 13, 14) O quam terribiliter et salubriter vox ista summae Veritatis tardos et tepidos viatores, pusillanimes et desides ascensores terruit, quae ipsis etiam perfectissimis discipulis libero volatu coelestem Jerusalem intraturis contentionem, portae singularitatem, ingressus difficultatem, electorum paucitatem interposuit! Arcta est, inquit, via, quae ducit ad vitam. Arcta est siquidem in peccatorum ablutione, sed multo arctior in carnis animaeque separatione: arctissima vero in extrema Judicis examinatione. Attamen benedictus Deus 761 et Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis (II Cor. I, 3; 1117D Ephes. I, 3; I Petr. I, 3), qui terrori consolationem miscuit, ne desperaremus, angustiae latitudinem opposuit; ut praesumamus, praesumendo curramus, currendo praeveniamus. Nam alibi ipse Dominus ait: Dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Propheta quoque et praeco veritatis, homo secundum cor Dei, David dicit: Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos; a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI, 6, 7); per solis ortum nobis designans 1118C innocentiam; per meridiem, justitiam; pe occidentem, poenitentiam; per aquilonem, misericordiam.
2. Ab oriente, id est per portam innocentiae Innocentes sunt ingressi; qui ante scientes mori quam loqui, pro Domino sunt trucidati. Per hanc portam ingrediuntur parvuli, per Baptismum renati: qui Sacramento regenerationis accepto, si mox, aut paulo post a corpore solvuntur, procul dubio in coelestem Jerusalem per portam innocentiae ingrediuntur. A meridie, id est per portam justitiae, Apostoli et martyres sunt ingressi. Et recte perfecti omnes meridiei comparantur, quia et ibi morosior est statio solis, et ferventior ardor caloris, et copiosior splendor lucis. Sol justitiae in ipsis non occidit, nec 1118D tepescit; sed invalescit et incalescit, sicut scriptum est: Sapiens sicut sol permanet: stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Porro splendor operis, fervor dilectionis quantus in ipsis fuit sanctis elucescit, nec tam indiget expositione quam imitatione. Ab occidente, id est per portam poenitentiae, Maria Magdalena est ingressa, quae merito peccatorum suorum ante fuerat habitatio daemonum: sed respectu divinae gratiae postmodum compuncta, flendo et poenitendo, Salvatoremque suum singulari amore colendo, facta est sancti Spiritus templum. Per hanc etiam portam ingrediuntur poenitentes, qui quasi in 1119A occiduis partibus conversantes, et de interioribus tenebris ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine properantes; cum a Sole justitiae illustrantur, si omnibus pompis Satanae, et operibus tenebrarum perfecte abrenuntiant, in supernam Jerusalem per portam poenitentiae intrant, Ab aquilone, id est per portam misericordiae, ingressus est latro ille evangelicus, qui de profundo iniquitatis et ignorantiae, sola Dei bonitate eductus in ipso mortis articulo, ab ore putei gehennae in deliciosam paradisi amoenitatem est reductus. Per hanc portam ingrediuntur forsitan et illi, qui per totam vitam suam flagitiis et iniquitatibus servientes, cum morti pro suis sceleribus addicuntur, si plenam satisfactionem de malorum suorum perpetratione per veram cordis 1119B contritionem offerunt Deo, in coelestem Jerusalem per portam misericordiae quandoque intraturi sunt. Scriptum est enim: Quacunque hora peccator ingemuerit, salvus erit (Ezech. XVIII); et alibi: Ubi te invenero, ibi te judicabo (Eccle. XI, 3): iterum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L, 19). Restat ergo videndum, istae quatuor quam contrariae et quam oppositae sibi inveniantur: videlicet innocentia poenitentiae, justitia, misericordia; et e converso. Nam qui innocens est, non quaerit poenitentiam: et qui poenitens est, non habet innocentiam. Similiter qui justus est, non advocat misericordiam: et qui miser est, non possidet justitiam.
