S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1165

ORDO RERUM QUAE IN HAC VOLUMINIS PRIMI PARTE PRIORI CONTINENTUR.

S. BERNARDUS ABBAS CLARAE-VALLENSIS.

1165

PRAEFATIO GENERALIS.

§ I. — De variis S. Bernardi Operum editionibus, ubi novissimae hujus editionis tum causae et rationes, tum commoda utilitatesque explicantur. 15

§ II. — De Bernardi sanctitate, doctrina et auctoritate in Ecclesia. 25

§ III. — De Bernardi profectu in emendandis moribus clericorum, monachorum et laicorum. 29

§ IV. — De schismate Anacleti per sanctum Bernardum compresso. 33

§ V. — De erroribus Petri Abaelardi et Gilberti Porretani a sancto Bernardo refutatis. 41

§ VI. — De Henricianis et aliis haereticis a sancto Bernardo repressis. 47

§ VII. — De expeditionis sacrae praedicatione per S. Bernardum facta ejusque infelici successu. 53

CHRONOLOGIA BERNARDINA. 57

S. BERNARDI OPERUM TOMUS PRIMUS. — EPISTOLAE.

EPIST. I. — Ad Robertum nepotem suum, qui de ordine Cisterciensi transierat ad Cluniacensem. — Robertum consanguineum, qui vel horrore strictioris regulae, seu vitae laxioris illecebra, vel etiam blanditiis et subdolis aliorum susurris inductus a Cisterciensibus ad Cluniacenses transierat, mira charitate et affectu plus quam paterno revocat. 67

EPIST. II. — Ad Fulconem puerum qui postea fuit Lingonensis archidiaconus. — Fulconem canonicum regularem, quem avunculus blanditiis et promissis ad saeculum retraxerat, graviter et serio monet, ut potius Deo quam avunculo obediat et adhaereat. 79

EPIST. III. — Ad canonicos regulares de Aildi curte. — Laudibus suis se terreri magis, quam demulceri. Deinde quosdam ex canonicis S. Augustini a se susceptos, non esse impediendos. 87

1166 EPIST. IV. — Ad Arnoldum abbatem Morimundi. — Arnoldum abbatem, temere relicto monasterio, peregrinantem, ad monasterii curam revocat, fratrum scandala et gregis pericula exponens. 89

EPIST. V. — Ad Adam monachum. — Dehortatur, ne Arnoldo abbati Morimundi adhaereat, nec se peregrinationis, aut potius vagationis ejus socium praebeat. 91

EPIST. VI. — Ad Brunonem Coloniensem. — Monachos quosdam abbatis Morimundi vagabundos opera Brunoni reduci cupit ad monasterium. 92

EPIST. VII. — Ad Adam monachum. — Adamum ut ad monasterium vel nunc tandem, abbate mortuo, redeat, hortatur: ostendit, in tali causa, nullum fuisse obedientiae vinculum. Demum respondet, cur aliorum Ordinum religiosos recipiat. 93

EPIST. VIII. — Ad Brunonem Coloniensem electum. — Bernardus a Brunone consultus de acceptando episcopatu Coloniensi, ita respondet, ut suspensum eum teneat, imo terreat mole tanti muneris, monens per orationes consulere Deum. 105

EPIST. IX. — Ad eumdem jam archiepiscopum Coloniensem. — Brunonem recens creatum archiepiscopum Coloniensem ad timorem inducit 107

EPIST. X. — Ad eumdem. — Brunonem ad justum corripiendi zelum excitat. 108

EPIST. XI. — Ad Guigonem priorem et caeteros Cartusiae majoris religiosos. — De verae et sincerae charitatis lege, signis, effectis gradibus, perfectione Patriae reservata, multa pie disserit. 108

EPIST. XII. — Ad eosdem. — Orationibus eorum se commendat. 115

EPIST. XIII. — Ad Dominum papam Honorium. — Alberici electionem ad episcopatum Catalaunensem ratam haberi petit. 116

EPIST. XIV. — Ad eumdem Honorium papam. — Causam ecclesiae Divionensis, summo pontifici commendat 117

1167 EPIST. XV. — Ad Haimericum cancellarium. — Unde supra. 118

EPIST. XVI. — Ad Petrum presbyterum cardinalem. — Unde supra. 119

EPIST. XVII. — Ad Petrum diaconum cardinalem. — Excusat se quod vocatus non venerit, de scriptis postulatis respondet. 119

EPIST. XVIII. — Ad eumdem. — Opinionem sanctitatis a se amoliri nititur, et promittit se quos scripserat libellos communicaturum. 120

EPIST. XIX. — Ad eumdem. — Commendat Remenses legatos. 122

EPIST. XX. — Ad Haimericum cancellarium. — Unde supra. 123

EPIST. XXI. — Ad Matthaeum legatum. — Excusat se perbelle, quod vocatus ad negotia tractanda, non accesserit. 123

EPIST. XXII. — Ad Humbaldum Lugdunensem archiepiscopum et legatum. — Causam episcopi Meldensis commendat. 124

EPIST. XXIII. — Ad Attonem Trencensem episcopum. — Attonem episcopum, qui in morbo mortem cogitans, omnia sua distribuerat in pauperes, restitutum valetudini solatur, et laudat. 125

EPIST. XXIV. — Ad magistrum Gillebertum universalem, episcopum Londoniensem. — Laudat Gillebertum, quod, factus episcopus, paupertatem colat. 128

EPIST. XXV. — Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum. — Hortatur Hugonem, ut apud suos Rothomagenses patiens simul ac pacificus esse studeat; zelum quoque discretione moderetur. 129

