S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     

SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA CANTICORUM, XVIII - XXXIV.

SERMO XVIII. De duabus operationibus Spiritus sancti, quarum una vocatur effusio, et alia infusio.

1. Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Quid certum demonstrat Spiritus sanctus nobis in nobis occasione hujus capituli? Profecto, quod interim occurrit, geminae cujusdam suae operationis experimentum; unius quidem, qua nos primo intus virtutibus solidat ad salutem; alterius vero, qua 0859C foris quoque muneribus ornat ad lucrum. Illas nobis, haec nostris accipimus. Verbi gratia, fides, spes, charitas nobis propter nos dantur; absque his quippe salvi esse non possumus. Porro scientiae seu sapientiae sermo, gratia curationis, prophetia, similiaque, quibus carere cum integritate etiam salutis propriae possumus, proximorum procul dubio in salutem expendenda donantur. Et has Spiritus sancti operationes, quas vel in nobis, vel in aliis experimur, ut ex re nomina accipiant, infusionem, si placet, atque effusionem nominemus. Cuinam ego harum convenit: Oleum effusum nomen tuum? Nonne effusioni? Nam de infusione infusum potius, quam effusum dixisset. Denique ob bonum odorem uberum extrinsecus perfusorum, ait sponsa: Oleum 0859D effusum nomen tuum; ascribens ipsum odorem nomini sponsi, tanquam oleo effuso super ubera. Et quicunque munere gratiae exterioris perfusum [alias, perfundi] se sentit, quo et ipse aliis refundere possit, etiam huic dicere est: Oleum effusum nomen tuum.

2. Sed sane cavendum in his, aut dare quod nobis accepimus; aut quod erogandum accepimus, retinere. Rem profecto proximi retines tibi, si, verbi causa plenus virtutibus cum sis, forisque nihilominus donis scientiae et eloquentiae adornatus, metu forte 0860A aut segnitie, aut minus discreta humilitate, verbum bonum, quod posset prodesse multis, inutili, imo et damnabili ligas silentio; certe maledictus, quod frumenta abscondis in populis (Prov. XI, 26). Rursum quod tuum est spargis et perdis, si priusquam infundaris tu totus, semiplenus festines effundere, contra legem arans in primogenito bovis, et ovis primogenitum 1321 tondens (Deut. XV, 19). Nimirum vita atque salute, quam alteri das, te fraudas, dum sana vacuus intentione, gloriae inanis vento inflaris, aut terrenae cupiditatis veneno inficeris, et lethali apostemate turgens interis.

3. Quamobrem, si sapis, concham te exhibebis, et non canalem. Hic siquidem pene simul et recipit, et refundit; illa vero donec impleatur, exspectat; et 0860B sic quod superabundat, sine suo damno communicat, sciens maledictum qui partem suam facit deteriorem. Et ne meum consilium contemptibile ducas, audi sapientiorem me: Stultus, ait Salomon, profert totum spiritum suum simul, sapiens reservat in posterum (Prov. XXIX, 11). Verum canales hodie in Ecclesia multos habemus, conchas vero perpaucas. Tantae charitatis sunt per quos nobis fluenta coelestia manant, ut ante effundere quam infundi velint, loqui quam audire paratiores, et prompti docere quod non didicerunt, et aliis praeesse gestientes, qui seipsos regere nesciunt. Ego nullum ad salutem pietatis gradum illi gradui anteponendum existimo, quem Sapiens posuit, dicens: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quod si 0860C non habeo nisi parumper olei quo ungar, putas, tibi debeo dare, et remanere inanis? Servo illud mihi, et omnino nisi ad prophetae jussionem non profero. Si institerint rogitantes aliqui ex his, qui forte existimant de me supra id quod vident in me, aut audiunt aliquid ex me, respondebitur eis: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis (Matth. XXV, 9). Sed charitas, inquis, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Et tu scis quam ob rem? non quaerit quae sunt sua, profecto quia non desunt. Quisnam quaerat quod habet? Charitas quae sua sunt, id est propriae saluti necessaria, nunquam non habet; nec modo habet, sed etiam abundat. Vult abundare sibi, ut possit et omnibus; 0860D servat sibi quantum sufficiat, ut nulli deficiat. Alioquin si plena non est, perfecta non est.

4. Caeterum tu, frater, cui firma satis propria salus nondum est, cui charitas adhuc aut nulla est, aut adeo tenera atque arundinea, quatenus omni flatui cedat, omni credat spiritui, omni circumferatur vento doctrinae; imo cui charitas tanta est, ut ultra mandatum quidem diligas proximum tuum plus quam teipsum: et rursum tantilla, ut contra mandatum favore liquescat, pavore deficiat, perturbetur tristitia, avaritia contrahatur, protrahatur ambitione, 0861A suspicionibus inquietetur, conviciis exagitetur, curis evisceretur, honoribus tumeat, livore tabescat: tu, inquam, ita in propriis teipsum sentiens, quanam dementia, quaeso, aliena curare aut ambis, aut acquiescis? Sed enim audi quid consulat cauta vigilque charitas. Non quod aliis, inquit, sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate (II Cor. VIII, 13). Noli nimium esse justus (Eccle. VII, 17). Sufficit ut diligas proximum tuum tanquam teipsum; hoc quippe est ex aequalitate. Dicit David: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum (Psal. LXII, 6): infundi nimirum prius volens et sic effundere; nec solum infundi prius, sed et impleri, quatenus de plenitudine eructaret, non oscitaret de inanitate. 0861B Caute quidem: ne quod aliis remissio, sibi tribulatio esset; et nihilominus caste, imitans illum, de cujus plenitudine omnes accepimus. Disce et tu nonnisi de pleno effundere, nec Deo largior esse velis. Concha imitetur fontem. Non manat ille in rivum, nec in lacum extenditur, donec suis satietur aquis. Non pudeat concham non esse suo fonte profusiorem. Denique ipse fons vitae plenus in seipso, et plenus seipso, nonne primum quidem ebulliens et saliens in proxima secreta coelorum, omnia implevit bonitate; et tunc demum impletis superioribus secretioribusque partibus erupit ad terras, ac de superfluo homines et jumenta salvavit, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam? Prius interna replevit; et sic exundans in multis miserationibus 1322 suis visitavit 0861C terram, et inebriavit eam, multiplicavit locupletare eam. Ergo et tu fac similiter. Implere prius, et sic curato effundere. Benigna prudensque charitas affluere consuevit, non effluere. Fili mi, ne pereffluas, ait Salomon; et Apostolus: Propterea, inquit, debemus intendere his quae dicuntur; ne forte pereffluamus (Hebr. II, 1). Quid enim? tunc Paulo sanctior, sapientior Salomone? Alioquin nec mihi sedet ditari ex te exinanito. Si enim tu tibi nequam, cui bonus eris? De cumulo, si vales, adjuva me; sin autem, parcito tibi.

5. Sed jam audite, quae et quanta saluti propriae necessaria sint, quae et quanta infundi oporteat, priusquam effundere praesumamus, quae tamen impraesentiarum breviter colligere potero. Hora siquidem 0861D jam multum ascendit, et sermonis urget ad finem. Accedit medicus ad vulneratum, spiritus ad animam. Quam enim non reperiat gladio diaboli vulneratam, etiam post sanatum vulnus antiqui delicti medicamento baptismatis? Ergo ad illam animam quae dicit: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6); cum accedit spiritus, quid primo opus est? Ut tumor vel nicus, quod forte supercrevit in vulnere, et potest impedire sanitatem, ante omnia amputetur. Abscindatur itaque ferro acutae compunctionis ulcus inveteratae consuetudinis. Sed est acerbus dolor; leniatur proinde unguento devotionis, quod non est aliud, nisi concepta de spe indulgentiae exsultatio, 0862A Hanc continendi parit facultas, et victoria de peccato. Jam gratias agit, et dicit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17). Deinde apponitur medicamentum poenitentiae, malagma jejuniorum, vigiliarum, orationum, et si qua sunt alia poenitentium exercitia. In labore cibandus est cibo boni operis, ne deficiat. Quod opus sit cibus, inde doceris: Meus cibus est, inquit, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Itaque comitentur poenitentiae labores pietatis opera quae confortent. Magnam, ait, fiduciam praestat apud Altissimum eleemosyna (Tob. IV, 12). Cibus sitim excitat; potandus est. Accedat cibo boni operis orationis potus, componens in stomacho conscientiae quod bene gestum est, et commendans Deo. Orando 0862B bibitur vinum laetificans cor hominis, vinum spiritus, quod inebriat, et carnalium voluptatum infundit oblivionem. Humectat interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit, et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores.

6. Sumpto cibo potuque, quid jam restat, nisi ut pauset aegrotus, et quieti contemplationis post sudores actionis incumbat? Dormiens in contemplatione Deum somniat; per speculum siquidem et in aenigmate, non autem facie ad faciem interim intuetur. Tamen sic non tam spectati, quam conjectati, idque raptim et quasi sub quodam coruscamine scintillulae transeuntis, tenuiter vix attacti inardescit 0862C amore, et ait: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in praecordiis meis (Isai. XXVI, 9). Talis amor zelat; hic decet amicum sponsi, hoc necesse est ardeat fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Hic replet, hic fervet, hic ebullit, hic jam securus effundit, exundans et erumpens, ac dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Praedicet, fructificet, innovet signa, et immutet mirabilia: non est quo se immisceat vanitas, ubi totum occupat charitas. Siquidem plenitudo legis et cordis est charitas (Rom. XIII, 10), si tamen plena. Deus denique charitas est (I Joan. IV, 16), et nihil est in rebus quod possit 0862D replere creaturam factam ad imaginem Dei, nisi charitas Deus, qui solus major est illa. Eam nondum adeptus periculosissime promovetur, quantislibet aliis videatur pollere virtutibus. Si habuerit omnem scientiam, si dederit omnem substantiam suam pauperibus, si tradiderit corpus suum ita ut ardeat; absque charitate vacuus est. En quanta prius 1323 infundenda sunt, ut effundere audeamus, de plenitudine, non de penuria largientes: primo quidem, compunctio; deinde, devotio; tertio, poenitentiae labor; quarto, pietatis opus; quinto, orationis studium; sexto, contemplationis otium; septimo, plenitudo dilectionis. Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus secundum operationem, quae infusio appellatur; quatenus illa quae effusio dicta est, pure, 0863A et ob hoc tute jam administretur ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMON XIX De natura, modo, ac proprietatibus amoris angelici erga Deum, juxta singulos angelorum ordines disserit.

1. Adhuc sponsa amatoria loquitur, adhuc pergit amplius prosequi laudes sponsi; et gratiam provocat, dum monstrat eam, quam jam acceperat, in se vacuam non fuisse. Audi etenim quid secuta adjungit: Propterea, inquit, adolescentulae dilexerunt te nimis (Cant. I, 2). Quasi dicat: Non frustra nec inaniter nomen tuum exinanitum est, o sponse, atque 0863B effusum in ubera mea; propterea enim adolescentulae dilexerunt te nimis. Propter quid? Propter nomen effusum, et propter ubera ex eo perfusa. Inde quippe excitatae sunt in amorem sponsi, inde sumpserunt ut diligant. Sponsa infusum munus excipiente, illae mox sensere fragrantiam, quae longe a matre minime esse poterant; atque illa suavitate repletae dicunt: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5.) Ergo ipsarum devotionem sponsa commendans: Hic, inquit, fructus, o sponse, effusi nominis tui, quod propterea adolescentulae dilexerunt te. Effusum siquidem sentiunt, quod integrum capere non valebant; propterea dilexerunt te. Effusio quippe nomen facit capabile, captus [alias, 0863C captum] amabile, sed adolescentulis duntaxat. Qui capaciores sunt integro gaudent, effuso non indigent.

2. Angelica creatura irrepercussa mentis acie intuetur divinorum judiciorum abyssum multam, quorum summae aequitatis ineffabili delectatione beata, gloriatur insuper effectui ea mancipari per suum ministerium, ac palam fieri; et propterea diligit merito Dominum Christum. Nonne omnes, ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Porro archangelos (ut eis aliquid differentius ab his, qui simpliciter angeli sunt, tribuamus) mirabiliter, credo delectat, quod ipsis 0863D quoque aeternae Sapientiae consiliis familiarius admittuntur, eademque per ipsos locis quaeque suis atque temporibus summo moderamine dispensantur. Et haec causa quod diligunt Dominum Christum et ipsi. Illae quoque beatitudines, quae virtutes ex eo forsitan appellatae sunt, quod virtutum ac prodigiorum occultas perpetuasque causas felici curiositate rimari ac mirari divinitus ordinatae, signa, quae et quando volunt, ex omnibus elementis terris potenter exhibeant: et ipsae ergo exinde non immerito inardescunt diligere Dominum virtutum, et Dei virtutem Christum. Plenum quippe est suavitatis et gratiae, incerta et occulta sapientiae in ipsa sapientia intueri: plenum nihilominus honoris et gloriae, causarum in Dei Verbo absconditarum mundo spectandas mirandasque 0864A in manu ipsorum dirigi efficientias.

3. Sed et illi spiritus, qui potestates nominantur, dum Crucifixi nostri divinam omnipotentiam ubique fortiter attingentem intueri ac magnificare delectantur, exturbare debellare et daemonum homiminumque contrarias potestates, pro his qui haereditatem capiunt salutis, accipiunt potestatem. Et hi nonne justissimam habent causam, ut diligant Dominum Jesum? Sunt et super istos principatus, qui ipsum altius speculantes, et liquido pervidentes universitatis esse principium, et primogenitum 1324 omnis creaturae, tanta proinde principatus dignitate donantur, ut ubique terrarum habeant potestatem, quasi de summo quodam rerum cardine, regna, et principatus, et quaslibet pro arbitrio mutare 0864B et ordinare dignitates; pro quorumque meritis facere primos novissimos, et novissimos primos; deponere potentes de sede, et exaltare humiles. Et haec istis quoque ratio diligendi. Sed diligunt et dominationes. Cur? nescio quid subtilius sublimiusque indagare de Christi interminabili atque irrefragabili dominatu, laudabili quadam praesumptione feruntur: quod scilicet ubique universitatis non solum potens, sed et praesens, supra infraque obsequi rectissimae voluntati suae cursus temporum, motus corporum, nutus mentium, ordine utique pulcherrimo cogat; idque cura tam vigili, ut ne puncto quidem aut iota, uni, ut dicitur, horum omnium debitum subtrahere famulatum ullatenus liceat; opera tamen tam facili, ut turbationem seu anxietatem ullam omnino gubernator 0864C non sentiat. Intuentes ergo Dominum sabaoth tanta cum tranquillitate omnia judicantem, intentissimae suavissimaeque contemplationis stupore nimio, sed sensato rapti in illud divinae claritatis tam ingens pelagus, recipiunt sese in secretiori quodam mirae tranquillitatis recessu, ubi tanta pace ac securitate fruuntur, ut quiescentibus ipsis, pro reverentia praerogativae, tanquam vere dominationibus ministrare et militare videatur caetera multitudo.

4. In thronis sedet Deus. Et puto quod his spiritibus supra omnes qui memorati sunt, et justior causa, et copiosior sit materia diligendi. Etenim si intres hominis regis cujuscunque palatium, nonne 0864D cum plenum sic sellis, scamnis, cathedrisque, regia sedes in eminenti posita cernitur? Et non est necesse quaerere ubi rex sedere solitus sit: nimirum mox occurrit manifesta sedes ejus, caeteris altior ornatiorque sedilibus. Sic quoque omni decoris ornatu cunctis aliis praeeminere spiritibus istos intellige, in quibus speciali quodam stupendae dignationis munere divina elegit residere majestas. Quod si sessio significat magisterium; puto illam, qui unus est nobis magister in coelo et in terra, Dei Sapientiam Christum, cum alias quidem ubique attingat propter munditiam suam, specialius tamen istos, atque principalius tanquam propriam sedem suam illustrare praesentia, et inde tanquam de solemni auditorio docere angelum, docere hominem 0865A scientiam. Inde angelis divinorum notitia judiciorum, inde consiliorum archangelis; ibi virtutes audiunt, quando, et ubi, et qualia proferant signa. Ibi denique universi, sive sint potestates, sive principatus, sive dominationes, discunt profecto quid ex officio debeant, quid pro dignitate praesumant, et, quod praecipue cautum est omnibus, accepta potestate ad propriam voluntatem seu gloriam non abuti.

5. Illa tamen coeli agmina, quae cherubin nuncupantur, si eis sui vocabuli servetur interpretatio, arbitror nihil habere quod ab ipsis, aut per ipsos accipiant: cum de ipso fonte ad plenum haurire liceat, ipso ea per se Domino Jesu dignanter introducente in omnem plenitudinem veritatis, thesauros 0865B sapientiae scientiaeque, qui in eo omnes absconditi sunt, largissime revelante. Sed nec ea quae appellata sunt seraphin, quippe quae ipsa charitas Deus in se adeo traxit et absorbuit, atque in eumdem rapuit sanctae affectionis ardorem, ut unus cum Deo esse spiritus videantur; instar profecto ignis, qui aerem, quem inflammat, dum suum ei totum calorem imprimit, induitque colorem, non ignitum, sed ignem fecisse cernitur. Amant itaque praecipue contemplari in Deo illi quidem spiritus scientiam cujus non est numerus; hi vero charitatem, quae nequaquam excidit. Unde et nomina ista sortiti sunt ex eo quique, in quo praeeminere videntur: nam cherubin quidem plenitudo scientiae; seraphin vero incendentia vel incensa dicuntur.

0865C 1325 6. Diligitur ergo ab angelis Deus ob judiciorum suorum summam aequitatem; ab archangelis, ob consiliorum summam moderationem; porro a virtutibus, ob benignissimam exhibitionem miraculorum, per quae incredulos dignantissime trahit ad fidem; a potestatibus vero, ob illam justissimae potentiae vim, qua solet a piis malignantium propulsare et arcere crudelitatem; verum a principatibus, ob aeternam et originalem illam virtutem, qua dat esse et essendi principium omni creaturae superiori et inferiori, spirituali et corporali, attingens a fine usque ad finem fortiter; a dominationibus quoque, ob placidissimam voluntatem, qua 0865D licet ubique dominetur in fortitudine brachii sui, virtute tamen potentiori pro sua ingenita lenitate et imperturbabili tranquillitate disponit omnia suaviter. Diligitur et a thronis ob benevolentiam magistrae sapientiae sine invidia sese communicantis, et unctionem, quae gratis docet de omnibus. Caeterum a cherubin propterea diligitur, quia Deus scientiarum dominus est; et sciens quid cuique opus sit ad salutem, discrete provideque dona sua digne poscentibus, prout novit expedire, distribuit; a seraphin quoque, quia charitas est, et nihil odit eorum quae fecit, et vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

7. Hi ergo omnes, prout capiunt, diligunt. Sed enim adolescentulae, quoniam minus sapiunt, minus 0866A et capiunt, nec omnino sufficiunt ad tam sublimia: parvulae quippe in Christo sunt, lacte et oleo nutriendae. Ergo ex uberibus sponsae opus sumere habent unde diligant. Habet oleum effusum sponsa, ad cujus illae excitantur odorem, gustare et sentire quam suavis est Dominus. Cumque amore flagrantes persenserit, convertens se ad sponsum: Oleum, ait, effusum nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te nimis? Quid est nimis? Valde, vehementer, ardenter. Vel certe magis ex obliquo vos, qui nuper venistis, tangit spiritualis sermo; vestram illam, quam et nos frequenter reprimere conati sumus, minus discretam vehementiam, imo intemperantiam prorsus nimium obstinatam redarguens. Non vultis esse communi contenti vita. Non sufficit vobis regulare 0866B jejunium, non solemnes vigiliae, non imposita disciplina, non mensura, quam vobis partimur in vestimentis et alimentis; privata praefertis communibus. Qui vestri curam semel nobis credidistis, quid rursum de vobis vos intromittitis? Nam illam, qua toties Deum, conscientiis vestris testibus, offendistis, propriam scilicet voluntatem vestram, ecce nunc iterum magistram habetis, non me. Illa vos naturae docet non parcere, rationi non acquiescere, non obtemperare seniorum consilio vel exemplo, non obedire nobis. An ignoratis quia melior est obedientia quam victimae? (I Reg. XV, 22,) Non legistis in Regula vestra, quod quidquid sine voluntate vel consensu patris spiritualis fit, vanae gloriae deputabitur, non mercedi? (Regul. S. Benedicti, cap. 49.) 0866C Non legistis in Evangelio, quam formam obediendi puer Jesus pueris sanctis tradiderit? Nam, cum remansisset in Jerusalem, et dixisset in his quae Patris sui erant oportere se esse, non acquiescentibus parentibus ejus, sequi illos in Nazareth non despexit, Magister discipulos, Deus homines, Verbum et Sapientia fabrum et feminam. Quid? Etiam addit sacra historia: Et erat, inquit, subditus illis (Luc. II, 43-51). Quousque vos sapientes estis in oculis vestris? Deus se mortalibus credit et subdit; et vos in viis vestris adhuc ambulatis? Bonum receperatis spiritum; sed non bene utimini eo. Vereor ne alium pro isto recipiatis, qui sub specie boni supplantet vos: et qui spiritu coepistis, carne consummemini. An 0866D nescitis quia angelus Satanae multoties transfigurat se in angelum lucis? (II Cor. XI, 14.) Sapientia est Deus, et vult se amari non solum dulciter, sed et sapienter. Unde Apostolus: Rationabile, inquit, obsequium vestrum (Rom. XII, 1). Alioquin facillime zelo tuo spiritus illudet erroris, si scientiam negligas; nec habet callidus hostis machinamentum 1326 efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si efficere possit, ut in ea incaute, et non cum ratione ambuletur. Quamobrem ego cogito modos quosdam tradere vobis, quos operae pretium est Deum diligentibus observare. Sed quia hic sermo finem desiderat, cras eos, si Deus vitam mihi et otium, quod nunc habemus ad disserendum, servaverit, explicare conabor. Tunc enim recreatis nocturna 0867A quiete sensibus, et, quod est praecipuum; oratione praemissa alacriores, ut justum est, ad sermonem de dilectione conveniemus, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XX. De triplici modo dilectionis, qua Deum diligimus.

1. Ut a Magistri verbis sermo exordium sumat: Qui non amat Dominum Jesum, anathemata sit (I Cor. XVI, 22). Valde omnino mihi amandus est, per quem sum, vivo et sapio. Si ingratus sum; et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est. Denique quid est homo, nisi 0867B quia tu innotuisti ei? (Psal. CXLIII, 3.) Propter temetipsum, Deus, fecisti omnia; et qui esse vult sibi et non tibi, nihil esse incipit inter omnia: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est, inquit, omnis homo (Eccle. XII, 13). Ergo si hoc est omnis homo, absque hoc nihil omnis homo. Inclina tibi, Deus, modicum id quod me dignatus est esse; atque de mea misera vita suscipe, obsecro, residuum annorum meorum; pro his vero, quos vivendo perdidi, quia perdite vixi, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicias. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et praeterierunt sine fructu. Impossibile est ut revocem; placeat ut recogitem tibi eos in amaritudine animae meae. Jam de sapientia, ante te est omne desiderium meum, et propositum cordis mei; 0867C si qua esset in me, servarem ad te. Sed, Deus, tu scis insipientiam meam; nisi quod hoc ipsum fortasse sapere est, quod et ego agnosco eam, et quidem ex munere tuo. Auge illud mihi, minime quidem ingrato pro munusculo; sed sollicito pro eo quod deest. Pro his ergo ita sum amans te, quantum possum.

2. Sed est quod me plus movet, plus urget, plus accendit. Super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus nostrae redemptionis. Hoc omnino amorem nostrum facile vindicat totum sibi. Hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, et afficit vehementius. Multum 0867D quippe laboravit in eo Salvator, nec in omni mundi fabrica tantum fatigationis auctor assumpsit. Illa denique dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). At vero hic et in dictis suis sustinuit contradictores, et in factis observatores, et in tormentis illusores, et in morte exprobratores. Ecce quomodo dilexit. Adde quod hanc ipsam dilectionem non reddidit, sed addidit. Nam quis prior dedit ei, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35.) Sed ut sanctus Joannes evangelista ait: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Denique dilexit etiam non existentes; sed adjicit et resistentes diligere, juxta Pauli testimonium dicentis: Quoniam cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem Filii ejus (Rom. 0868A V, 10). Alioquin si non dilexisset inimicos, nondum possedisset amicos, sicut necdum quos sic diligeret essent, si non dilexisset qui nondum essent.

3. Dilexit autem dulciter, sapienter, fortiter. Dulce nempe dixerim, quod carnem induit; cautum, quod culpam cavit; forte, quod mortem sustinuit. Nam quos sane in carne visitavit, carnaliter tamen nequaquam amavit, sed in prudentia spiritus. Spiritus quippe ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20), aemulans nos Dei aemulatione, non hominis, et certe saniori, quam primus Adam Evam suam. Itaque quos in carne quaesivit, dilexit in spiritu, redemit in 1327 virtute. Plenum prorsus omni suavitatis dulcedine, videre hominem hominis Conditorem. At dum naturam prudenter selegit a 0868B culpa, etiam potenter mortem propulit a natura. In carnis assumptione condescendit mihi, in culpae vitatione consuluit sibi, in mortis susceptione satisfecit patri; amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis. Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit, possit. Quem quaesivit, hunc et vocavit per gratiam suam; nunquid venientem ejiciet foras? Sed nec vim, nec fraudem metuo profecto ullam, quod me videlicet de manu ejus possit eruere; qui et vincentem omnia vicit mortem, et seductorem universitatis serpentem, arte utique sanctiore delusit; isto prudentior, illa potentior. Carnis quidem assumit veritatem, sed peccati similitudinem; dulcem prorsus in illa exhibens consolationem infirmo, et in hac prudenter abscondens laqueum deceptionis 0868C diabolo. Porro ut Patri nos reconciliet, mortem fortiter subit et subigit, fundens pretium nostrae redemptionis sanguinem suum. Ergo nisi amasset dulciter, non me in carcere requisisset illa majestas; sed junxit affectioni sapientiam, qua tyrannum deciperet; junxit et patientiam, qua placaret offensum Deum Patrem. Hi sunt modi, quos vobis promiseram; sed praemisi eos in Christo, ut commendabiliores haberetis.

4. Disce, o Christiane, a Christo, quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter, ne illecti; prudenter, ne decepti; fortiter, ne oppressi ab amore Domini avertamur. Ne mundi gloria seu carnis voluptatibus 0868D abducaris, dulcescat tibi prae his sapientia Christus; ne seducaris spiritu mendacii et erroris, lucescat tibi veritas Christus; ne adversitatibus fatigeris, confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet charitas, informet scientia, firmet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit invictus. Nec teporem habeat, nec careat discretione, nec timidus sit. Et vide ne forte tria ista tibi et in lege tradita fuerint, dicente Deo: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5). Mihi videtur (si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit) amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinere affectionis; animae vero amor ad industriam seu judicium rationis; virtutis autem dilectio 0869A ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro ejus amore pertimescas, sicut scriptum est in consequentibus: Quoniam fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. VIII, 6). Sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Jesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras; et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit. Sed sit nihilominus intellectui praevia lux et dux rationi, non solum ob cavendas haereticae fraudis decipulas, et fidei puritatem ab eorum versutiis custodiendam, verum et cautus quoque sis nimiam et indiscretam vehementiam in tua conversatione 0869B [alias, conversione] vitare. Sit etiam fortis et constans amor tuus, nec cedens terroribus, nec succumbens laboribus. Ergo amemus affectuose, circumspecte et valide, scientes amorem cordis, quem affectuosum dicimus, absque eo qui dicitur animae, dulcem quidem, sed seducibilem; istum vero absque illo qui virtutis est, rationabilem esse, sed fragilem.

5. Et vide in manifestis exemplis hoc ita esse ut dicimus. Cum aegre ferrent discipuli quod de ascensuri Magistri discessu ab eodem ipso audierant, audierunt: Si diligeritis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem (Joan. XIV, 28). Quid ergo? non diligebant de cujus discessione dolebant? Sed diligebant quodam modo, et non diligebant. Diligebant dulciter, sed minus prudenter; diligebant carnaliter, 0869C sed non rationabiliter; denique diligebant toto corde, non autem 1328 tota anima. Dilectio eorum contra salutem eorum; unde et aiebat: Expedit vobis ut ego vadam (Joan. XVI, 7), culpans consilium, non affectum. Loquenti item de morte sua futura, obviare sibi conantem Petrum, qui eum tenere diligebat, cum ita, ut meministis, increpando repressit, quid in eo aliud quam imprudentiam reprehendit? Postremo quid est: Non sapis quae Dei sunt (Marc. VIII, 32, 33), nisi: Non sapienter diligis, humanum sequens affectum, contra divinum consilium? Et vocavit Satanam, eo quod saluti, etsi nesciens, adversaretur, qui Salvatorem mori prohiberet. Unde et correctus, repetentem postmodum triste verbum 0869D minime jam mori vetuit, sed se commoriturum esse promisit. Non autem implevit, quia necdum ad tertium pervenerat gradum, in quo virtute tota diligitur. Erat tota anima doctus diligere, sed adhuc infirmus; bene instructus, sed parum adjutus; non ignarus mysterii, sed martyrii pavidus. Non plane illa fortis ut mors dilectio tunc fuit, quae morti succubuit; fuit autem postea, cum ex promissione Jesu Christi indutus virtute ex alto, tanta tandem coepit virtute diligere, ut in concilio prohibitus praedicare nomen sanctum, constanter prohibentibus responderet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Tunc demum tota virtute dilexit, cum nec vitae suae pepercit pro dilectione. Majorem siquidem charitatem nemo habet, quam si animam 0870A suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13): quam etsi minime tunc posuit, jam tamen exposuit. Ergo non abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.

6. Et nota amorem cordis quodam modo esse carnalem, quod magis erga carnem Christi, et quae in carne Christus gessit vel jussit, cor humanum afficiat. Hoc repletus amore, facile ad omnem de hujusmodi sermonem compungitur. Nihil audit libentius, nihil legit studiosius, nihil frequentius recolit, nihil suavius meditatur. Inde holocausta orationum, tanquam ex adipe vituli saginati impinguat. Astat oranti Hominis Dei sacra imago, aut nascentis, aut lactentis, aut docentis, aut morientis, 0870B aut resurgentis, aut ascendentis; et quidquid tale occurrerit, vel stringat necesse est animum in amorem virtutum vel carnis exturbet vitia, fuget illecebras, desideria sedet. Ego hanc arbitror praecipuam invisibili Deo fuisse causam, quod voluit in carne videri, et cum hominibus homo conversari, ut carnalium videlicet, qui nisi carnaliter amari non poterant, cunctas primo ad suae carnis salutarem amorem affectiones retraheret, atque ita gradatim ad amorem perduceret spiritualem. Nonne denique in hoc gradu adhuc stabant qui aiebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? (Matth. XIX, 27.) Solo profecto corporalis praesentiae amore reliquerant omnia, adeo ut salutaris futurae passionis et mortis ne audire quidem verbum aequanimiter sustinerent, 0870C sed nec gloriam ascendentis postmodum nisi cum gravi moerore suspicere [alias, suscipere]. Hoc enim est quod eis dicebat: Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. XVI, 6). Itaque in sola interim gratia praesentis suae carnis eos ab amore omnis carnis suspenderat.

7. Monstrabat autem postea eis altiorem amoris gradum, cum diceret: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Puto, hunc ascenderat jam qui dicebat: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Fortassis et nihilominus propheta in hoc ipso stabat, cum diceret: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Nam quod subjungit: 0870D Sub umbra ejus vivemus inter gentes (Thren. IV, 20), mihi videtur ex persona incipientium addidisse, ut quiescant saltem in umbra, qui solis ferre ardorem minus validos se sentiunt; et carnis dulcedine nutriantur, dum necdum valent ea percipere quae sunt Spiritus Dei. Umbram siquidem Christi, carnem reor esse ipsius, de qua obumbratum est et Mariae (Luc. I, 35), ut ejus objectu fervor splendorque Spiritus illi temperaretur. In carnis 1329 ergo devotione interim consoletur, qui vivificantem Spiritum necdum habet, eo duntaxat modo, quo habent illi qui aiunt: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; et item: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Nam alias quidem nequaquam sine Spiritu sancto vel in 0871A carne diligitur Christus, etsi non in illa plenitudine. Cujus tamen mensura devotionis haec est, ut totum cor illa suavitas occupet, totum sibi ab amore universae carnis ac carnalis illecebrae vindicet. Hoc quippe toto corde diligere est. Alioquin si carnis meae quamlibet consanguinitatem vel voluptatem forte praefero carni Domini mei, per quod me videlicet minus ea implere contingat, quae in carne manens verbo et exemplo me docuit; nonne liquido constat, quod toto nequaquam diligo corde, cum id divisum habens, partem impendere videar carni ejus, partem intorquere ad propriam? Denique ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Ergo, ut breviter 0871B dicam, toto corde diligere, est omne quod blanditur de carne propria vel aliena, sacrosanctae carnis ejus amori postponere. In quo et mundi aeque gloriam comprehendo, quia gloria mundi gloria est carnis, et qui ea delectantur, carnales esse non dubium est.

8. Licet vero donum, et magnum donum Spiritus sit istiusmodi erga carnem Christi devotio; carnalem tamen dixerim hunc amorem, illius utique amoris respectu, quo non tam Verbum caro jam sapit, quam Verbum sapientia, Verbum justitia, Verbum veritas, Verbum sanctitas, pietas, virtus; et si quid aliud quod sit, hujusmodi dici potest. Et haec nempe omnia Christus, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). 0871C An tibi aeque et uno modo affecti videntur, is quidem qui Christo passo pie compatitur, compungitur, et movetur facile ad memoriam honorum quae pertulit, atque istius devotionis suavitate pascitur, et confortatur ad quaeque salubria, honesta, pia: itemque ille, qui justitiae zelo semper est accensus, qui veritatem ubique zelat, qui sapientiae fervet studiis; cui amica sanctitas vitae, et morum disciplina; cujus mores erubescunt jactantiam, abhorrent detractionem, invidiam nesciunt, superbiam detestantur, omnem humanam gloriam non solum fugiunt, sed et fastidiunt et contemnunt; omnem in se carnis et cordis impuritatem vehementissime abominantur et persequuntur; omne denique tanquam 0871D naturaliter et malum respuunt, et quod bonum est amplectuntur? Nonne si compares utriusque affectiones, constat quodam modo illum superiorem, respectu quidem hujus, amare quasi carnaliter?