1119C 3. Jam vero considerandum nobis est, et delectabiliter recolendum, quid Joannes apostolus, Christi familiaris, amicus inter caeteros dilectus, et mysteriis coelestibus ultra omnes imbutus, de hac gloriosa et aeterna civitate dicat. Ab oriente, inquit, ejus portae tres, et a meridie portae tres, et ab occidente portae tres, et ab aquilone portae tres (Apoc. XXI, 13). Orientalis plaga tres portas habere describitur. Innocentia tripartita esse dignoscitur. Est enim innocentia secundum potestatem, et est innocentia secundum aetatem, et est innocentia secundum voluntatem. Potestativam innocentiam Christus habuit, qui solus veraciter dicere potuit: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam 1119D (Joan. XIV, 30); et de quo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22; Isai. LIII, 9.) Peccatum quippe 762 nec contraxit, nec commisit: quia et illa ejus nativitas quae de Patre Deo ante saecula genitus est Deus, est ineffabilis; et illa nihilominus, qua de Matre Virgine in fine temporum natus est homo, est incomprehensibilis: ejus quoque vita, qua in mundo conversatus est, exstitit singularis. Potestativa innocentia, id est prima innocentiae porta, caeteris est clausa, sed soli Christo aperta; testante Ezechiele propheta: Porta, inquit, orientalis omnibus claudetur; solus enim princeps ingredietur et egredietur per 1120A eam (Ezech. XLIV, 1-4). Innocentiam secundum aetatem illi possident, qui tam per imbecillitatem corporis, quam per indiscretam simplicitatem cordis malum perpetrare nesciunt, nec possunt. Innocentia secundum voluntatem illorum est, qui etsi in levibus quibusdam peccatis (sine quibus haec vita, aut vix aut nullatenus transigi potest) aliquando delinquunt, innocentiae tamen puritatem in bona voluntate conservant. Prima igitur innocentia est malum facere non posse: altera, malum facere nescire: ultima, facere malum nolle.
4. Sequitur: Et a meridie portae tres. Meridiana porta, per quam designatur justitia, tres portas habet: quare et ipsa justitia tripartita est. Est enim justitia secundum debitum, et est justitia secundum 1120B meritum, et est justitia secundum propositum. Justitia secundum debitum est omnium fidelium, maxime monachorum; quia de die in diem satagunt reddere vota, quae distinxerunt labia sua, prophetae consilium sequentes qui dicit; Vovete et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Justitia secundum meritum illorum est, qui pene illicita nulla committunt, nec tamen licitis uti volunt; sed ea quae retro sunt obliviscentes et ad anteriora sese extendentes, per sancta desideria indefessis fidei passibus, quotidianisque profectibus, ad perfectionis culmen ascendunt. Revera hi tales tam feliciter quam fiducialiter dicere possunt: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino: haec porta Domini; non innocentes, non miseri, non poenitentes, sed 1120C justi intrabunt in eam (Psal. CXVII, 19, 20); et illud: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8). Justitiam secundum propositum illi retinent, qui quamvis superfluis cogitationibus affligantur, et illecebrosis cupiditatibus abstrahantur; dum tamen peccato pro viribus resistere curant, suique propositi vigorem inviolabili tenore conservant, dum cuncta adversantia evenire pro suis meritis sibi humiliter confitentur omnia sibi in bonum cooperari creduntur. De talibus enim scriptum est: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28).