EPIST. XXVI. — Ad Guidonem Lausannensem episcopum. 130

EPIST. XXVII. — Ad Ardutionem Gebennensem eletum. — Monet ut electionem suam divinae gratiae tribuat, eique sedulo deinceps cooperari studeat. 130

EPIST. XXVIII. — Ad eumdem jam episcopum. — Interim hortatur ut dignitatem, quam sine meritis praecedentibus obtinuit, saltem subsequentibus ornet. 131

EPIST. XXIX. — Ad Stephanum Metensem episcopum. — Congratulatur Stephano de pace Ecclesiae reddita, idque nonnisi unius Dei beneficio tribuendum. 132

EPIST. XXX. — Ad Alberonem primicerium Metensem. — Negotium quoddam, quod Albero urgebat, ex Dei beneplacito perficiendum monet, non tam requirens datum, quam fructum. 132

EPIST. XXXI. — Ad Hugonem comitem Campaniae, militem Templi factum. — Hugoni gratulatur ob susceptam militiam sacram, et beneficiorum memoriam promittit. 135

EPIST. XXXII. — Ad Abbatem Sancti-Nicasii Remensis. — Abbatem ob discessum et transitum Drogonis monachi ad aliud monasterium, consolatur et ad patientiam hortatur. 136

EPIST. XXXIII. — Ad Hugonem Pontiniacensem abbatem. — Planius mentem suam prescribit de susceptione Drogonis, et omnem a se sinistram suspicionem depellit. 138

EPIST. XXXIV. — Ad Drogonem monachum. — Congratulatur Drogoni, quod ad strictiorem observantiam transierit; hortaturque ad perseverantiam. 139

EPIST. XXXV. — Ad magistrum Hugonem Farsitum. — Humberti cujusdam causam ei commendat, monetque ut in sententia quadam erronea corrigi non erubescat. 141

EPIST. XXXVI. — Ad eumdem. — Respondet litteris Hugonis, suadetque ut ab impugnanda episcopi jam defuncti sententia desistat. 142

EPIST. XXXVII. — Ad Theobaldum comitem Campaniae. — Miratur se in causa Humberti justa et aequa petentem pati repulsum: monetque ut intuitu supremi judicis misero non neget opem et misericordiam. 143

EPIST. XXXVIII. — Ad eumdem. — Unde supra. 145

EPIST. XXXIX. — Ad eumdem. — Diversorum causas Theobaldo commendat. Denique ut erga episcopos, concilii causa in ejus civitate constitutos, honorifice et reverenter se gerat, hortatur. 146

EPIST. XL. — Ad eumdem. — Pauperem religiosum Theobaldo commendat. 147

EPIST. XLI. — Ad eumdem. — Senem religiosum commendat. 148

EPIST. XLII. — Ad Henricum Senonensem archiepiscopum. — Haec epistola potius Justi tractatus nomen et locum merebatur: itaque e sede sua submotam ad tomum secundum inter tractatus remisimus, cum hoc titulo: De moribus et officio episcoporum epistola 42 seu tractatus, ad Henricum Senonensem archiepiscopum. 148

EPIST. XLIII. — Ad eumdem Henricum. — Scribit pro libertate ecclesiae Molismensis. 148

1168 EPIST. XLIV — Ad eumdem. — Unde supra. 148

EPIST. XLV. — Ad Ludovicum regem Francorum. — Cistercienses Ludovicum regem, Parisiensi episcopo infestum ac injurium, graviter ac libere redarguunt, causam illius apud pontificem Romanum acturi, si rex a male coeptis non destiterit. 149

EPIST. XLVI. — Ad dominum papam HonoriumXI — Unde supra — Conqueruntur apud Pontificem, quod relaxatione interdicti subreptitie obtenta, Rex Galliae jam pridem pronus ad pacem, factus sit obstinatior. 153

EPIST. XLVII. — Ad eumdem ex persona Gaufridi Carnotensis episcopi — Exponit Pontifici causam episcopi Parisiensis a rege Ludovico inique oppressi, qui interdicto ab episcopis Gallicanis compulsus restitutionem promiserat. sed absolutione ab Honorio obtenta contumacior factus non praestitit. 153

EPIST. XLVIII. — Ad Haimericum cancellarium. — Unde supra, et contra obtrectatores. Querelas in se factas diluit, et solitudinis sitentrique facultatem precatur. 154

EPIST. XLIX. — Ad dominum papam Honorium. — Pro Henrico Senonensi archiepiscopo. 157

EPIST. L. — Ad eumdem. — Unde supra. — Postulat ut archiepiscopo liceat ad sedem apostolicam appellare. 158

EPIST. LI. — Ad Haimericum cancellarium. — Unde supra. 158

EPIST. LII. — Ad eumdem. — Episcopum Carnotensem non affectasse profectionem Jerosolymitanam. Causis et negotiis publicis absolvi se rogat. 159

EPIST. LIII. — Ad eumdem. — Duos religiosos, et in his seipsum Haimerico repraesentat. 159

EPIST. LIV. — Ad eumdem. — Vivianum abbatem commendat, monetque de cura animae serio gerendae. 160

EPIST. LV. — Ad Gaufridum Carnotensem episcopum. — Monachum quemdam reclusum desertorem instituti, sed jam resipiscentem, a Gaufrido suspici et juvari postulat. 160

EPIST. LVI. — Ad eumdem. — De peregrinatione Jerosolymitana Norberti se incertum esse. Sententiae ejusdem de Antichristo se non assentire. Causam quoque Humberti commendat. 162

EPIST. LVII. — Ad eumdem. — Per minora vota non debere impediri majora bona. Videtur hoc, ni fallor, scribere in causa monachi, de quo supra epistola LV. 163

EPIST. LVIII. — Ad Ebalum Catalaunensem episcopum. — Hortatur Ebalum, ut monasterio seu ecclesiae omnium sanctorum virum idoneum praefici curet. 165