9. Bonus tamen amor iste carnalis, per quem vita carnalis excluditur, contemnitur et vincitur mundus. Proficitur autem in eo, cum fit et rationalis; perficitur, cum efficitur etiam spiritualis. Porro rationalis tunc est, cum in omnibus quae oportet de Christo sentiri, fidei ratio ita firma tenetur, ut ab 0872A ecclesiastici sensus puritate nulla veri similitudinem, nulla haeretica seu diabolica circumventione aliquatenus devietur. Itemque cum in propria conversatione illa cautela servatur, ut discretionis meta nulla superstitione vel levitate, vel spiritus quasi ferventioris vehementia excedatur. Et hoc esse tota anima Deum diligere jam supra diximus. Quod si etiam adjuvantis Spiritus vigor tantus accedat, ut nulla vilaborum vel tormentorum, sed nec mortis metu justitia unquam deseratur; in hoc etiam tota virtute diligitur, et est amor spiritualis. Quod nimirum nomen huic specialiter amori congruere puto, ob praerogativam utique plenitudinis spiritus, qua praecellit. Et haec sufficiant pro eo quod sponsa dicit: Propterea 1330 adolescentulae dilexerunt te nimis (Cantic. I, 0872B 2). In his quae sequuntur, dignetur nobis aperire thesauros misericordiae suae ipse custos eorum Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXI. Qualiter sponsa, id est Ecclesia, trahi se optat post sponsum, id est Christum.

1. Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cant., 3). Quid? sponsane ergo necesse habet trahi, et hoc post sponsum? Quasi vero invita eum, et non libens sequatur. Sed non omnis qui trahitur, invitus trahitur. Nec enim infirmum aut debilem, eum videlicet qui per se ire non valet, trahi ad balneum, seu ad prandium piget, 0872C etsi reum pigeat trahi ad judicium, vel ad poenam. Denique trahi vult quae et hoc rogat: non autem rogaret, si sequi per se ipsam dilectum, prout vellet, valeret. Utquid vero non valet? an infirmam fateamur et sponsam? Si una quaevis ex adolescentulis infirmam se diceret, et peteret trahi, nequaquam miraremur. At vero de sponsa, quae trahere et alios, utpote fortis et perfecta, posse sufficere videbatur: cui non durum sonet, quod et ipsa trahi, tanquam infirma vel debilis, necesse habeat? De quanam anima jam confidimus quod valida sit et sana, si illam infirmam dici consenserimus, quae pro sui singulari perfectione et excellentiori virtute sponsa Domini nominatur? An Ecclesia forte id 0872D dixerit, cum intueretur dilectum ascendentem, gestiens eum sequi, atque assumi cum ipso in gloria? Quanquam et quantaevis perfectionis anima, quamdiu quidem gemit sub corpore mortis hujus, et hujus saeculi nequam retinetur inclusa carcere, vincta necessitatibus, torta sceleribus, lentius segniusque assurgat necesse est ad contemplanda sublimia, nec omnino liberum habet sequi sponsum quocunque ierit. Hinc lacrymosa vox illa gementis: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Hinc supplex illa precatio: Educ 0873A de carcere animam meam (Psal. CXLI, 8). Dicat proinde, dicat cum gemitu etiam sponsa: Trahe me post te; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). An hoc dicat cupiens dissolvi et esse cum Christo, praesertim dum videat eas, propter quas manere ipsam in carne necessarium videbatur (Philipp. I, 23, 24), bene proficientes amare jam sponsum, et stare in tuto charitatis? Siquidem hoc praemiserat: Propterea, inquiens, adolescentulae dilixerunt te. Nunc ergo quasi dicat, Ecce adolescentulae amant te, et amando firmiter inhaerent tibi, meque minime jam opus habent, nulla mihi causa in hac vita ulterius commorandi; idcirco ait, Trahe me post te.

0873B 2. Hoc sentirem, si dixisset, Trahe me ad te. Nunc vero quia dicit, post te, magis illud mihi postulare videtur, ut conversationis ejus valeat vestigia sequi, ut possit aemulari virtutem, et normam tenere vitae, et morum queat apprehendere disciplinam. In his quippe maxime opus est adjutorio, quo valeat abnegare semetipsam, et tollere crucem suam, et sic sequi Christum. Hic prorsus trahi necesse habet sponsa, nec sane trahi ab alio quam ab eo ipso qui ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Scio, inquit, me nequaquam posse pervenire ad te, nisi gradiendo post te; sed neque hoc quidem, nisi adjutam abs te: ideoque precor ut trahas me post te. Beatus siquidem cujus est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum 0873C (Psal. LXXXIII, 6), perventurus quandoque ad te in montibus gaudiorum. Quam pauci post te, o Domine Jesu, ire volunt! cum tamen ad te pervenire nemo sit qui nolit, hoc scientibus cunctis, quia delectationes 1331 in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Et propterea volunt omnes te frui, at non ita et imitari; conregnare cupiunt, sed non compati. Ex his erat ille qui dicebat: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Optabat sibi extrema justorum, sed non ita et principia. Mortem spiritualium optant sibi etiam carnales, quorum tamen vitam abhorrent, scientes pretiosam mortem esse sanctorum: quoniam cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3); et quia beati mortui qui 0873D in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13): cum e contrario, juxta prophetae sententiam, Mors peccatorum pessima sit (Psal. XXXIII, 22). Non curant quaerere, quem tamen desiderant invenire; cupientes consequi, sed non et sequi. Non sic illi quibus aiebat: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28). Beati qui digni habiti sunt testimonio tuo, benigne Jesu! Ipsi revera ibant post te, et pedibus et affectibus. Notas eis fecisti vias vitae, vocans eos post te, quia via et vita es, et dicis, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19); item: Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, 0874A illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Dicebant ergo gloriantes: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27).

3. Sic itaque et dilecta tua, relictis omnibus propter te, concupiscit semper ire post te, semper tuis inhaerere vestigiis, ac sequi te quocunque ieris: sciens quoniam viae tuae viae pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae; et quia qui sequitur te, non ambulat in tenebris. Precatur autem se trahi, quoniam justitia tua sicut montes Dei, nec sufficit ad illam suis viribus. Precatur se trahi, ut assolet; quia nemo venit ad te, nisi Pater tuus traxerit eum (Joan. VI, 44). Porro quos Pater trahit, trahis et tu. Opera quippe quae Pater facit, haec et Filius similiter facit. Sed familiarius a Filio postulat trahi, tanquam a 0874B sponso proprio, quem Pater misit obviam ei ducem ac praeceptorem, qui sibi praeiret in via morum, et praepararet iter virtutum, et erudiret eam sicut semetipsum, et viam prudentiae doceret, et traderet ei legem vitae et disciplinae; et sic merito ipse concupisceret decorem ejus.

4. Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Propterea opus habeo trahi, quoniam refriguit paulisper in nobis ignis amoris tui; nec valemus a facie frigoris hujus currere modo, sicut heri et nudiustertius. Curremus autem postea, cum reddideris laetitiam salutaris tui, cum redierit melior temperies gratiae, cum Sol justitiae iterum incaluerit, et pertransierit tentationis nubes, quae hunc operire ad horam cernitur, atque ad lenem flatum aurae blandioris 0874C solito coeperint unguenta liquescere, et aromata fluere, et dare odorem suum. Tunc curremus, in odore illo curremus. Spirantibus, inquam, unguentis curremus, quoniam abscedet torpor qui nunc est, et revertetur devotio, et jam non erit opus nobis ut trahamur, quippe odore excitatis, ut sponte curramus. Nunc vero interim trahe me post te. Videsne illum qui in spiritu ambulat, nequaquam permanere in uno statu, nec eadem semper facilitate proficere, et quod non sit in homine via ejus; sed quemadmodum ei spiritus moderator, prout vult, dispensat, nunc segnius, nunc alacrius quae retro sunt oblivisci, et ad anteriora sese extendere? Puto quod, hoc ipsum si attenditis, vestra vobis experientia intus respondet quod ego foris loquor.

0874D 5. Ergo cum te torpore, acedia, vel taedio affici sentis, noli propterea diffidere aut desistere a studio spirituali; sed juvantis require manum, trahi te obsecrans sponsae exemplo, donec denuo suscitante gratia factus promptior alacriorque, curras, et dicas: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32). Sic autem, quandiu adest gratia, delectare in ea, ut non te existimes donum Dei jure haereditario possidere, ita videlicet securus de eo, quasi nunquam perdere possis: ne subito, cum forte retraxerit manum, et subtraxerit donum, tu animo concidas, et tristior 0875A 1332 quam oportet fias. Denique ne dixeris in abundantia tua, Non movebor in aeternum; ne etiam illud quod sequitur, dicere cum gemitu quidem cogaris: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Curabis potius, si sapis, pro consilio Sapientis, in die malorum non immemor esse bonorum, atque in die bonorum non immemor esse malorum (Eccli. XI, 27).

6. Ergo in die virtutis tuae noli esse securus, sed clama ad Deum cum Propheta, et dic: Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX, 9). Porro in tempore tentationis consolare, et dic cum sponsa: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Sic te non deseret spes in tempore malo, nec in bono providentia deerit, erisque inter adversa 0875B et prospera mutabilium temporum tenens quamdam aeternitatis imaginem, utique hanc inviolabilem et inconcussam constantis animi aequalitatem, benedicens Dominum in omni tempore, proindeque vindicans tibi etiam in hujus nutabundi saeculi dubiis eventibus, certisque defectibus, perennis quodammodo incommutabilitatis statum, dum te coeperis renovare et reformare in insigne illud antiquum similitudinis aeterni Dei, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Quippe sicut ipse est, ita et tu eris in hoc mundo, nec in adversis timidus, nec in prosperis dissolutus. In hoc, inquam, nobilis creatura facta ad imaginem et similitudinem ejus qui se fecit, antiqui honoris dignitatem receptare, jam jamque et recuperare se 0875C indicat, cum sibi indignum ducit huic labenti saeculo conformari, reformari magis satagens, juxta Pauli doctrinam, in novitate sui sensus (Rom. XII, 2), in eam similitudinem in qua se conditam novit; ac per hoc etiam cogens, ut dignum est, saeculum istud, quod propter se factum fuit, versa vice mirum in modum conformari sibi, dum omnia ei cooperari in bonum incipiunt, tanquam in propria et naturali forma, abjecta degeneri specie recognoscentia Dominum suum, cui ad serviendum creata fuere.

7. Unde arbitror illum sermonem, quem dixit de se Unigenitus, videlicet si exaltaretur a terra, omnia traheret ad se ipsum; cunctis quoque ejus fratribus 0875D posse esse communem, his utique quos Pater praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et ego igitur si exaltatus fuero a terra, audacter dico, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Nec enim temerarie usurpo mihi, fratres mei, vocem, cujus me induo similitudinem. Quod si ita est, non putent divites hujus saeculi, fratres Christi sola possidere coelestia, quia audiunt dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Non eos, inquam, aestiment sola coelestia possidere, qui ea sola audiunt in promissione. Possident et terrena, et quidem tanquam nihil habentes, sed omnia possidentes: non mendicantes, ut miseri, sed ut domini possidentes, eo pro certo magis domini, 0876A quo minus cupidi. Denique fideli homini totus mundus divitiarum est. Totus plane: quia tam adversa, quam prospera ipsius, aeque omnia serviunt ei, et cooperantur in bonum.

8. Ergo avarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat, iste contemnendo servat. Quaere a quovis corum qui insatiabili corde lucris temporalibus inhiant, quidnam de his sentiat, qui sua vendentes et dantes pauperibus, regna coelorum pro terrena mercantur substantia, sapienter agant necne? Procul dubio respondebit: Sapienter. Quaere item cur quod approbat, ipse non facit? Non possum, inquiet. Quare? Profecto quia domina avaritia non permittit; quia liber non est; quia non sunt sua quae possidere 0876B videtur; sed nec ipse sui juris. Si vere tua sunt, expende ad lucra, et pro terrenis coelestia commutato. Si non vales, fatere te pecuniae tuae non dominum esse, sed servum; custodem, non possessorem. Denique et conformaris crumenae tuae, tanquam servus dominae suae, dum, quomodo 1333 ille illi necessario et congaudet gaudenti, et dolenti condolet, tu quoque cum crescente tuo marsupio crescis pariter animo, et cum decrescente decrescis. Nam et contraheris tristitia, cum illud exinanitur; et laetitia solveris, aut certe inflaris superbia, cum impletur. Hoc ille. Nos vero sponsae curemus aemulari libertatem atque constantiam, quae sicut bene instructa in omnibus, et erudita corde in sapientia, scit et abundare, scit et penuriam pati. Cum se rogat trahi, ostendit 0876C quid desit sibi, non pecuniae, sed virtutis. Rursum cum se nihilominus de spe rediturae gratiae consolatur; etsi deficere, non tamen diffidere se probat.

9. Dicit ergo: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Et quid mirum si indiget trahi, quae post gigantem currit, quae comprehendere nititur eum qui salit in montibus, transilit colles? Velociter, ait, currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Non valet ex aequo currere, non potest pari cum illo celeritate contendere, qui exsultat ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); non potest suis viribus et propterea rogat se trahi. Fessa sum, inquit, deficio, noli me deserere, sed trahe me post te, ne incipiam vagari post amatores alios, ne curram quasi in incertum. Trahe me post te; quia satius mihi est 0876D ut me trahas, ut scilicet vim qualemcunque mihi, aut terrendo minis, aut exercendo flagellis inferas, quam parcens in meo me torpore male securam derelinquas. Trahe quodam modo invitam, ut facias voluntariam; trahe torpentem, ut reddas currentem. Erit quando non indigebo tractore, quoniam voluntarie et cum omni alacritate curremus. Non curram ego sola, etsi solam me trahi petierim: current et adolescentulae mecum. Curremus pariter, curremus simul; ego odore unguentorum tuorum, illae meo excitatae exemplo atque hortatu: ac per hoc omnes in odore unguentorum tuorum curremus. Habet sponsa imitatores sui. sicut et ipsa est Christi, Et ideo non ait singulariter, Curram; sed curremus.

0877A 10. Sed oritur quaestio, cur similiter, cum se petiit trahi, etiam adolescentulas non adjunxit, ut non, Trahe me; sed: Trahe nos diceret. Quid enim? fortene sponsa indiget trahi, et adolescentulae non indigent? O pulchra, o felix, o beata! edissere nobis hujus distinctionis rationem. Trahe me, ais. Quare, me; et non, Nos? An hoc bonum invides nobis? Absit! Neque enim protinus dixisses adolescentulas tecum esse cursuras, si sola post sponsum ire voluisses. Cur ergo pluraliter mox subjunctuza curremus, trahi te singulariter postulasti? Charitas, inquit, ita postulabat. Disce per hoc verbum a me in spirituali exercitio duplex auxilium desuper sperare: correptionem, et consolationem. Altera foris exercet, altera visitat intus. Illa reprimit 0877B insolentiam, ista in fiduciam erigit; illa operatur humilitatem, ista pusillanimitatem consolatur; illa cautos, ista devotos facit. Timorem Domini docet illa; ista ipsum timorem infuso temperat gaudio salutari, sicut scriptum est: Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11); item: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).

11. Trahimur, cum tentationibus et tribulationibus exercemur; currimus, cum, internis consolationibus et inspirationibus visitati, tanquam in suaveolentibus unguentis respiramus. Ergo quod austerum et durum videtur, retineo mihi, tanquam forti, tanquam sanae, tanquam perfectae, et dico singulariter, Trahe me. Quod suave et dulce, tibi tanquam infirmo 0877C communico, et dico, Curremus. Novi ego adolescentulas delicatas et teneras esse, et minus idoneas sufferre tentationes: et propterea mecum volo ut currant, sed non ut mecum trahantur; volo habere socias consolationis, non autem et laboris. Quare? Quoniam infirmae sunt, et vereor ne deficiant, ne succumbant. Me, inquit, o sponse, corripe, me exerce, me tenta, me trahe post te; quoniam ego in flagella parata sum, et potens ad sustinendum. Caeterum simul curremus: sola trahar, sed simul curremus. 1334 Curremus, curremus, sed in odore unguentorum tuorum non nostrorum fiducia meritorum: nec in magnitudine virium nostrarum currere nos confidimus, sed in multitudine miserationum tuarum. Nam et 0877D si quando cucurrimus ac voluntariae fuimus, non fuit volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Revertatur miseratio, et curremus. Tu quidem in virtute tua, tanquam gigas et potens, curris: nos, nisi unguenta tua spiraverint, non curremus. Tu, quem Pater unxit oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8), curris in ipsa unctione; nos in illius odore curremus: tu in plenitudine, nos in odore. Tempus esset ut persolverem quod de unguentis sponsi longe supra promisisse me memini, si non hujus sermonis longitudo vetaret. Differo ergo: nam et materiae dignitas arctari molesta brevitate non patitur. Rogate Dominum unctionis, ut voluntaria oris mei beneplacita facere dignetur ad insinuandam vestris desideriis memoriam abundantiae suavitatis suae, 0878A quae est in sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro. Amen.

SERMO XXII. De quatuor unguentis sponsi; et totidem virtutibus cardinalibus.

1. Si ita pretiosa, ita magnifica sponsae unguenta inventa sunt, quemadmodum cum tractarentur audistis; sponsi qualia sunt? Et si digne ea nos, prout sunt, non sufficimus explicare; haud dubium tamen quin excellentior horum virtus et gratia efficacior sit, quorum solus non solum adolescentulas, sed ipsam quoque sponsam odor excitat ad currendum. Si enim advertis, nil tale de propriis unguentis ausa est polliceri. Et quidem illa optima esse gloriatur; sed non dicit tamen, quia in eis cucurrisset, aut curreret; 0878B quod in istorum solo odore promittit. Quid, si ipsam unctionem in se effusam sentiret, cujus ita tenui exhilarata fragrantia permovetur ut currat? Mirum si non et volaret. Sed dicit aliquis: Desine jam commendare; satis, cum ea coeperis assignare, apparebit quid sint. Non. Minime ego istud polliceor. Sane an vel ipsa sint quae animo suggeruntur dicenda, crede mihi, adhuc nescire me fateor. Existimo enim sponsum varias aromatum atque unguentorum habere species, et non paucas: et alias quidem esse in quibus singulariter oblectatur sponsa, tanquam propinquior ac familiarior; alias vero quae usque ad adolescentulas perveniunt; alias quae pertingunt etiam ad longe positos et extraneos, ut non sit qui se abscondat a calore ejus. Sed licet suavis 0878C Dominus universis, maxime tamen domesticis; et quanto quis ei familiarius pro vitae meritis ac mentis puritate appropiat, tanto eum arbitror recentiorum aromatum et unctionis suavioris sentire fragrantiam.

2. Porro in hujusmodi non capit intelligentia, nisi quantum experientia attingit. Ego vero haud temere mihi arrogarim sponsae praerogativam. Novit sponsus quibus deliciis spiritus foveat dilectam, quibus singulariter refocillet sensus ejus inspirationibus, et mulceat odoramentis. Sit tibi fons proprius, in quo ei non communicet alienus, nec indignus bibat ex eo; est quippe hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Caeterum derivantur aquae inde in plateas. Eas me habere ad manum fateor, dum tamen nemo 0878D mihi molestus sit aut ingratus, si de publico haurio et propino. Nam ut paulisper ministerium meum in hac parte commendem, nonnullius profecto fatigationis est atque laboris, quotidie scilicet exire, et haurire etiam de manifestis rivulis Scripturarum, et ex eis singulorum necessitatibus inservire, ut absque suo labore quisque vestrum praesto habeat aquas spirituales ad omne opus; verbi gratia, ad lavandum, ad potandum, ad cibos coquendos. Est nimirum aqua sapientiae salutaris sermo divinus, non modo potans, sed et lavans, dicente Domino: Et vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Sed et crudos carnis cogitatus igne 1335 Spiritus sancti accendente coquit divinum eloquium, ac vertit in sensus spirituales et 0879A cibos mentis, ita ut dicas: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4).

3. Qui mente sane puriori per se ipsos apprehendere sublimiora sufficiunt, quam per nos proferantur, non solum non prohibeo, sed et multum congratulor, dum et ipsi nos patiantur simpliciora simplicioribus ministrare. Quis dabit mihi ut omnes prophetent? Utinam mihi necesse non esset in his occupari! Utinam aut alteri cura incumberet ista, aut certe, quod mallem, nemo in vobis esset qui ea indigeret, essentque omnes docibiles Dei, et ego possem vacare et videre quoniam sponsus est Deus! Nunc vero quem minime interim, non dico intueri, sed ne inquirere quidem licet (quod sine lacrymis 0879B non loquor), regem in decore suo sedentem super cherubin, sedentem super solium excelsum et elevatum, in ea forma, qua aequalis Patri in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus est, in qua et semper desiderant angeli eum prospicere, Deum apud Deum: ipsum saltem hominem homo hominibus loquor secundum eam formam, in qua, ut se manifestum nimia sua dignatione et dilectione praeberet, minoratus ab angelis in sole posuit tabernaculum suum et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Suavem magis quam sublimem, et unctum, non altum loquor, qualem denique Spiritus Domini unxit, et misit evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, praedicare captivis indulgentiam, et clausis apertionem, praedicare 0879C annum placabilem Domino (Psal. LXI, 1, 2).

4. Salvo igitur cuique, quod forte sublimius subtiliusque de Sponsi unguentis speciali munere sentire sibi et experiri donatum est, ego quod de communi accepi, profero in commune. Ipse siquidem fons vitae, ipse fons signatus, de intra hortum conclusum erumpens, per os Pauli fistulam suam, tanquam vere illa sapientia, quae juxta beati Job sententiam trahitur de occultis (Job XXXVIII, 18), in quatuor sese rivos diffudit, et derivavit in plateas, ubi videlicet et assignat nobis eum factum a Deo sapientiam, et justitiam, et sanctificationem, et redemptionem (I Cor. I, 30). Ex his utique quatuor rivis, tanquam pretiosissimis unguentis: nil enim 0879D obstat utrumque intelligi, et aquam, et unctionem; aquam, quia mundant; unctionem, quia fragrant: ex his, inquam, quatuor praemissis, tanquam unguentis pretiosissimis, super montes aromatum de coelestibus speciebus confectis, tanta Ecclesiae nares odoris suavitas replevit, ut mox a quatuor mundi partibus excitata illa dulcedine, supernum properaret ad sponsum, tanquam vere illa regina austri festinans a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, opinionis siquidem odore provocata (III Reg. X, 1-7).

5. Sane et Ecclesia non ante currere valuit in odore sui Salomonis, quousque is qui ab aeterno ex Patre sapientia erat, factus est ei in tempore a Patre sapientia, quo ipsius odorem percipere posset. 0880A Sic justitia, sic sanctificatio, sic et redemptio nihilominus ei factus est, ut horum quoque in odore currere posset, cum haec aeque omnia in se ante omnia esset. Nam et in principio quidem erat Verbum (Joan. I, 1); sed tunc demum ad videndum ipsum pastores venerunt festinantes, cum nuntiatum est factum. Denique et loquuntur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et sequitur, quia venerunt festinantes (Luc. II, 15, 16). Prius non se movebant, dum Verbum erat tantum apud Deum. At ubi Verbum, quod erat, factum est, ubi hoc Dominus fecit et ostendit; tunc venerunt festinantes, tunc cucurrerunt. Quomodo ergo in principio erat Verbum, sed Verbum erat 0880B apud Deum, factum est autem quatenus esse inciperet et apud homines: sic nihilominus in principio sapientia erat, erat justitia, erat sanctificatio et redemptio, sed angelis; ut esset et hominibus, fecit eum haec omnia Pater, et fecit quod Pater. Denique qui factus est, inquit, nobis sapientia 1336 a Deo (I Cor, I, 30). Non ait simpliciter, qui factus est sapientia; sed, qui factus est nobis sapientia: quoniam quod erat angelis, factus est et nobis.

6. At angelis, inquis, quomodo redemptio fuerit, non video. Nec enim auctoritas Scripturarum uspiam assentire videtur, eos aliquando aut peccato exstitisse captivos, aut morti obnoxios, ut necessariam haberent redemptionem, exceptis duntaxat illis qui, superbiae lapsu irremediabili corruentes, 0880C redimi deinceps non merentur. Si itaque angeli nunquam redempti sunt, alii utique non egentes, alii non promerentes; alii quidem, quia nec lapsi sunt; hi autem, quia irrevocabiles sunt, quo pacto tu dicis Dominum Jesum Christum eis fuisse redemptionem? Audi breviter. Qui crexit hominem lapsum, dedit stanti [alias statum] angelo ne laberetur, sic illum de captivitate eruens, sicut hunc a captivitate defendens. Et hac ratione fuit aeque utrique redemptio, solvens illum, et servans istum. Liquet ergo sanctis angelis Dominum Christum fuisse redemptionem, sicut justitiam, sicut sapientiam, sicut sanctificationem: et nihilominus tamen haec ipsa quatuor esse factum propter homines, qui 0880D invisibilia Dei nonnisi per ea quae facta sunt, intellecta conspicere possunt (Rom. I, 20). Sic ergo omne quod erat angelis, factus est nobis. Quid? Sapientia, justitia, sanctificatio, redemptio. Sapientia in praedicatione, justitia in absolutione peccatorum, sanctificatio in conversatione, quam habuit cum peccatoribus; redemptio in passione, quam sustinuit pro peccatoribus. Ubi ergo haec a Deo factus est; tunc Ecclesia odorem sensit, tunc cucurrit.

7. Vide jam quadrifariam unctionem, vide affluentissimam atque inaestimabilem suavitatem ejus, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis. Sedebas, o homo, in tenebrosis [alias tenebris] et umbra mortis per ignorantiam veritatis; sedebas 0881A vinctus catenis delictorum. Descendit ad te in carcerem, non ut torqueret, sed ut erueret de potestate tenebrarum. Et primo quidem veritatis doctor depulit umbram ignorantiae tuae luce sapientiae suae. Per justitiam deinde, quae ex fide est, solvit funes peccatorum, gratis justificans peccatorem. Quo gemino beneficio implevit sermonem illum sancti David: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8). Addidit quoque sancte inter peccatores vivere, et sic tradere formam vitae, tanquam viae, qua redires ad patriam. Ad cumulum postremo pietatis tradidit in mortem animam suam, et de proprio latere protulit pretium satisfactionis, quo placaret Patrem; per quod illum plane ad se versiculum traxit: Apud Dominum misericordia, et 0881B copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7). Prorsus copiosa; quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque partes corporis emanavit.

8. Quid tibi debuit facere, et non fecit? Illuminavit caecum, solvit vinctum, reduxit erroneum, reconciliavit reum. Quis non post illum libenter atque alacriter currat, qui et ab errore liberat, et errata dissimulat; qui deinde merita vivendo tradit, praemia moriendo conquirit? Quam excusationem habet qui in odore horum unguentorum non currit, nisi ad quem forte odor minime pervenit? Sed enim in omnem terram exivit odor vitae; quoniam misericordia Domini plena est terra, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Ergo qui vitalem hanc sparsam ubique fragrantiam non sentit, et ob hoc 0881C non currit, aut mortuus est, aut putidus [alias, putridus. Fragrantia fama est. Pervenit [alias, praevenit] opinionis odor, excitat ad currendum, perducit ad unctionis experimentum, ad bravium visionis. Vox una laetantium, omnium pervenientium: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum (Psal. XLVII, 9). Omnino propter mansuetudinem, quae in te praedicatur, currimus post te, Domine Jesu, audientes quod non spernas pauperem, peccatorem non horreas. Non horruisti confitentem latronem, non lacrymantem peccatricem, non Chananaeam supplicantem, non deprehensam in adulterio, non sedentem 1337 in telonio, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem 0881D discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. In odore horum currimus. Porro sapientiae tuae odorem ex eo percipimus quod audivimus quia si quis indiget sapientia, postulet eam a te, et dabis ei. Aiunt siquidem quod des omnibus affluenter, et non improperes (Jac. I, V). At vero justitiae tuae tanta ubique fragrantia spargitur, ut non solum justus, sed etiam ipsa dicaris justitia, et justitia justificans. Tam validus denique es ad justificandum, quam multus ad ignoscendum. Quamobrem quisquis pro peccatis compunctus esurit et sitit justitiam, credat in te qui justificas impium, et solam justificatus per fidem, pacem habebit ad Deum. Sanctitatem quoque suavissime et copiosissime tua redolet non solum conversatio, sed et conceptio. Peccatum siquidem 0882A non commisisti, nec contraxisti. Qui ergo justificat a peccatis sectari desiderant deliberantque sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum; audiant te clamantem: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Considerent vias tuas, et discant a te quia justus sis in omnibus viis tuis, et sanctus in omnibus operibus tuis (Psal. CXLIV, 17). Jam redemptionis odor quantos currere facit? Cum exaltaris a terra, tunc prorsus omnia trahis ad te ipsum. Passio tua ultimum refugium, singulare remedium. Deficiente sapientia, justitia non sufficiente, sanctitatis succumbentibus meritis, illa succurrit. Quis enim de sua vel sapientia, vel justitia, vel sanctitate praesumat sufficientiam sibi ad salutem? Non quod sufficientes, inquit, simus cogitare aliquid a nobis tanquam 0882B ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Itaque cum defecerit virtus mea, non conturbor, non diffido. Scio quid faciam: calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13). Illumina oculos meos, Domine, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore (Sap. IX, 10), et sapiens sum. Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XVIV, 7), et justus sum. Deduc me, Domine, in via tua (Psal. LXXXV, 11), et sanctus sum. Verumtamen nisi interpellet sanguis tuus pro me, salvus non sum. Pro his omnibus currimus post te: dimitte nos, quia clamamus post te.

9. Nec currimus aequaliter omnes in odore omnium unguentorum: sed videas alios vehementius 0882C studiis flagrare sapientiae, alios magis ad poenitentiam spe indulgentiae animari, alios amplius ad virtutum exercitium vitae et conversationis ejus provocari exemplo, alios ad pietatem passionis memoria plus accendi. Putamus nos de singulis posse reperire exempla? Currebant in odore sapientiae, qui missi fuerant a Pharisaeis, cum reversi dicerent: Nunquam homo locutus est (Joan. VII, 46); utique admirantes doctrinam, et confitentes sapientiam. Currebat in hoc ipso odore sanctus Nicodemus, qui venit ad Jesum nocte (Joan. III, 2), in splendore multo sapientiae: de multis quippe instructus edoctusque recessit. Verum in odore justitiae cucurrit Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit 0882D multum (Luc. VII, 47). Justa profecto et sancta, et non jam peccatrix, quemadmodum Pharisaeus exprobrabat, nesciens justitiam seu sanctitatem Dei esse munus, non opus hominis; et quia non modo justus, sed et beatus, cui non imputabit Dominus peccatum. An oblitus erat quomodo vel suam ipsius, vel alterius corporalem tangendo lepram fugarat, non contraxerat? Sic tactus a peccatrice justus justitiam impertit, non perdit; nec sorde peccati, qua illam mundat, sed inquinat. Cucurrit et Publicanus, qui cum propitiationem peccatis suis humiliter imploraret, descendit justificatus, teste ipsa Justitia (Luc. XVIII, 14). Cucurrit Petrus, qui lapsus flevit amare (Luc. XXII, 62), quatenus culpam dilueret, recuperaret justitiam. Cucurrit David, qui reatum agnoscens 0883A et confitens, audire meruit: Et Dominus transtulit a te peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Porro in sanctificationis odore Paulus currere se testatur, cum Christi se imitatorem esse gloriatur, dicens ad discipulos: Estote imitatores mei, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Cucurrerunt et omnes qui aiebant: Ecce nos reliquimus 1338 omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Desiderio quippe sequendi Christum reliquerant omnia. Hortatur generaliter universos ad eumdem odorem ista sententia: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Jam qui in odore cucurrerint passionis, si audire vis, universos martyres accipe. En quatuor unguenta assignata habetis; primum, sapientiae; secundum, justitiae; 0883B tertium, sanctificationis; quartum, redemptionis. Tenete nomina, percipite fructum; et compositionis modum, vel numerum specierum, quibus confecta sunt, nolite requirere. Non enim facile in sponsi unguentis haec praesto esse possunt nobis, quemadmodum in superioribus illis sponsae fuerunt. In Christo nempe rerum plenitudo est sine numero, et sine modo. Nam et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5); et justitia ipsius sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7), sicut montes aeterni; et sanctitas singularis, et redemptio inexplicabilis.

10. Dicendum et hoc, quia frustra hujus saeculi sapientes de quatuor virtutibus tam multa disputaverunt, quas tamen apprehendere omnino nequiverunt, 0883C cum illum nescierint, qui factus est nobis a Deo sapientia docens prudentiam; et justitia delicta donans; et sanctificatio, in exemplum temperantiae continenter vivens; et redemptio, in exemplum patientiae fortiter moriens. Forsitan dicit aliquis: Caetera bene conveniunt, sed sanctificatio ad temperantiam minus proprie referri videtur. Ad quod respondetur primum, id esse continentiam, quod temperantiam. Deinde usitatum in Scripturis, sanctificationem pro continentia seu munditia poni. Denique quid illae apud Moysen tam crebrae sanctificationes aliud erant, quam quaedam purificationes hominum temperantium se a cibo, a potu, concubitu, hisque similibus? Sed audi ipsum praecipue Apostolum, quam familiare habeat vel uti, vel usurpare 0883D sanctificationem in hoc sensu. Haec est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione, et non in passione desiderii; item: Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (I Thess. IV, 3-7). Liquet quod sanctificationem pro temperantia ponit.

11. Educto itaque in lucem quod subobscurum videbatur, redeo ad id unde digressus eram. Quid vobis cum virtutibus, qui Dei virtutem Christum ignoratis? Ubinam, quaeso, vera prudentia, nisi in Christi doctrina? Unde vera justitia, nisi de Christi misericordia? Ubi vera temperantia, nisi in Christi vita? Ubi vera fortitudo, nisi in Christi passione? Soli ergo qui ejus doctrina imbuti sunt, prudentes 0884A dicendi sunt; soli justi, qui de ejus misericordia veniam peccatorum consecuti sunt; soli temperantes, qui ejus vitam imitari student; soli fortes, qui ejus patientiae documenta fortiter in adversis tenent. Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putat, quam a Domino virtutum: cujus doctrina, seminarium prudentiae; cujus misericordia, opus justitiae; cujus vita, speculum temperantiae; cujus mors, insigne est fortitudinis. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXIII. De tribus modis contemplationis circa Deum, sub figura trium cellarum.