1120D 5. Sequitur: Et ab occidente portae tres. Occidentalis plaga, per quam designatur poenitentia, tres portas habere scribitur, quia poenitentia tripartita esse dignoscitur. Est enim poenitentia gratuita; et est poenitentia spontanea; et est poenitentia coactitia. Poenitentiam gratuitam Joannes Baptista et plus quam propheta exhibuit: qui a Propheta praenuntiatus, ab archangelo Gabriele promissus et a Spiritu sancto in utero sanctificatus, cunctisque mortalibus, qui ante eum fuerant, veridica Salvatoris voce est praelatus. Hic talis et tantus cum esset, sicut de Justo legitur, plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes: malens pro Deo fatigari laboribus, 1121A quam vitae hujus blandimentis perfrui, et soli Deo vacare cupiens, relicta domo rebusque patris, desertum petiit, et pene admirabilem poenitentiae formam posteris sequendam proprio exemplo reliquit. Haec poenitentia idcirco gratuita vocatur, quia gratis suffertur, imo offertur; quia poenitentiae regula est, ut qui illicita nulla commisit, licitis utatur ut sibi placuerit. Spontaneam poenitentiam illi habent, qui post commissa peccata, post perpetrata flagitia, cum a Sole justitiae illustrantur, jam non ex necessitate, sed ex voluntate sua Domino confitentur: voluntaria solertia caventes, ut non regnet peccatum in eorum mortali corpore, sed regnet justitia: et qui prius exhibuerant sua membra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, nunc exhibent ea servire 1121B justitiae in sanctificationem; et qui filii noctis erant dum opera tenebrarum sectabantur, per dignos fructus poenitentiae, filii lucis 763 efficiuntur. Coactitia poenitentia est tepidorum, et mei similium: qui nullo igne charitatis accensi, nullo fervore devotionis animati, spiritum libertatis nondum sequuntur; sed in corpore consuetae pusillanimitatis sese versantes, spiritu servitutis iterum deprimuntur, et ad explendum regularium observantiarum debitum modum vix praelatorum severitate compelluntur. Nullatenus tamen de talibus desperandum est; quia si susceptum semel christianae servitutis jugum patienti perseverantia ferant, in patientia sua possidentes animas suas, in coelestem Jerusalem per portam poenitentiae intrant.
1121C 6. Sequitur: Et ab aquilone portae tres. Aquilonaris plaga, per quam designatur misericordia, tres portas habet: quarum una est exterior, altera interior, tertia posterior, id est, ultima. Exterior est in eleemosynarum distributione: quia mundi hujus amatores Christum duntaxat in fundamento habentes, quamvis rerum temporalium lucris toto mentis desiderio inserviant, et per omnia carnis suae voluptatibus 1122A obedire non timeant, hora mortis instante, dum peccatorum suorum respectu, et sempiternae ultionis metu introrsum concutiuntur; quae injuste acquisierant, et illicite possederant, pro salute animarum suarum egenis et pauperibus Deoque famulantibus erogant. Credendum est itaque eos qui ejusmodi sunt, sanctae Ecclesiae suffragiis, atque etiam fidelium beneficiis multum juvari, dum ab eis recipiunt opem intercessionis, quos secundum Domini praeceptum sibi fecerant amicos de mammona iniquitatis, ut ab eis reciperent aeterna, quibus largiti sunt temporalia. Interior porta dicitur oris confessio: quia hoc habet fides catholica et pietas christiana, quoniam peccatorum quisque, quamlibet immundus, quamlibet sit sceleratus, si instante mortis 1122B periculo per veram confessionem emundatur, poenas aeterni incendii nullatenus est intraturus; quia si omnia in confessione lavantur, profecto confitentes a regno misericordiae non excluduntur. Dicit enim propheta: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5). Posterior misericordiae porta vocatur contritio cordis; quia cum respectu summae clementiae cor peccatoris compungitur, oculis divinae pietatis quasi sacrificium vespertinum offertur. Ille quoque, cujus natura pietas, cujus opus misericordia est, multos de talibus salvare creditur. Haec porta idcirco posterior appellatur, quia post omnes alias succurrere probatur. 1122C Nam si largitio elemosynarum non adsit, et oris confessio desit; Deus tamen qui absconditorum est cognitor, cor contritum et humiliatum non spernit, sed spiritus humiliati sacrificium quandoque libens suscipit, juxta quod sancti Spiritus organum ait: In quacunque hora ingemuerit peccator, salvus erit (Ezech. XVIII).