EPIST. LIX. — Ad Guilencum Lingonensem episcopum. — Hortatur ut res quasdam ecclesiae S. Stephani Divionensis, per obitum Garnerii vacantes, ad tollendam scandalis et calumniis ansam, eidem ecclesiae cedat. 166

EPIST. LX. — Ad eumdem. — Supplicat pro ecclesia Molismensi. 167

EPIST. LXI. — Ad Ricuinum Tullensem episcopum. — Hominem qui poenitentiam subiturus, jussu episcopi Tullensis venerat, ad eumdem remittit curandum. 167

EPIST. LXII. — Ad Henricum Virdunensem episcopum. — Feminam multis obstrictam peccatis, sed jam poenitentem commendat episcopo. 168

EPIST. LXIII. — Ad eumdem. — Purgat se de facto temerario, cujus insimulatus fuerat; ejus notitiam cupit: Guidonem eidem commendat. 168

EPIST. LXIV. — Ad Alexandrum Lincolniensem episcopum. — Philippus volens proficisci Jerosolymam, ad Claram-Vallem forte divertens, illic manere decrevit. Alexandri ad hoc consensum requirit. Negotium cum creditoribus Philippi illi commendat. Denique hortatur eumdem ne gloriae mandanae nimium fidat. 169

EPIST. LXV. — Ad Alvisum abbatem Aquiscincti. — Laudat in Alviso paternam erga Goduinum mansuetudinem. De admissione se excusat, et veniam precatur. 170

EPIST. LXVI. — Ad Gaufridum abbatem Sancti- Medardi. — Operam ejus requirit in reconciliando sibi abbate Alviso; solatur eumdem in tribulationibus. 173

EPIST. LXVII — Ad monachos Flaviacenses. — Susceptionem B. Monachi tuetur, tanquam de ignoto sibi hactenus monasterio, et justas ob causas discedentis. 175

EPIST. LXVIII. — Ad eosdem. — Unde supra. 176

EPIST. LXIX. — Ad Guidonem abbatem de Tribus Fontibus. — Guidonem, qui incuria ministrantium in consecratione calicis erraverat, ob defectum vini, instruit. 179

EPIST. LXX. — Ad eumdem. — Docet qualis misericordia in pastore esse debeat, monetque ut sententiam in monachum transgressorem latam retractet. 182

EPIST. LXXI. — Ad monachos ejusdem loci. — Se distulisse hactenus visitationem, non incuria, sed exspectatione opportunitatis; de Rogerii abbatis obitu eos consolatur. 183

1169 EPIST. LXXII. — Ad Rainaldum Fusniacensem abbatem. — Ostendit quam sit alienus alaudibus. Jugum Christi leve esse. Patris nomen detrectat, Frater vocari contentus. 184

EPIST. LXXIII. — Ad eumdem. — Rainaldum de commisso sibi praelationis munere nimis anxium et querulum instruit; monetque opem et solatium suis potius impendendum quam ab eis requirendum. 187

EPIST. LXXIV. — Ad eumdem. — Optaverat Bernardus Rainaldum molestis abstinere querimoniis; nunc jubet de rebus ejus se reddi certiorem. 188

EPIST. LXXV. — Ad Artaldum Prulliacensem abbatem. — Dissuadet monasterii conditionem in Hispania. 189

EPIST. LXXVI. — Ad abbatem canonicorum S. Petri De Monte. — Quid agendum cum vero qui, post diuturnam in domo et habitu religioso conversationem, ad saeculum et secundas nuptias transierat. 190

EPIST. LXXVII. — Ad Magistrum Hugonem de S. Victore. — (Haec quoque epistola hoc loco sublata inter tractatus tomo II locum meruit.) 190

EPIST. LXXVIII. — Ad Sugerium abbatem Sancti Dionysii. — Laudat Sugerium, misso fastu et externo splendore, ad modestiae et religiosae disciplinae curam inopinato conversum. Clericum aulae potius, quam Dei ministerio deditum acriter perstringit. 191

EPIST. LXXIX. — Ad abbatem Lucam. — Feminarum contubernium fugiendum monet. Et quid de fratre in crimen lapso faciendum. 199

EPIST. LXXX. — Ad Guidonem abbatem Molismensem. — Consolatur afflictum ex gravi injuria: vindictam vero misericordia temperandam. 201

EPIST. LXXXI. — Ad Gerardum abbatem Pultariensem. — Purgat se adversus iniquam criminationem. 202

EPIST. LXXXII. — Ad abbatem Sancti Joannis Carnotensis. — Abdicationem curae pastoralis, et peregrinationem Jerosolymitanam dissuadet. 202

EPIST. LXXXIII. — Ad Simonem abbatem Sancti Nicolai. — Eum in persecutione solatur. Pios conatus non semper habere optatos successus. Praelato arctioris disciplinae studioso quid agendum cum subditis. 204

EPIST. LXXXIV. — Ad eumdem. — Monachum erroneum remittit, sed reducem lenius et mitius tractari suadet. 205

EPIST. LXXXV. — Ad eumdem Guillelmum. — Suaviter perstringit Guillelmum, conquerentem sibi a Bernardo paribus amoris officiis non responderi. 206

EPIST. LXXXVI. — Ad eumdem. — Monachum fugitivum dure increpatum et increpandum remittit. Ipsi vero Guillelmo, mutationem aut vitam privatam meditanti, perseverare suadet. 210

EPIST. LXXXVII. — Ad Ogerium canonicum regularem. — Improbat abdicationem curae pastoralis, etsi piae quietis amore factam. Instruit nihilominus, quomodo deinceps privatus in coenobio vivere debeat. 211