1. Introduxit me rex in cellaria sua. Ecce unde odor, ecce quo curritur. Dixerat quia currendum, 0884B et in quo currendum; sed quo currendum esset, non dixerat. Ergo ad cellaria curritur, et curritur in odore qui ex ipsis procedit, sponsa illum solita sua sagacitate praesentiente, et cupiente in ipsius plenitudinem introduci. Verum de cellariis his quid sentiendum putamus? Cogitemus ea interim loca quaedam redolentia penes sponsum, plena odoramentis, referta deliciis. In istiusmodi nempe officina 1339 potiora quaeque ex horto, sive ex agro servanda reponuntur. Illuc ergo pariter currunt. Qui? Spiritu ferventes animae. Currit sponsa, currunt adolescentulae; sed quae amat ardentius, currit velocius, et citius pervenit. Perveniens, non dico repulsionem, sed nec cunctationem patitur. Sine mora aperitur ei, tanquam domesticae, tanquam 0884C charissimae, tanquam specialiter dilectae, et singulariter gratae. Adolescentulae autem quid? Sequuntur a longe; neque enim, cum adhuc infirmae sint, pari possunt devotione cum sponsa currere, nec ipsius omnino imitari desiderium et fervorem; ideoque tardius pervenientes, foris remanent. At charitas sponsae non quiescit, neque insolescit, ut assolet, successibus suis, ut eas obliviscatur, consolans magis et hortans ad patientiam, quatenus aequanimiter et sui ferant repulsam, et illius absentiam. Denique et nuntiat eis gaudium quod percepit, non ob aliud sane, nisi ut sibi congaudeant, dum confidant minime alienum fore a se, quidquid gratiae matri accesserit. Nam nec illa ita proficere curat, 0884D quo ipsarum negligat curam; nec juvandos suos profectus putat illarum damno. Quocunque proinde meritorum praerogativa tollatur ab illis, charitate absque dubio et pia sollicitudine necesse est eam semper esse cum illis. Oportet denique eam sponsum suum imitari, et petentem nimirum coelos, et nihilominus in terris cum suis se fore usque ad consummationem saeculi pollicentem. Sic et ista, quantumvis proficiat, quantumlibet promoveatur; cura, providentia atque affectu ab his, quas in Evangelio genuit, nunquam amovetur, nunquam sua viscera obliviscitur.

2. Dicat itaque eis: Gaudete, confidite. Introduxit me rex in cellaria sua [alias, cubiculum]: putate et vos pariter introductas. Sola introducta videor; sed 0885A soli non proderit. Vestrum omnium est meus omnis profectus: vobis proficio, vobiscum partibor quidquid plus forte vobis meruero. Vis indubitanter scire quia in hoc sensu et affectu locuta sit? Audi quid illae respondeant. Exsultabimus et laetabimur in te. In te, inquiunt, exsultabimus et laetabimur: nam in nobis necdum meremur. Et addunt, Memores uberum tuorum, hoc est, aequanimiter sustinemus dum venias, scientes te plenis ad nos reversuram uberibus. Tunc nos confidimus exsultare et laetari, memores interim uberum tuorum. Quod adjungunt, super vinum (Cantic. I, 3), significant se adhuc quidem pro sui imperfectione carnalium desideriorum, quae vino designantur, recordatione pulsari; vinci tamen eadem desideria memoria abundantiae suavitatis, 0885B quam jam ex uberibus fluentem expertae sunt. Dicerem de uberibus, si non me satis dixisse superius meminissem (serm. 9). Nunc vero vides quomodo de matre praesumunt, quomodo ejus lucra et gaudia sua reputant, propriae repulsae injuriam illius introductione consolantes. Minime ita confiderent, nisi matrem agnoscerent. Audiant hoc praelati, qui sibi commissis semper volunt esse formidini, utilitati raro. Erudimini, qui judicatis terram. Discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari, quam metui: et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. Mansuescite, ponite feritatem; suspendite verbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non 0885C typho turgeant. Quid jugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis? Cur morsus a serpente parvulus fugit conscientiam sacerdotis, ad quem eum magis oportuerat tanquam ad sinum recurrere matris? Si spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans unusquisque se ipsum, ne et ipse tentetur (Galat. VI, 1). Alioquin ille in peccato suo morietur: sanguinem autem ejus, ait, de manu tua requiram (Ezech. III, 20). Sed haec alias.

3. Nunc quoniam litterae consequentia ex his quae praetaxavimus manifesta est, videamus jam de cellariis 1340 quid spiritualiter sentire debeamus. In consequentibus mentio fit etiam de horto et de cubiculo, quae ambo nunc adjungo istis cellariis, et in 0885D praesentem disputationem assumo: nam simul tractata melius ex invicem innotescent. Et quaeramus, si placet, tria ista in Scripturis sanctis, hortum, cellarium, cubiculum. In ipsis nempe libenter Deum sitiens anima versatur et moratur, sciens se ibi absque dubio inventuram quem sitit. Sit itaque hortus simplex ac plana historia; sit cellarium moralis sensus; sit cubiculum arcanum theoricae contemplationis.

4. Et primum quidem historiam ad hortum puto non immerito deputari, quod in ea inveniantur viri virtutum, tanquam ligna fructifera in horto sponsi et in paradiso Dei, de quorum bonis actibus ac moribus quot sumis exempla, tot carpis poma. An forte 0886A quis ambigat Dei esse plantationem bonum hominem? Audi sanctum David de viro bono quid canat. Erit, ait, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet (Psal. I, 3.) Audi Jeremiam eodem spiritu concinentem, et eisdem pene verbis. Erit tanquam lignum, inquit, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus (Jerem. XVII, 8). Item Propheta: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI, 13). Et de se ipso: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 10). Est ergo historia hortus, et ipsa tripartita. Continetur namque in ea coeli et terrae creatio, reconciliatio, et reparatio. 0886B Creatio quidem, tanquam horti satio sive plantatio. Reconciliatio autem, quasi germinatio satorum vel plantatorum. Tempore nempe suo rorantibus coelis desuper, et nubibus pluentibus justum, aperta est terra et germinavit Salvatorem (Isai. XLV, 8), per quem facta est coeli terraeque reconciliatio. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14), pacificans in sanguine suo quae in terris sunt, et quae in coelis (Coloss. I, 20). Porro reparatio futura est in fine saeculi. Erit enim coelum novum, et terra nova: et colligentur boni de medio malorum, tanquam fructus de horto, in Dei promptuaria reponendi. In die illa, ut scriptum est, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis (Isai. IV, 2). Habes igitur tria tempora in horto 0886C historici sensus.

5. In Morali quoque disciplina tria aeque advertere est, cellas quasi tres in cellario uno. Et idcirce forsitan pluraliter cellaria dixit, et non cellarium, cellarum videlicet hunc numerum cogitans. Infra denique introductam se gloriatur in cellam vinariam (Cantic. II, 4). Nos ergo, quia legimus: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9): habentes occasionem ex vocabulo quod Spiritus sanctus cellae huic censuit imponendum reliquis quoque duabus nomina imponamus, aromaticam uni, et unguentariam alteri. Causas horum vocabulorum videbimus postea. Nunc autem adverte cuncta apud sponsum salubria, cuncta suavia reperiri; vinum, unguenta, aromata. Vinum, Scriptura teste, laetificat 0886D cor hominis (Psal. CIII, 15). Exhilarari nihilominus faciem in oleo legis (ibid.), quo utique pulvis pigmentorum infunditur, ut unguenta fiant. Aromata non modo grata suavitate odoris, sed vi quoque medendi utilia sunt. Merito se introductam illuc exsultat sponsa, ubi tanta redundat abertas gratiae.

6. Sed habeo et alia nomina puto et evidentiorem sui gerentia rationem. Et ut suo ordine nominentur, primam nuncupaverim disciplinae; secundam, naturae; postremam, gratiae. In priori discis juxta ethicae partis rationem inferior esse, in sequenti par, in posteriore superior: hoc est, sub alio, cum alio, super alium; vel sic, subesse, coesse, praeesse. Primo 0887A ergo discis esse discipulus, secundo socius, tertio et magister. Et quidem omnes homines natura aequales genuit. At quoniam bono naturae in moribus superbia depravato, facti sunt homines aequalitatis impatientes, contendentes invicem superiores 1341 constitui, atque alterutrum supergredi cupientes, et inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes: primo omnium in cella priori, jugo disciplinae insolentia morum domanda est, quousque duris ac diutinis seniorum attrita legibus humilietur et sanetur cervicosa voluntas, bonumque in se naturae, quod superbiendo amiserat, obediendo recipiat; dum solo jam naturali affectu, non metu disciplinae, cum universis naturae suae sociis, id est cum omnibus hominibus, socialiter, quantum in se est, quieteque sese 0887B habere didicerit, in cellam tandem naturae transiens, experiensque quod scriptum est: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1, 2). Accedit nimirum disciplinatis moribus, tanquam tritis speciebus, oleum laetitiae, bonum naturae; et fit unguentum bonum atque jucundum. Quo quasi unctus redditur homo suavis et mitis, homo sine querela, neminem circumveniens, neminem concutiens, neminem laedens, nemini se superextollens aut praeferens, insuper et libenter communicans in ratione dati et accepti.

7. Puto, si bene intellexisti utriusque cellae proprietates, non incongrue me hanc unguentariam, 0887C illam aromaticam appellasse testaberis. In illa denique, sicut pigmentorum vires atque fragrantiam pistilli extorquet et exigit violenta contusio, sic rectorum morum elicit quodammodo et exprimit naturalem vim vis Magisterii, et districtio disciplinae. In hac autem voluntariae et tanquam innatae affectionis grata mansuetudo sponte officiosa currit, instar plane unguenti quod est in capite, ad levem caloris tactum descendentis ac diffluentis per totum. Itaque in cella disciplinae, tanquam siccae ac simplices aromatum species continentur, et inde aromaticam cam denominandam putavi. In ea vero quae naturae dicta est, quoniam jam quasi confecta reponuntur et servantur unguenta, nihilominus ex re nomen et ipsa accepit, ut unguentaria nuncupetur. 0887D Nam vinariam quoque cellam, non aliam sane sui nominis arbitror ferre rationem, nisi quod in ea vinum zeli in charitate ferventis reconditur. Nec debet omnino praeesse aliis, qui in eam necdum meruit introduci. Oportet prorsus hoc vino aestuet, qui aliis praesidet, quemadmodum Doctor Gentium aestuabat, quando dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Alioquin improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zeias salutem, subjectionem nimis ambitiose vindicas tibi. Hanc ego cellam quoque gratiae nominavi; non quod absque gratia vel reliquas duas obtinere omnino quis possit, sed ob plenitudinem quae singulariter in ista percipitur. Denique, plenitudo legis est charitas; et, 0888A qui diligit fratrem, legem implevit (Rom. XIII, 10, 8).

8. Vidisti rationem vocabulorum; vide et differentiam cellarum. Nec enim paris facilitatis seu facultatis ejusdem est, petulantes vagosque sensus atque intemperantem carnis appetitum magistri comprimere metu, ac rigida disciplinae cohibere censura; et spontaneo affectu bene cum sociis convenire; castigatis sub ferula vivere moribus, et sola Magistra voluntate gratum paribus gerere morem. Nam neque unius rursum quis dicat esse meriti, uniusve virtutis, socialiter vivere, et utiliter praeesse. Quam multi denique sub praeceptore quieti vivunt, quos si jugo absolvas, videas non posse quiescere, nec se ullo modo aequalibus servare innoxios? Itemque innumeros cernes simpliciter ac sine querela 0888B inter fratres conversari, super fratres non solum inutiliter, sed et insipienter et nequiter. Quadam siquidem bona mediocritate contenti sunt qui hujusmodi sunt, sicut eis mensuram gratiae partitus est Deus; minime quidem egentes magistro, nec 1342 tamen idonei magisterio. Prioribus ergo sequentes quidem in moribus antecellunt; sed utrisque superiores existunt, qui superiores esse sciunt. Denique et accipiunt in promissione qui bene praesunt, constitui super omnia bona Domini sui (Matth. XXIV, 48). At pauci profecto qui utiliter; pauciores, qui et humiliter praesint. Facile tamen utrumque adimplet, qui matrem virtutum discretionem perfecte adeptus, vino nihilominus charitatis usque ad contemptum propriae gloriae, usque ad sui ipsius oblivionem, 0888C et non ad quaerenda quae sua sunt debriatur; quod solo ac miro Spiritus sancti magisterio intra cellam vinariam obtinetur. Virtus siquidem discretionis absque charitatis fervore jacet, et fervor vehemens absque discretionis temperamento praecipitat. Ideoque laudabilis, cui neutrum deest: quatenus et fervor discretionem erigat, et discretio fervorem regat. Ergo taliter oportet esse moratum eum qui praeest. Optimum autem in moribus dixerim, et summam disciplinae hujus perfecte apprehendisse, cui totas has cellas absque offendiculo percurrere et circuire donatum est: qui in nullo prorsus aut resistat prioribus, aut invideat paribus, aut subjectis vel desit in cura, vel in superbia praesit; praelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens: 0888D quod quidem perfectionis insigne haud dubius sponsae annuerim. Innuit hoc etiam sermo quem dixit, quia Introduxit me rex in cellaria sua, dum non in unam aliquam cellam, sed in cellaria pluraliter se introductam ostendit.

9. Jam ad cubiculum veniamus. Quid et istud? Et id me praesumo scire quid sit? Minime mihi tantae rei arrogo experientiam, nec glorior in praerogativa, quae soli servatur beatae sponsae, cautus juxta illud Graecorum, scire me ipsum; ut sciam etiam cum Propheta, quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). Tamen si nihil omnino scirem, nihil dicerem. Quod scio, non invideo vobis, nec subtraho: quod nescio, doceat vos qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 0889A 10). Dixi, et meministis, in theoricae contemplationis arcano regis esse quaerendum cubiculum. Sed quomodo de unguentis dixisse me scio, multa videlicet et diversa penes sponsum ea esse, nec omnia praesto omnibus, sed sua quibusque pro diversitate indulta meritorum: sic quoque non unum puto cubiculum regi esse, sed plura. Nam nec una est regina profecto, sed plures: et concubinae multae sunt, et adolescentularum non est numerus. Et unaquaeque invenit secretum sibi cum sponso, et dicit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16). Non omnibus uno in loco frui datur grata et secreta sponsi praesentia, sed ut cuique paratum est a Patre ipsius. Non enim nos eum elegimus, sed ipse elegit nos, et posuit nos; et ubi ab eo quisque positus est, ibi 0889B est. Denique mulier una compuncta secus pedes Domini Jesu sortita est locum (Luc. VII, 38) cum altera suae devotionis fructum ad caput invenerit, (Matth. XXVI, 7) si tamen altera. Porro Thomas in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo, secreti hujus gratiam sunt assecuti.

10. Quis nostrum digne distinguere sufficiat has varietates meritorum, vel potius praemiorum? Ne omnino tamen praeteriisse quod ipsi novimus [alias movimus] videamur; prior mulier stravit sibi in tuto humilitatis; posterior, in solio spei; Thomas, in solido fidei; Joannes, in lato charitatis: Paulus, in intimo sapientiae; Petrus, in luce veritatis. Sic ergo 0889C apud sponsum mansiones multae sunt, et sive regina, sive concubina, sive etiam de numero sit adolescentularum, congruum quaeque pro meritis accipit ibi locum terminumque, quousque liceat sibi contemplando procedere, et introire in gaudium Domini sui, et rimari dulcia secreta sponsi. Quod suo loco distinctius, quantum dignabitur ipse suggerere, demonstrare conabor. Nunc vero id nosse sufficiat, nulli adolescentularum, nulli concubinarum, nulli 1343 vel reginarum patere omnino accessum ad secretum illud cubiculi, quod suae illi columbae formosae, perfectae uni, unicum sponsus servat. Unde nec ego sane indignor, si non ad illud admittor, 0890A praesertim cum constet mihi ne ipsam quidem sponsam interim adhuc ad omne quod vult pervenire secretum. Denique et flagitat indicari sibi, ubi pascat, ubi cubet in meridie (Cantic. I, 6.)

11. Sed audite quousque pervenerim, aut me pervenisse putaverim. Nec enim jactantiae deputandum est, quod in vestros pando profectus. Est locus apud sponsum, de quo sua jura decernit, et disponit consilia ipse universitatis gubernator, leges constituens omni creaturae, pondus, et mensuram, et numerum. Et locus iste altus et secretus, sed minime quietus. Nam etsi ipse, quantum in se est, disponit omnia suaviter, disponit tamen; et contemplantem, qui forte eo loci pervenerit, quiescere non permittit; sed mirabiliter, quamvis delectabiliter, rimantem et 0890B admirantem fatigat, redditque inquietum. Pulchre utrumque in consequentibus sponsa exprimit, et delectationem videlicet istiusmodi contemplationis, et inquietudinem, ubi et se dormire, et cor suum vigilare fatetur (Cantic. V, 2). Nam in somno quidem suavissimi stuporis, placidaeque admirationis, sentire quietem; in vigiliis vero inquietae nihilominus curiositatis ac laboriosae exercitationis pati se fatigationem significat. Hinc beatus Job: Si dormiero, ait, dico, Quando consurgam? et rursus exspectabo vesperam (Job. VII, 4). Sentisne in his verbis sanctam animam velle interdum molestam quodam modo declinare suavitatem, eamdemque rursum suavem molestiam affectare? Non enim dixisset, 0890C Quando consurgam, si ex toto ei quies illa suae contemplationis placuisset: sed et si ex toto displicuisset, non denuo exspectasset horam quietis, id est vesperam. Non igitur locus est iste cubiculi, ubi nequaquam per omnem modum quiescitur.

12. Est item locus, de quo super rationalem reprobam quidem creaturam immobilis vigilat secretissima et severissima animadversio justi judicis Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Cernitur, inquam, a timorato contemplatore hoc loco Deus, justo, sed occulto judicio suo, reproborum nec diluens mala, nec acceptans bona; insuper et corda indurans, ne forte doleant, et resipiscant, 0891A et convertantur, et sanet eos. Et hoc non absque certa et aeterna ratione, quod tanto formidolosius constat esse, quanto immobilius fixum exstat in aeternitate. Pavendum valde quod in propheta de hujusmodi legimus, ubi loquens ad angelos suos Deus sic ait: Misereamur impio. Quibus paventibus atque quaerentibus, Non ergo discet facere justitiam? Non, inquit; subdensque causam: In terra, ait, sanctorum iniqua gessit; et non videbit gloriam Domini (Isai. XXVI, 10). Timeant clerici, timeant ministri Ecclesiae, qui in terris sanctorum quas possident, tam iniqua gerunt, ut stipendiis, quae sufficere debeant, minime contenti, superflua quibus egeni sustentandi forent, impie sacrilegeque sibi retineant; et in usus suae superbiae atque luxuriae victum pauperum 0891B consumere non vereantur, duplici profecto iniquitate peccantes, quod et aliena diripiunt, et sacris in suis vanitatibus et turpitudinibus abutuntur.

13. Talibus ergo cum impraesentiarum parcere ac misereri, ne in aeternum parcat, cujus judicia abyssus multa, advertitur; quis hoc loco requiem quaerat? Habet haec visio tremorem [alias, terrorem] judicii, non securitatem cubiculi. Terribilis est locus iste, et totius expers quietis. Totus inhorrui, si quando in eum raptus sum, illam apud me replicans cum tremore sententiam: Quis scit si est dignus amore, an odio? (Eccle. IX, 1.) Nec mirum si titubo ego ibi (folium utique quod a vento rapitur, et stipula sicca (Job. XIII, 25), ubi et maximus ille contemplator 0891C suos quoque fatetur pene motos fuisse pedes, pene effusos gressus; et dicebat: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quare? In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; 1344 ideoque tenuit eos superbia (Psal. LXXII, 3-6), ne humilientur ad poenitentiam, sed damnentur propter superbiam cum superbo diabolo et angelis ejus. Nam qui in labore hominum non sunt, in labore daemonum profecto erunt, dicente judice: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Est tamen Dei locus et iste, plane non aliud quam domus Dei, et porta coeli. Hic nempe timeri dicitur Deus; hic sanctum et terribile nomen ejus, et tanquam 0891D ingressus gloriae: Initium plane sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9, 10).

14. Nec te moveat, quod initium sapientiae huic demum loco dederim, et non priori. Ibi quippe in quodam quasi auditorio suo docentem de omnibus magistram audimus Sapientiam, hic et suscipimus; ibi instruimur quidem, sed hic afficimur. Instructio doctos reddit, affectio sapientes. Sol non omnes, quibus lucet, etiam calefacit; sic Sapientia multos, quos docet quid sit faciendum, non continuo etiam accendit ad faciendum. Aliud est multas divitias scire, aliud et possidere; nec notitia divitem facit, sed possessio. Sic prorsus, sic aliud est nosse Deum, et aliud timere; nec cognitio sapientem, sed timor 0892A facit, qui et afficit. Tune sapientem dixeris, quem sua scientia inflat? Quis illos sapientes nisi insipientissimus dicat, qui cum cognovissent Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt? Ego magis cum Apostolo sentio, qui insipiens cor eorum manifeste pronuntiat (Rom. I, 21). Et bene initium sapientiae timor Domini; quia tunc primum Deus animae sapit, cum eam afficit ad timendum, non cum instruit ad sciendum. Times Dei justitiam, times potentiam; et sapit tibi justus et potens Deus, quia timor sapor est. Porro sapor sapientem facit, sicut scientia scientem, sicut divitiae divitem. Quid ergo prior locus? Tantum praeparat ad sapientiam. Illic praepararis, ut hic initieris. Praeparatio, rerum cognitio est. Verum hanc facillime sequitur elationis 0892B tumor, si non reprimat timor, ut merito dicatur: Initium sapientiae timor Domini, qui se pesti insipientiae primus opponit. Ibi itaque quidam accessus est ad sapientiam, hic et ingressus. Porro nec hic, nec ibi speculanti perfecta est quies; quia illic Deus apparet tanquam sollicitus, hic tanquam turbatus. Non ergo cubiculum quaesieris in his locis, quorum alter auditorium quasi docentis, alter praetorium judicis magis apparet.

15. Sed est locus, ubi vere quiescens et quietus cernitur Deus; locus omnino, non judicis, non magistri, sed sponsi: et qui mihi quidem, nam de aliis nescio, plane cubiculum sit, si quando in illum contigerit introduci. Sed, heu! rara hora, et parva mora! Clare ibi agnoscitur misericordia Domini ab 0892C aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et felix qui dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua (Psal CXVIII, 63). Stat propositum Dei, stat sententia pacis super timentes eum, ipsorum et dissimulans mala, et remunerans bona: ut miro modo eis non modo bona, sed et mala cooperetur in bonum. O solus vere beatus, cui non imputabit Dominus peccatum! (Psal. XXXI, 2.) Nam qui non habuerit peccatum, nemo. Omnes enim peccaverunt, et omnes egent gloria Dei (Rom. III, 23). Quis accusabit tamen adversus electos Dei? (Rom. VIII, 33.) Sufficit mihi ad omnem justitiam solum habere propitium, cui soli peccavi. Omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare. Dei justitia est; 0892D hominis justitia, indulgentia Dei. Vidi haec, et intellexi illius sententiae veritatem: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia generatio coelestis servat eum (I Joan. III, 9). Generatio coelestis, aeterna praedestinatio est, qua electos suos Deus dilexit et gratificavit in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem, sic in sancto apparentes sibi, ut viderent virtutem suam et gloriam suam, quo ejus forent consortes haereditatis, cujus et apparerent conformes imaginis. Hos ergo adverti quasi 1345 nunquam peccasse; quoniam etsi qua deliquisse videntur in tempore, non apparent in aeternitate; quia charitas Patris ipsorum cooperit multitudinem peccatorum. Et dixit 0893A beatos, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1); cum subito tanta mihi quoque de me suborta fiducia et infusa laetitia est, quantus certe in loco horroris, id est in loco secundae visionis, non praecesserat timor, ita ut mihi visus sim tanquam unus ex illis beatis esse. O si durasset! Iterum, iterumque visita me, Domine, in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae (Psal. CV, 4, 5).

16. O verae quietis locus, et quem non immerito cubiculi appellatione censuerim! in quo Deus, non quasi turbatus ira, nec velut distentus cura prospicitur; sed probatur voluntas ejus in eo bona, et beneplacens et perfecta. Visio ista non terret, sed 0893B mulcet; inquietam curiositatem non excitat, sed sedat; nec fatigat sensus, sed tranquillat. Hic vere quiescitur. Tranquillus Deus tranquillat omnia; et quietum aspicere, quiescere est. Cernere est regem post diurnas forensium quasi lites causarum, dimissis a se turbis, curarum molestias declinantem, petentem de nocte diversorium, cubiculum introeuntem cum pacis, quos hoc secreto et hac familiaritate dignatur, eo certe securius, quo secretius quiescentem; eo serenius se habentem quo placidius solos intuentem quos diligit. In hoc arcanum et in hoc sanctuarium Dei si quem forte vestrum aliqua hora sic rapi et sic abscondi contigerit, ut minime avocet aut perturbet vel sensus agens, vel cura pungens, vel culpa mordens, vel ea certe, quae difficilius amoventur, 0893C irruentia imaginum corporearum phantasmata; poterit quidem hic, cum ad nos redierit, gloriari et dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Quod tamen an ipsum sit de quo exsultat sponsa, non temere affirmaverim. Est tamen cubiculum, et cubiculum regis; quia nimirum de tribus, quos triplici assignavimus visioni, solus factus est in pace locus iste. Ut enim aperte monstratrum est, et in priori exigua, et in secundo nulla percipitur quies: cum et illic apparens admirabilis, ad indagandi studium exerceat curiositatem; et hic innotescens terribilis, infirmitatem concutiat. At vero tertio isto in loco, non plane terribilis, nec tam admirabilis quam amabilis apparere dignatur, serenus 0893D et placidus, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus intuentibus se [alias, invocantibus se].

17. Jam ut horum quae de cellario, horto, cubiculo, longiori sunt disputata sermone, memoria vestra 0894A compendium teneat; mementote trium temporum, trium meritorum, trium quasi praemiorum. In horto advertite tempora, merita in cellario, praemia in triplici illa contemplatione cubiculum inquirentis. Et de cellario quidem ista sufficiant. Porro de horto vel cubiculo si qua addenda, aut alia forte quam dicta sunt, modo advertenda occurrerint, loco suo non praetereamus. Sin autem, sufficiant quae dicta sunt, et minime iterentur, ne unquam in fastidium, quod absit! veniant ea, quae proferuntur ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

1346 SERMO XXIV. Agit praecipue contra detestabile vitium detractionis; et qua in re rectitudo hominis potissimum consistat.

0894B

1. Hoc demum tertio, fratres, reditum ab Urbe nostrum clementior oculus e coelo respexit, et vultus tandem serenior desuper arrisit nobis. Quievit Leonina rabies, finem accepit malitia, Ecclesia pacem recepit. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, qui eam per hoc ferme octennium diro schismate conturbarat. Num vero ego gratis de tantis periculis ero redditus vobis? Vestris desideriis donatus sum, vestris me profectibus paro: quorum vivo meritis, volo vivere studiis et saluti. Quodque dudum coepta in Canticis me exsequi vultis libenter quidem accipio, et dignum arbitror interruptum potius resarcire sermonem, quam novi ordiri 0894C quidpiam. Vereor autem ne dissuetum per id temporis animum et distentum diu habitum, non solum ad tam diversa, sed etiam ad tam indigna, dignitas materiae, prout oportet, non admittat. Sed si quod habeo, hoc vobis do; poterit et fideli obsequio meo Deus, etiam quod non habeo, dare ut dem. Si non; culpetur sane ingenium, non voluntas.

2. Locus autem unde incipere debemus, ni fallor, iste est: Recti diligunt te. Quod antequam explanare incipiamus, quid sit videamus, cujus sit, quisnam hoc videlicet dicat. A nobis namque exigitur quod auctor non loquitur. Et fortasse melius adolescentulis id damus, ut suis verbis et hoc addant. 0894D Siquidem cum dixissent: Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum (nec dubium quin matri loquerentur), continuato sermone hoc quoque inferunt: Recti diligunt te 0895A (Cant. I, 3). Puto propter aliquas de numero ipsarum, quae non idem saperent, licet pariter currere viderentur; quae sua sunt quaerentes, et non ambulantes simpliciter neque sincere, sed speciali gloriae matris invidentes, et captantes occasionem murmurandi adversus eam, ex eo nimirum quod sola in cellaria introisset. Quod non est aliud nisi quod Apostolus ait: Periculum in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Ipsae sunt denique quibus exprobrantibus subinde pro se satisfacere cogitur, ubi eis ita respondet: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Itaque propter murmurantes et blasphemantes dicitur ab his quae bonae, quae simplices, quae humiles et mansuetae sunt; ab his, inquam, dicitur sponsae consolandi gratia: Recti diligunt te. 0895B Non sit tibi, inquiunt, cura de iniqua reprehensione blasphemarum harum, cum constet quia Recti diligunt te. Bona profecto consolatio, cum blasphemamur a malis bene facientes, si recti diligant nos. Omnino sufficit adversus os loquentium iniqua, opinio bonorum cum testimonio conscientiae. In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Mansueti, inquit, laetentur (Psal. XXXIII, 2). Mansuetis placeam, et aequanimiter audio quidquid in me jactare voluerit livor perditarum.

3. Ergo in hoc sensu puto appositum, Recti diligunt te. Nec absurde, ut aestimo: cum ubique pene in choro adolescentularum tales inveniantur, quae acta sponsae curiose observent, derogandi, non imitandi 0895C causa. Torquentur in bonis seniorum suorum, malis pascuntur. Videas ambulare seorsum, convenire sibi et sedere pariter, moxque laxare procaces linguas in detestandum susurrium. Una uni conjungitur, nec 1347 spiraculum incedit in eis; tanta est libido detrahendi, audiendive detrahentem. Ineunt familiaritatem ad maledicendunt, concordes ad discordiam. Conciliant inter se inimicissimas amicitias, et pari consentaneae malignitatis affectu celebratur odiosa collatio. Haud secus egere quondam Herodes et Pilatus, de quibus narrat Evangelium quia facti sunt amici in illa die (Luc. XXIII, 12), hoc est in die Dominicae passionis. Convenientibus sic in unum, non est Dominicam coenam manducare, sed magis propinare et bibere calicem daemoniorum; 0895D dum importantibus linguis aliorum perditionis virus, aliorum aures intrantem mortem libenter excipiunt. Sic quippe, juxta prophetam, intrat mors per fenestras nostras (Jerem. IX, 21), cum prurientes auribus et oribus, lethale poculum detractionis invicem nobis ministrare contendimus. Non veniat anima mea in concilio detrahentium, quoniam Deus odit eos, dicente Apostolo: Detractores Deo odibiles (Rom. I, 30). Quam sententiam Deus ipse loquens in psalmo, audi quomodo confirmat: Detrahentem, inquit, proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5).

4. Nec mirum, cum id praecipue vitium charitatem, quae Deus est, et quidem caeteris acrius, impugnare et persequi cognoscatur, quemadmodum vos quoque potestis advertere Omnis qui detrahit, primum 0896A quidem se ipsum prodit vacuum charitate, Deinde quid aliud detrahendo intendit, nisi ut is, cui detrahit, veniat in odium vel contemptum ipsis, apud quos detrahit? Ferit ergo charitatem in omnibus qui se audiunt lingua maledica, et quantum in se est, necat funditus et exstinguit: non solum autem, sed et in absentibus universis, ad quos volans verbum forte per eos, qui praesentes sunt, pervenire contigerit. Vides quam facile et in brevi ingentem multitudinem animarum velociter currens sermo tabe malitiae hujus inficere possit. Propterea dicit de talibus propheticus spiritus: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3). Utique tam veloces, quam velociter currit sermo. Unus est 0896B qui loquitur, et unum tantum verbum profert; et tamen illud unum verbum, uno in momento, multitudinis audientium, dum aures inficit, animas interficit. Cor siquidem felle livoris amarum per linguae instrumentum spargere nisi amara non potest, dicente Domino: Ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Et sunt species pestis hujus, dum alii quidem nude atque irreverenter, uti in buccam venerit, virus evomant detractionis; alii autem quodam simulatae verecundiae fuco conceptam malitiam, quam retinere non possunt, adumbrare conentur. Videas alta praemitti suspiria, sicque quadam cum gravitate et tarditate, vultu moesto, dimissis superciliis, et voce plangenti egredi maledictionem, et quidem tanto persuasibiliorem, quanto creditur ab his qui 0896C audiunt, corde invito, et magis condolentis affectu, quam malitiose proferri. Doleo, inquit, vehementer, pro eo quod diligo eum satis, et nunquam potui de hac re corrigere eum. Et alius: Mihi quidem, ait, bene compertum fuerat de illo istud; sed per me nunquam innotuisset. At quoniam per alterum patefacta est res, veritatem negare non possum: dolens dico, revera ita est. Et addit: Grande damnum! nam alias quidem in pluribus valet; caeterum in hac parte, ut verum fateamur, excusari minime potest.

5. His paucis adversus malignissimum vitium commemoratis, revertamur ad explanandi ordinem, et demonstremus qui sint hoc loco intelligendi Recti. Non enim arbitror sentire quempiam rectae intelligentiae, 0896D secundum corpus rectos dici eos qui sponsam 1348 diligunt. Propterea demonstranda nobis est spiritualis, id est animi cordisve, rectitudo. Spiritus est qui loquitur, spiritualibus spiritualia comparans. Ergo secundum animum, non secundum terrenam et faeculentam materiam, Deus hominem rectum fecit. Ad imaginem quippe et similitudinem suam creavit illum (Gen. I, 27). Ipse vero, quemadmodum psallis: Rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16). Rectus itaque Deus rectum fecit hominem similem sibi, id est sine iniquitate, sicut non est iniquitas in eo. Porro iniquitas, cordis est, non carnis vitium, ut per hoc noveris in spirituali portione tui, et non in crassa luteaque substantia Dei similitudinem conservandam fore, sive reparandam. 0897A Spiritus enim est Deus, et eos qui volunt similes ei vel perseverare, vel fieri, oportet intrare ad cor, atque in spiritu id negotii actitare: ubi revelata facie speculantes gloriam Dei, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

6. Quanquam et corporis staturam dedit homini Deus rectam; forsitan ut ista corporea exterioris viliorisque rectitudo figmenti hominem interiorem illum, qui ad imaginem Dei factus est, spiritualis suae servandae rectitudinis admoneret, et decor limi deformitatem argueret animi. Quid enim indecentius, quam curvum recto corpore gerere animum? Perversa res est et foeda, luteum vas, quod est corpus de terra, oculos habere sursum, coelos libere suspicere, 0897B coelorumque luminaribus oblectare aspectus; spiritualem vero coelestemque creaturam suos econtrario oculos, id est internos sensus atque affectus, trahere in terram deorsum; et quae debuit nutriri in croceis, haerere luto, tanquam unam de suibus, amplexarique stercora (Thren. IV, 5). Erubesce, anima mea, divinam pecorina commutasse similitudinem; crubesce volutari in coeno, quae de coelo es. Erubesce, anima, ait corpus, in mei consideratione. Creata creanti similis recta, me quoque accepisti adjutorium simile tibi, utique secundum lineamenta corporeae rectitudinis. Quocunque te vertas, sive ad Deum sursum, sive ad me deorsum (nemo siquidem carnem suam unquam odio habuit), ubique occurrit tibi species decoris tui, ubique pro statu tuae dignitatis 0897C habes de magisterio sapientiae familiarem admonitionem. Me ergo meam, quam tui gratia accepi, retinente et servante praerogativam; tu quomodo non confunderis amisisse tuam? Cur suam in te Conditor intuetur abolitam similitudinem, cum tuam in me tibi conservet, assidueque repraesentet? Jam omne adjutorium, quod tibi ex me debebatur, vertisti tibi in confusionem; abuteris obsequio meo, indigne humanum corpus inhabitas, brutus et bestialis spiritus.