EPIST. LXXXVIII. — Ad eumdem. — Se multis occupationibus impeditum, hactenus non potuisse votis ejus satisfacere: cogique etiam modo parcius scribere. Opusculum quoddam suum edi in publicum vetat, nisi recognitum. 217

EPIST. LXXXIX. — Ad eumdem. — Scriptionis brevitatem excusat praetextu sacri temporis, cui potius silentium competat: item professionis et ruditatis, ut docendi munus usurpare non audeat. 220

EPIST. XC. — Ad eumdem. — Amori sincero non opus esse prolixis litteris, aut multis verbis: seque a valetudine propemodum desperata convalescere. 221

EPIST. XCI. — Ad abbates Suessione congregatos. — Abbates excitat ad strenue curandum negotium, cujus causa convenerunt. Studium profectus serio commendat: nil morandum, si tepidi quidam et dissoluti forsan detrectent et obmurmurent. 222

EPIST. XCII. — Ad Henricum regem Anglorum. — Monachis a se missis ad construendum monasterium, regis favorem postulat. 224

EPIST. XCIII. — Ad Henricum Wintoniensem episcopum — Officiose eum salutat. 225

EPIST. XCIV. — Ad abbatem cujusdam monasterii Eboracensis, unde exierat prior cum aliquantis fratribus. 226

EPIST. XCV. — Ad Turstinum archiepiscopum Eboracensem. — Charitatem et beneficentiam ejus erga religiosos laudat. 228

EPIST. XCVI. — Ad Richardum Fontanensem abbatem et socios ejus, qui de alio ordine ad Cisterciensem transierant. — Laudat eos ob renovationem religiosae disciplinae. 229

EPIST. XCVII. — Ad ducem Conradum. — Dehortatur eum a bello comiti Gebennensi inferendo, ne contra se 1170 ultorem Deum provocet. 229

EPIST. XCVIII. — De Machabaeis, sed ad quem scripta sit ignoratur. — Respondet ad quaestionem, cur ex justis antiquae legis, solis Machabaeis Ecclesia diem festum decreverit. 230

EPIST. XCIX. — Ad monachum quemdam. — Ob monachi cujusdam a suo coenobio discessum anxius, ejusdem litteris sinistra se suspicione liberatum scribit. 234

EPIST. C. — Ad episcopum quemdam. — Ejus erga religiosos pauperes favorem et beneficentiam laudat. 235

EPIST. CI. — Ad religiosos. — Monachum qui sine licentia discesserat, redeuntem benigne suscipi postulat. 236

EPIST. CII. — Ad quemdem abbatem. — Monachi cujusdam dyscoli emendationem omni modo tentandam; sed incorrigibilem ejiciendum, ne plures ejus consortio depraventur. 236

EPIST. CIII — Ad fratrem Willelmi monachi Clarae-Vallensis. — Insigni paupertatis religiosae commendatione praevia, perstringit in eo nimium in res terrenas affectum, cum damno pauperum, imo suo ipsius conjunctum, ut qui mallet sua morti, quam amori Christi cedere. 237

EPIST. CIV. — Ad magistrum Gualterum de Calvo-Monte. — Hortatur eum ad fugam saeculi, monens potiorem esse causam Christi, et animae, quam parentum. 238

EPIST. CV. — Ad Romanum Romanae curiae subdiaconum. — Vitae religiosae propositum urget, mortis memoriam inculcans. 240

EPIST. CVI. — Ad magistrum Henricum Murdach. — Ad capessendum religiosae vitae statum excitat, ejus delicias breviter insinuans. 241

EPIST. CVII. — Ad Thomam praepositum de Beverla. — Thomas iste Ordini Cistercienci in Clara-Valle sese devoverat: procrastinantem Bernardus hortatur ad vota persolvenda. At surdo cantatum sequens docebit epistola, ubi infelicem Thomae exitum commemorat. In hac vero tota salutis oeconomia profundissime describitur. 242

EPIST. CVIII. — Ad Thomam de Sancto-Audomaro, post transgressionem promissionis suae veniendi ad conversionem. — Hunc relictis studiis religionem ingredi hortatur, proposito Thomae de Beverla exitu infelici. 249

EPIST. CIX. — Ad illustrem juvenem Gaufridum de Perrona, et socios ejus. — Nobiles juvenes ob religiosae vitae propositum praedicat et ad perseverantiam hortatur. 251

EPIST. CX. — Ad parentes ejusdem Gaufridi consolatoria. — Non esse cur filium religiosum tanquam perditum lugeant, vel etiam cur delictualo metuant. 253

EPIST. CXI. — Ex persona Eliae monachi ad parentes suos. — Hortatur eos ne se Deo servire volentem impedire aut retrahere conentur: indignum id fore et frustraneum. 253

EPIST. CXII. — Ad Gaufridum Lexoviensem. — Dolet eum deserto religionis proposito rediisse ad seculum; et ad resipiscentiam hortatur. 255

EPIST. CXIII. — Ad Sophiam virginem. — Eam praedicat ob spretam mundi gloriam: et expositis religiosarum virginum elogiis, privilegiis, praemiis ac ornamentis ad perseverantiam hortatur. 256

EPIST. CXIV. — Ad alteram sanctimonialem. — Quae sub habitu religioso animum gesserat mundo deditum, eam jam resipiscentem praedicat, et ne gratiam negligat, hortatur. 259

EPIST. CXV. — Ad aliam sanctimonialem de monasterio Sanctae-Mariae Trecensis. — Dissuadet ei eremum, quam temere et imprudentes appetebat. 261

EPIST. CXVI. — Ad Ermengardem quondam comitissam Britanniae. — Affectum sui cordis, et vim religiosae dilectionis suaviter et familiariter insinuat. 262

EPIST. CXVII. — Ad eamdem. — Laudat ejus in divino servitio alacritatem, suumque illius videndae desiderium indicat. 263

EPIST. CXVIII. — Ad Beatricem nobilem et religiosam matronam. — Officiosam ejus charitatem et sollicitudinem commendat. 263

EPIST. CXIX. — Ad Ducem et Ducissam Lotharingiae. — Gratias agit pro condonatis hactenus vectigalibus, sed caveri cupit, ne gratia principum opera ministrorum intervertatur. 264

EPIST. CXX. — Ad Ducissam Lotharingiae. — Pro beneficiis oblatis gratias agit, et ab iniquo bello eam deterret. 265

EPIST. CXXI. — Ad Ducissam Burgundiae. — Offensam Hugoni placare nititur, et assensum in conjugium quoddam ab ea exposcit. 266

EPIST. CXXII. — Hildeberti Turonensis archiepiscopi ad Bernardum abbatem. — Bernardi fama nominis et sanctitatis permotus, familiaritatem ejus exposcit. 266

EPIST. CXXIII. — Rescriptum abbatis Bernardi ad Hildebertum 1171 Turonensem archiepiscopum. — Laudes laudibus rependit. 267

EPIST. CXXIV. — Ad eumdem Hildebertum qui nondum receperat Dominum Innocentium papam. — Hortatur ut Innocentium, in Gallia ob schisma Petri Leonis exsulem, uti legitimum pontificem agnoscat. 268

EPIST. CXXV. — Ad magistrum Gaufridum de Loratorio. — Operam ejus requirit in asserendo pontificatu Innocentii adversus schisma Petri Leonis. 269

EPIST. CXXVI. — Ad episcopos Aquitaniae contra Gerardum Engolismensem. — Causam Innocentii ut legitimi pontificis, egregie tuetur adversus Gerardum Engolismensem, schismatici partes agentem, cujus mores depingit, et subterfugia eludit. 270

EPIST. CXXVII. — Ad Guillelmum comitem Pictavorum, ducem Aquitaniae ex persona Hugonis ducis Burgundiae. — Guillelmum, antipapae Anacleto faventem, hortatur ad Innocentium verum pontificem recipiendum. 281

EPIST. CXXVIII. — Ad eumdem. — Serio eum hortatur de reducendis ad Ecclesiam clericis quos expulerat. 282

EPIST. CXXIX. — Ad Januenses. — Pacem quam aliquando coram conciliaverat, constanter retinendam et tuendam hortatur. 283

EPIST. CXXX. — Ad Pisanos. — Pisanos laudat ob studium et favorem erga Innocentium papam, qui, Roma per antipapam Anacletum occupata, exsul Pisas concesserat. 285

EPIST. CXXXI. — Ad Mediolanenses. — Cum Mediolanenses Innocentio reconciliati, tamen titubare in officio et obedientia viderentur, eos ad retinendam constantiam incitat recentia Romanae Ecclesiae erga illos beneficia memorans. 286

EPIST. CXXXII. — Ad clerum Mediolanensem. — Gratulatur clero Mediolanensi, cujus opera civitas, relicto schismate Anacleti, ad unitatem Ecclesiae redierat. 287

EPIST. CXXXIII. — Ad universos cives Mediolanensium. — Invitatus ad componendam pacem, laetatur ad hoc opus suam operam requiri. 288

EPIST. CXXXIV. — Ad novitios apud Mediolanum conversos. — Novitiis Mediolanensibus gratulatur de conversione, seque peracto concilio illos invisurum spondet. 289

EPIST. CXXXV. — Ad Petrum Papiensem episcopum. — Delatas sibi laudes in Deum refundit. Episcopum ab operibus misericordiae laudat. 289

EPIST. CXXXVI. — Ad Innocentium papam. — Dalfinum, de illatis injuriis satisfacere paratum, mitius tractari cupit. 290

EPIST. CXXXVII. — Ad Imperatricem Romanam. — Mediolanenses non ante receptos in gratiam a pontifice, quam ipsi Lotharium imperatorem reciperent. Hinc eos clementiae imperatricis commendat. 291

EPIST. CXXXVIII. — Ad Henricum regem Anglorum. — A rege suppetias petit pro Innocentio papa. 292

EPIST. CXXXIX. — Ad Lotharium imperatorem. — Excitat imperatorem ad reprimendos schismaticos. Causam cujusdam ecclesiae apud Tullum sitae commendat. 293

EPIST. CXL. — Ad eumdem. — Pisanos pontificis studiosos apud Lotharium commendat. 295

EPIST. CXLI. — Ad Humbertum abbatem Igniacensem. — Graviter eum perstringit, ob munus praelationis inconsulto ac temere dimissum. 296

EPIST. CXLII. — Ad monachos Alpenses. — Monachos Alpenses, qui se sub ordine Cisterciensi Clarae Vallensibus aggregaverant, commendat et consolatur de absentia patris ad altiorem gradum assumpti. Hinc de novo abbate eligendo eos monet. 297

EPIST. CXLIII. — Ad suos Clarae-Vallenses. — Diurnam sui absentiam excusat, sibi non minus, imo magis gravem, quam suis. Interim breviter eos officii admonet. 298

EPIST. CXLIV. — Ad eosdem. — Molestiam longioris absentiae suae a dilecta Clara-Valle, et tenerrimum erga filios suos affectum ac desiderium exprimit. Solatium nihilominus suum in tantis pro Ecclesia laboribus indicat. 300

EPIST. CXLV. — Ad abbates Cistercii congregatos. — Hos laborum et dolorum suorum conscios esse desiderat, excusans forte hoc pacto absentiam suam. Optat sane non peregre, sed inter suos mori. 302