7. Istiusmodi ergo curvae animae non possunt diligere sponsam, quoniam non sunt amicae sponsi, cum sint mundi. Qui vult, inquit, amicus esse hujus mundi, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Ergo 0897D quaerere et sapere quae sunt super terram, curvitas animae est; et e regione, meditari ac desiderare quae sursum sunt, rectitudo. Et ipsa ut perfecta sit, in sensu definiatur et consensu. Rectum reverante dixerim, si recte in omnibus sentias, et factis non dissentias. Invisibilis animi statum nuntiet fides et actio. Rectum judica, si fide catholicum, et justum opere probaveris. Si quo minus, curvum 0898A censere non dubites. Sic nempe habes: Si recte offers et recte non dividis, peccasti (Gen. IV, 7). Recte quidem quodcunque horum offers, recte autem ab alterutro ea non dividis. Noli esse rectus oblator et pravus divisor. Quid dividis actum a fide? Inique dividis, fidem perimens tuam: nam fides sine 1349 operibus mortua est (Jac. II, 20). Munus mortuum offers Deo? Si enim quaedam anima fidei ipsa devotio est, quid fides quae non operatur ex dilectione, nisi cadaver exanime? Bene honoras Deum munere fetido? bene placas tuae fidei interfector? Quomodo hostia pacifica ubi tam saeva discordia est? Non mirum si Cain insurrexit in fratrem, qui suam prius occiderat fidem. Quid miraris, o Cain, si ad tua non respicit munera qui te despicit? (Gen. IV, 5.) Nec 0898B hoc mirum si non respicit ad te, qui ita divisus es in te. Si manum devotioni, quid animum das livori? Non concilias Deum tibi, discors tecum, non placas, sed peccas; et nondum quidem impie ferendo, sed tamen dividendo non recte. Etsi necdum fratricida, jam tamen fideicida teneris. Nunquid rectus, vel quando manum porrigis Deo, cujus cor in terram trahit livor et fraternum odium? Quomodo rectus, cujus fides mortua, cujus opus mors, cujus nulla devotio, amaritudo multa? Erat quidem in offerente fides, sed non in fide dilectio; recta oblatio, sed crudelis divisio.

8. Mors fidei est separatio charitatis. Credis in Christum? fac Christi opera, ut vivat fides tua. Fidem tuam dilectio animet, probet actio. Non incurvet 0898C terrenum opus, quem fides coelestium erigit. Qui te dicis in Christo manere, debes, sicut ipse ambulavit, et tu ambulare. Quod si propriam gloriam quaeris, florenti invides, absenti detrahis, reponis laedenti te: hoc Christus non fecit. Confiteris te nosse Deum, factis autem negas. Non recte plane, sed impie linguam Christo, animam dedisti diabolo. Audi ergo quid dicat: Homo iste labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me (Isa. XXIX, 13). Non es profecto rectus, qui tam non recte dividis. Non potes attollere caput pressum diaboli jugo. Non te subrigere praevales, cui dominatur iniquitas. Iniquitates tuae supergressae sunt caput tuum, et sicut onus grave gravatae sunt super te (Psal. XXXVII, 0898D 5). Iniquitas denique sedet super talentum plumbi (Zach. V, 7). Vides quod non faciat hominem rectum fides etiam recta, quae non operatur ex dilectione. At qui sine dilectione est, non habet unde diligat sponsam. Sed nec opera, quamvis recta, rectum cor efficere sufficiunt sine fide. Quis enim rectum dicat hominem non placentem Deo? Sine fide autem impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Qui non placet 0899A Deo, non potest illi placere Deus. Nam cui placet Deus, Deo displicere non potest. Porro cui non placet Deus, nec sponsa ejus. Quomodo ergo rectus, qui nec Deum diligit, nec Ecclesiam Dei, cui dicitur: Recti diligunt te? Si ergo nec fides sine operibus, nec opera sine fide sufficiunt ad animi rectitudinem; nos qui in Christum credimus, fratres, rectas studeamus facere vias nostras et studia nostra. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum, ut toti recti inveniamur, fidei nostrae rectitudinem rectis actibus comprobantes, dilectores sponsae, dilecti a sponso Jesu Christo Domino nostro, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXV. De nigredine et formositate sponsae, id est Ecclesiae.

0899B 1. Ecce quod dixeram in sermone, quia aemulis lacessentibus sponsa respondere cogatur, quae corpore quidem de numero adolescentularum esse videntur, animo autem longe sunt. Ait nempe: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Patet quod detraherent ei, nigredinem improperantes. Sed adverte sponsae patientiam ac benignitatem. Non modo enim non reddidit maledictum pro maledicto, sed insuper benedixit, filias Jerusalem vocans, quae magis pro sua nequitia filiae Babylonis, vel filiae Baal, aut si quod aliud nomen improperii occurrisset, appellari meruerant. Sane didicerat a propheta, imo ab ipsa unctione quae docet suavitatem, calamum 1350 quassatum non conterendum, et linum fumigans non exstinguendum (Isa. XLII, 3). Propterea 0899C non putavit amplius irritandas satis commotas per sed nec quidquam addendum stimulis invidiae, qua torquebantur. Magis autem cum his qui oderunt pacem, studuit esse pacifica, sciens se etiam insipientibus debitricem. Maluit ergo ipsas favorabili demulcere vocabulo, quia curae fuit ei infirmarum potius operam dare saluti quam propriae ultioni,

2. Omnibus quidem optanda est ista perfectio; proprie autem optimorum forma est praelatorum. Sciunt quippe boni fidelesque praepositi, languentium sibi creditam animarum curam, non pompam. Cumque internum murmur cujuspiam illarum querulae vocis indicio deprehendunt, etsi in ipsos usque ad convicia et contumelias prorumpentis; medicos se 0899D et non dominos agnoscentes, parant confestim adversus phrenesim animae, non vindictam, sed medicinam. Haec igitur ratio cur sponsa filias Jerusalem dicat eas ipsas, quas malevolas sustinet atque maledicas: videlicet ut in blando sermone deliniat murmurantes, commotionem sedet, sanet livorem. Scriptum est enim: Lingua pacifica compescit lites (Prov. XXV, 15). Alias vero filiae revera Jerusalem quodam modo sunt quae hujusmodi sunt, nec falso ita eas nominat sponsa. Sive enim propter sacramenta Ecclesiae, quae indifferenter quidem cum bonis suscipiunt; sive propter fidei aeque communem confessionem, sive ob fidelium corporalem saltem societatem, seu etiam propter spem futurae salutis, a qua omnino non sunt, quandiu hic vivunt, vel tales desperandae, 0900A quantumlibet vivant desperate; non incongrue filiae Jerusalem nominantur.

3. Videamus jam quid illud fuerit dicere: Nigra sum, sed formosa. Nullane in his verbis repugnantia est? Absit! Propter simplices dico, qui inter colorem et formam discernere non noverunt, cum forma ad compositionem pertineat, nigredo color sit. Non omne denique quod nigrum est continuo deforme est. Nigredo, verbi causa, in pupilla non dedecet; et nigri quidam lapilli in ornamentis placent; et nigri capilli candidis vultibus etiam decorem augent et gratiam. Sic tibi quoque facile advertere est in rebus innumeris. Quanquam sine numero sunt, quae in superficie quidem reperies decoloria, in compositione vero decora. Tali fortassis modo potest 0900B sponsa, cum pulchritudine utique compositionis, naevo non carere nigredinis; sed sane in loco peregrinationis suae. Alioquin erit cum eam sibi in patria exhibebit sponsus gloriae gloriosam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi. At vero nunc si diceret, quia nigredinem non haberet, se ipsam seduceret, et veritas in ea non esset. Quamobrem ne mireris quia dixit: Nigra sum, et rursum nihilominus, quia formosa sit, gloriatur. Quomodo enim non formosa cui dicitur: Veni, formosa mea? (Cant. II, 10.) Cui autem dicitur: Veni, nondum pervenerat, ne forte quis putet hoc dictum, non quidem huic nigrae, quae adhuc laborat veniendo in via; sed beatae illi, quae jam prorsus absque nigredine regnat in patria.

0900C 4. Sed audi unde nigram et unde formosam se dixerit. An nigram quidem ob tetram conversationem, quam prius habuit sub principe hujus mundi, imaginem terrestris hominis adhuc portans; formosam vero de coelesti similitudine, quam postea commutavit, ambulans jam in novitate vitae? Sed si hoc est, cur non magis de praeterito, nigra fui, et non nigra sum, dicit? Si cui tamen placet hic sensus, id quod sequitur, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4), sic oportet intelligi, ut de veteri quidem conversatione Cedar, de nova vero Salomonis se dixerit tabernaculum. Hoc enim esse pelles, quod tabernaculum, propheta ostendit dicens: Repente vastata sunt tabernacula mea, sabito pelles 0900D meae (Jerem. IV, 20). Prius igitur 1351 nigra, sicut vilissima tabernacula Cedar: postea formosa, sicut pelles gloriosi regis.

5. Sed videamus quomodo ad statum potius vitae potioris utrumque respiciat. Si consideremus habitum exteriorem sanctorum, eum qui in facie est, quam sit humilis utique et abjectus, et quadam neglectus incuria; cum tamen identidem intus revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18): nonne una quaelibet talis anima merito nobis videbitur posse respondere exprobrantibus sibi nigredinem: Nigra sum, sed formosa? Vis tibi denique demonstrem animam et nigram pariter, et formosum? Epistolae, inquiunt, 0901A graves sunt; sed praesentia corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10). Paulus hic erat. Itaque Paulum, o filiae Jerusalem, de praesentia corporis aestimatis, et tanquam decolorem deformemque contemnitis, quia cernitis homunculum afflictari in fame et siti, et frigore et nuditate, in laboribus plurimis, in plagis supra modum, in mortibus frequenter? (II Cor. XI, 23, 27.) Haec sunt quae denigrant Paulum. Pro hujusmodi doctor gentium reputatur inglorius, ignobilis, niger, obscurus; tanquam denique peripsema hujus mundi. Enimvero nonne ipse est qui rapitur in paradisum, qui unum alterumque perambulans, usque ad tertium sui puritate penetrat coelum? O vere pulcherrima anima! quam, etsi infirmum inhabitantem corpusculum, pulchritudo coelestis 0901B admittere non despexit, angelica sublimitas non rejecit, claritas divina non repulit. Hanc vos dicitis nigram? Nigra est, sed formosa, filiae Jerusalem. Nigra vestro, formosa divino angelicoque judicio. Etsi nigra est, forinsecus est. Sibi autem pro minimo est, ut a vobis judicetur, aut ab his qui secundum faciem judicant. Homo siquidem videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI, 7). Propterea etsi nigra foris, sed intus formosa, ut ei placeat cui se probavit. Non enim vobis: quibus si adhuc placeret. Christi servus non esset. Felix nigredo, quae mentis candorem parit, lumen scientiae, conscientiae puritatem.

6. Audi denique quid per prophetam Deus promittat istiusmodi nigris, quos aut humilitas poenitentiae, 0901C aut charitatis zelus, tanquam solis aestus, decolorasse videtur. Si fuerint, ait, peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isai. I, 18). Non plane contemnenda in sanctis ista nigredo extera, quae candorem operatur internum, et sedem proinde praeparat sapientiae. Candor est enim vitae aeternae sapientia, ut Sapiens definit (Sap. VII, 26): et candidam oportet esse animam, in qua ipsa sedem elegerit. Quod si anima justi sedes est sapientiae, haud dubie dixerim animam justi esse candidam. Et fortassis justitia ipsa candor est. Justus autem erat Paulus, cui reposita fuerat corona justitiae (II Tim. IV, 8). Candida proinde Pauli anima erat, et sapientia sedebat in ea, ita ut sapientiam loqueretur inter perfectos, sapientiam 0901D in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi hujus agnovit. Porro hunc in eo sapientiae, justitiaeque candorem nigredo illa exterior de praesentia corporis infirma, de laboribus plurimis, de jejuniis ac vigiliis multis, aut operabatur, aut promerebatur. Ideoque et quod nigrum est Pauli, speciosius est omni ornatu extrinseco, omni etiam regio cultu. Non comparabitur ei quantalibet pulchritudo carnis, non cutis utique nitida et arsura, non facies colorata vicina putredini, non vestis pretiosa obnoxia vetustati, non auri species, splendorve gemmarum, seu quaeque talia, quae omnia sunt ad corruptionem.

7. Merito proinde omnis cura sanctorum, spreto 0902A ornatu cultuque superfluo exterioris sui hominis, qui certe corrumpitur, omni se diligentia praebet et occupat excolendo ac decorando interiori illi, qui ad imaginem Dei est, et renovatur de die in diem. Certi sunt enim Deo non posse esse quidquam acceptius imagine sua, si proprio fuerit restituta decori. 1352 Propterea et omnis gloria eorum intus, non foris est; hoc est, non in flore feni, aut in ore vulgi, sed in Domino. Unde et dicunt: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): quod conscientiae solus sit arbiter Deus, cui soli placere desiderant; et cui placere, sola vera et summa gloria est. Non mediocris plane gloria illa quae intus est, in qua gloriari dignatur et Dominus gloriae, dicente David: Omnis gloria ejus filiae regis 0902B ab intus (Psal. XLIV, 14). Et tutior sua cuique gloria, dum habet eam in semetipso, et non in altero. At non in solo fortassis candore interno, sed in exteriori quoque nigredine et exteriore gloriandum, ne quid omnino sanctis depereat, sed omnia cooperantur in bonum. Non solum igitur in spe, sed et gloriari in tribulationibus. Libenter, ait, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Optanda infirmitas, quae Christi virtute compensatur. Quis dabit mihi non solum infirmari, sed et destitui ac deficere penitus a memetipso, ut Domini virtutum virtute stabiliar? Nam virtus in infirmitate perficitur. Denique ait: Quando infirmor, tunc fortis sum et potens (II Cor. XII, 9, 10).

8. Quod cum ita sit, pulchre sponsa convertit sibi ad 0902C gloriam, quod ei pro opprobrio ab aemulis intorquetur; non modo formosam, sed et nigram esse se glorians. Non enim erubescit nigredinem, quam novit praecessisse et in sponso: cui similari quantae etiam gloriae est? Nil sibi gloriosius proinde putat, quam Christi portare opprobrium. Unde vox illa prorsus exsultationis et salutis: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi! (Galat. VI, 14.) Grata ignominia crucis ei qui Crucifixo ingratus non est. Nigredo est, sed forma et similitudo Domini. Vade ad sanctum Isaiam, et describet tibi qualem in spiritu illum viderit. Quem namque alium dicit virum doloris, et scientem infirmitatem; et quia non erat ei species neque decor? Et addidit: Nos putavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. 0902D Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 3, 5). Ecce unde niger. Junge et illud sancti David: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); et habes totum in sponso, quod sponsa de se hoc in loco testata est.

9. Num tibi recte et ipse videtur secundum ea quae dicta sunt, aemulis posse respondere Judaeis: Niger sum, sed formosus, filii Jerusalem? Niger plane, cui non erat species, neque decor; niger, quia vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Denique se ipsum fecit peccatum (II Cor. V, 21): et nigrum dicere verear? Intuere sane pannis sordidum, plagis lividum, illitum 0903A sputis, pallidum morte; et nigrum vel tunc profecto fatebere. Percunctare etiam apostolos, eumdem ipsum qualem in monte perspexerint; aut certe angelos, in qualem prospicere concupiscant; et nihilominus formosum mirabere. Ergo formosus in se, niger propter te. Quam formosum et in mea forma te agnosco, Domine Jesu! non ob divina tantum quibus effulges miracula, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Beatus qui te in his hominem inter homines conversantem diligenter observans, se ipsum praebet pro viribus imitatorem tui. Hoc jam beatitudinis munus formosa tua primitias suae dotis accepit; nec quod formosum est tui, imitari pigra; nec quod nigrum sustinere confusa. Unde et dicebat: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem; 0903B et addidit similitudinem: Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. At istud obscurum est, nec attingendum omnino fatigatis. Habetis tempus ad pulsandum. Si non dissimulatis, aderit qui revelat mysteria; nec cunctabitur aperire, qui et ad pulsandum invitat. Ipse est enim qui aperit, et nemo claudit (Apoc. III, 7), sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1353 SERMO XXVI. In quo beatus Bernardus obitum fratris sui Girardi luget.

1. Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4). Hinc incipiendum, quia hic desiit sermo superior. Hoc exspectatis audire quid sit, et qualiter 0903C ei quod proximo tractatum est capitulo coaptetur, quia similitudo est. Potest enim hoc ita subjunctum fuisse, ut utraque pars similitudinis ad id solum respondeat, quod ibi praecesserat: Nigra sum. Potest et ita, ut duobus illis duo ista, id est singula singulis, referantur. Ille sensus simplicior, iste obscurior est. Sed tentemus utrumque: et prius quidem hunc, qui difficilior apparet. Non autem in duobus primis, sed in duobus duntaxat extremis difficultas est. Nam Cedar quidem, quod interpretatur tenebrae, aperte satis cum nigredine convenire videtur; sed pelles Salomonis cum formositate non ita. Porro tabernacula in eamdem nihilominus concurrere convenientiam quis non videat? Quid enim tabernacula, nisi nostra sunt corpora, in quibus peregrinamur? Nec enim 0903D habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14). Sed et militamus in eis, tanquam in tabernaculis; prorsas violenti ad regnum. Denique militia est vita hominis super terram (Job 0904A VII, 1); et quandiu militamus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, id est a luce. Nam Dominus lux est; et in quantum quisque cum eo non est, in tantum in tenebris est, hoc est in Cedar. Flebilem proinde vocem illam agnoscat suam: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5, 6). Est ergo hoc habitaculum nostri corporis, non civis mansio, aut domus indigenae; sed aut tabernaculum militantis, aut stabulum viatoris. Est, inquam, hoc corpus tabernaculum, et tabernaculum Cedar, quod nimirum animam, quasi objectu sui, incircumscripti luminis interim nunc fraudat aspectu; nec sinit omnino videre illud, nisi per speculum quidem et in aenigmate, non autem facie ad faciem (I 0904B Cor. XIII, 12).

2. Videsne unde Ecclesiae nigredo, unde pulcherrimis quoque animabus nonnulla rubigo inhaeserit? De tabernaculo profecto Cedar, de exercitio laboriosae militiae, de diuturnitate miseri incolatus, de angustiis aerumnosi exsilii, de corpore denique fragili et gravi; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Propterea et cupiunt dissolvi, ut corpore levatae, Christi avolent in amplexus. Unde et gemens una de miseris aiebat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Scit nimirum quae hujusmodi est, quod non possit in tabernaculo Cedar carere ad purum macula aut ruga, non quantulacunque nigredine; 0904C et cupit exire, ut se possit exuere. Et haec ratio, cur sponsa nigram se dixerit sicut tabernacula Cedar. Sed enim quomodo formosa, sicut pelles Salomonis? At nescio quid sublime ac sacrum sentio in his pellibus involutum, quod minime ausim omnino contingere, nisi ad nutum sane ipsius, qui reposuit et signavit. Legi nimirum: Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). Supersedeo igitur et differo. Vobis interim curae erit solito impetrare 1354 favorem vestris precibus; ut eo alacriores, quo fidentiores redeamus ad id, quod attentioribus eget animis. Et fortassis inveniet pius pulsator, quod temerarius scrutator non posset. Quanquam et moeror finem imperat, et calamitas 0904D quam patior.

3. Quousque enim dissimulo, et ignis quem intra me ipsum abscondo, triste pectus adurit, interiora depascitur? Clausus latius serpit, saevit acrius. Quid mihi et cantico huic, qui in amaritudine 0905A sum? Vis doloris abducit intentionem, et indignatio Domini ebibit spiritum meum. Subtracto siquidem illo, per quem mea in Domino studia utcunque libera esse solebant, simul et cor meum dereliquit me. Sed feci vim animo, ac dissimulavi usque huc; ne affectus fidem vincere videretur. Denique plorantibus aliis, ego, ut advertere potuistis, siccis oculis secutus sum invisum funus, siccis oculis steti ad tumulum, quousque cuncta peracta sunt exsequiarum solemnia. Indutus sacerdotalibus, solitas in cum orationes proprio ore complevi, terram meis manibus ex more jeci super dilecti corpus, terram mox futurum. Qui me intuebantur flebant, et mirabantur quod non flerem ipse, cum non illum quidem, sed me potius, qui illum amisissem, omnes miserarentur. 0905B Cujus enim vel ferreum pectus super me ibi non moveretur, quem videret Girardo superstitem? Commune damnum; sed prae meo non reputabatur infortunio. At ego quibus poteram viribus fidei, reluctabar affectui, nitens vel invitus non moveri frustra addictione naturae, universitatis debito, conditionis usu, potentis jussu, judicio justi, flagello terribilis, Domini voluntate. Pro hujusmodi semper extunc et deinceps exegi a memetipso non indulgere multo fletui, multum tamen turbatus et moestus. Nec potui imperare tristitiae, qui potui lacrymae; sed, ut scriptum est: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5). At suppressus dolor altius introrsum radicavit, eo, ut sentio, acerbior factus, quo non est exire permissus. Fateor, victus 0905C sum. Exeat necesse est foras quod intus patior. Exeat sane ad oculos filiorum, qui scientes incommodum, planctum humanius aestiment, dulcius consolentur.

4. Scitis, o filii, quam justus sit dolor meus, quam dolenda plaga mea. Cernitis nempe quam comes deseruit me in via hac qua ambulabam, quam non segnis ad opus, quam suavis ad mores. Quis ita mihi pernecessarius? cui aeque dilectus ego? Frater erat genere, sed religione germanior. Dolete, quaeso, vicem meam vos, quibus haec nota sunt. Infirmus corpore eram, et ille portabat me; pusillus corde eram, et confortabat me; piger et negligens, et excitabat me; improvidus et obliviosus, et commonebat me. Quo mihi avulsus es? quo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor 0905D meum? Amavimus nos in vita; quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio! et quam non posset omnino efficere nisi mors. Quando enim me vivus vivum desereres? Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo mutui nostri non pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors? Bene mors, quae unum rapiendo, duos furiosa peremit. 1355 An non mors etiam mihi? Imo plus mihi, cui utique omni morte 0906A infelicior vita servata est. Vivo ut vivens moriar; et hoc dixerim vitam? Quam mitius me privares, o austera mors, vitae usu, quam fructu! nam vita sine fructu gravior mors. Denique duplex malum ligno paratur infructuoso, securis et ignis (Matth. III, 10). Ergo meis laboribus invidens, elongasti a me amicum et proximum, per cujus maxime studium erant, si quando erant, fructuosi. Satius proinde mihi fuisset periclitari vita, quam tua, o Girarde, praesentia, qui meorum in Domino studiorum eras sollicitus incitator, fidelis [alias, fortis] adjutor, cautus examinator. Cur, quaeso, aut amavimus, aut amisimus nos? Dura conditio, sed mea miseranda fortuna, et non illius! Nam tu, chare frater, si charos amisisti, chariores utique recepisti. 0906B Me vero quaenam jam miserum consolatio manet post te unicum solatium meum? Placita fuit pariter utrique societas corporum pro morum concordia; sed solum me divisio vulneravit. Commune quod libuit; quod triste et lugubre, meum: in me transierunt irae, in me confirmatus est furor. Erat ambobus alterutrum grata praesentia, dulce consortium, suave colloquium; sed tantas utriusque delicias ego perdidi, tu mutuasti. Et quidem immutatis illis retributio multa.

5. Quanto fenore gaudiorum ac benedictionum cumulo cares hodie nobis, frater charissime! Habes certe pro me tantillo repositam tibi Christi praesentiam; nec dispendium sentis absentiae a nobis tuae, angelorum admistus choris. Non est igitur 0906C quod causeris tu de nostra quasi subtracta tibi praesentia, cui affatim sui suorumque copiam Dominus majestatis indulsit. At ego pro te quid? Quam vellem scire quidnam sentias nunc de me illo unico tuo, mediis nutante curis et poenis, destituto te baculo imbecillitatis meae! si tamen licet adhuc cogitare de miseris, ingresso abyssum luminis, atque illo pelago aeternae felicitatis absorpto. Forte enim etsi nosti nos secundum carnem, sed nunc jam non nosti: et quoniam introisti in potentias Domini, memoraris justitiae ejus solius, immemor nostri. Caeterum qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), et in divinum quemdam totus immutatur affectum, nec potest jam sentire aut sapere nisi Deum, et quod sentit et sapit Deus, plenus Deo. Deus autem charitas 0906D est, et quanto quis conjunctior Deo, tanto plenior charitate. Porro impassibilis est Deus, sed non incompassibilis, cui proprium est misereri semper et parcere. Ergo et te necesse est misericordem esse, qui inhaeres misericordi, quamvis jam minime miser sis: et qui non pateris, compateris tamen. Affectus proinde tuus non est imminutus, sed immutatus; nec, quoniam Deum induisti, nostri cura te exuisti; et ipsi enim cura est de nobis (I Petr. V, 7). Quod infirmum 0907A est abjecisti, sed non quod pium. Charitas denique nunquam excidit (I Cor. XIII, 8): non oblivisceris me in finem.

6. Videor mihi quasi audire fratrem meum dicentem: Nunquid mater oblivisci poterit filii uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isa. XLIX, 15). Non expedit prorsus. Scis ubi verser, ubi jaceam, ubi reliqueris me; non est qui porrigat manum. Ad omne quod emerserit, respicio ad Girardum ut consueveram, et non est. Heu! tunc ingemisco miser, sicut homo sine adjutorio. Quem consulam ambiguis? cui in adversis fidam? quis portabit onera? quis pericula propulsabit? Nonne ubique gressus meos Girardi oculi anteibant [alias, animabant]? Nonne tuum, Girarde, pectus curae meae 0907B notius, quam meum ipsius habebant, familiarius incursabant, acrius urgebant? Nonne in lingua tua illa placabili et potenti meam a sermonibus saeculi frequentissime vindicabas, 1356 et amico reddebas silentio? Dominus dederat illi linguam eruditam, ut sciret quando deberet proferre sermonem. Ita denique in prudentia responsorum suorum, et in gratia data sibi desuper, et domesticis satisfacieba et exteris, ut pene me nemo requireret, cui prior forte Girardus occurrisset. Occurrebat autem adventantibus, opponens se, ne subito meum otium incursarent. Si quibus sane per se satisfacere non quibat, hos perducebat ad me, caeteros emittebat. O virum industrium! o amicum fidelem! et amico gerebat morem, et officiis charitatis non deerat. 0907C Quis vacua ab eo recessit manu? Si dives, consilium; si pauper, subsidium reportabat. Nec quaerebat quae sua sunt, qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat humillimus, majorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum tamen postulabat absolvi, et alteri cedere, quasi qui melius provideret. Sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti aliquo, ut assolet, in eo officii detinebatur affectu, sed solo intuitu charitatis. Siquidem plus omnibus laborabat, et minus omnibus accipiebat; ita ut saepe, cum aliis necessaria ministraret, egeret ipse in pluribus, verbi causa, cibo aut veste. Denique cum se sentiret decessui propinquare: Deus, inquit, tu scis quod quantum 0907D in me fuit, semper optavi quietem; mihi intendere, tibi vacare. Sed implicitum tenuit timor tuus, voluntas fratrum, et studium obediendi, super omnia abbatis pariter et fratris germana dilectio. Ita est. Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est, in Domino studiorum. Tibi debeo si profeci, si profui. Tu intricabaris, et ego tuo beneficio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis obsequiis sanctius occupabar, aut doctrinae filiorum utilius intendebam. Cur enim securus intus non essem, cum te scirem agentem foris manum dexteram meam, lumen oculorum meorum, 0908A pectus meum, et linguam meam? Et quidem indefessa manus, oculus simplex, pectus consilii, lingua loquens judicium, sicut scriptum est: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium (Psal. XXXVI, 30).

7. Sed quid dixi foris agentem illum? quasi interna Girardus nesciret, ac spiritualium expers esset donorum. Norunt qui illum norunt spirituales, quam verba ejus spiritum redolerent. Norunt contubernales, quam mores ejus et studia non carnem saperent, sed ferverent spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinae? quis in castigando corpus suum districtior, suspensior vel sublimior in contemplando, subtilior in disserendo? Quoties cum eo disserens ea didici quae nesciebam; et qui docturus adveneram, doctus 0908B magis abscessi? Nec mirum de me, cum magni ac sapientes viri id ipsum nihilominus ex illo sibi accidisse testentur. Non cognovit litteraturam; sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit et illuminantem Spiritum. Nec in maximis tantum, sed in minimis maximus erat. Quid, verbi causa, in aedificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu operibus rusticorum? quid, inquam, vel in hoc rerum genere Girardi subterfugit peritiam? Caementariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus, atque textoribus facile magister erat. Cumque omnium judicio omnibus esset sapientior, solis in suis oculis non erat sapiens. Utinam multos, etsi minus sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Vae qui sapientes estis in oculis vestris (Isa. V, 21)! Scientibus ista loquor, 0908C et adhuc plura his de illo, et majora compertis. Parco tamen, quia caro mea, et frater est. Hoc tamen securus addo: mihi utilis in omnibus, et prae omnibus; fuit utilis in parvis et magnis, in privatis et publicis, foris et intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi totum erat. 1357 Solum pene reliquerat mihi provisoris honorem et nomen: nam opus ipse faciebat. Ego vocitabar abbas, sed ille praeerat in sollicitudine. Merito requievit in illo spiritus meus, per quem licebat delectari in Domino, praedicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mihi, frater mi, mens sobria et grata quies, sermo efficacior, pinguior oratio, frequentior lectio et ferventior affectus.

0908D 8. Heu! sublatus es, et haec omnia simul. Tecam omnes pariter abiere deliciae, et laetitiae meae. Jam curae irruunt, jam molestiae hinc inde pulsant, et angustiae undique solum me repererunt, solae mihi te abeunte remanserunt, solus sub sarcina gemo. Aut ponere, aut opprimi necesse est, quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito mori post te? Nam pro te nolim, nec te tua fraudare gloria. Porro supervivere tibi, labor et dolor. Vivam, quoad vivam, in amaritudine; vivam in moerore: et haec sit mihi consolatio, ut moerendo affligar. Non parcam; et juvabo manum Domini: etenim manus 0909A Domini tetigit me. Me, inquam, tetigit et percussit, non illum, quem vocavit ad requiem; me occidit, cum succidit illum. Nunquid enim occisum quis dixerit, quem plantavit in vita? At quod illi vitae janua fuit, mihi plane est mors; meque illa morte mortuum dixerim, non hunc qui obdormivit in Domino. Exite, exite, lacrymae jampridem cupientes; exite, quia is qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Aperiantur cataractae miseri capitis; et erumpant fontes aquarum, si forte sufficiant sordes diluere culparum, quibus iram merui. Cum consolatus fuerit super me Dominus, tunc fortassis et ego merear consolari, si tamen non pepercero a moerore: nam, qui lugent, ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Propterea condescendat mihi omnis sanctus, et in 0909B spiritu lenitatis qui spiritualis est, sustineat lamentantem. Luctus meus humano, quaeso, pensetur affectu, non usu. Videmus nempe mortuos quotidie plangere mortuos suos: fletum multum, et fructum nullum. Non culpamus affectum, nisi cum excedit modum; sed causam. Ille nimirum naturae est, et ejus turbatio poena peccati: haec vanitas et peccatum. Etenim ibi sola, nisi fallor, plorantur damna gloriae carnis, vitae praesentis incommoda. Et plorandi qui ita plorant. Nunquid ego sic? Similis mihi affectus, sed altera causa, dissimilisque intentio. Nulla mihi sane querela de omnibus quae sunt mundi. In his profecto quae sunt Dei, ademptum doleo fidele auxilium, salutare consilium. Girardum lugeo: 0909C Girardus est in causa, frater carne, sed proximus spiritu, socius proposito.

9 Adhaesit anima mea animae illius; et unam fecit de duabus, non consanguinitas, sed unanimitas. Carnis quidem necessitudo non defuit; sed plus junxit societas spiritus, consensus animorum, morum conformitas. Cum ergo essemus cor unum et anima una, hanc meam pariter atque ipsius animam pertransivit gladius, et scindens, mediam partem locavit in coelo, partem in coeno deseruit. Ego, ego illa portio misera in luto jacens, truncata parte sui, et parte potiori; et dicitur mihi: Ne fleveris? Avulsa sunt viscera mea a me; et dicitur mihi: Ne senseris? Sentio, sentio vel invitus, quia nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est; 0909D sentio prorsus et doleo, et dolor meus in conspectu meo semper. Non sane nos poterit duritiae et insensibilitatis arguere ille qui verberat, quomodo illos de quibus ait: Percussi eos, et non doluerunt (Jerem. V, 3). Affectum meum confessus sum, et non negavi. Carnalem quis dixerit: ego humanum non nego, sicut nec me hominem. Si nec hoc sufficit, nec carnalem negaverim. Nam et ego carnalis sum, venundatus sub peccato, addictus morti, poenis et aerumnis obnoxius. Non sum, fateor, insensibilis ad poenas, mortem horreo meam et meorum. Meus Girardus erat, meus plane. An non meus, qui frater sanguine fuit, professione 1358 filius, sollicitudine pater, consors spiritu [alias, concors spiritu], intimus affectu? Is recessit a me; sentio, laesus sum, et graviter.

0910A 10. Ignoscite, filii: imo si filii, vicem dolete paternam. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, qui certe consideratis quam gravia pro peccatis recepi de manu Domini. In virga indignationis suae percussit me, digne pro meritis, dure pro viribus. An leve quis dixerit vivere me absque Girardo, nisi qui ignorat quid mihi cum Girardo? Nec tamen contradico sermonibus sancti; nec reprehendo judicium, quo recepit quisque quo dignus est: ille, coronam quam meruit; ego, quam debui poenam. Nunquid quia sentio poenam, reprehendo sententiam? Humanum est illud, hoc impium. Humanum, inquam, et necesse affici erga charos, sive delectabiliter cum praesto sunt, sive cum absunt, moleste. Non erit otiosa socialis conversatio, praesertim 0910B inter amicos: et quid effecerit mutuus amor in sibi praesentibus, horror indicat separationis, et dolor de invicem separatis. Doleo super te, Girarde charissime, non quia dolendus, sed quia ablatus. Et ideo fortassis dolendum mihi potius super me, qui bibo calicem amaritudinis. Et solus dolendus, quia solus bibo: non enim et tu. Solus ego patior quod solent pariter pati qui se diligunt, cum se amittunt.