EPIST. CXLVI. — Ad Burchardum Balernensem abbatem. — Gaudet suos in eo formando labores non esse irritos: felicem tamen successum uni Deo tribuendum. 303

EPIST. CXLVII. — Ad Petrum abbatem Cluniacensem. — Petrus Bernardum, peregre inter varios et difficiles pro Ecclesia labores agentem, misso Gebuino archidiacono Trecensi consolatus fuerat. Ejus itaque benevolum animum suavissime recolit, et feliciorem exstincto jam schismate 1172 Ecclesiae statum praedicat. 304

EPIST. CXLVIII. — Ad eumdem. — Paucis Petro respondet, plura in aliam occasionem reservans. 305

EPIST. CXLIX. — Ad eumdem. — Monet ut a monasterio sancti Bertini tam operose sibi vindicando desistat. 306

EPIST. CL. — Ad dominum papam Innocentium. — Laudat pontificem ex variis recte factis, ejusque zelum excitat adversus ambitionem Philippi, qui modis illegitimis sedem Turonensem invadere tentabat. 306

EPIST. CLI. — Ad Philippum Turonensis ecclesiae invasorem. — Gravem animi sui dolorem exprimit super Philippo, Turonensis ecclesiae praesulatum indebitis modis ambiente. 310

EPIST. CLII. — Ad dominum papam Innocentium, pro Trecensi episcopo. — Insolentiam clericorum nutriri ignavia episcoporum: Trecensem vero ob clericos correptos gravari. 311

EPIST. CLIII. — Ad Bernardum de Portis, de Ordine Cartusiensi. — Petenti expositionem in Cantica Salomonis, praetendit tenuitatem suam, tanto scilicet operi, et aliorum exspectationi imparem. 312

EPIST. CLIV. — Ad eumdem. — Non licuisse per negotia stare promissioni de invisendis Cartusiensibus. Mittit petitos sermones in Cantica. 313

EPIST. CLV. — Ad Dominum papam Innocentium pro eodem quando electus est. — Bernardum de Portis, in Lombardia destinatum episcopum, dignum quidem eo honore, sed tali loco minus idoneum; ideoque alteri convenientius reservandum. 314

EPIST. CLVI. — Ad eumdem, pro clericis Aurelianensibus. 314

EPIST. CLVII. — Ad Haimericum, pro eisdem. 315

EPIST. CLVIII. — Ad dominum papam Innocentium, super interfectione magistri Thomae, Prioris Sancti-Victoris Parisiensis. 315

EPIST. CLXIX. — Ad eumdem, in persona Stephani Parisiensis episcopi. — Unde supra. 319

EPIST. CLX. — Ad Haimericum cancellarium, in personae ejusdem episcopi. — Unde supra. 320

EPIST. CLXI. — Ad dominum papam Innocentium. — Adversus auctores caedis Archembaldi, subdecani Aurelianensis. 320

EPIST. CLXII. — Ad Haimerium cancellarium de eodem. 321

EPIST. CLXIII. — Ad Joannem Cremensem cardinalem presbyterum de eodem. 321

EPIST. CLXIV. — Actio causae Lingonensis ecclesiae ad dominum papam Innocentium. — Conqueritur Bernardus, quod subdole et contra datam fidem tentata sit electio episcopi Ecclesiae Lingonensis. 322

EPIST. CLXV. — Ad Falconem decanum, et Guidonem thesaurarium Lugdunensis Ecclesiae. — Unde supra. 325

EPIST. CLXVI. — Ad dominum papam Innocentium. — Unde supra 326

EPIST. CLXVII. — Ad eumdem. — Pro eodem negotio. 327

EPIST. CLXVIII. — Ad episcopos et cardinales Romanae curiae. — Unde supra. 327

EPIST. CLXIX. — Ad dominum papam Innocentium. — Cur clericos Ecclesiae Lingonensis vocatos detinuerit; et quibus munus eligendi committendum. 328

EPIST. CLXX. — Ad Lodovicum Juniorem regem Francorum. — Electionem Godefridi Prioris sui in episcopum Lingonensem, cui Rex adversari visus est, vindicare nititur. 329

EPIST. CLXXI. — Ad dominum papam Innocentium. — Pro Falcone Lugdunensi archiepiscopo electo. 331

EPIST. CLXXII. — Ad eumdem in persona Godefridi Lingonensis episcopi. — Ejusdem cum superiore argumenti. 332

EPIST. CLXXIII. — Ad ipsum Falconem. — Religiosorum quorumdam causam commendat. 332

EPIST. CLXXIV. — Ad canonicos Lugdunenses, de conceptione S. Mariae. — Conceptionis festum novum esse; nullo niti legitimo fundamento: caeterum non fuisse instituendum inconsulta sede apostolica cui sententiam suam subjicit. 332

EPIST. CLXXV. — Ad Patriarcham Jerosolymorum. — Praeventus ejus litteris familiariter respondet, et milites Templi commendat. 336

EPIST. CLXXVI. — Ad dominum papam Innocentium, ex persona Alberonis Treverensis archiepiscopi. — Suum erga Innocentium, citramontanaeque Ecclesiae studium et obedientiam declarat. 337

EPIST. CLXXVII. — Ad eumdem in persona ejusdem. — Quaeritur impositum sibi pastorale munus; sed in exsequendis quae sui sunt muneris, impediri aemulatione aliorum, 1173 non sine ipsius culpa Pontificis. 338

EPIST. CLXXVIII. — Ad dominum papam Innocentium pro Alberone Treverensi archiepiscopo. — Queritur perversos quosdam et Ecclesiae perniciosos homines in exsequendis pravis consiliis pontificiali auctoritate muniri: alios interim praesules, zelum Dei habentes, destitui et contemni. 339

EPIST. CLXXIX. — Ad eumdem pro eodem. — Causam Alberonis archiepiscopi Treverensis agit adversus abbatem Sancti-Maximini et monachos rebelles et contumaces. 342

EPIST. CLXXX. — Ad eumdem pro eodem. — Iterum commendat pontifici negotium archiepiscopi Treverensis, ut sententiam, subreptitie obtentam, praevia meliore causae cognitione, revocet. 343

EPIST. CLXXXI. — Ad Haimericum cancellarium. — Profitetur se beneficiis imparem, nonnisi voluntatis affectu gratum se esse posse. 344

EPIST. CLXXXII. — Ad Henricum Senonensem archiepiscopum. — Hunc acriter perstringit, utpote durum, ut qui archidiaconum non recte deposuisset; et ad aequa postulata ac pacis consilia difficilem. 344

EPIST. CLXXXIII. — Ad Conradum regem Romanorum. — Reverentiam Sedis apostolicae ei commendat. 345

EPIST. CLXXXIV. — Ad dominum papam Innocentium. — Non posse mitti quos Pontifex petierat monachos. 345

EPIST. CLXXXV. — Ad Eustachium occupatorem Valentinae sedis. — Hortatur ut memor aetatis suae, et mortis imminentis, divinique judicii, resipiscat, nec pravis adulatorum consiliis pareat. 346

EPIST. CLXXXVI. — Ad Simonem filium Castellani Cameracensis. — Ejus tutelae Valcellenses monachos commendat, patris donationem ab eo ratam haberi rogans. 348

EPIST. CLXXXVII. — Ad episcopos Senonas convocatos, contra Petrum Abaelardum. — Excitat episcopos ad causam religionis contra Abaelardum strenue agendam. 349

EPIST. CLXXXVIII. — Ad episcopos et cardinales curiae, de eodem. — Monet ad vigilandum adversus Petri Abaelardi errores. 351

EPIST. CLXXXIX. — Ad dominum papam Innocentium, de eodem. — Animi dolorem indicat ob errores Abaelardi post schisma statim exsurgentes, quibus Pontificem, occurrere monet. 354

EPIST. CXC. — Ad Innocentium pontificem, de erroribus quibusdam Petri Abaelardi. 357

EPIST. CXCI. — Ad Innocentium ex persona domini archiepiscopi Remensis, etc. — Abaelardum, vana scientiae opinione tumidum, et de favore curiae Romanae gloriantem, auctoritate Pontificia mature reprimendum. 357

EPIST. CXCII. — Ad magistrum Guidonem de Castello. — Monet eum ita diligere ac fovere Abaelardum, ut tamen errores ejus non foveat. 358

EPIST. CXCIII. — Ad magistrum Ivonem cardinalem, de eodem. — Indignum esse ut Abaelardus in Romana curia fautores inveniat. 359

EPIST. CXCIV. — Rescriptum domini Innocentii contra haereses Petri Abaelardi. 359

EPIST. CXCV. — Ad episcopum Constantiensem. — Monet ut Arnaldum de Brixia, Italia et Gallia pulsum, et jam apud ipsum delitescentem expellat, aut potius ad cavenda majora damna vinctum teneat 361

EPIST. CXCVI. — Ad Guidonem legatum, de eodem. — Cavendam ei familiaritem Arnaldi de Brixia, ne sub ejus auctoritate securius errores suos disseminet. 363

EPIST. CXCVII. — Ad Petrum Bisuntinum decanum. — Increpat eum ob injurias abbati Chari-Loci illatas. 364

EPIST. CXCVIII. — Ad dominum papam Innocentium. — Guidonem a vi et injuriis oppressoris vindicari rogat. Nihil aeque decere summum Ecclesiae Praesulem ac zelum justitiae. 365

EPIST. CXCIX. — Ad eumdem. — Unde supra. Rogat sententiam pro Religiosis inique oppressis latam confirmari, nec ulterius aures praeberi calumniis. 367

EPIST. CC. — Ad magistrum Ulcerium Andegavensem episcopum, pro gravi querela quae erat inter ipsum et abbatissam Fontis-Ebraldi. 367

EPIST. CCI. — Ad Balduinum abbatem Reatini monasterii. — Hortatur ut strenue incumbat officio suo: huc vero requirit verbum praedicationis, exemplum operis, et praecipue studium orationis. 369

EPIST. CCII. — Ad clerum Senonensem. — Electionem novi Praesulis non inconsulte et praecipitanter instituendam. 370

EPIST. CCIII. — Ad Attonem episcopum et clerum Trecensem. — Monet ut Ansellum clericum Trecensem ab armis et conjugio revocent. 371

EPIST. CCIV. — Ad abbatem Sancti-Albani. — Suum erga eum affectum aperit: mutuum vero conspectum, si 1174 praesens vita non permittat, futurae reservari. 372

EPIST. CCV. — Ad episcopum Roffensem. — Durius se litteris ejus, sed circa culpam, perstringi. 372

EPIST. CCVI. — Ad Reginam Jerosolymorum. — Commendat quemdam consanguineum suum, et paucis monet Reginam ita vivere, ut regnet perpetuo. 373

EPIST. CCVII. — Ad Rogerium regem Siciliae. — Hortatur ut se pauperibus Religiosis benignum et beneficum exhibeat. 374

EPIST. CCVIII. — Ad eumdem. — Desideratus a Rege, mittit ex suis, quos ut viscera suae benigne suscipiet foveri rogat. 375

EPIST. CCIX. — Ad eumdem. — Praedicat regiam ejus munificentiam in suscipiendis Religiosis a se missis. 375

EPIST. CCX. — Ad dominum papam Innocentium. — Remensem praesulum Pontifici commendat. 376