11. Utinam non te amiserim, sed praemiserim! utinam vel tarde aliquando sequar te quocunque ieris! Non enim dubium quin ad illos ieris, quos circa medium extremae noctis tuae invitabas ad laudem, cum in vultu et voce exsultationis subito erupisti 0910C in illud Davidicum, stupentibus qui assistebant: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis (Psal. CXLVIII, 1). Jam tibi, frater mi, nocte adhuc media diescebat, et nox sicut dies illuminabatur Prorsus illa nox illuminatio tua in deliciis tuis. Accitus sum ego ad id miraculi, videre exsultantem in morte hominem, et insultantem morti. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Jam non stimulus, sed jubilus. Jam cantando moritur homo, et moriendo cantat. Usurparis ad laetitiam, mater moeroris; usurparis ad gloriam, gloriae inimica; usurparis ad introitum regni, porta inferi; et fovea perditionis, ad inventionem salutis: idque ab homine peccatore. Juste nimirum, quia tu inique in hominem innocentem et justum potestatem temeraria 0910D usurpasti. Mortua es, o mors, et perforata hamo quem incauta glutiisti, cujus illa vox est in propheta: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne (Ose. XIII, 14). Illo, inquam, hamo perforata, transeuntibus per medium tui fidelibus latum laetumque exitum pandis ad vitam. Girardus te non formidat, larvalis effigies. Girardus per medias fauces tuas transit ad patriam, non modo securus, sed et laetabundus et laudans. Cum ergo supervenissem, et extrema jam psalmi, me audiente, clara voce complesset, suspiciens in coelum, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Et repetens eumdem sermonem, ac frequenter ingeminans: Pater, Pater, conversus ad me, exhilarata quidem facie: Quanta, inquit, dignatio 0911A Dei, patrem hominum esse! quanta hominum gloria, Dei filios Dei esse et haeredes! Nam si filii, et haeredes. Sic cantabat quem nos lugemus: in quo et meum, fateor, luctum pene in cantum convertit, dum intentus gloriae ejus, propriae fere miseriae obliviscor.

12. Sed revocat me ad me pungens dolor, facileque a sereno illo intuitu, tanquam a levi excitat somno perstringens anxietas. Plangam igitur, sed super me, quia super illum jam vetat ratio. Puto enim, si opportunitas daretur, modo diceret nobis: Nolite flere super me, sed super vos ipsos flete. Planxit merito David super parricida filio (II Reg. XIX, 1), cui perpetuo sciret obstructum exitum de ventre mortis mole criminis. Merito super Saul et 0911B super Jonatham (II Reg. I, 17); quibus aeque 1359 absorptis semel, emersio jam non speratur. Et quidem resurgent, sed non ad vitam; imo ad vitam, ut vivi in morte infelicius moriantur. Quanquam de Jonatha possit non immerito haerere sententia. At mihi etsi non ista suppetit plangendi ratio, non tamen nulla. Plango primum super mea ipsius plaga, atque hujus jactura domus; plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Girardus pater erat; plango certe et super universo statu nostri ordinis nostraeque professionis, qui de tuo, Girarde, zelo, consilio et exemplo robur non mediocre capiebat; plango postremo, etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus, hinc afficior graviter, 0911C quia vehementer amo. Et nemo mihi molestus sit, dicens non debere sic affici; cum benignus Samuel super reprobo rege (I Reg. XVI, 1), et pius David super parricida filio satisfecerint affectioni, et non ad injuriam fidei, non in superni suggillationem judicii. Absalon fili mi, ait sanctus David, fili mi Absalon (II Reg. XVIII, 33): et ecce plus quam Absalon hic. Salvator quoque videns civitatem Jerusalem, et praevidens ruituram, flevit super eam (Luc. XIX, 41). Et ego propriam, et quae in praesenti est desolationem non sentiam? Plagam meam recentem, et gravem non doleam? Ille flevit compatiendo, et ego patiendo non audeam? Et certe ad tumulum Lazari nec flentes arguit, nec a fletu prohibuit, insuper et flevit cum flentibus: Et lacrymatus est, inquit, 0911D Jesus (Joan. XI, 35). Fuerunt lacrymae illae testes profecto naturae, non indices diffidentiae. Denique et prodiit mox ad vocem ejus qui erat mortuus, ne continuo putes fidei praejudicium dolentis affectum.

13. Sic nec fletus utique noster infidelitatis est signum, sed conditionis indicium; nec quia percussus ploro, arguo ferientem, sed provoco pietatem, severitatem 0912A flectere satago. Unde et verba mea dolore sunt plena, non tamen et murmure. Nunquid non plenum justitiae protuli, quod unius sententiae complemento et punitus est qui debuit, et coronatus qui meruit? Et adhuc dico: Bene utrumque fecit dulcis et rectus Dominus. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Cantet tibi misericordia, quam fecisti cum servo tuo Girardo; cantet et judicium, quod nos portamus. In altero bonus, in altero justus laudaberis. An solius laus bonitatis? Est et justitiae. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137). Girardum tu dedisti, Girardum tu abstulisti: et si dolemus ablatum, non tamen obliviscimur quod datus fuit, et gratias agimus quod habere illum meruimus, quo carere in tantum non volumus, 0912B in quantum non expedit.

14. Recordor, Domine, pacti mei et miserationis tuae, ut magis justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cum pro causa Ecclesiae anno praeterito Viterbii essemus, aegrotavit ille, et invalescente languore, cum jam proxima videretur vocatio, ego aegerrime ferens comitem peregrinationis, et illum comitem in terra relinquere aliena, nec resignare his qui mihi cum commiserant, quoniam amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde; conversus ad orationem cum fletu et gemitu: Exspecta, inquam, Domine, usque ad reditum. Restitutum amicis tolle jam eum, si vis, et non causabor. Exaudisti me, Deus: convaluit, opus perfecimus 0912C quod injunxeras, redivimus cum exsultatione reportantes manipulos pacis. Porro ego oblitus pene sum meae conventionis, sed non tu. Pudet singultuum horum, qui praevaricationis me arguunt. Quid plura? Repetiisti commendatum, recepisti tuum. Finem verborum indicunt lacrymae; tu illis, Domine, finem modumque indixeris.

1360 SERMO XXVII. De ornatu sponsae, et qualiter anima sancta in coelum dicatur.

1. Quia debitis humanitatis officiis amicum revertentem in patriam prosecuti sumus, redeo, fratres, ad propositum aedificandi quod intermiseram. Incongruum namque est diu flere laetantem; et sedenti ad epulas lacrymas multas ingerere, importunum. 0912D Sed et si nostras defleamus aerumnas, ne id quidem oportet nimis, ne non tam amasse illum, quam nostra quaesisse de illo commoda videamur. Temperet sane dilecti gaudium moestitiam desolatorum; et tolerabilius fiat nobis quod nobiscum non est, quia cum Deo est. Fretus ergo orationibus vestris, volo in lucem, si possum, prodere quidquid illud est, quod opertum illis pellibus sentio, quae in exemplum 0913A decoris sponsae productae sunt. Hoc, si recolitis [alias, sicut recolitis], tactum fuit, sed indiscussum remansit: porro discussum et declaratum, quomodo nigra sit sicut tabernacula Cedar. Quomodo ergo sicut pelles Salomonis formosa (Cant. I, 4), quasi vero Salomon in omni gloria sua quidquam habuerit condignum decore sponsae, et gloria ornatus ejus? Et quidem si non ad decorem sponsae, sed ad nigredinem potius nescio quas pelles istas, sicut et tabernacula Cedar respicere diceremus, fortassis competeret, nec deesset unde id congruere monstraremus, sicut et monstrabimus. At vero si sponsae claritati quarumcunque decorem pellium comparandum putamus, hic prorsus opus nobis est ejus ad quem pulsastis auxilio, quatenus mysterium hoc digne aperire 0913B possimus. Quid namque eorum quae in facie lucent, si internae cujuspiam sanctae animae pulchritudini comparetur, non vile ac foedum recto appareat aestimatori? Quid, inquam, tale in se ostendit ea quae praeterit figura hujus mundi, quod aequare speciem animae possit illius, quae exuta terreni hominis vetustatem, ejus qui de coelo est, decorem induit, ornata optimis moribus pro monilibus, ipso purior sicut et excelsior aethere, sole splendidior? Noli ergo respicere ad istum Salomonem, cum indagare cupis cujusmodi se pellibus similem in decore sponsa glorietur.

2. Quid est ergo quod dicit: Formosa sum sicut pelles Salomonis? Magnum et mirabile quiddam, ut 0913C ego aestimo: si tamen non hunc, sed illum hic attendamus, de quo dicitur: Ecce plus quam Salomon hic (Matth. XII, 42). Nam usque adeo is meus Salomon est, ut non modo pacificus (quod quidem Salomon interpretatur), sed et pax ipsa vocetur, Paulo perhibente quia ipse est pax nostra (Ephes. II, 14). Apud istum Salomonem non dubito posse inveniri quod decori sponsae omnino comparare non dubitem. Et praesertim de pellibus ejus adverte in Psalmo: Extendens, ait, coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2). Non ille profecto Salomon, etsi multum sapiens, multumque potens, extendit coelum sicut pellem; sed is potius qui non tam sapiens quam ipsa Sapientia est, ipse prorsus extendit et condidit. Istius siquidem, et non illius illa vox est: Quando praeparabat 0913D coelos, haud dubium quin Deus Pater, ego aderam. Aderat sine dubio praeparanti coelos sua virtus, suaque sapientia. Nec putes astitisse otiosam, et quasi ad spectandum solummodo, quia dixit, aderam, non etiam, praeparabam. Respice paulisper inferius, et invenies aperte subjungentem, quia eram cum eo componens omnia (Prov. VIII, 27-30). Denique ait: Quaecunque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19). Et ipse itaque extendit coelum sicut pellem. Pulcherrima pellis, quae in modum magni cujusdam tentorii universam operiens faciem terrae, solis, lunae atque stellarum varietate tam 0914A spectabili humanos oblectat aspectus. Quid hac pello formosius? quid 1361 ornatius coelo? Minime tamen vel ipsum ullatenus conferendum gloriae et decori sponsae, eo ipso succumbens, quod praeterit et haec figura ipsius, utpote corporea, et corporeis subjacens sensibus. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).

3. Sed est rationalis quaedam sponsae species, et spiritualis effigies; ipsaque aeterna, quia imago aeternitatis. Decor ejus, verbi gratia, charitas est, et charitas, sicut legitis, nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Est certe et justitia: Et justitia ejus, inquit, manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3). Est etiam patientia; et legitis nihilominus quia patientia pauperum 0914B non peribit in finem (Psal. IX, 19). Quid voluntaria paupertas? quid humilitas? Nonne altera regnum aeternum (Matth. V, 3), altera aeque exaltationem promeretur aeternam? (Luc. XIV, 11.) Eo quoque spectat et timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Sic prudentia, sic temperantia, sic fortitudo, et si quae sunt virtutes aliae, quid nisi margaritae sunt quaedam in sponsae ornatu, splendore perpetuo coruscantes? Perpetuo, inquam, quia sedes et fundamentum perpetuitatis. Nec enim perpetuae beataeque vitae omnino locus in anima est, nisi mediis quidem interjectisque virtutibus. Unde Propheta Deo, qui utique vita beata est: Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Et Apostolus dicit: Christum 0914C habitare, non omni modo quidem, sed signanter per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Domino quoque sessuro super asellum, vestes suas discipuli substraverunt (Matth. XXI, 7, 8); significantes Salvatorem seu salutem nequaquam insidere nudae animae, quam non videlicet vestitam invenerit doctrina et moribus apostolorum. Et ideo Ecclesia promissionem habens futurae felicitatis, curat interim praeparare et praeornare se in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV, 10) gratiarum atque virtutum, quo digna et capax plenitudinis gratiae inveniatur.

4. Caeterum spirituali huic tam pulchrae varietati, quam de prima interim stola in quadam veste suae 0914D sanctificationis accepit, nullo pacto ego comparaverim in decore coelum hoc visibile atque corporeum, quamvis in suo genere quidem siderea varietate pulcherrimum. Sed est coelum coeli, de quo Propheta: Psallite, inquit, Domino, qui ascendit super coelum coeli ad orientem (Psal. LXVII, 33, 34). Et hoc coelum intellectuale ac spirituale: et qui fecit coelos in intellectu (Psal. CXXXV, 5), creavit illud et statuit in sempiternum, ipsumque inhabitat. Ne vero putes sponsae devotionem citra illud remanere coelum, in quo scit habitare dilectum: ubi enim thesaurus ejus, ibi et cor ejus (Matth. VI, 21). Aemulatur 0915A sane assistentes vultui ad quem suspirat, et quibus se interim non valet videndo associare, studet conformare vivendo, moribus magis, quam vocibus clamans: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8).

5. Prorsus de hoc coelo minime sibi indignum ducit ducere similitudinem. Hoc extentum sicut pellis, non spatiis tamen locorum, sed affectibus animorum; hoc miris variisque artificis distinctum operibus. Divisiones autem sunt, non colorum, sed beatitudinum. Nam alios quidem posuit angelos; alios autem, archangelos; alios vero, virtutes; alios, dominationes; alios, principatus; alios, potestates; alios, thronos; alios cherubin, atque alios seraphin. Sic stellatum coelum hoc; sic depicta haec pellis. 0915B Haec una de pellibus mei Salomonis, et haec praecipua in omni ornatu multiformis gloriae ejus. Habet autem grandis ista pellis quamplurimas in se aeque Salomonis pelles, quoniam unusquisque beatus et sanctus, qui ibi est, pellis est utique Salomonis. Benigni siquidem sunt atque extenti in charitate, pertingentes usque ad nos, quibus gloriam, quam habent, 1362 non invident, sed optant; ita ut ex ipsis hujus rei gratia demorari apud nos non graventur, seduli circa nos, et curam gerentes nostri, omnes administratorii spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. 1, 14). Quamobrem sicut coelum coeli singulariter dicitur universa illa multitudo collecta beatorum; sic et coeli coelorum propter singulos, qui utique 0915C coeli sunt, nominantur, et ad singulos spectat quod dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2). Viderie, credo, quaenam illae pelles, et cujus sint Salomonis, de quarum sponsa similitudine gloriatur.

6. Nunc jam intueamini ejus gloriam, quae et coelo se comparat, et illi coelo, quod tanto est gloriosius, quanto divinius. Nec immerito usurpat inde similitudinem, unde originem ducit. Nam si propter corpus, quod de terra habet, tabernaculis Cedar se assimilat, cur non et propter animam, quae de coelo est, coelo aeque similem se esse glorietur, praesertim cum vita testetur originem, testetur naturae dignitatem et patriae? Unum Deum adorat et colit, quo 0915D modo angeli, Christum super omnia amat, quo modo 0916A angeli, casta est, quo modo angeli, idque in carne peccati et fragili corpore, quod non angeli, quaerit postremo, et sapit quae apud illos sunt, non quae super terram. Quod evidentius coelestis insigne originis, quam ingenitam, et in regione dissimilitudinis, retinere similitudinem, gloriam vitae caelibis in terra, et ab exsule, usurpari, in corpore denique pene bestiali vivere angelum? Coelestis sunt ista potentiae, non terrenae, et quod vere de coelo sit anima quae haec potest, aperte indicant. Audi tamen apertius: Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo; et addidit: Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tubernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. 0916B XXI, 2, 3). Ad quid? Credo ut sibi acquirat sponsam de hominibus. Mira res! Ad sponsam veniebat, et absque sponsa non veniebat. Quaerebat sponsam, et sponsa cum ipso erat. An duae erant? Absit! Una est enim, ait, columba mea. Sed sicut de diversis ovium gregibus unum facere voluit, ut sit unum ovile, et unus pastor (Joan. X, 16), ita cum haberet sponsam inhaerentem sibi a principio multitudinem angelorum, placuit ei et de hominibus convocare Ecclesiam, atque unire illi quae de coelo est, ut sit una sponsa, et sponsus unus. Ergo ex adjecta ista, perfecta est illa, non duplicata, et agnoscit de se dictum: Una est perfecta mea (Cant. VI, 8). Porro unam conformitas facit, nunc quidem in simili devotione, postea vero et in pari gloria.

0916C 7. Habes itaque utrumque de coelo, et sponsum, scilicet Jesum, et sponsam, Jerusalem. Et ille quidem ut videretur, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). At illam in quanam, putamus, forma seu specie, aut in quo habitu videlicet descendentem vidit ille qui vidit? An forte in frequentia angelorum, quos vidit descendentes et ascendentes super Filium hominis? (Joan. I, 51.) Sed melius dicimus quod sponsam tunc viderit, cum Verbum in carne vidit, agnoscens duos in carne una. Dum enim sanctus ille Emmanuel terris intulit magisterium disciplinae coelestis, dum supernae illius Jerusalem, quae est mater nostra, visibilis 0916D quaedam imago et species decoris ejus per ipsum 0917A nobis et in ipso expressa innotuit: quid nisi in sponso sponsam perspeximus, unum eumdemque Dominum gloriae admirantes, et sponsum decoratum corona, et sponsam ornatam monilibus suis? Ipse igitur qui descendit, ipse est et qui ascendit, ut nemo ascendat in coelum, nisi qui de coelo descendit, unus idemque Dominus, et sponsus in capite, 1363 et sponsa in corpore. Nec frustra in terris visus est homo coelestis, cum de terrenis coelestes quamplurimos fecerit sibi similes, ut sit quod legitur: Qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48). Extunc igitur in terra vivitur more coelestium, dum instar supernae illius beataeque creaturae, haec quoque, quae a finibus terrae venit audire sapientiam Salomonis, coelesti viro nihilominus casto inhaeret amore, etsi necdum 0917B quomodo illa juncta per speciem, tamen sponsata per fidem, juxta promissum Dei dicentis per prophetam: Sponsabo te mihi in misericordia et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide (Ose. II, 19). Unde magis magisque conformari satagit formae, quae de coelo venit, discens ab ea verecunda esse et sobria, discens pudica et sancta, discens patiens atque compatiens, postremo discens mitis et humilis corde. Et ideo moribus hujuscemodi contendit et absens placere ei, in quem angeli prospicere concupiscunt, ut dum desiderio fervet angelico, probet se proinde civem sanctorum, et domesticam Dei, probet dilectam, probet sponsam.

8. Ego puto omnem animam talem non modo coelestem 0917C esse propter originem, sed et coelum ipsum posse non immerito appellari propter imitationem. Et tunc liquido ostendit quia vere origo ipsius de coelis est, cum conversatio ejus in coelis est. Est ergo coelum sancta aliqua anima, habens solem intellectum, lunam fidem, astra virtutes. Vel certo sol, justitiae zelus aut fervens charitas; et luna continentia. Quomodo enim claritas, ut aiunt, lunae nonnisi a sole est, sic absque charitate seu justitia continentiae meritum nullum est. Hinc denique Sapiens: O quam pulchra est, inquit, casta generatio cum charitate! (Sap. IV, 1.) Porro stellas dixisse virtutes non me poenitet, considerantem congruentiam similitudinis. Quo modo nempe stellae in nocte lucent, in die latent, sic vera virtus, quae saepe in prosperis 0917D non apparet, eminet in adversis. Illud sane cautelae 0918A est, hoc necessitatis. Ergo virtus est sidus, et homo virtutum, coelum. Nisi quis forte cum Deum, per prophetam dixisse legit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1); coelum hoc volubile visibileque intelligendum existimet, et non potius illud, de quo alibi apertius Scriptura commemorat: Anima, inquiens, justi sedes est sapientiae. Qui autem ex doctrina Salvatoris sapit spiritum esse Deum, atque in spiritu adorandum (Joan. IV, 24); etiam sedem ei non ambigit assignare spiritualem. Ego vero fidenter id fecerim, non minus in hominis justi, quam in angelico spiritu. Confirmat me in hoc sensu maxime illa fidelis promissio: Ego et Pater, ait Filius, ad eum, id est ad sanctum hominem, veniemus et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Prophetam quoque 0918B non de alio dixisse coelo arbitror: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4). Manifeste autem Apostolus dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17).

9. Nec mirum, si libenter inhabitat coelum hoc Dominus Jesus, quod utique, non quomodo caeteros, dixit tantum ut fieret, sed pugnavit ut acquireret, occubuit ut redimeret. Ideo et post laborem voto potitus, ait: Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14). Et beata cui dicitur: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Quid tu tristis es nunc, o anima mea, et quare conturbas me? Putasne et tu penes te invenias locum Domino? Et quis nobis locus in nobis huic idoneus gloriae, sufficiens majestati? Utinam 0918C vel merear adorare in loco ubi steterunt pedes ejus. Quis dabit mihi saltem vestigiis adhaerere sanctae cujuspiam animae, quam elegit in habitationem sibi? Tamen, si dignetur infundere et meam animam unctione misericordiae suae, atque ita extendere sicut pellem, quae utique cum ungitur dilatatur, quatenus et ego dicere valeam: Viam 1364 mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32); potero etiam ipse fortassis ostendere in me ipso, etsi non coenaculum grande stratum, ubi possit recumbere cum discipulis suis; attamen ubi saltem reclinet caput. A longe suspicio illos certe beatos, de quibus dicitur: Et inhabitabo in eis, et deambulabo in illis (II Cor. VI, 16).

0918D 10. O quanta illi animae latitudo, quanta et meritorum 0919A praerogativa, quae divinam in se praesentiam, et digna invenitur suscipere, et sufficiens capere! Quid illa, cui et spatiosa [alias, spatia] suppetunt deambulatoria, ad opus quidem majestatis? Non est profecto intricata forensibus causis curisve saecularibus, nec certe ventri et luxuriae dedita; sed nec curiosa spectandi, seu cupida omnino dominandi, vel etiam tumida dominatu. Oportet namque primo quidem his omnibus vacuam esse animam, ut coelum fiat atque habitatio Dei. Alioquin quomodo poterit vacare, et videre quoniam ipse est Deus? Sed et odio sive invidiae aut rancori minime prorsus indulgendum, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). Deinde necesse est eam crescere ac dilatari, ut sit capax Dei. Porro latitudo 0919B ejus, dilectio ejus, sicut dicit Apostolus: Dilatamini in charitate (II Cor. VI, 13). Nam etsi anima minime, cum sit spiritus, quantitatem corpoream recipit; tamen confert illi gratia quod negatum est a natura. Crescit quidem et extenditur, sed spiritualiter; crescit non in substantia, sed in virtute; crescit et in gloria; crescit etiam in templum sanctum in Domino; crescit denique et proficit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Ergo quantitas cujusque animae aestimetur de mensura charitatis quam habet, ut verbi gratia, quae multum habet charitatis, magna sit; quae parum, parva; quae vero nihil, nihil, dicente Paulo; Si charitatem non habuero, nihil sum (I Cor. XIII, 3). Quod si quantulamcunque habere coeperit, ut saltem diligentes 0919C se diligere curet, ac salutare vel fratres suos, et eos qui se salutant; jam nonnihil quidem illam animam dixerim, quae in ratione dati et accepti socialem saltem retinet charitatem. Verumtamen juxta sermonem Domini, quid amplius facit? (Matth. V, 47.) Nec amplam proinde, nec magnam, sed plane angustam modicamque censuerim animam, quam adeo modicae charitatis esse cognoverim.

11. At si grandescat et proficiat, ita ut transiens limitem angusti obnoxiique amoris hujus, latos fines bonitatis gratuitae tota libertate spiritus apprehendat, quatenus largo quodam gremio bonae voluntatis ad omnem seipsam curet extendere proximum, diligendo unumquemque tanquam seipsam; nunquid 0919D jam illi recte dicetur: Quid amplius facis? quippe quae seipsam tam amplam facit. Amplum, inquam, gerit charitatis sinum, quae complectitur universos, etiam quibus nulla se novit carnis necessitudine junctam, nulla spe percipiendi commodi cujusquam illectam, nulla percepti redhibitione obnoxiam, nullo denique omnino astrictam debito, nisi illo sane, de quo dicitur: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Verum si adjicias etiam usquequaque vim facere regno charitatis, ut usque ad ultimos ejus terminos occupare illud pius invasor praevaleas, dum ne inimicis quidem claudenda viscera pietatis existimes; benefacias his quoque qui te oderunt, ores et pro persequentibus ac calumniantibus te, nec non et cum his qui oderunt pacem 0920A esse pacificus studeas: tunc prorsus latitudo coeli, latitudo tuae animae; et altitudo non dispar, sed nec dissimilis pulchritudo; impleturque tunc demum in ea quod dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2): in quo jam mirae latitudinis, altitudinis, ac pulchritudinis coelo summus et immensus atque gloriosus, non modo dignanter habitat, sed et spatiose deambulat.

1365 12. Videsne quales in se habeat Ecclesia coelos, cum sit nihilominus ipsa, in sua quidem universitate, ingens quoddam coelum, extentum a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum? Vide etiam consequenter, cui et in hoc ipso assimiles eam, si tamen non tibi excidit illud quod paulo ante memoratum est hujus rei 0920B exemplar, de coelo videlicet coeli, et coelis coelorum (Supra num. 9). Ergo exemplo illius quae sursum est mater nostra, haec quoque quae adhuc peregrinatur, habet coelos suos, homines spirituales, vita et opinione conspicuos, fide puros, spe firmos, latos charitate, contemplatione suspensos. Et hi pluentes pluviam verbi salutarem, tonant increpationibus, coruscant miraculis. Hi enarrant gloriam Dei, hi extenti sicut pelles super omnem terram, legem vitae et disciplinae digito quidem Dei scriptam in semetipsis ostendunt, ad dandam scientiam salutis plebi ejus: ostendunt et Evangelium pacis, quoniam Salomonis sunt pelles.

13. Agnosce jam in his pellibus supernarum illarum imaginem, quae in sponsi ornatu non longe 0920C superius describebantur (Supra num. 3). Agnosce similiter et reginam astantem a dextris ejus, circumamictam similibus ornamentis, non tamen paribus (Psal. XLIV, 10). Nam etsi huic etiam in loco peregrinationis suae, et in die virtutis suae, in splendoribus sanctorum, non minima claritatis atque decoris est portio; differenter tamen illum coronat integritas et consummatio gloriae beatorum. Quanquam et sponsam dixerim perfectam atque beatam, sed ex parte. Nam ex parte tabernaculum Cedar; formosa tamen, sive in illa portione sui, quae jam beata regnat; sive etiam in illustribus viris, quorum, etiam in hac nocte, sua sapientia atque virtutibus, tanquam coelum suis sideribus, adornatur. 0920D Unde propheta: Qui docti, inquit, fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3).

14. O humilitas! o sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum habitaculum, et coeleste palatium; et domus lutea, et aula regia; et corpus mortis, et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra est, sed formosa, filiae Jerusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen coelestis exornat, exornant pelles Salomonis. Si horretis nigram, miremini et formosam; si despicitis humilem, sublimem suspicite. Hoc ipsum quam cautum, quam plenum consilii, plenum discretionis et 0921A congruentiae est, quod in sponsa dejectio ista, et ista celsitudo, secundum tempus quidem, eo moderamine sibi pariter contemperantur, ut inter mundi hujus varietates et sublimitas erigat humilem, ne deficiat in adversis; et sublimem humilitas reprimat, ne evanescat in prosperis? Pulchre omnino ambae res, cum ad invicem contrariae sint, sponsae tamen pariter cooperantur in bonum, subserviunt in salutem.

15. Et haec pro eo quod sponsa videtur de pellibus Salomonis inducere similitudinem. Restat tamen aperiendus ille super eodem capitulo sensus, quem in principio commemoravi et promisi, qualiter videlicet tota ad solam nigredinem similitudo referatur: qua quidem non estis promissione fraudandi. 0921B Caeterum id differendum in aliud sermonis principium; tum quia hoc jam hujus flagitat longitudo; tum etiam ut praeveniat ex more oratio ea, quae in laudem et gloriam sunt referenda sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1366 SERMO XXVIII. De nigredine et formositate sponsi, et quomodo auditus potius quam visus valeat in rebus fidei, et ad notiiam veritatis.

1. Tenetis, credo, cujus et quibus Salomonis pellibus decorem sponsae sentiam comparatum, si tamen ad ostensionem commendationemque referatur decoris data ex his similitudo. At si ad nigredinem magis referenda putetur, sicut et illa de 0921C tabernaculis Cedar: non equidem aliunde occurrit mihi quidquam de hujusmodi pellibus Salomonis, nisi quas forte rex in usum tabernaculi soleret assumere, si quando in tentoriis habitare liberet; quas utique, si quae tamen fuerunt, obscuras sine dubio et tetras esse necesse fuit, tanquam quae quotidiano forent expositae soli, et frequentium injuriis pluviarum. Neque id frustra, sed ut is qui intus repositus erat ornatus, nitidior servaretur. Hoc exemplo sponsa non negat nigredinem, sed excusat; nec probro ducit qualemcunque habitum, quem charitas formet, judicium veritatis non improbet. Denique quis infirmatur, cum quo non infirmetur? quis scandalizatur, et non uritur? (II Cor. 0921D XI, 29.) Induit se compassionis naevum, ut morbum in altero passionis levet, vel sanet; nigrescit candoris zelo, lucro pulchritudinis.

2. Multos candidos facit unius denigratio, non cum tingitur culpa, sed cum cura afficitur. Expedit, inquit, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50): expedit ut unus pro omnibus denigretur similitudine carnis peccati, et non tota gens nigredine condemnetur peccati: splendor et figura substantiae Dei obnubiletur in forma servi pro vita servi: candor vitae aeternae nigrescat in carne, pro carne purganda: speciosus 0922A forma prae filiis hominum, pro filiis hominum illuminandis obscuretur in passione, turpetur in cruce, palleat in morte: ex toto non sit ei species neque decor, ut sibi speciosam atque decoram acquirat sponsam Ecclesiam sine macula et sine ruga. Agnosco pellem Salomonis, imo ipsum in pelle nigra Salomonem amplector. Habet et Salomon nigredinem, sed in pelle; foris niger, in cute niger, non intus: alioquin omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 3, 14). Intus divinitatis candor, decor virtutum, splendor gloriae [alias, gratiae], innocentiae puritas: sed tegit haec despicabilior infirmitatis color; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, dum tentatur per omnia pro similitudine absque peccato. Agnosco denigratae formam naturae; agnosco 0922B tunicas illas pelliceas, protoplastorum peccantium habitum (Gen. III, 21). Denique semetipsum denigravit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). Agnosco sub pelle haedi, qui peccatum significat, et manum quae peccatum non fecit, et collum per quod mali cogitatio non transivit; ideoque non est inventus dolus in ore ejus (Isa. LIII, 9). Novi quod sis lenis natura, mitis et humilis corde, blandus aspectu, suavis spiritu, et quidem unctus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Unde ergo nunc ad instar Esau pilosus et hispidus? Cujusnam rugosa et tetra imago haec, et unde hi pili? Mei sunt: nam pilosae manus similitudinem 0922C exprimunt peccatoris. Meos agnosco hos pilos; et in pelle mea video Deum Salvatorem meum.

3. Non tamen Rebecca sic illum induit, sed Maria; tanto digniorem qui benedictionem acciperet, quanto sanctior quae peperit. Et bene in meo habitu; quia mihi benedictio vindicatur, mihi postulatur haereditas. Siquidem audierat: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Tuam, inquit, haereditatem, tuamque possessionem dabo tibi. Quomodo dabis ei, si sua est? Et quomodo suam mones ut postulet? aut quomodo sua, si necesse habet ut postulet? Mihi proinde postulat, qui 1367 meam ad hoc induit formam, ut suscipiat causam. Quippe disciplina pacis nostrae super eum, dicente propheta, 0922D et Dominus in eo posuit iniquitatem omnium nostrum (Isa. LIII, 5, 6): unde debuit fratribus per omnia similari, sicut ait Apostolus, ut misericors fieret (Hebr. II, 17). Propterea vox quidem, vox Jacob est; manus autem, manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22). Suum est quod auditur ex eo: quod in eo videtur, nostrum. Quod loquitur, spiritus et vita est: quod apparet, mortale et mors. Aliud cernitur, et aliud creditur. Nigrum sensus renuntiat, fides candidum et formosum probat. Niger est, sed oculis insipientium: nam fidelium mentibus formosus valde: niger est, sed formosus: niger reputatione Herodis, 0923A formosus confessione latronis, centurionis fide.

4. Quam formosum adverterat qui exclamavit: Vere homo hic Filius Dei erat! Sed in quo advertit, advertendum. Si enim attenderet quod apparebat, quomodo formosus, quomodo Filius Dei? Quid nisi deforme et nigrum oculis spectantium occurrebat, cum expansis in cruce manibus medius duorum nequam, risum malignantibus daret, fletum fidelibus? Et solus erat risui, qui solus poterat esse terrori, solus honori debuerat. Unde igitur advertit pulchritudinem Crucifixi, et quod is sit Filius Dei, qui cum iniquis reputatus est? (Isa. LIII, 12.) Respondere aliquid ad id nostrum nec fas, nec opus est; nec enim evangelistae hoc diligentia praeteriit. Sic enim habes: Videns autem centurio qui ex adverso 0923B stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39). Ergo ad vocem credidit, ex voce agnovit Filium Dei, et non ex facie. Erat enim fortasse ex ovibus ejus, de quibus ait: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. X, 17) .

5. Auditus invenit quod non visus; oculum species fefellit, auri veritas se infudit. Oculus pronun tiabat infirmum, oculus foedum, oculus miserum, oculus morte turpissima condemnatum; auri Dei Filius, auri formosus innotuit; sed non Judaeorum, quia erant incircumcisi auribus. Merito Petrus abscidit auriculam servi, ut viam faceret veritati, et veritas liberaret eum, id est liberum faceret. Erat ille centurio incircumcisus, sed non 0923C aure, qui ad unam exspirantis vocem sub tot infirmitatis indiciis Dominum majestatis agnovit. Ideoque non despexit quod vidit, quia credidit quod non vidit. Non autem credidit ex eo quod vidit; sed ex eo procul dubio quod audivit, quia fides ex auditu (Rom. X, 17). Dignum quidem fuerat per superiores oculorum fenestras veritatem intrare ad animam; sed hoc nobis, o anima, servatur in posterum, cum videbimus facie ad faciem. Nunc autem unde irrepsit morbus, inde remedium intret, et per eadem sequatur vestigia vita mortem, tenebras lux, venenam serpentis antidotum veritatis; et sanet oculum qui turbatus est, ut serenus videat quem turbatus non potest. Auris prima mortis janua, prima aperiatur 0923D et vitae; auditus, qui tulit, reparet visum; quoniam nisi crediderimus, non intelligemus. Ergo auditus ad meritum, visus ad praemium. Unde Propheta, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et laetitiam (Psal. L, 10): quod fidelis retributio auditionis beata visio sit, et beatae meritum visionis fidelis auditio. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Porro, fide oportet mundari oculum qui videat Deum, quemadmodum habes: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9).

6. Interim ergo, dum necdum paratus est visus, auditus excitetur, auditus exercitetur, auditus 0924A excipiat veritatem. Felix, cui Veritas attestatur, dicens: In auditu oris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Dignus qui videam, si priusquam videam, obedisse inveniar; securus videbo, ad quem meae obedientiae munus praecesserit. Quam beatus qui ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem, et ego non contradico, retrorsum non abii (Isa. L, 5). Ubi et voluntariae habes obedientiae formam, et longanimitatis exemplum. Qui enim non contradicit, spontaneus est; et qui retro non abiit, perseverat. Utrumque necessarium; 1368 quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Utinam et mihi aperiat aurem Dominus, intret ad cor meum sermo veritatis, mundet oculum, et laetae praeparet 0924B visioni, ut dicam Deo etiam ipse: Praeparationem cordis mei audivit auris tua (Psal. IX, 17); ut audiam a Deo, etiam ipse cum caeteris obedientibus: Et vos mundi esti propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Nec omnes mundantur qui audiunt, sed qui obediunt: Beati qui audiunt, et custodiunt illud (Luc. XI, 28). Talem requirit auditum qui mandat dicens: Audi, Israel (Deut. VI, 3); talem offert qui ait: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 9); talem spondet qui dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9).

7. Et ut scias etiam Spiritum sanctum hunc in animae spirituali profectu ordinem observare, ut videlicet prius formet auditum, quam laetificet visum: 0924C Audi, inquit, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Quid intendis oculum? Aurem para. Videre desideras Christum? Oportet te prius audire eum, audire de eo, ut dicas cum videris: Sicut audivimus, sic vidimus (Psal. XLVII, 9). Immensa claritas, visus augustus, et non potes ad eam. Potes auditu, sed non aspectu. Clamantem denique Deum: Adam, ubi es? (Gen. III, 9.), non videbam jam peccator, audiebam tamen. Sed auditus aspectum restituet, si pius, si vigil, si fidelis praecesserit. Fides purgabit quem turbavit impietas; et quem inobedientia clausit, aperiet obedientia. Denique: A mandatis tuis, inquit, intellexi (Psal. CXVIII, 104): quod intellectum reddat observatio mandatorum, quem tulit transgressio. 0924D Adverte adhuc in sancto Isaac quomodo prae caeteris sensibus auditus in jam sene viguerit. Caligant oculi patriarchae, palatum seducitur, fallitur manus, non fallitur auris. Quid mirum, si auris percipit veritatem, cum fides ex auditu, auditus per verbum Dei (Rom. X, 17), verbum Dei veritas sit? Vox, inquit, vox Jacob est. Nihil verius. Manus autem manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22). Nihil falsius. Falleris: manus similitudo decepit te. Nec in gustu veritas, etsi suavitas est. Nam quomodo habet veritatem qui se putat edere venationem, cum domesticis vescatur haedorum carnibus? Multo minus 0925A oculus qui nihil videt. Non est veritas in oculo, non sapientia. Vae qui sapientes estis, ait, in oculis vestris! (Isa. V, 21.) Non bona sapientia, cui maledicitur. Mundi est, ac per hoc stultitia apud Deum (I Cor. III, 19).

8. Bona et vera sapientia trahitur de occultis, ut sapit beatus Job (Job XXVIII, 18). Quid foris eam quaeris in corporis sensu? Sapor in palato, in corde sapientia est. Non quaeras sapientiam in oculo carnis, quia caro et sanguis non revelat eam, sed spiritus (Matth. XVI, 17). Non in gustu oris: nec enim invenitur in terra suaviter viventium (Job XXVIII, 13). Non in tactu manus, cum sanctus dicat: Si osculatus sum manum meam ore meo, quod est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Job XXXI, 27, 0925B 28). Quod tunc fieri arbitror, cum donum Dei, quod est sapientia, non Deo, sed meritis ascribitur actionum. Sapiens fuit Isaac, sed tamen erravit in sensibus. Solus habet auditus verum, qui percipit verbum. Merito carnem redivivam Verbi tangere prohibetur mulier carnaliter sapiens; plus quippe tribuens oculo quam oraculo, id est carnis sensui quam verbo Dei. Quem enim mortuum vidit, resuscitatum [alias resurrecturum] non credidit, cum tamen hoc promiserit ipse. Denique non quievit oculus, usque dum satiatus est visus; quoniam non erat consolatio fidei, nec Dei rata promissio. Nonne coelum et terra, et quidquid omnino carnis oculus attingere potest, ante habent transire et perire, quam iota unum aut unus apex ex omnibus quae locutus 0925C est Deus? Et tamen cessavit a fletu in visu oculi, quae noluit consolari in verbo Domini; pluris habens experimentum, quam fidem. At experimentum fallax.

9. Mittitur ergo ad certiorem fidei cognitionem; quae utique apprehendit quod sensus nescit, experimentum non invenit. Noli me tangere, inquit: hoc est: Dissuesce huic seducibili sensui; innitere verbo, fidei assuesce. Fides nescia falli, fides invisibilia comprehendens, 1369 sensus penuriam non sentit. denique transgreditur fines etiam rationis humanae, naturae usum, experientiae terminos. Quid interrogas oculum ad quod non sufficit? Et manus quid explorare conatur quod supra ipsam est? Minus est quidquid ille vel illa renuntiet. Sane fides pronuntiet de 0925D me, quae majestati nihil minuat. Disce id habere certius, id tutius sequi, quod illa suaserit. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Quasi vero cum jam ascenderit, tunc tangi ab ea velit aut possit. Et utique poterit, sed affectu, non manu; voto, non oculo; fide, non sensibus. Quid tu me, ait, modo tangere quaeris, quae sensu corporis gloriam aestimas resurrectionis? Nescis quod tempore adhuc meae mortalitatis transfigurati ad horam morituri corporis gloriam oculi discipulorum sustinere nequiverint? (Matth. XVII, 6.) Adhuc quidem tuis sensibus gero morem, formam ingerendo servilem, quam de consuetudine recognoscas. Caeterum mirabilis facta et gloria mea ex 0926A te, confortata est, et non poteris ad eam. Differ ergo judicium, suspende sententiam, et tantae rei definitionem ne credas sensui, fidei reservato. Illa dignius, illa definiet certius, quae plenius comprehendet. Denique comprehendit suo illo mystico ac profundo sinu, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, illa in se quasi quodam involucro clausum portat, servatque signatum.

10. Illa igitur digne me tanget, quae Patri consedentem suscipiet, non jam in humili habitu, sed in coelesti: carne ipsa, sed altera specie. Quid deformem vis tangere? Exspecta ut formosum tangas. Nam qui deformis modo, tunc formosus; deformis tactui, deformis aspectui; deformis denique deformi 0926B tibi, quae sensibus plus inhaeres, fidei minus. Esto formosa, et tange me; esto fidelis, et formosa es. Formosa formosum et dignius tanges, et felicius. Tanges manu fidei, desiderii digito, devotionis amplexu; tanges oculo mentis. At nunquid adhuc nigrum? Absit! Dilectus tuus candidus et rubicundus. Formosus plane quem circundant flores rosarum, et lilia convallium; hoc est, martyrum, virginumque chori: et qui medius resideo, utrique non dissideo choro, virgo et martyr. Quomodo denique candidis non congruo virginum choris, virgo, Virginis filius, virginisque sponsus? Quomodo non roseis martyrum, causa, virtus, fructus et forma martyrii? Talem talis taliterque tange, et dic: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus (Cant. V, 10). 0926C Millia millium cum dilecto, et decies centena millia circa dilectum, et nemo ad dilectum. Num tibi verendum erit, ne forte in quempiam de multitudine errore incidas, quaerendo quem diligis? Non prorsus ambiges quemnam eligas. Facile occurret electus e millibus, cunctis insignior, et dices: Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae (Isa. LXIII, 1). Non ergo in pelle nigra, quae hactenus sane ingerenda fuit oculis persequentium, ut contemnerent occidendum; aut etiam amicorum, et recognoscerent redivivum. Non, inquam, jam in pelle occurret nigra, sed in veste alba, speciosus forma, non modo prae filiis hominum, sed etiam prae vultibus angelorum. Quid me vis tangere in humili habitu, servili forma, specie contemptibili? 0926D Tange coelesti decorum specie, gloria et honore coronatum; divina quidem majestate tremendum, sed ingenita serenitate gratum ac placidum.

11. Inter haec advertenda prudentia sponsae, et profunditas sermonum ejus, quae sub figura pellium Salomonis, scilicet in carne, rimata est Deum, in morte vitam; summam gloriae et honoris inter opprobria, et sub nigro denique habitu crucifixi candorem innocentiae, splendoremque virtutum, sicut illae utique pelles, cum essent nigrae atque despectae, pretiosa et praecandida praedivitis regis in se ornamenta servabant. Merito nigredinem non contemnit in pellibus, decorem qui sub pellibus est advertens. Et ideo quidam 1370 illam contempserunt, 0927A quia hunc minime cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Non cognovit Herodes, et idcirco despexit; non cognovit Synagoga, quae nigredinem illi passionis et infirmitatis improperans, Alios, ait, salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Sed cognovit latro de cruce, licet in cruce, qui et innocentiae puritatem confessus est. Hic autem, inquiens, quid mali fecit? et gloriam regiae majestatis simul est protestatus: Memento mei, dicens, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 41, 42). Cognovit centurio, qui Filium Dei clamat (Matth. XXVII, 54); cognoscit Ecclesia, quae et aemulatur nigredinem, ut decorem participet. Non confunditur 0927B nigra videri, nigra dici, ut dilecto dicat: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10). At sane nigra instar pellium Salomonis, foris scilicet, et non intus: neque enim intus nigredinem meus Salomon habet. Denique non ait: Nigra sum sicut Salomon; sed, sicut pelles Salomonis: quod in superficie tantum sit veri nigredo pacifici. Peccati nigredo intus est; et prius interiora culpa commaculat, quam ad oculos prodeat. Denique de corde exeunt cogitationes malae, furta, homicidia, adulteria, blasphemiae: et haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19, 20); sed absit ut Salomonem! Minime prorsus apud verum pacificum istiusmodi inquinamenta reperies. Oportet namque esse sine peccato eum qui tollit 0927C peccata mundi, quo ad reconciliandos peccatores inventus idoneus, jure sibi nomen vindicet Salomonis.

12. Sed est nigredo affligentis poenitentiae, cum assumitur lamentatio pro delictis. Hanc fortassis non abhorreat in me Salomon, si sponte tamen induam mihi pro peccatis meis; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19). Est et afficientis compassionis, si afflicto condoleas; et fraternum te decoloret incommodum. Nec hanc profecto rejiciendam putat noster pacificus, quippe quam et sibi ipse pro nobis dignanter induit, qui peccata nostra tulit in corpore suo super lignum (I Petr. II, 24). Est et persecutionis: quae etiam 0927D pro summo ornamento habetur, si quidem suscipiatur pro justitia et veritate. Unde est illud: Ibant gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41); denique: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Hac potissimum gloriari Ecclesiam arbitror, hanc libentius imitari de pellibus sponsi. Denique et habet in promissione: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20).

13. Unde et addit sponsa: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cant. I, 5), hoc est: Nolite me notare quasi deformem, quia cernitis pro ingruente persecutione minus florentem, minus secundum gloriam saeculi coloratam. Quid 0928A exprobratis nigredinem, quam fervor persecutionis, non conversationis pudor invexit? Vel solem dicit zelum justitiae, quo ascenditur et accingitur adversus malignantes, dicens Deo: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10)? et illud: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei; illud quoque: Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 139 53); item: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) Etiam illud Sapientis caute observat: Filiae, ait, tibi sunt? noli ostendere laetum vultum ad ipsas (Eccli. VII, 26): ut scilicet remissis et mollibus et fugitantibus disciplinam, non candorem serenitatis, sed obscurum severitatis exhibeat. Vel decolorari a 0928B sole, est ignescere charitate fraterna, flere cum flentibus, cum infirmitantibus infirmari, uri ad scandala singulorum. Vel sic: Sol justitiae decoloravit me Christus, cujus amore languco. Languor iste, coloris quaedam exterminatio est, et defectus in desiderio animae: unde et dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum et defecit spiritus meus (Psal. LXXVI, 3). Ergo, instar urentis solis, desiderii ardor peregrinantem in corpore decolorat, dum vultui gloriae inhiantem, impatientem facit 1371 repulsa, et excruciat amantem dilatio. Quis nostrum ita sancto amore ardet, ut desiderio videndi Christum, omnem colorem praesentis gloriae, laetitiaeque fastidiat et deponat, illa ei prophetica voce contestans: Et diem hominis non desideravi, tu scis 0928C (Jerem. XVII, 16); item cum sancto David: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI, 7); id est, praesentium bonorum inani laetitia despicit colorari? Vel certe decoloravit me sol, sui nimirum comparatione splendoris, dum approprians illi, ex eo me obscuram deprehendo, nigram invenio, foedam despicio. Caeterum alias quidem formosa sum; quid fuscam dicitis, solius solis pulchritudini succumbentem? At sensui priori videntur magis assentire ea quae sequuntur. Adjiciens siquidem: Filii matris meae pugnaverunt contra me; persecutionem passam se esse aperte significat. Sed hinc aliud sermonis principium ordiemur, quoniam sufficere hac vice possunt, quae accepimus de gloria sponsi Ecclesiae 0928D Domini nostri Jesu Christi, dono ipsius, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXIX. De querimonia Ecclesiae contra suos impugnatores, vel contra illos qui impugnant unitatem fraternam.

1. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I, 5). Annas et Caiphas, et Judas Iscarioth, filii Synagogae fuerunt: et hi contra Ecclesiam, aeque Synagogae filiam, in ipso exortu ipsius acerbissime pugnaverunt, suspendentes in ligno collectorem ipsius Jesum. Jam tunc siquidem Deus implevit per eos, quod olim praesignaverat per prophetam, dicens: Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII, 7). Et fortassis illius vox illa est in cantico Ezechiae: Praecisa est velut a texente vita mea, 0929A dum adhuc ordirer, succidit me (Isa. XXXVIII, 12). De his ergo atque aliis, qui de illa gente Christiano nomini contradixisse sciuntur, puta dictum a sponsa: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Et pulchre filios matris suae, non autem et patris sui illos vocat, qui non habebant patrem Deum, sed ex patre diabolo erant; homicidae utique, sicut et ille homicida erat ab initio (Joan. VIII, 44). Propterea non dicit: Fratres mei; aut: Filii patris mei; sed Filii, inquit, matris meae pugnaverunt contra me. Alioquin si non ita distingueret, videretur etiam apostolus Paulus comprehensus in his, de quibus conqueritur, quod et ipse aliquando persecutus sit Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9), sed misericordiam consecutus est, quia ignorans 0929B hoc fecit manens in incredulitate (I Tim. I, 13); et probavit Deum se habere patrem, fratrem Ecclesiae tam ex patre, quam ex matre esse.

2. Sed attende quomodo nominatim filios matris suae, et solos incusat, quasi soli in culpa sint. Quanta et ab exteris passa est? juxta illud apud prophetam: Saepe expugnaverunt me a juventute mea; et: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 1-3). Quid ergo singulariter filios matris tuae causaris, quae te minime ignoras et ex aliis at que aliis nationibus saepissime impugnatam? Ad mensam divitis vocatus, diligenter, inquit, considera quae tibi apponuntur. Fratres, ad mensam Salomonis sedemus. Quis ditior Salomone? Non de terrenis dico divitiis, quanquam et ipsis Salomon abundaret; 0929C sed intuemini praesentem mensam, quomodo supernis est referta deliciis. Spiritualia sunt et divina, quae nobis in ea apponuntur. Diligenter ergo, inquit, considera quae tibi apponuntur, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2). Ego utique, quod in me est, diligenter attendo id mihi apponi in his verbis sponsae, et ad meam prorsus doctrinam cautelamque respicere, quod ita ex nomine ac sola exprimitur persecutio a domesticis; et tacentur tot et tam gravia quae ubique terrarum nihilominus ex omni natione quae sub coelo est, ab infidelibus, ab haereticis et schismaticis pertulisse cognoscitur. Novi sponsae prudentiam; nec putavetim casu haec illam, aut quasi immemorem praeteriisse. 0929D Sed profecto id expressius 1372 plangit, quod et sentit differentius, quodque vigilantius nobis cavendum existimat. Quidnam hoc? Malum utique intestinum atque domesticum. Hoc tibi manifeste in Evangelio ore ipsius Salvatoris exprimitur, cum dicit: Et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 36). Hoc et in propheta: Homo, inquit, pacis meae, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem (Psal. XL, 10); item: Quoniam, si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15), hoc est: Quod a te patior convivo et contubernali meo, id 0930A molestius sentio, fero aegrius. Scitis haec quaerimonia cujus, et de quo sit.

3. Agnoscite ergo et sponsam eodem de filiis matris suae conquerentem affectu, quoniam in eodem spiritu, cum ait: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Unde et alibi loquitur: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt (Psal. XXXVII, 12). Longe, quaeso, a vobis facite semper hoc tam abominabile et detestabile malum, vos qui experti estis, et quotidie experimini, quam bonum sit et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1), si tamen in unum, et non in scandalum. Alioquin nec jucundum plane, nec bonum, sed pessimum ac molestissimum. Vae autem homini illi, per quem unitatis vinculum jucundum 0930B turbatur! Judicium profecto portabit quicunque est ille. Ante mihi contingat mori, quam audire in vobis quempiam juste clamitantem: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Nonne praesentis congregationis tanquam unius matris filii omnes vos estis, singuli alterutrum fratres? Quid ergo a foris vos conturbare, aut contristare possit, si intus bene estis, et fraterna pace gaudetis? Denique quis vobis nocere poterit, inquit, si boni aemulatores feuritis? (I Petr. III, 13.) Quamobrem aemulamini charismata meliora (I Cor. XII, 31), ut bonos vos probetis aemulatores. Charisma peroptimum charitas est; plane incomparabile, quod novae sponsae coelestis sponsus toties inculcare curabat, nunc quidem dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, 0930C si dilectionem habueritis ad invicem; nunc vero: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 35, 34); et: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12); itemque orans unum eos fore, sicut ipse et Pater unum sunt (Joan. XVII, 11). Et vide si non ipse Paulus, qui te ad charismata meliora invitat, inter caetera charitatem in summo ponit, sive cum fide et spe dicit eam esse majorem et supereminentem scientiae; sive cum enumeratis pluribus ae mirabilibus supernae gratiae donis, tandem ad superexcellentiorem viam nos mittit; haud aliam profecto illam, quam charitatem definiens. Denique quidnam huic comparandum putemus, quae ipsi 0930D praefertur martyrio ac fidei transferenti montes (I Cor. XII, 31; XIII, 3). Hoc igitur est quod dico: Pax vobis a vobis sit; et omne quod extrinsecus minari videtur, non terret, quia non nocet. Nam econtrario quidquid foris blandiri appareat, nulla est profecto consolatio, si intus, quod absit! seminarium discordiae germinaverit.

4. Proinde, dilectissimi, pacem habete ad vos, et nolite laedere invicem, non facto, non verbo, non signo qualicunque: et ne quis forte exacerbatus et praeoccupatus a pusillanimitate spiritus et tempestate, Deum interpellare cogatur adversus eos qui se laeserint aut contristaverint, et prorumpere in verbum grave contingat: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Sic enim peccantes in fratrem, in 0931A Christum peccatis, qui ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40, 45). Nec cavendum a gravioribus tantum offensis, verbi gratia, ab aperto convicio seu maledicto, sed a clandestino quoquo et venenato susurrio. Non, inquam, sufficit os custodire ab his et his similibus; cavenda sunt et levia: si tamen leve debeat dici quodcunque in fratrem praesumpseris voluntate laedendi; cum hoc solo, si irasceris illi, divini reus judicii tenearis (Matth. V, 22). Merito quidem: nam quod 1373 tu leve putas, et ob hoc levius praecipias, plerumque alius aliter accipit, tanquam homo videns in facie, et secundum faciem judicans, paratus festucam trabem suspicari, et scintillam putare fornacem. Non enim est omnium charitas illa, quae omnia credit 0931B (I Cor. XIII, 7). Proni sunt autem sensus hominis et cogitationes ad malum potius suspicandum, quam ad bonum credendum: praesertim ubi disciplina silentii nec te, qui in causa es, excusare permittit, nec illum vulnus suspicionis aperire quod patitur, ut curetur. Ita uritur ille, et moritur clauso et lethali vulnere, intra semetipsum gemens, dum totus in ira et disceptatione positus, nil aliud silens versare in mente possit, nisi injuriam quam accepit. Non potest orare, non potest legere, non sanctum aut spirituale aliquid meditari: et ita intercepto vitali spiritu, dum suis destituta alimentis vadit ad mortem anima pro qua Christus mortuus est, quid tu interim, quaeso, animi habes? Quid oratio tua, aut opus, quodcunque interim feceris, sapit 0931C tibi, contra quem nimirum Christus anxie clamat de pectore fratris tui quem contristasti: Filius, inquiens, matris meae pugnat contra me, et qui simul mecum dulces capiebat cibos, replevit me amaritudine?

5. Quod si dixeris illum non tam graviter pro tam levi causa debuisse turbari, respondeo: Quanto levior est, tanto a te levius potuit non committi. Quanquam nescio quomodo leve dicas, ut jam dixi, quidquid amplius est quam irasci, cum vel hoc ipsum obnoxium esse judicio ex ore ipsius acceperis judicis. Quid enim? Tune leve dixeris, in quo offenditur Christus, unde ad Dei judicium pertrahi habes, cum horrendum sit incidere in manus Dei viventis? (Hebr. X, 31.) Tu ergo accepta forte injuria (quod quidem interdum non accidere in his conventibus 0931D difficile est), non continuo more saecularis, obliqua referire fratrem responsione festines, sed neque, sub specie quasi corripiendi, verbo acuto et urenti transfigere audeas ullatenus animam, pro qua Christus affigi cruci dignatus est, non grunnire quasi increpando, non labiis mussitare quasi murmurando, non narem contrahere aut cachinare quasi subsannando, non frontem rugare quasi invehendo aut comminando. Sane commotio tua ibi moriatur ubi oritur, nec permittatur exire quae mortem portat, ne perimat; ut dicere possis et tu cum Propheta: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5).

6. Quosdam altius intellexi sentire istud, quasi de diabolo et angelis ejus dictum, qui, cum fuerint et 0932A ipsi filii Jerusalem illius quae sursum est mater nostra, ex quo lapsi sunt, non cessant sororem suam Ecclesiam impugnare. Sed neque contendo, si quis usurpet hoc etiam in bonam significationem, secundum quod spirituales, qui sunt in Ecclesia, adversus carnales fratres suos dimicant in gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17), vulnerantes eos ad salutem, atque ad spiritualia istiusmodi impugnationibus provehentes? Utinam corripiat me justus in misericordia, et increpet me, percutiens et sanans, occidens et vivificans, quo audeam et ego dicere: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es cum eo in via, ne tradat te judici, et judex tortori (Matth. V, 25). Bonus adversarius, 0932B cui si consentiens ero, non erit unde aut judex me calumnietur, aut tortor. Ego profecto, si quos vestrum aliquando pro hujusmodi contristavi, non me poenitet; contristati enim sunt ad salutem. Et quidem nescio id me fecisse unquam absque mea quoque magna tristitia, secundum illud: Mulier cum parit, tristitiam habet (Joan. XVI, 21). Sed absit ut jam meminerim pressurae, tenens fructum doloris mei, dum perinde videam Christum formatum in sobole. Nescio autem quomodo etiam tenerius mihi astricti sunt, qui post increpatoria et per increpatoria tandem convaluerunt de infirmitate, quam qui fortes ab initio permanerunt, non indigentes istius modi medicamento.

1374 7. Ergo in hunc sensum poterit Ecclesia, seu anima diligens Deum, dicere quod decoloravit 0932C eam sol, mittendo scilicet et armando de filiis matris ejus qui eam salubriter expugnarent, et captivam ducerent ad fidem amoremque ipsius, multis utique confixam sagittis illis, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 4); et item: Sagittae tuae infixae sunt mihi. Ideoque sequitur et ait: Quoniam non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 3, 4); ut secundum animam sanior proinde fortiorque factus dicat: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41); et cum Apostolo: Quando enim infirmor, tunc potens sum et fortis (II Cor. XII, 10). Vides quia carnis infirmitas robur spiritui augeat, et subministret vires? Ita econtrario noveris carnis fortitudinem debilitatem spiritus operari. Et quid mirum, si hoste debilitato, 0932D tu fortior efficeris? Nisi forte illam tibi insanissime ducas amicam, quae non cessat concupiscere adversus spiritum (Galat. V, 17). Vide ergo, si non prudenter sagittari et impugnari salubriter postulat sanctus, cum dicit in oratione: Confige timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Optima timor iste sagitta, qui configit et interficit carnis desideria, ut spiritus salvus sit. Sed et qui castigat corpus suum, et in servitutem redigit, nonne is tibi videtur etiam manum contra se pugnantis ipse juvare?

8. Est et sagitta sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12), de quo Salvator: Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Est etiam sagitta electa 0933A amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam pertransivit, ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret, sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena. Aut certe pertransivit eam, ut veniret usque ad nos, et de plenitudine illa omnes acciperemus, et fieret mater charitatis, cujus pater est charitas Deus, parturiens et in sole ponens tabernaculum ejus, ut Scriptura impleretur, quae dicit: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX, 6). Hoc enim impletum est per Mariam, quae in carne visibilem edidit, quem invisibilem nec de carne, nec cum carne suscepit. Et illa quidem in tota se grande et suave amoris vulnus accepit: ego vero me felicem putaverim, 0933B si summa saltem quasi cuspide hujus gladii pungi inter me sensero, ut vel modico accepto amoris vulnere, dicat etiam anima mea: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5). Quis mihi tribuat in hunc modum non modo vulnerari, sed et expugnari omnino usque ad exterminationem coloris et caloris illius, qui militat adversus animam?

9. Si exprobraverint filiae hujus saeculi illi animae quae hujusmodi est, dicentes pallidam et sine colore esse; nonne tibi congrue posse respondere videbitur: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol? Et si se ad hoc meminerit pervenisse adhortationibus seu increpationibus aliquorum servorum Dei, aemulantium eam Dei aemulatione; nonne consequenter veraciterque inferre poterit, 0933C quia filii matris meae pugnaverunt contra me? Erit ergo sensus, juxta quod dictum est, ut Ecclesia seu studiosa quaevis anima id loquatur, non quasi gemens aut conquerens, sed quasi gaudens et gratias agens, insuper et glorians, quod pro nomine et amore Christi digna sit fusca seu decolor esse et dici: atque hoc ipsum ascribat non suae industriae, sed gratiae et misericordiae praevenientis se, et mittentis ad se. Nam quomodo crederet sine praedicante? quomodo autem praedicarent nisi mitterentur? (Rom. X, 14, 15.) Filios matris suae contra se pugnasse memorat, non ut irata, sed ut non ingrata. Unde et sequitur: Posuerunt me custodem in vineis. Quod verbum utique si spiritualiter examinetur, puto, nil in se quaerimoniae aut 0933D rancoris habere videbitur, sed magis favorabile aliquid redolere. Verum ad id contingendum, prius sane quam manum apponere audeamus (locus enim sanctus est), conciliandus est nobis solitis precibus, et sic consultandus ille Spiritus qui scrutatur alta Dei; aut certe. Unigenitus qui est in sinu Patris, sponsus 1375 Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXX. Qualiter populus fidelium seu animae electorum per vineas significantur, quarum Ecclesia custos dicitur; et de prudentia carnis, quae est mors.

1. Posuerunt me custodem in vineis (Cant. I, 5). Qui? Tuine illi oppugnatores quos proxime memorasti? 0934A Audite et intelligite, si non se ab illis ipsis fatetur ista promotam, a quibus et passam. Nec mirum tamen, siquidem fuerit causa pugnandi intentio corrigendi. Nam quis nesciat multos amicabiliter utiliterque multoties oppugnatos? Quam multos quotidie experimur piis impugnationibus praelatorum ad meliora proficere, provehi ad altiora? Ergo illud potius demonstremus, si possumus, quemadmodum adversus Ecclesiam pugnatum sit a filiis matris suae, et hostili animo, et damno utili. Id enim jucundius, cum qui nocere intendunt, prosunt et nolentes. Utrumque vero sensum tenet superior interpretatio: quoniam quidem non defuerunt, et qui bene, et qui male aemularentur eam, diversa intentione pugnantes; sed utrique profuerunt. In tantum denique se 0934B profecisse ex iis quae ab aemulis passa est gloriatur, ut pro una vinea, quam sibi abstulisse visi sunt, super multas se gaudeat constitutam. Hoc mihi, inquit, praestitere pugnando contra me et contra vineam meam, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7), ut unam pluribus commutarim. Hoc quippe est quod infert, Vineam meam non custodivi: tanquam causam subjungens unde hoc illi contigerit, ut non in una jam, sed in pluribus custos posita sit. Et littera quidem sic est.

2. Sed si eam simpliciter sequimur, contenti eo solo quod sonare in superficie illa videtur, putabimus nos legere in Scriptura sancta de his vineis corporeis et terrenis quas quotidie cernimus de roro 0934C coeli et de pinguedine terrae accipere, unde fundunt vinum, in quo est luxuria: et sic nihil, non dico Domini sponsae dignum, sed nec cuivis caeterarum congruum quid de tam sancta et divina Scriptura attulisse videbimur. Quae enim convenientia sponsis et custodiae vinearum? Sed etsi convenire putetur, unde docebimus fuisse aliquando Ecclesiam istiusmodi deputatam officio? Nunquid de vineis cura est Deo? Si autem spirituali sensu vineas Ecclesias, id est fideles interpretamur populos, juxta prophetae sensum dicentis, Vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isa. V, 7), incipiet fortassis elucere nobis quomodo sponsae minime indignum sit fieri custodem in vineis.

0934D 3. Puto quod et non parva insuper et in hoc ipso apparebit praerogativa, si quis diligentius curet advertere quantum ubique per orbem in hujusmodi vineas dilataverit terminos suos a die illa qua Jerosolymis a filiis matris suae expugnata est et exturbata, una cum prima illa sua novella plantatione; multitudinem dico credentium, quorum legitur fuisse cor unum et anima una (Act. IV, 32). Et ipsa est, quam modo fatetur se minime custodisse, sed non ad insipientiam sibi. Nec enim ita inde evulsa in persecutione fuit, ut non alibi plantaretur, atque aliis locaretur agricolis, qui reddant fructus ejus temporibus suis. Non prorsus, non periit, sed migravit; etiam crevit et dilatata est, tanquam cui benedixit Dominus. Denique leva oculos tuos, et vide 0935A si non operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei; si non extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus (Psal. LXXIX, 11, 12). Nec mirum, Dei enim aedificatio est, Dei agricultura est (I Cor. III, 9). Ipse fecundat, ipse propagat, ipse putat et purgat eam, ut fructum plus afferat. Quando nempe sua destitueret cura vel opera, quam plantavit dextera ejus? Non plane habenda neglectui, in qua apostoli palmites, Dominus vitis, et Pater ejus 1376 agricola est (Joan. XV, 2, 5, 1). In fide plantata, in charitate mittit radices, defossa sarculo disciplinae, stercorata poenitentium lacrymis, rigata praedicantium verbis: et sic sane exuberans vino in quo est laetitia, sed non luxuria; vino totius suavitatis, nullius libidinis. Hoc 0935B certe vinum laetificat cor hominis; hoc constat et angelos bibere cum laetitia. Denique gaudent in conversione et poenitentia peccatorum, salutem hominum sitientes. Lacrymae poenitentium vinum eorum, quod in illis vitae odor, sapor gratiae sit, indulgentiae gustus, reconciliationis jucunditas, sanitas redeuntis innocentiae, serenatae suavitas conscientiae.

4. Ergo ex illa una vinea, quam saevae persecutionis visa est delevisse tempestas, quantae in universa terra propagatae refloruerunt? Et in his omnibus custos posita sponsa est, ut non contristetur, quod primam vineam non custodivit. Consolare, filia Sion: si caecitas ex parte contigit in 0935C Israel, quid tu perdis? Mirare mysterium, et noli plangere detrimentum: dilata sinum, et collige plenitudinem gentium. Dic civitatibus Judae: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Moysi sane oblatum est a Deo, si praevaricatorem populum vellet dimittere, et divinae exponere ultioni, ipsum quidem fieri posse in gentem magnam: sed ille renuit (Exod. XXXII, 9-13). Quare? Ob nimiam profecto dilectionem qua illi fortiter devinctus populo tenebatur; et quoniam non requirebat quae sua sunt, sed Dei honorem, et non quod sibi utile foret, sed quod multis. Et ille quidem sic.

5. Ego autem consilio secretiori puto hoc munus 0935D divinitus pro sui magnitudine servatum sponsae, ut ipsa potius, et non Moyses, mitteretur in gentem magnam. Non enim oportebat amicum sponsi praeripere sponsae benedictionem; et propterea non quidem Moyses, sed nova sponsa, cui dicitur: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15); ipsa, inquam, prorsus missa est in gentem magnam. Num in majorem potuit quam in universitatem? Et facile universitas cessit portanti pacem, gratiam offerenti. Sed non sicut gratia, ita et lex. Quam dissimili vultu ad omnem conscientiam se offerunt suavitas hujus, et illius austeritas. Quis sane ex aequo respiciat condemnantem et consolantem, reposcentem et ignoscentem, plectentem et amplectentem? Non pari profecto acceptabitur 0936A voto umbra et lux, ira et pax, judicium et misericordia, figura et veritas, virga et haereditas, frenum et osculum. Graves denique Moysi manus, testibus Aaron et Hur (Exod. XVII, 12); grave Legis jugum, testibus ipsis apostolis, qui hoc et sibi, et patribus importabile clamitant (Act. XV, 10); grave jugum, et vile praemium: nam terra est in promissione. Pro hujusmodi non est Moyses missus in gentem magnam. Verum tu, mater Ecclesia, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, facile in duplici gratia obtines ab universis te recipi, et propter jugum suave, et propter regnum sublime. Pulsa de civitate, ab universitate exciperis, dum sic provocat quod promittis, ut quod imponis non terreat. Quid adhuc unius vineae plangis damnum, 0936B quod tanto tibi fenore compensatum est? Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non fuit qui per te transiret: Ponam te, inquit, in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem; et suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob (Isa. LX, 15, 16). Tali itaque modo dicit se sponsa positam custodem in vineis, et quia vineam suam non custodivit.

6. Ego loci hujus occasione me ipsum reprehendere soleo, quod animarum susceperim curam, qui meam non sufficerem custodire; vineas animas interpretans. Quod si probas et tu hanc nostram interpretationem, vide etiam consequenter, an recte 0936C quoque dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; 1377 botrum, opus; devotionem, vinum. Siquidem nec palmes absque vite, nec virtus sine fide aliquid est. Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6); fortasse et displicere necesse erit. Denique omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Hoc ergo considerare oportuit illos qui me posuerunt custodem in vineis, si videlicet propriam custodissem. At quanto tempore inculta jacuit et deserta, redacta in solitudinem! Prorsus defecerat vinum ex ea, arefactis, prae sterilitate fidei, virtutum palmitibus. Erat fides, sed mortua. Quomodo enim non mortua sine operibus? Et id quidem in saeculari vita. Caeterum conversus ad Dominum, meliuscule coepi, fateor, custodire; non tamen 0936D prout oportuit. Et quis nempe ad hoc idoneus? Nec sanctus Propheta, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, frusta vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Quantis etiam tunc memini me patere insidiis illius, qui sagittat in occultis immaculatum? Quantum nobis, o vinea mea, furtivis subreptum est machinamentis eo ipso tempore, quo vigilantius intendere coepimus curae et custodiae nostri? Quot et quales piorum botros operum aut praefocavit ira, aut tulit jactantia, aut foedavit inanis gloria? Quanta ab illecebra gulae, quanta ab acediae spiritu, quanta a pusillanimitate spiritus et tempestate sustinuimus? Sic eram: et nihilominus tamen posuerunt me custodem in vineis, non considerantes quid de mea ego facerem vel fecissem, nec audientes 0937A arguentem magistrum ac dicentem: Si quis domui suae praesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim. III, 5.)

7. Miror audaciam plurimorum, quos videmus de suis vineis non colligere nisi spinas et tribulos, vineis tamen Dominicis etiam se ingerere non vereri. Fures sunt et latrones, non custodes, neque cultores. Hoc illis. Vae autem mihi etiam nunc a periculo vineae meae! imo magis nunc, quando pluribus intentus, minus circa unam diligens, minusque sollicitus fieri cogor. Nec spem circumdare, nec torcular fodere in ea licet. Heu! destructa est maceria ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam! (Psal. LXXIX, 13.) Patet exposita tristitiae, iracundiae atque impatientiae pervia. Demoliuntur 0937B eam sedulae quaedam vulpeculae instantium necessitatum; irrumpunt undique anxietates, suspiciones, sollicitudines; turbae discordantium, causarum molestiae rara hora desunt. Non est prohibendi facultas, non copia declinandi, sed nec orandi spatium. Quo imbre lacrymarum perfundere sufficiam sterilitatem animae meae? (Psal. XXXIV, 12.) Vineae meae volui dicere, sed de psalmo sic incidit propter usum, et sensus idem est; nec piget erroris qui admonet similitudinis, quia non de vinea sermo est, sed de anima. Ergo anima cogitetur, cum vinea legitur; siquidem sub hujus specie et nomine illius sterilitas deploratur. Quibus ergo lacrymis rigabo sterilitatem vineae meae? Omnes palmites ejus aruerunt prae inopia; jacent sine fructu, eo quod non habeant humorem, 0937C Jesu bone! quos fasciculos sarmentorum ex eis in tuo quotidie sacrificio ustio contriti cordis mei te teste absumit? Sit, obsecro, sacrificium tibi spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias (Psal. L, 19).

8. Et ego quidem sic pro imperfecto meo traho ad me capitulum praesens. Perfectus autem omnis erit qui alias dicere poterit: Vineam meam non custodivi; illo videlicet sensu, quo Salvator loquitur in Evangelio, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39). Idoneus plane et dignus qui ponatur custos in vineis, quem propriae cura vineae a commissarum diligentia et sollicitudine non impedit aut retardat; dum non quaerit quae sua 0937D sunt, neque quod sibi utile est, sed quod multis. Propterea sane Petro cura ista credita est in tam multis vineis, quae erant de circumcisione, quia homo paratus erat, et in carcerem, et in mortem ire (Luc. XXII, 33), usque adeo suae vineae, id est suae animae, non detinebatur amore, quominus curae intenderet creditarum. Merito et Paulo inter gentes tam ingens 1378 silva credita est vinearum, quod et ipse in suae custodia vineae minime curiosus inventus sit; ita ut non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus fuerit propter nomen Domini Jesu Christi (Act. XXI, 13). Denique: Nihil horum vereor, inquit, nec facio animam meam pretiosiorem 0938A quam me (Act. XX, 24). Optimus aestimator rerum, qui nihil suorum sibi praeferendum existimet.

9. Quam multi saluti propriae modicam vilissimamque pecuniam praetulerunt! Paulus nec animam. Non, inquit, facio eam pretiosiorem quam me. Ergo differentiam facis inter te, et animam tuam? Prudenter quidem tu tibi pluris es, quam quidvis tuum. Sed quomodo non tua anima tu? Arbitror quod quia Paulus jam tunc in spiritu ambularet, et mente consentiret legi Dei quoniam bona est (Rom. VII, 16); idcirco hanc ipsam mentem suam, tanquam principale ac supremum quiddam sui, dignum duxerit suimet potius, quam suae cujuspiam rei nomine designare; reliquum vero, quod constat naturae esso inferioris, et inferiori proinde viliorique essentiae, 0938B quod est corpus, inhaerere; non modo officio vivificandi ac sensificandi, sed et fovendi nutriendique desiderio: hoc, inquam, sensuale atque carnale appellatione sui homo spiritualis indignum judicans, inter sua magis censuit deputandum, quam se personaliter exprimendum per illud. Cum me dico, inquit, excellentius quod in me est, in quo et sto per gratiam Dei, id est mentem rationemque, intellige. Cum loquor animam meam, hoc inferius accipe, quod carni animandae vides accommodatum, etiam et junctum in concupiscentia. Id me fuisse quidem, sed jam non esse agnosco, quia non secundum carnem adhuc ambulo, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 4). Vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Secundum mentem ego, secundum 0938C carnem non ego. Quid enim si carnaliter etiam nunc anima concupiscit? Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17). Et ideo non me quidem, sed tamen meum dixerim quod in me carnaliter sapit, idque non aliud quam ipsam animam. Revera enim animae portio est carnalis affectio ejus, et vita, quam administrat corpori. Hanc ergo animam suam Paulus spernebat prae se, paratus pro Domino non solum alligari, sed et mori in Jerusalem, et sic perdere animam suam juxta consilium Domini.

10. Tu quoque si propriam deseras voluntatem, si corporis voluptatibus perfecte renunties, si carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis, 0938D sed et mortifices membra tua, quae sunt super terram: probabis te Pauli imitatorem, qui non facias animam tuam pretiosiorem te ipso; probabis et Christi discipulum, etiam illam perdendo salubriter. Et quidem prudentius eam perdis ut custodias, quam custodis ut perdas. Nam qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam (Matth. XVI, 25). Quid hic vos dicitis, observatores ciborum, morum neglectores? Hippocrates et sequaces ejus docent animas salvas facere in hoc mundo; Christus et ejus discipuli, perdere. Quemnam vos e duobus sequi magistrum eligitis? At manifestum se facit qui sic disputat: hoc oculis, hoc capiti, et illud pectori 0939A vel stomacho nocet. Profecto unusquisque quod a suo magistro didicit, hoc in medium profert. Num in Evangelio legisti has differentias, aut in prophetis, aut in litteris apostolorum? Caro et sanguis pro certo revelavit tibi hanc sapientiam, non spiritus Patris; est enim carnis haec sapientia. Sed audi quid de ipsa nostri medici sentiant. Sapientia, inquiunt, carnis mors est; item: Sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 6, 7). Num Hippocratis seu Galeni sententiam, aut certe de schola Epicuri debui proponere vobis? Christi sum discipulus; Christi discipulis loquor: ego si peregrinum dogma induxero, ipse peccavi. Epicurus atque Hippocrates corporis alter voluptatem, alter bonam habitudinem praefert; meus Magister utriusque rei contemptum praedicat. 0939B Animae in corpore vitam, quam summo studio iste 1379 unde sustentet, ille unde et delectet, inquirit atque inquirere docet, Salvator monet et perdere.

11. Quid enim tibi aliud de Christi auditorio sonuit, cum paulo ante clamatum est: Qui amat animam suam, perdet eam? (Joan. XII, 25.) Perdet eam dixit, sive ponendo ut martyr, sive affligendo ut poenitens. Quanquam genus martyrii est, spiritu facta carnis mortificare; illo nimirum, quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Videsne hac sententia Magistri mei carnis sapientiam condemnari, per quam utique aut in luxum voluptatis diffluitur, aut ipsa quoque bona valetudo corporis ultra quam oporteat appetitur? Denique quod vera sapientia in voluptates non effluat, 0939C audisti profecto a Sapiente, ne inveniri quidem hanc in terra suaviter viventium (Job XXIII, 13). Qui autem invenit, dicit: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam (Sap. VII, 10). Si super salutem et pulchritudinem, quanto magis super voluptatem et turpitudinem? Quid vero prodest temperare a voluptatibus, et investigandis diversitatibus complexionum, ciborumque varietatibus inquirendis, quotidianam expendere curam? Legumina, inquit, ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, potum aquae non sustinet pectus, caules nutriunt melancholiam, choleram porri accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua meae penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc, ut in 0939D totis fluviis, agris, hortis, cellariisve reperiri vix possit quod comedas?

12. Puta te, quaeso, monachum esse, non medicum; nec de complexione judicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quidem quieti tuae, parce deinde labori ministrantium, parce gravamini domus, parce conscientiae. Conscientiae dico, non tuae, sed alterius; illius videlicet, qui prope sedens, et edens quod sibi apponitur, de tuo singulari jejunio murmurat. Scandalo quippe est ei aut tua odiosa superstitio, aut duritia, quam forte putat illius, qui tibi habet providere. Scandalizatur, inquam, in tua singularitate frater judicans te superstitiosum, tanquam 0940A superflua quaeritantem; aut certe me durum causans, qui non perquiram victui tuo necessaria. Frustra sibi quidam blandiuntur de exemplo Pauli, hortantis discipulum non bibere aquam, sed modico uti vino propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23). Qui attendere debent primum quidem Apostolum minime sibi ipsi rem istiusmodi suadere, sed nec discipulum aeque exposcere sibi. Deinde non monacho hoc intimari, sed episcopo, cujus vita tenerae adhuc et nascenti Ecclesiae pernecessaria esset. Timotheus hic erat. Da mihi alterum Timotheum; et ego cibo eum, si vis, etiam auro, et poto balsamo. Caeterum tu tibimetipsi dispensas, misertus tui. Suspecta est mihi, fateor, tua ipsius in te dispensatio; et vereor tibi illudi sub 0940B tegmine et nomine discretionis a carnis prudentia. Id te saltem volo admonitum esse, ut si tibi ita auctoritas Apostoli placet de bibendo vino, modico, quod ille adjunxit, non praetermittas. Et de hoc satis. Sed revertamur ad sponsam, et discamus ab ea vineas proprias se utiliter non custodire, praesertim nos qui videmur deputati custodes in vineis sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen,

SERMO XXXI. De excellentia divinae visionis; et quomodo in praesenti sanctis viris gustus divinae praesentiae variatur, pro variis animae desideriis.

1. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, 0940C ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Studiosis mentibus Verbum sponsus 1380 frequenter apparet, et non sub una specie. Quid ita? Profecto quoniam nondum videtur sicuti est. Nempe illa visio stat, quia forma stat quae tunc videtur; est enim: nec ullam capit ex eo quod est, fuit, vel erit, mutationem. Tolle nempe: Fuit et Erit; unde jam transmutatio aut vicissitudinis obumbratio? At quidquid veniens ex eo quod Fuit non cessat tendere in id quod Erit, transitum sane habet per Est, sed omnino non est. Nam quomodo est, quod nunquam in eodem statu permanet? Solum proinde vere est, quod nec a Fuit praeciditur, nec ab Erit expungitur; sed solum atque inexpugnabile remanet ei Est, et manet quod est. Nec fuit sane tollit illi esse ab aeterno; nec Erit 0940D esse in aeternum: ac per hoc sibi vindicat verum esse, id est increabile, interminabile, invariabile. Cum igitur ipse qui sic est, imo qui non sic aut sic est, videtur sicuti est; stat, ut dixi, illa visio, quia nulla eam interpolat vicissitudo. Et tunc ille de Evangelio unus omnibus, qui sic vident, denarius redditur (Matth. XX, 9) in una specie quae offertur. Nam et quod apparet, ut invariabile in se est, ita invariabiliter intuentibus praesto est; et quibus apparet, nil videre desiderabilius volunt, nil possunt delectabilius. Quando ergo illa vel fastidiet aviditas, vel se subtrahet suavitas, vel fraudabit veritas, vel deficiet aeternitas? Quod si in aeternum extenditur 0941A videndi copia pariter et voluntas; quomodo non plena felicitas? Nil quippe aut deest jam semper videntibus, aut superest semper volentibus.

2. At talis visio non est vitae praesentis, sed in novissimis reservatur, his duntaxat qui dicere possunt: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Et nunc quidem apparet quibus vult; sed sicuti vult, non sicuti est. Non sapiens, non sanctus, non propheta videre illum, sicuti est, potest, aut potuit in corpore hoc mortali; poterit autem in immortali; qui dignus habebitur. Itaque videtur et hic, sed sicut videtur ipsi, et non sicuti est. Nam neque hoc luminare magnum (solem loquor istum, quem quotidie vides) vidisti tamen aliquando sicuti est, sed 0941B tantum sicut illuminat, verbi causa aerem, montem, parietem. Quod nec ipsum quidem aliquatenus posses, si non aliqua ex parte ipsum lumen corporis tui, pro sui ingenita serenitate et perspicuitate, coelesti lumini simile esset. Non denique alterum membrum corporis capax est luminis, ob multam utique dissimilitudinem. Sed nec ipse oculus, cum turbatus fuerit, lumini propinquabit, nimirum ob amissam similitudinem. Qui ergo turbatus, nullatenus serenum solem videt propter dissimilitudinem; serenus aliquatenus videt propter nonnullam similitudinem. Profecto si pari prorsus puritate vigeret, videret omnino inoffensa acie eum sicuti est, propter omnimodam similitudinem. Ita et solem justitiae illum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc 0941C mundum, videre in hoc mundo, sicut illuminat, illuminatus potest, tanquam jam in aliquo similis; sicuti est, omnino non potest, tanquam nondum perfecte similis. Propterea dicit: Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Ita sane, sed si quantum satis est illuminamur, ut revelata facie speculantes gloriam Dei, in eamdem imaginem transformemur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

3. Ergo accedendum ad eum, non irruendum, ne irreverens scrutator majestatis opprimatur a gloria (Prov. XXV, 27). Nec locis sane accedendum, sed claritatibus; ipsisque non corporeis, sed spiritualibus, tanquam a Domini Spiritu. A Domini plane, et 0941D non a nostro, quamvis in nostro. Qui itaque clarior, ille propinquior; esse autem clarissimum, pervenisse est. Porro jam praesentibus non aliud est videre sicuti est, quam esse sicuti est, et aliqua dissimilitudine non confundi. Sed 1381 id tunc, ut dixi. Interim vero tanta haec formarum varietas, atque numerositas specierum in rebus conditis, quid nisi quidam sunt radii Deitatis, monstrantes quidem quia vere sit a quo sunt, non tamen quid sit prorsus definientes? Itaque de ipso vides, sed non ipsum. Cum autem de eo, quem non vides, caetera vides, scis indubitanter existere quem oportet inquirere, ut 0942A inquirentem non fraudet gratia, negligentem ignorantia non excuset. Verum hoc genus videndi commune. In promptu enim est, juxta Apostolum, omni utenti ratione, invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere (Rom. I, 20).

4. Alius procul dubio ille modus, quo quondam Patribus crebra illa atque ambitiosa divinae praesentiae familiaritas dignanter indulta est, quanquam nec ipsis sicuti est, sed sicut dignata est. Nec uno omnibus modo, sed, ut ait Apostolus, multifarie multisque modis (Hebr. I, 1); cum ipse in se sit unus, dicente ipso ad Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Et haec demonstratio, non quidem communis; sed tamen foris facta est, nimirum exhibita per imagines extrinsecus apparentes, 0942B seu voces sonantes. Sed est divina inspectio, eo differentior ab his quo interior, cum per se ipsum dignatur invisere Deus animam quaerentem se, quae tamen ad quaerendum toto se desiderio et amore devovit. Et hoc signum istiusmodi adventus ejus, sicut ab eo qui expertus est edocemur: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3). Oportet namque ut sancti desiderii ardor praeveniat faciem ejus ad omnem animam, ad quam est ipse venturus, qui omnem consumat rubiginem vitiorum, et sic praeparet locum Domino. Et tunc scit anima quoniam juxta est Dominus, cum se senserit illo igne succensam, et dixerit cum propheta, De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me (Thren. I, 13): et illud, Concaluit cor 0942C meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4).

5. Tali animae suspiranti frequenter, imo sine intermissione oranti, et afflictanti se prae desiderio, cum interdum desideratus ille, qui ita quaeritur, miseratus occurrit; puto illi de propria experientia convenire ut dicat cum sancto Jeremia: Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25). Sed et angelus ejus, qui unus est de sodalibus sponsi, in hoc ipsum deputatus, minister profecto et arbiter secretae mutuaeque salutationis; is, inquam, angelus quomodo tripudiat, quomodo collaetatur et condelectatur, et conversus ad Dominum dicit: Gratias ago tibi, Domine majestatis, quia desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum 0942D ejus non fraudasti cam! Ipse est qui in omni loco sedulus quidam pedisequus animae non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere, dicens, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: et rursum, Exspecta Dominum, et custodi viam ejus (Psal. XXXVI, 4, 34); item, Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Ad Dominum autem: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ista ad te, Deus (Psal. XLI, 2). Desideravit te in nocte, sed et spiritus tuus in praecordiis ejus de mane vigilavit ad te (Isai. XXVI, 9). Et iterum: 0943A Tota die expandit ad te manus suas (Psal. LXXXVII, 10), dimitte illam quia clamat post te (Matth. XV, 23): convertere aliquantulum, et deprecabilis esto super eam (Psal. LXXXIX, 13). Respice de coelo, et vide, et visita desolatam. Fidelis paranymphus, qui mutui amoris conscius, sed non invidus, non suam quaerit, sed Domini gratiam: discurrit medius inter dilectum et dilectam, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque, licet raro, repraesentat eos pariter sibi, sive hanc rapiens, sive illum adducens: siquidem domesticus est et notus in palatio, nec veretur repulsam, et quotidie videt faciem Patris.

6. Vide autem tu ne quid nos in hac Verbi animaeque commistione corporeum seu imaginatorium sentire 0943B existimes. Id loquimur quod Apostolus dicit, quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Excessum purae mentis in Deum, sive Dei pium descensum 1382 in animam, nostris quibus possumus exprimimus verbis, spiritualibus spiritualia comparantes. Itaque in spiritu fit ista conjunctio, quia spiritus est Deus, et concupiscit decorem animae illius quam forte adverterit in spiritu ambulantem, et curam carnis non perficientem in desiderio, praesertim si sui amore flagrantem conspexerit. Non ergo sic affecta et sic dilecta, contenta erit omnino vel illa quae multis per ea quae facta sunt, vel illa quae paucis per visa et somnia facta est manifestatio sponsi, nisi et speciali praerogativa intimis illum affectibus atque ipsis medullis cordis coelitus illapsum 0943C suscipiat, habeatque praesto quem desiderat non figuratum, sed infusum; non apparentem, sed afficientem; nec dubium quin eo jucundiorem quo intus, non foris. Verbum nempe est, non sonans, sed penetrans; non loquax, sed efficax; non obstrepens auribus, sed affectibus blandiens. Facies est non formata, sed formans; non perstringens oculos corporis, sed faciem cordis laetificans: grata quippe amoris munere, non colore.

7. Non tamen adhuc illum dixerim apparere sicuti est, quamvis non omnino aliud hoc modo exhibeat quam quod est. Neque enim vel sic continue praesto erit, quamvis devotissimis mentibus, sed nec uniformiter omnibus. Oportet namque pro variis animae 0943D desideriis divinae gustum praesentiae variari, et infusum saporem supernae dulcedinis diversa appetentis animi aliter atque aliter oblectare palatum. Denique advertisti in hoc amatorio carmine quoties mutaverit vultum, et in quanta multitudine dulcedinis suae coram dilecta dignatus sit transformari; et quomodo nunc quidem instar verecundi sponsi sanctae animae secretos petat amplexus, et osculis delectetur; nunc vero in oleo et unguentis medicum exhibere appareat, nimirum propter teneras et infirmas animas istiusmodi adhuc indigentes fomentis et medicamentis: unde et delicato adolescentularum nomine designantur. Si mussitet quis, audiet quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Nunc rursum 0944A quasi viator quispiam itinerantibus sponsae simul atque adolescentulis sese associans, jucundissimis confabulationibus suis a labore viae omnem relevat comitatum, ita ut eo discedente loquantur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV, 32.) Facundus comes, qui in sermonum et morum suavitate suorum, tanquam in quadam suaveolentia spirantium unguentorum, post se currere faciat universos: unde et dicunt, In odore unguentorum tuorum curremus (Cantic. I, 3). Item aliquando occurrens, quasi praedives aliquis paterfamilias, qui in domo sua abundet panibus; imo tanquam rex magnificus et potens, qui sponsae pauperis videatur pusillanimitatem erigere, provocare cupiditatem, demonstrans illi omnia desiderabilia 0944B gloriae suae, divitias torcularium ac promptuariorum, hortorum et agrorum copias, demum etiam introducens eam in ipsa secreta cubiculi. Nimirum confidit in ea cor viri sui, et non est ex omnibus quod ab illa existimet abscondendum, quam redemit inopem, probavit fidelem, amplexatur amabilem. Atque ita non cessat, sive hoc, sive illo modo interno, jugiter apparere conspectui quaerentium se, ut sermo impleatur, quem dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

8. Et in his omnibus suavis et mitis, et multae misericordiae. Nam in osculis quidem affectuosum et blandum, in oleo autem et in pigmentis atque unguentis clementem et affluentem visceribus pietatis et compassionis: porro in via hilarem, affabilem, 0944C plenum gratiae et solatii; in ostensione vero divitiarum ac possessionum munificum se ac largum pro regia liberalitate remuneratorem demonstrat. Ita per omnem hujus carminis textum reperies Verbum istiusmodi similitudinibus adumbrari. Unde ego puto id significatum apud prophetam, ubi ait, Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra ejus 1383 vivemus inter gentes (Thren. IV, 20): quod scilicet videamus nunc per speculum et in aenigmate, et necdum facie ad faciem. At istud sane donec vivimus inter gentes: nam inter angelos aliter; quando jam indifferenti omnino felicitate cum ipsis videbimus eum et nos, sicuti est, hoc est in forma Dei, et non in umbra. Quomodo namque apud veteres 0944D quidem umbram figuramque dicimus exstitisse, nobis autem per gratiam Christi in carne praesentis ipsam per se illucescere veritatem; ita nos quoque respectu futuri saeculi in quadam interim veritatis umbra vivere non negabit, nisi qui non acquiescit Apostolo dicenti, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9); et illud, Non arbitror me comprehendisse (Philipp. III, 13). Quomodo enim non est distinctio ejus qui per fidem ambulat, et illius qui per speciem? Ergo justus ex fide vivit (Habac. II, 4), beatus exsultat in specie: et ideo sanctus homo vivit interim in umbra Christi, sanctus angelus in splendore vultus gloriae gloriatur.

9. Et bona fidei umbra, quae lucem temperat oculo caliganti, et oculum praeparat luci; scriptum est 0945A enim: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Fides itaque lucem non exstinguit, sed custodit. Quidquid sane est illud quod videt angelus, hoc mihi umbra fidei servat, fideli sinu repositum, in tempore revelandum. Annon expedit tenere vel involutum, quod nudum non capis? Denique et Mater Domini vivebat in umbra fidei, cui dictum est: Et beata quae credidisti. Habuit et de Christi corpore umbram, quae audivit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35, 45). Nec enim vilis umbra, quae de virtute Altissimi formatur. Et vere virtus in carne Christi, quae virgini obumbravit, ut quod impossibile erat mortali feminae, objectu tamen involucri vivifici corporis ferret praesentiam majestatis, et lucem sustineret inaccessibilem. Virtus plane, in qua omnis 0945B contraria fortitudo debellata est; et virtus et umbra fugans daemones, tutans homines; aut certe virtus vegetans, umbra refrigerans.

10. Vivimus proinde in umbra Christi, qui per fidem ambulamus, et carne ipsius pascimur ut vivamus. Caro enim Christi vere est cibus (Joan. VI, 56). Et vide ne propterea etiam nunc describatur hoc loco apparens, tanquam in schemate pastorali, ubi illum sponsa, quasi unum quempiam de pastoribus videtur alloqui, dicens: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Bonus Pastor, qui animam suam dat pro ovibus suis (Joan. X, 11): animam pro illis, carnem illis; illam in pretium, istam in cibum. Res mira! ipse pastor, ipse pascua est, ipse redemptio. Verum sermo in longum pergit, 0945C quoniam locus amplus est, et grandia continens, et non explicabitur paucis; atque hac necessitate videtur mihi jam rumpendus potius quam finiendus. Oportet autem, ut, quoniam materia pendet, memoria vigilet; quatenus ubi pausatum erit, inde mox resumatur et pertractetur, prout Dominus dabit, Jesus Christus sponsus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXII. Qualiter Christus suscipitur ab anima sancta tanquam sponsus, et ab anima infirma tanquam medicus. Item de differentia cogitationum, unde oriantur.

1. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Hic sumus, hinc progredimur. Sed 0945D antequam tractari incipiat visio ista et allocutio, recapitulandum breviter arbitror de aliis visionibus quae praecesserunt, quomodo nobis aptari spiritualiter possint pro votis et meritis singulorum, ut apprehensis illis, si tamen hoc datum fuerit, facilior et in hujus discussione eluceat intellectus. Verum id difficillimum. Nam etsi illa verba, quibus ipsae visiones seu similitudines describuntur, sonare corpora atque corporea videantur; spiritualia tamen sunt quae nobis ministrantur in his, ac per hoc in spiritu quoque causas et rationes earum oportet inquiri. Et quis idoneus investigare et comprehendere 0946A tam multos animae affectus profectusque, 1384 quibus haec de praesentia sponsi tam multiformis gratia dispensatur? Tamen si intremus ad nos, et Spiritus sanctus in lumine suo dignetur ostendere nobis, quod opere suo non dedignatur assidue actitare in nobis, puto non omnino non in his sine intellectu remansuros. Confido enim non accepisse nos spiritum hujus mundi, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12).

2. Ergo si cui nostrum cum sancto Propheta adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28), et, ut loquar manifestius, si quis in nobis est ita desiderii vir, ut cupiat dissolvi et cum Christo esse, cupiat autem vehementer, ardenter sitiat, assidue meditetur; 0946B is profecto non secus quam in forma sponsi suscipiet verbum in tempore visitationis, hora videlicet qua se astringi intus quibusdam brachiis sapientiae, atque inde sibi infundi senserit sancti suavitatem amoris. Siquidem desiderium cordis ejus tribuetur ei, etsi adhuc peregrinanti in corpore, ex parte tamen, idque ad tempus, et tempus modicum. Nam cum vigiliis, et obsecrationibus, et multo labore et imbre lacrymarum quaesitus adfuerit, subito dum teneri putatur elabitur; et rursum lacrymanti et insectanti occurrens, comprehendi patitur, sed minime retineri, dum subito iterum quasi e manibus evolat. Etsi institerit precibus et fletibus devota anima, denuo revertetur, et voluntate labiorum ejus non fraudabit eam; sed 0946C rursum mox disparebit, et non videbitur, nisi iterum toto desiderio requiratur. Ita ergo et in hoc corpore potest esse de praesentia sponsi frequens laetitia, sed non copia; quia etsi visitatio laetificat, sed molestat vicissitudo. Et hoc tandiu necesse est pati dilectam, donec semel posita corporeae sarcina molis, avolet et ipsa levata pennis desideriorum suorum, libere iter carpens per campos contemplationis, et mente sequens expedita dilectum quocunque ierit.

3. Nec tamen vel in transitu praesto erit sic omni animae, nisi illi duntaxat, quam ingens devotio, et desiderium vehemens, et praedulcis affectus sponsam probat, et dignam, ad quam gratia visitandi accessurum Verbum decorem induat, formam sponsi 0946D accipiens. Qui enim nondum invenitur ita affectus, sed compunctus magis actuum recordatione suorum, loquens in amaritudine animae suae dicit Deo: Noli me condemnare (Job. X, 2); aut forte etiam adhuc periculose tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus: hic talis non sponsum requirit, sed medicum; ac per hoc non oscula quidem vel amplexus, sed tantum remedia vulneribus accipiet suis, in oleo utique et unguentis. Annon saepenumero sic sentimus, et sic experimur orantes, nos, qui nostris quotidie adhuc excessibus tentamur praesentibus, mordemur praeteritis? A quanta me 0947A amaritudine frequenter liberasti adveniens, Jesu bone? Quoties post anxios fletus, inenarrabiles gemitus et singultus, sauciam conscientiam meam unxisti unctione misericordiae tuae, et oleo laetitiae perfudisti? Quoties me oratio, quem pene desperantem suscepit, reddidit exsultantem, et praesumentem de venia? Qui similiter afficiuntur, ecce hi sciunt, quod vere medicus sit Dominus Jesus, qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI, 3). Qui experti non sunt, credant inde eidem ipsi dicenti: Spiritus Domini unxit me, ad evangelizandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde (Isa. LXI, 2; Luc. IV, 17, 21). Si adhuc dubitant, accedant certe et probent, et sic in semetipsis discant quid sit: Misericordiam volo, et 0947B non sacrificium (Matth. IX, 13). Sed videamus et reliqua.

4. Sunt qui in studiis spiritualibus fatigati, et versi in teporem, atque in defectu quodam spiritus positi, ambulant tristes vias Domini, corde arente et taedente accedunt ad quaeque injuncta, frequenter murmurant; longos dies, longas conqueruntur et noctes, loquentes cum sancto Job: Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam (Job VII, 4). Ergo ubi contingit tale aliquid pati, si misertus Dominus appropiet nobis in via qua ambulamus, et incipiat loqui de coelo qui de coelo est, nec non favorabile quidpiam cantare nobis 1385 de canticis Sion, narrare etiam de civitate Dei, de pace civitatis, de aeternitate pacis, 0947C de statu aeternitatis: dico vobis, erit pro vehiculo animae dormitanti et pigritanti laeta narratio, ita ut pellat omne fastidium ab animo audientis, et a corpore fatigationem. An tibi aliud vel pati, vel petere ille videtur, qui ait: Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis? Et nonne cum obtinuerit, clamabit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est? (Psal. CXVIII, 97, 28.) Sunt enim quaedam verba Verbi sponsi ad nos, nostrae meditationes de ipso et ejus gloria, elegantia, potentia, majestate. Non solum autem, sed et cum avida mente versamus testimonia ejus et judicia oris ejus, et in lege ejus meditamur die ac nocte; sciamus pro certo adesse sponsum, atque alloqui nos, ut non fatigemur laboribus, sermonibus 0947D delectati.

5. Tu ergo, cum tibi aliqua talia volvi animo sentis, non tuam putes cogitationem, sed illum agnosce loquentem, qui apud prophetam dicit: Ego qui loquor justitiam (Isa. LXIII, 1). Simillima enim sunt nostrae cogitata mentis sermonibus Veritatis in nobis loquentis; nec facile quis discernit, quid intus pariat cor suum, quidve audiat, nisi qui prudenter advertit Dominum in Evangelio loquentem, quia de corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19); et illud: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX, 4.) Et: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Apostolus autem: Non quod sufficientes, inquit, simus cogitare aliquid a 0948A nobis tanquam ex nobis (subaudis [Tiraq. subaudi] bonum); sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Cum ergo mala in corde versamus, nostra cogitatio est; si bona, Dei sermo est. Illa cor nostrum dicit, haec audit. Audiam, ait, quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV, 9). Itaque pacem, pietatem, justitiam Deus in nobis loquitur; nec talia nos cogitamus ex nobis, sed in nobis audimus. Caeterum homicidia, adulteria, furta, blasphemiae, et his similia, de corde exeunt (Matth. XV, 19): nec audimus ea, sed dicimus. Denique dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Et propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13). Sed est praeterea quod 0948B corde quidem sentitur, non tamen cordis est verbum. Nec enim de corde exit, sicut nostra cogitatio, sed neque illud est quod ad cor fieri diximus, verbum videlicet Verbi, cum sit malum. Immittitur autem a contrariis potestatibus, sicut fiunt immissiones per angelos malos; quale, verbi causa, fuit quod legitur misisse in cor diabolus, ut traderet Dominum Judas Simonis Iscariotis (Joan. XIII, 2).

6. Verum quis ita vigil et diligens observator motionum internarum suarum, sive in se, sive et ex se factarum, ut liquido ad quaeque illicita sensa cordis sui discernat inter morbum mentis, et morsum serpentis? Ego nulli hoc mortalium possibile puto, nisi qui illuminatus a Spiritu sancto speciale 0948C accepit donum illud quod Apostolus inter caetera charismata quae enumerat, nominat discretionem spirituum (I Cor. XII, 10). Quantumlibet enim quis, secundum Salomonem, omni custodia servet cor suum (Prov. IV, 23), et omnia quae intra se moventur vigilantissima intentione observet; etiamsi diuturnum forte in his habuerit exercitium et frequens experimentum, non poterit tamen ad purum in se dignoscere discernereve ab invicem malum innatum, et malum seminatum. Nam delicta quis intelligit? Nec multum refert nostra scire, unde inest nobis malum, dummodo inesse sciamus: vigilandum potius et orandum undecunque sit, ne consentiamus. Denique orat propheta contra utrumque malum, dicens: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab 0948D alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Et ego, non possum tradere vobis quod non accepi. Non autem accepi, fateor, unde assignem certam notionem inter partum cordis, et seminarium hostis. Quippe utrumque malum, utrumque a malo; utrumque in corde, sed non utrumque de corde. Hoc totum certum mihi in me, etsi incertum quid cordi, quid hosti 1386 tribuam. Et id quidem, ut dixi, absque periculo.

7. Sed sane est ubi periculose, imo damnabiliter erratur, atque ibi merito nobis certa praefigitur regula, ne quod Dei est in nobis, demus nobis, putantes Verbi visitationem nostram esse cogitationem. Ergo quantum distat bonum a malo, tantum 0949A ista duo a se: quoniam nec de Verbo malum, nec de corde exiet bonum, nisi quod prius forte de Verbo conceperit; quia non potest bona arbor malos fructus facere, nec arbor mala fructus bonos (Matth. VII, 18). At satis dictum esse credo quid Dei, quid nostrum in nostro sit corde; nec superflue, ut arbitror, sed ut sciant inimici gratiae, absque gratia nec ad cogitandum bonum sufficere cor humanum, sed sufficientiam ipsius ex Deo esse; Dei vocem, bonum quod cogitatur, non cordis prolem existere. Tu ergo si vocem ejus audis, non jam nescias unde veniat, aut quo vadat; sciens quia a Deo exit, et ad cor vadit. Vide autem quomodo verbum quod egreditur de ore Dei non revertatur ad eum vacuum, sed prosperetur et faciat omnia 0949B ad quae misit illud, ut dicere possis et tu, quia gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10). Felix mens, cui Verbum individuus comes, ubique se affabile praebet, cujus indesinenter oblectata suavitate facundiae, a carnis molestiis et vitiis sese vindicet omni hora, redimendo tempus a diebus malis (Ephes. V, 16). Non lassabitur, non molestabitur; quoniam, sicut dicit Scriptura: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21).

8. Jam vero magni Patrisfamilias seu regnae majestatis schema apparere existimo his qui, accedentes [alias, ascendentes] ad cor altum, de majori spiritus libertate et puritate conscientiae magnanimores facti, consueverunt audere majora, inquieti 0949C prorsus et curiosi secretiora penetrare, et apprehendere sublimiora, et tentare perfectiora, non modo sensuum, sed et virtutum. Hi enim pro fidei magnitudine digni inveniuntur qui inducantur in omnem plenitudinem; nec est omnino in omnibus apothecis sapientiae a quo Deus scientiarum Dominus arcendos censeat cupidos veritatis, vanitatis non conscios. Talis erat Moyses, qui audebat dicere Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum (Exod. XXXIII, 13, 18). Talis Philippus, qui sibi et suis condiscipulis Patrem flagitabat ostendi (Joan. XIV, 8): talis et Thomas, qui nisi sua manu tangeret vulnus et fossum latus, credere recusabat (Joan. XX, 25). Pusilla fides, sed de magnitudine 0949D animi miro modo descendens. Talis quoque David, qui et ipse dicebat Deo: Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Tales itaque magna audent, quoniam magni sunt: et quae audent, 0950A obtinent juxta verbum promissionis ad ipsos, quod est istiusmodi: Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit (Deut. XI, 24). Magna siquidem fides magna meretur; et quatenus in bonis Domini fiduciae pedem porrexeris, eatenus possidebis.

9. Denique Moysi ore ad os loquitur Deus; et palam, non per aenigmata et figuras Dominum videre meretur, cum prophetis aliis tantum in visione apparere se dicat, et per somnium loqui (Num. XII, 6-8). Philippo quoque secundum petitionem cordis sui ostensus est Pater in Filio, in eo procul dubio quod incontinenti audivit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem; et, Quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10). Sed et Thomae juxta 0950B desiderium cordis ejus palpandum se praebuit (Joan. XX, 27), et voluntate labiorum ejus non fraudavit eum. Quid David? nonne et ipse voto se non omnino fraudari significat, ubi ait non daturum se somnum oculis suis, nec palpebris suis dormitationem, donec inveniret locum Domino? (Psal. CXXXI, 4, 5.) Igitur istiusmodi magnis spiritibus magnus occurret Sponsus, et magnificabit facere cum eis, emittens lucem suam, et veritatem suam, eosque deducens et adducens in montem sanctum suum, et in tabernacula sua, ita ut dicat qui ejusmodi est: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49). Regem in decore suo videbunt oculi ejus (Isa. XXXIII, 17); praeeuntem se ad speciosa deserti, ad flores rosarum, et lilia convalium, ad amoena hortorum, irrigua 0950C fontium, 1387 ad delicias cellariorum, et odoramenta aromatum, postremo ad ipsa secreta cubiculi.

10. Isti sunt thesauri sapientiae et scientiae penes sponsum absconditi, haec vitae pascua praeparata in refectionem animarum sanctarum. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Hoc solum admonitus sit, ne solus habere velit quae possunt sufficere pluribus. Propterea enim fortassis post ista omnia sponsus, tanquam pastor apparere describitur, ut proinde admoneatur assecutor tantorum munerum pascendi gregis simpliciorum, qui scilicet tam non valent per semetipsos apprehendere ista, quam non audent sine pastore oves exire in pascua. 0950D Denique hoc ipsum sponsa prudenter advertens postulat sibi indicari ubi ipse pascat et cubet sub meridiano fervore, parata (ut quidem ex hoc intelligi datur) pasci et pascere cum illo, et sub illo. Nec enim tutum arbitratur longe agere gregem a summo 0951A Pastore, nimirum ob incursiones luporum, eorum maxime qui veniunt ad nos in vestimentis ovium: et propterea satagit in eisdem cum ipso pariter pascere pascuis, et cubare umbris. Et causam ponit: Ne incipiam, inquiens, vagari post greges sodalium tuorum. Ipsi sunt qui se volunt videri amicos sponsi, et non sunt: et cum suos, non illius greges pascere cura sit eis; hinc inde tamen insidiantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21), videlicet ut multos seducant, et abducant a Christi gregibus, et socient suis. Hoc pro litterae textu. Jam vero spiritualem sensum qui in ea latet sub alio sermonis principio exspectate, quidquid illud erit, quod mihi inde vobis orantibus sua misericordia partiri dignabitur sponsus Ecclesiae Jesus 0951B Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXIII. De his quae semper sectanda sunt a mente devota. Quid sit meridies, et de quatuor generibus tentationum semper evitandis.

1. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Et alius quidam: Indica, inquit, mihi cur me ita judices (Job X, 2). Ubi non sane sententiam causatur, sed scrutatur causam, erudiri flagellis petens, non erui. Item alius precatur, dicens: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me (Psal. XXIV, 4). Quas dixerit vias vel semitas, manifestat alibi: Deduxit me, inquit, super semitas justitiae (Psal. 0951C XXII, 3). Ergo tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere; justitiam, et judicium, et locum habitationis gloriae sponsi: tanquam viam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, et ad quam ambulet mansionem. De qua mansione sic habes in propheta: Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabilem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4); et iterum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Porro de reliquis duobus: Justitia et judicium, ait, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Merito tria ista mens devota requirit, utpote sedem Dei, et sedis praeparationem. Et pulchre in sponsae praerogativam concurrunt pariter omnia ad 0951D consummationem virtutum, ut de forma justitiae sit formosa, de judiciorum notitia cauta, de desiderio praesentiae seu gloriae sponsi casta. Talem prorsus decet esse sponsam Domini, pulchram, eruditam et castam. Ergo petitio quam ultimam posui; istius est loci. Petit siquidem ab eo quem diligit anima sua, indicari sibi ubi pascat, et ubi cubet in meridie.

2. Et primo adverte quam eleganter amorem spiritus a carnis discernat affectu, dum dilectum exprimere magis ipsa affectione, quam nomine volens, non simpliciter: Quem diligo; sed: O, inquit, quem diligit anima mea, spiritualem designans dilectionem. Deinde quidnam eam in loco pascuae adeo delectet, diligenter attende. Sed nec illud 0952A praetereat te de hora meridiana, et quod is potissimum exploratur locus, in quo qui pascit, cubat simul: quod est magnae securitatis indicium. Arbitror enim ob hoc additum, Cubat, quod eo loci minime necesse sit stare, et vigilare super custodiam gregis, 1388 quando grex, etiam cubante pastore et pausante sub umbris, libere nihilominus discurrat in pascuis. Felix regio, in qua pro libitu oves ingrediuntur et egrediuntur, et non est qui exterreat. Quis mihi tribuat videre vos, meque pariter in montibus pasci una cum illis nonaginta novem quae illic relictae leguntur, cum pastor earum dignanter ad unam descendit quae erraverat? (Matth. XVIII, 12.) Secure procul dubio cubat prope, qui et longe recedere minime dubitavit, sciens quia in tuto 0952B eas relinqueret. Merito sponsa illo suspirat, merito inhiat loco pascuae simul et pacis, sed quietis, sed securitatis, sed exsultationis, sed admirationis, sed stuporis. Nam et me miserum, heu! longe agentem et de longe salutantem, en ipsa ejus recordatio ad lacrymas provocat, plane juxta affectionem et vocem dicentium: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI, 1). Libet exclamare et me cum sponsa pariter et cum Propheta: Lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te (Psal. CXLVII, 12-14). Quis non illic vehementer cupiat pasci et propter pacem, et propter adipem, et propter satietatem? 0952C Nihil ibi formidatur, nihil fastiditur, nihil deficit. Tuta habitatio paradisus, dulce pabulum Verbum, opulentia multa nimis aeternitas.

3. Habeo et ego Verbum, sed in carne; et mihi apponitur veritas, sed in sacramento. Angelus ex adipe frumenti saginatur, et nudo saturatur grano; me oportet interim quodam sacramenti cortice esse contentum, carnis furfure, litterae palea, velamine fidei. Et haec talia sunt quae gustata afferunt mortem, si non de primitiis spiritus quantulumcunque accipiant condimentum. Prorsus mors mihi in olla, nisi ex prophetae farina dulcoretur (IV Reg. IV, 40, 41). Denique absque spiritu et sacramentum ad judicium sumitur, et caro non prodest quidquam, 0952D et littera occidit, et fides mortua est. Sed spiritus est qui vivificat, ut vivam in eis. At quantalibet sane abundantia spiritus pinguescant ista, non pari omnino jucunditate sumitur cortex sacramenti et adeps frumenti, fides et species [alias mendose, spes], memoria et praesentia, aeternitas et tempus, vultus et speculum, imago Dei et forma servi. Nempe in omnibus his fides locuples mihi, intellectus pauper. Nunquid vero par sapor intellectui fideique, cum sit in meritum ista, ille in praemium? Vides ergo tantum distare inter pabula, quantum et inter loca; et sicut exaltantur coeli a terra, ita habitantes in eis, bonis potioribus abundare?

4. Festinemus proinde, filii, festinemus ad locum tutiorem, ad pastum suaviorem, ad uberiorem et 0953A fertiliorem agrum. Festinemus ut habitemus sine metu, abundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. Tu enim, Domine sabaoth, qui cum tranquillitate judicas omnia, etiam cum securitate aeque omnia ibi pascis. Idem ipse et Dominus exercituum, et pastor ovium. Ergo et pascis, et cubas pariter, sed non hic. Denique stabas cum e coelo prospiceres unam ex tuis oviculis (Stephanum loquor) a lupis circumdari super terram (Act. VII, 55). Et propterea, quaeso, indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie; hoc est tota die: etenim illa meridies tota est dies, et ipsa nesciens vesperam. Et ideo melior dies illa in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11), quia nescit occasum. At matutinum forsitan habuit, cum primum videlicet dies sanctificatus illuxit nobis, 0953B per viscera utique misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I, 78). Vere tunc suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII, 10), cum in medio umbrae mortis exortus matutini lux orta est nobis, et mane vidimus gloriam Domini. Quanti reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Quare? nisi quia nox erat, et necdum venerat illud exspectatum mane, cui fuerat repromissa misericordia? Unde et orabat quis dicens: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi (Psal. CXLII, 8).

5. Fuit namque quaedam hujus aurora diei, ex quo sol justitiae per archangelum Gabrielem nuntiatus est terris, et Virgo Deum in utero de Spiritu sancto concepit 1389 et peperit Virgo, ac deinceps, 0953C quoad in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Nam usque adeo per totum id temporis lux pusilla, et tanquam lux revera aurorae apparuit, ut diem esse interim apud homines pene universitas ignoraret. Denique si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Et utique ipsis paucis discipulis dicebatur: Adhuc modicum lumen in vobis est (Joan. XII, 35); eo quod aurora esset et initium, vel potius indicium diei, dum Sol adhuc absconderet radios suos, et minime eos spargeret super terram. Paulus quoque dicebat, quoniam nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12), significans esse tunc adhuc adeo modicum lumen, ut propinquasse, quam venisse 0953D diem dicere maluerit. Quando autem hoc dicebat? Profecto quando Sol reversus ab inferis, jam se ad alta coeli sustulerat. Quanto magis cum adhuc similitudo carnis peccati instar densae nubis operiret auroram, juxta omnes nimirum nostri corporis passiones, ita ut neque amara mors, nec crux probrosa defuerit? quanto magis, inquam, tunc exigua tenuisque admodum lux fuit, et quae de aurorae magis, quam de Solis prodire praesentia videretur?

6. Erat ergo aurora, et ipsa subobscura satis, tota illa Christi videlicet conversatio super terram, usque dum occumbens et rursum exoriens, solaris suae praesentiae lumine clariori fugavit auroram, et mane facto absorpta est nox in victoria. Denique 0954A habes: Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole (Marc. XVI, 2). Annon mane fuit, quando ortus est Sol? Attulit autem novum de resurrectione decorem, et sereniorem solito lucem, quoniam etsi noveramus eum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Est scriptum in Propheta: Decorem induit, induit fortitudinem, et praecinxit se (Psal. XCII, 1); quod carnis infirma, tanquam nubila quaedam excusserit, stolam gloriae induens. Sane extunc elevatus est Sol, et sensim demum diffundens suos radios super terram, coepit paulatim ubique clarior apparere, fervidiorque sentiri. Verum quantumlibet incalescat et invalescat, multiplicet et dilatet radios suos per omnes hujus nostrae mortalitatis curriculum 0954B (erit enim nobiscum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); non tamen ad meridianum perveniet lumen, nec in illa sui plenitudine videbitur modo, in qua videndus est postea, ab his duntaxat, quos hac visione ipse dignabitur. O vero meridies, plenitudo fervoris et lucis, solis statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio! O perenne solstitium, quando jam non inclinabitur dies! o lumen meridianum, o vernalis temperies, o aestiva venustas, o autumnalis ubertas; et, ne quid videar praeteriise, o quies et feriatio hiemalis! Aut certe, si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit. Hunc locum, inquit, tantae claritatis et pacis et plenitudinis indica mihi, ut quemadmodum Jacob adhuc in corpore 0954C manens vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus (Gen. XXXII, 30); vel certe sicut Moyses vidit eum, non per figuras et aenigmata, seu per somnia, uti prophetae alii, sed modo plane praecellenti atque inexperto caeteris, sibi noto et Deo (Num. XII, 6-8); vel sicut Isaias revelatis oculis cordis vidit eum super solium excelsum et elevatum (Isa. VI, 1); vel etiam quomodo Paulus raptus in paradisum audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4), et Dominum suum Jesum Christum vidit oculis suis; ita ego quoque te in lumine tuo et in decore tuo per mentis excessum merear contemplari pascentem uberius, quiescentem securius.

0954D 7. Nam et hic pascis, sed non in saturitate; nec cubare licet, sed stare et vigilare oportet propter timores nocturnos. Heu! nec clara lux, nec plena refectio, nec mansio tuta: et ideo indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Beatam me dicis cum esurio et sitio justitiam (Matth. V, 6). Quid hoc ad illorum felicitatem, qui repleti sunt in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5), qui epulantur et exsultant in conspectu Dei, et delectantur in laetitia? (Psal. LXVII, 4.) Sed et si quid patior propter justitiam, nihilominus 1390 beatam pronuntias (Matth. V, 9). Et certe pasci ubi timeas pati, jucunditatem habet, sed non securitatem. Porro autem pasci et pati simul, nonne molesta jucunditas est? Omnia mihi hic cedunt citra perfectum, plura praeter votum, et tutum 0955A nihil. Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? (Psal. XV, 11.) Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Vultus tuus meridies est. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Scio satis ubi pascas non cubans; indica mihi ubi pascas et cubes. Non ignoro ubi aliis temporibus pascere soleas; sed scire velim ubi in meridie pascas. Nam in tempore quidem mortalitatis meae, et in loco peregrinationis meae consuevi sane sub tua custodia pasci, et pascere in lege, et prophetis, et psalmis de te; nec non in evangelicis pascuis, et apud apostolos similiter requievi; frequenter etiam de gestis sanctorum, et verbis, et scriptis eorum, victum mihi atque attinentibus mihi mendicavi ut potui; frequentius autem (quoniam is magis ad manum 0955B fuit) manducavi panem doloris, et vinum compunctionis bibi; et factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.) Nisi quod de mensa tua; siquidem parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5): de ipsa, inquam, tuae quidem beneficio miserationis, accipio, in quo utcunque respiro, quoties tristis est anima mea, et quoties conturbat me. Haec pascua novi et frequentavi te secuta pastorem; sed indica, quaeso, etiam quae non novi.

8. Sunt quidem et alii pastores, qui dicunt se esse sodales tuos, et non sunt, habentes greges suos, et fines suos pabulo mortis refertos, in quibus pascunt nec tecum, nec per te, quorum utique terminos 0955C non intravi, nec appropiavi eis. Ipsi sunt qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21); promittentes sapientiae et scientiae pascua uberiora, et creditur eis, et confluunt ad eos multi, et faciunt eos filios gehennae duplo quam se. Cur hoc, nisi quia non est ibi meridies et perspicua lux, ut liquido veritas cognoscatur; facileque pro ea recipitur falsitas propter verisimilitudinem, quae non facile in obscuro a vero discernitur, praesertim quia aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior? (Prov. IX, 17.) Et propterea quaeso, ut indices mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est in manifesto, ne seducta incipiam vagari post greges sodalium tuorum, quemadmodum et ipsi vagi sunt, nulla stabiles certitudine veritatis, semper discentes, 0955D et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Haec sponsa propter philosophorum et haereticorum varia et vana dogmata.

9. Mihi vero videtur non solum propter ea, sed et propter dolos invisibilium potestatum, sicut sunt seductorii spiritus, sedentes in insidiis, et parantes sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: propter hos, inquam, et maxime, videtur mihi illa meridies optanda etiam nobis, ut clara luce deprehendamus astutias diaboli, atque angelum Satanae illum, qui se transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14), ab angelo nostro facillime discernamus. Non enim aliter nos custodire sufficimus ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 0956A 6), nisi in meridiano aeque lumine. Quod quidem daemonium idcirco meridianum dictum existimo, quia sunt aliqui de numero malignorum, qui cum merito tenebrosae obstinataeque voluntatis suae nox et nox perpetua sint, diem tamen se ad fallendum simulare noverunt, nec modo diem, sed et meridiem, sicut eorum princeps non contentus esse aequalis Deo, etiam adversatur, et extollitur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 4). Itaque nisi cordi illius, quem forte aliquod istiusmodi daemonium meridianum tentandum acceperit, oriens ex alto illuxerit verus meridies, qui falsum convincat et prodat, non poterit omnino caveri, sed tentabit et supplantabit sine dubio sub specie boni, pro bono scilicet malum incauto et improvido persuadens. 0956B Et tunc meridies, id est major claritas, apparet, tentans, cum quasi boni majoris imaginem praefert.

1391 10. Quoties, verbi causa, suggessit anticipare vigilias, quo ad solemnia fratrum illuderet dormitanti? Quoties, produci jejunia, ut divinis obsequiis eo inutilem redderet, quo imbecillem? Quoties bene proficientibus in coenobiis invidens, obtentu quasi majoris puritatis eremum petere persuasit, et cognoverunt miseri tandem, quam verus sit sermo quem frustra legerant: Vae soli, quoniam si ceciderit, non habet sublevantem? (Eccle. IV, 10.) Quoties ad opus manuum plus, quam opus fuerat, incitavit; et fractum viribus, caeteris regularibus exercitiis invalidum reddidit? Quam multis exercitationem corporis, quae juxta Apostolum ad modicum 0956C valet (I Tim. IV, 8), non modicam persuasit, et pietate fraudavit? Denique ipsi experti estis, quomodo quidam, ad verecundiam illorum dico, qui ante inhiberi non poterant (ita in spiritu vehementi ad omnia ferebantur), post ad tantam ignaviam devenerunt, ut secundum illud Apostoli, cum spiritu coeperint, nunc carne consummentur (Galat. III, 3): quam turpe iniere foedus cum suis corporibus, quibus crudele ante indixerant bellum. Videas, proh pudor! importune superflua quaeritare, qui prius necessaria obstinatissime recusabant. Quanquam si qui in sua forte invicti obstinatione perdurant, indiscretius abstinentes, et singularitate notabili conturbantes eos, cum quibus habitare debent unius moris in domo; haud scio sane an se existiment 0956D pietatem retinere, cum hujusmodi mihi videantur et longius abjecisse. Nam qui sapientes in oculis suis decreverunt apud se nec consilio acquiescere, nec praecepto, videant quid respondeant, non mihi, sed dicenti: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Praemiserat autem quia melior est obedientia quam victima et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV, 22, 23), id est abstinentiam contumacium. Unde Dominus per Prophetam: Nunquid manducabo, ait, carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX, 13)? significans minime sibi accepta fore jejunia superborum vel immundorum.

0957A 11. Sed sane vereor, ne damnantes superstitiosos, videamur frena laxare gulosis; et audiant illi ad periculum sui, quod ad remedium his dicitur. Quamobrem audite, utraque pars, quatuor esse tentationum genera, et ipsa nobis ita prophetico sermone describi. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 5, 6). Attendite nihilominus et vos alii, quod omnibus spero profuturum. Illud omnes in nobis sentimus et sensimus qui conversi sumus ad Dominum, quod sancta Scriptura dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Itaque primordia nostrae 0957B conversionis, juxta communis quidem experientiae rationem, primus exagitat timor, quem intrantibus statim horror vitae ingerit arctioris, et insuetae austeritas disciplinae. Atque is timor nocturnus dicitur, vel quia nox in Scripturis designare solet adversa, vel quoniam propter quod adversa pati aggredimur, id nondum revelatum est. Si enim dies ille luceret, in cujus lumine pariter et labores et praemia videremus; timor omnino quorumvis laborum nullus esset prae desiderio praemiorum. dum clara luce appareret quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Nunc vero quoniam abscondita sunt ab oculis nostris, et nox est interim in hac parte; tentamur nimirum a timore 0957C nocturno, et pro bonis quae non videmus, formidamus quae impraesentiarum sunt adversa tolerare. Vigilandum proinde et orandum primo intrantibus contra hanc primam tentationem, ne subito praeoccupati a pusillanimitate spiritus et tempestate, a bono coepto, quod absit! resiliant.

12. Superata autem hac tentatione, armemus nos nihilominus et adversus hominum laudes, quae de laudabili potissimum vita sumunt materiam. Alioquin patebimus vulneri a sagitta volante in die, quae est inanis gloria. Fama siquidem volat; et ideo in die, quia ex 1392 operibus lucis. Si haec exsufflatur tanquan inanis aura, restat ut solidius aliquid afferatur de divitiis et honoribus saeculi, si forte 0957D qui non curat laudes, appetat dignitates. Et vide, si non hic ordo tentandi servatus est in Domino nostro, cui post suggestum ad solam vanitatem praecipitium, ostensa sunt omnia regna mundi atque oblata (Matth. IV, 6, 8). Tu ergo exemplo Domini et ista renue. Aliter necesse est circumveniri te a negotio perambulante in tenebris, quod est hypocrisis. Etenim ista de ambitione descendit, et in tenebris habitatio ejus: quippe abscondit quod est, et quod non est mentitur. Negotiatur autem omni tempore, formam retinens pietatis ad sese occultandum, virtutem autem ejus vindicans, et emens honores.

13. Postrema tentatio est daemonium meridianum, quod solea maxime insidiari perfectis, qui videlicet, tanquam viri virtutum, omnia superaverint; 0958A voluptates, favores, honores. Quid enim jam superest ei qui tentat, in quo possit pugnare palam adversus hujusmodi? Venit proinde occultus, qui manifestus non audet; et quem satis expertus est apertum omne horrere malum, falso bono supplantare molitur. Qui autem dicere possunt cum Apostolo: Non enim ignoramus astutias ejus (II Cor. II, 11); quo plus proficiunt, eo magis solliciti sunt cavere a laqueo isto. Hinc est quod Maria angelica salutatione turbatur (Luc. I, 29), dolum, nisi fallor, suspicans; et Josue non prius amicum angelum suscipit, quam esse amicum noverit. Denique sciscitatur, suusne sit, an adversariorum (Josue V, 13-15), tanquam qui expertus sit daemonii meridiani versutias. Apostoli quoque aliquando cum laborarent 0958B in remigando, vento adversante et jactante naviculam, videntes Dominum ambulantem super mare, et putantes esse phantasma, ita ut clamarent prae timore, nonne apertam meridiani suspicionem daemonii praetenderunt? Et recordamini Scripturae dicentis, quia quarta vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Quarto igitur, id est supremo demum loco, haec tentatio formidetur, et quo se in summo stare quis viderit, eo sibi vigilantius ab incursu et daemonio meridiano cavendum intelligat. Porro discipulis verus se manifestavit meridies in eo quod audierunt: Ego sum, nolite timere (Matth. XIV, 25-27); et falsi suspicio ab eis depulsa est. Utinam et nobis, quoties palliata falsitas molitur irrepere, emittat lucem suam et veritatem suam ad prodendam 0958C illam oriens ex alto verus meridies, et dividat lucem a tenebris, ut non notemur a propheta tanquam ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20).

14. Adhuc, nisi taedio fuerit longitudo sermonis, has quatuor tentationes tentabo suo ordine assignare ipsi corpori Christi, quod est Ecclesia. Et ecce quam brevius possum percurro. Videte primitivam Ecclesiam, si non primo pervasa est acriter nimis a timore nocturno. Erat enim nox, quando omnis qui interficeret sanctos, arbitrabatur obsequium se praestare Deo. Hac autem tentatione devicta et sedata tempestate, inclyta facta est, et juxta promissionem ad se factam, in brevi posita in superbiam saeculorum. 0958D Et dolens inimicus quod frustratus esset, a timore nocturno convertit se callide ad sagittam volantem in die, et vulneravit in ea quosdam de Ecclesia. Et surrexerunt homines vani, cupidi gloriae, et voluerunt sibi facere nomen: et exeuntes de Ecclesia, diu eamdem matrem suam afflixerunt in diversis et perversis dogmatibus. Sed haec quoque pestis depulsa est in sapientia sanctorum, sicut et prima in patientia martyrum.

15. En tempora ista libera quidem Deo miserante ab utraque illa malitia; sed plane foeda a negotio perambulante in tenebris. Vae generationi huic a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis! si tamen hypocrisis dici debet, quae jam latere prae abundantia non valet, et prae impudentia non quaerit. Serpit 0959A hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, et quo latius, eo desperatius; eoque periculosius, quo interius. Nam si insurgeret apertus inimicus haereticus, mitteretur foras et aresceret; si violentus inimicus, absconderet se forsitan 1393 ab eo. Nunc vero quem ejiciet, aut a quo abscondet se? Omnes amici, et omnes inimici; omnes necessarii, et omnes adversarii; omnes domestici, et nulli pacifici; omnes proximi, et omnes quae sua sunt quaerunt. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is quem quotidie vides meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis et calcaribus, et plus calcaria quam altaria fulgent. Inde splendidae 0959B mensae et cibis, et scyphis; inde commessationes et ebrietates; inde cithara, et lyra, et tibia; inde redundantia torcularia, et promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Pro hujusmodi volunt esse et sunt ecclesiarum praepositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi. Nec enim haec merito cedunt, sed negotio illi, quod perambulat in tenebris.

16. Olim praedictum est, et nunc tempus impletionis advenit: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isai. XXXVIII, 17). Amara prius in nece martyrum, amarior post in conflictu haereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare, non fugere eos potest; ita invaluerunt, et multiplicati sunt super numerum. Intestina et insanabilis 0959C est plaga Ecclesiae; et ideo in pace amaritudo ejus amarissima. Sed in qua pace? Et pax est, et non est pax. Pax a paganis, et pax ab haereticis; sed non profecto a filiis. Vox plangentis in tempore isto: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2). Spreverunt et maculaverunt me a turpi vita, a turpi quaestu, a turpi commercio, a negotio denique perambulante in tenebris. Superest ut jam de medio fiat daemonium meridianum ad seducendos si qui in Christo residui sunt, adhuc permanentes in simplicitate sua. Siquidem absorbuit fluvios sapientium, et torrentes potentium, et habet fiduciam ut Jordanis influat in os ejus (Job XL, 18), id est simplices et humiles qui sunt in Ecclesia. Ipse enim 0959D est Antichristus, qui se non solum diem, sed et meridiem mentietur, et extolletur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus: quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 4, 8), utpote verus et aeternus Meridies, sponsus et advocatus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XXXIV. In quo tractatur de humilitate et patientia.

1. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum (Cant. I, 7). Olim sanctus Moyses, quoniam multum praesumebat de gratia et familiaritate, quam invenerat apud Deum, 0960A aspirabat ad quamdam visionem magnam, ita ut diceret Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum. Accepit autem pro ea visionem longe inferiorem, ex qua tamen ad ipsam quam volebat, posset aliquando pervenire (Exod. XXXIII, 13-23). Filii quoque Zebedaei in simplicitate cordis sui ambulantes, magnum aliquid et ipsi ausi sunt, sed ad gradum nihilominus sunt reducti, per quem fuerat ascendendum (Matth. XX, 21-23). Ita et modo sponsa, quoniam rem grandem postulare videtur, reprimitur sane austeriori responsione, sed plane utili et fideli. Oportet namque humiliter sentire de se nitentem ad altiora, ne, dum supra se attollitur, cadat a se, nisi in se firmiter per veram humilitatem fuerit solidatus. Et quia nisi humilitatis merito 0960B maxima minime obtinentur, propterea qui provehendus est, correptione humiliatur, humilitate meretur. Tu ergo cum te humiliari videris, habeto id signum in bonum omnino argumentum gratiae propinquantis. Nam sicut ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18), ita ante exaltationem humiliatur, Sane utrumque legis, Deum scilicet et superbis resistere, et humilibus dare gratiam (Jac. IV, 6) Nonne denique servum suum Job, cum post insignem 1394 triumphum, tantam et tam probatam ipsius patientiam larga remunerandam benedictione censeret, prius in multis et districtis percunctationibus humiliare curavit, et sic parare viam benedictioni (Job XXXVIII, sqq.).

2. At parum est cum per se ipsum humiliat nos 0960C Deus, si tunc libenter accipimus, nisi quando et per alium hoc facit, sapiamus similiter. Quamobrem accipite hujus rei mirabile documentum de sancto David. Aliquando maledictum est illi et a servo; at ille nec cumulatam injuriam sensit, quia praesensit gratiam. Quid mihi, ait, et vobis, filii Sarviae? (II Reg. XVI, 10.) O vere hominem secundum cor Dei, qui se ulciscenti, potius quam exprobranti succensendum putavit! Unde et secura conscientia loquebatur: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4). Vetuit ergo prohiberi maledicum conviciantem, quaestum aestimans maledicta. Et addit: Dominus misit illum ad maledicendum David (II Reg. XVI, 10). 0960D Prorsus secundum cor Dei, qui de corde Dei ferebat sententiam. Saeviebat lingua maledica, et ille intendebat quid in occulto ageret Deus. Vox maledicentis in auribus, et animus inclinabat se ad benedictionem. Nunquid in ore blasphemi Deus? Absit! Sed eo usus est ad humiliandum David. Nec latuit Prophetam; quippe cui incerta et occulta sapientiae suae manifestaverat Deus (Psal. L, 8), et ideo dicit: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71).

3. Vides quia humilitas justificat nos? Humilitas dixi; et non: Humiliatio. Quanti humiliantur, qui humiles non sunt? Alii cum rancore humiliantur, alii patienter, alii et libenter. Primi rei sunt, sequentes innoxii, ultimi justi. Quanquam et innocentia 0961A portio justitiae est, sed consummatio ejus apud humilem; qui autem dicere potest: Bonum mihi quia humiliasti me, is vere humilis est. Non potest hoc dicere qui invitus tolerat; minus, qui murmurat. Neutri horum promittimus gratiam, quod humiliatur: etsi sane longe hi duo a se differant, et alter quidem in patientia sua possideat animam suam, alter in suo murmure pereat. Sed enim etsi unus iram, neuter tamen gratiam promeretur; quoniam non humiliatis, sed humilibus Deus dat gratiam. Est autem humilis, qui humiliationem convertit in humilitatem, et ipse est qui dicit Deo: Bonum mihi quod humiliasti me. Nemini prorsus, quod patienter fert, bonum est, sed plane molestum. Scimus autem quod hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). 0961B Unde et cum jejunamus, jubemur caput nostrum ungere oleo, et faciem lavare (Matth. VI, 17), ut nostrum scilicet opus bonum spirituali quodam gaudio condiatur, et holocaustum nostrum pingue fiat. Etenim sola gratiam, quam praefert, meretur laeta et absoluta humilitas. Quae enim coacta fuerit vel extorta, qualis utique est in viro patiente illo qui possidet animam suam; haec, inquam, humilitas, etsi vitam obtinet propter patientiam, propter tristiam tamen gratiam non habebit. Non enim congruit ei, qui ejusmodi est, illud Scripturae: Glorietur humilis in exaltatione sua (Jac. I, 9); quoniam non sponte humiliatur, neque libenter.

4. Vis autem videre humilem recte gloriantem, et vere dignum gloria? Libenter, inquit, gloriabor in 0961C infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9). Non dicit patienter se ferre infirmitates suas; sed et gloriari, et libenter gloriari in illis, probans etiam sibi bonum esse, quod humiliatur; nec sufficere omnino, ut possideat animam suam tanquam patienter humiliatus, nisi et gratiam accipiat tanquam sponte humiliatus. Generalem vero hinc audi regulam: Omnis qui se humiliat, ait, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Significat profecto, non omnem exaltandam esse humilitatem, sed eam tantum, quae de voluntate venit, non ex tristitia, nec ex necessitate. Nec enim per contrarium omnis qui exaltatur, humiliandus erit; sed tantum qui se exaltat, humiliabitur, nimirum ob voluntariam vanitatem. Ita ergo non qui humiliatur, sed qui sponte 0961D se humiliat, exaltabitur; 1395 utique ob meritum voluntatis. Esto enim quod humilitatis materia per alium ministratur, verbi gratia, probra, damna, supplicia; non tamen idcirco recte ab alio, quam a semetipso humiliatus ille dicetur, qui illa omnia tacita et laeta conscientia, causa Dei subeunda decreverit.

5. Sed quo progredimur? Patienter, ut sentio, sustinetis excessum in verbo de humilitate et patientia; sed revertamur ad locum, de quo digressi sumus. Id namque incidit nobis ex occasione responsi, 0962A quo grandia praesumentem sponsam reprimendam censuit sponsus, et non ad insipientiam illi; sed ut sane ex eo probabilioris et majoris humilitatis daretur occasio, per quam dignior potiorum, atque eorum ipsorum quae petebat, capacior efficeretur. Verumtamen quia adhuc in januis sumus praesentis capituli, discussionis ejus initium principio, si placet, sermonis alterius ordiamur, praesertim ne verba sponsi vel recenseantur cum taedio, vel audiantur. Quod ipse avertat a servis suis Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.