EPIST. CCXI. — Ad eumdem. — Causam Cantuariensis archiepiscopi, necnon Londinensis episcopi commendat. 376

EPIST. CCXII. — Ad eumdem. — Causam Salamenticensis episcopi pathetice agit apud Pontificem, insignem ejus humilitatem commendans. 377

EPIST. CCXIII. — Ad eumdem. — Expostulat cum Pontifice, quod reconciliatio Petri Pisani, opera sua et auctoritate ipsius Papae facta, irritetur. 378

EPIST. CCXIV. — Ad eumdem. — Episcopum Cameracensem et abbatem Godescalcum commendat. 378

EPIST. CCXV. — Ad eumdem. — Pro episcopo et decano Autissiodorensi. 379

EPIST. CCXVI. — Ad eumdem. — Comitem Radulfum, qui repudiata uxore sua aliam duxerat, patronos in curia reperire queritur. 379

EPIST. CCXVII. — Ad eumdem. — Theobaldum causa justitiae et fidelitatis erga Sedem apostolicam, premi queritur: sed ad iniqua compulsum ope Pontificis expediri rogat. 380

EPIST. CCXVIII. — Ad eumdem excusatoria et novissima. — Solita se apud Innocentium gratia excidisse animadvertens, causas offensae occasione testamenti Ivonis cardinalis natus modeste diluit. 381

EPIST. CCXIX. — Ad tres episcopos curiae, Albericum Ostiensem, Stephanum Praenestinum, Igmarum Tusculanum, et Gerardum cancellarium. — Pro interdicto quod erat in terra Regis propter archiepiscopum Bituricensem. 382

EPIST. CCXX. — Ad Ludovicum regem Francorum. — Iniquam regis postulationem in causa Radulfi rejicit, monens eumdem non premere innocentes, et irritare contra se Regem supremum. 385

EPIST. CCXXI. — Ad eumdem. — Unde supra. — Graviter Ludovicum regem arguit, quod, pravis consiliis adhaerescens, pacis consilia respuat. Se quidem hactenus regii nominis studiosum, deinceps solius veritatis patronum, necnon malefactorum ejus testem fore. 386

EPIST. CCXXII. — Ad Joslenum Suessionensem episcopum, et Sugerium abbatem Sancti-Dionysii. — Queritur apud eos, ut Regis consiliarios, de iniquis ejus contra Theobaldum molitionibus, contra pactum et pacem initam. 387

EPIST. CCXXIII. — Ad Joslenum episcopum Suessionensem. — Satisfacit episcopo, cujus litteris praefixa talis erat salutatio, «Salutem in Domino, et non spiritum blasphemiae.» Requirit nihilominus in eo majorem zelum ad vindicandas Christi et Ecclesiae injurias. 390

EPIST. CCXXIV. — Ad Stephanum Praenestinum episcopum. — Malefacta Ludovici regis et injurias in Ecclesiam, episcopos, aliosque exponit. 391

EPIST. CCXXV. — Ad dominum episcopum Suessionensem. — Hortatur ad studium pacis. 394

EPIST. CCXXVI. — Ad Ludovicum regem Francorum. — Bernardus et Hugo queruntur de pertinacia regis in male coeptis: irritos esse suos in concilianda pace labores non sine regni ejus exitio dolent. 394

EPIST. CCXXVII. — Ad episcopum Suessionensem. — Opem episcopi perquam sollicite et ardenter implorat. 396

EPIST. CCXXVIII. — Ad Petrum Cluniacensem abbatem, conquerentem quod ei non rescriberet. 396

EPIST. — CCXXIX. — Petri Venerabilis ad Bernardum abbatem. — Bernardi litteris humanissime respondet, simulque causas dissensionum inter Cluniacenses et Cistercienses exponit. 398

EPIST. CCXXX. — Ad tres episcopos Ostiensem, Tusculanum, Praenestinum. — Monet illos officii, ut a Christi grege in episcopatu Metensi lupos arceant. 417

EPIST. CCXXXI. — Ad eosdem pro abbate Latiniacensi. — Innocentiam abbatis asserit ac tuetur, et capita accusationum in eum producta diluit. Denique zelum disciplinae 1175 religiosae in ipsis requirit. 417

EPIST. CCXXXII. — Ad eosdem. — Contra abbatem Sancti-Theofredi. 419

EPIST. CCXXIII. — Ad abbatem Joannem de Busaio, qui abbatiam reliquerat, et abierat in solitudinem. — Blande eum revocat a solitudine, ad quam, de misso monasterii regimine, se contulerat. 420

EPIST. CCXXXIV. — Ad Herbertum abbatem Sancti-Stephani Divionensis. — Temerariae scriptionis culpam Joanni condonari rogat. 421

EPIST. CCXXXV. — Ad dominum papam Coelestinum, pro intruso Eboracensi. — Auctoritatem sedis apostolicae adversus infamem et simoniacum Eboracensis Ecclesiae invasorem implorat. 422

EPIST. CCXXXVI. — Ad totam curiam Romanam. — Unde supra. 424

EPIST. CCXXXVII. — Ad totam curiam Romanam, quando elegerunt abbatem Sancti-Anastasii in papam Eugenium. — Miratur Bernardum abbatem Sancti-Anastasii, abstractum ab otio et solitudine, ad totius Ecclesiae curam rapi: timetque hominem, quieti assuetum, et rebus gerendis minus exercitatum, tanto oneri haud parem fore: unde fideli cardinalium ope eum sublevari rogat. 425

EPIST. CCXXXVIII. — Ad dominum papam Eugenium prima. — Bernardus Eugenio, recens in Pontificem assumpto, gratulatur ac condolet: ipsum ad munus apostolicum fortiter obeundum animat, ut conceptae de se multorum exspectationi respondeat. 427

EPIST. CCXXXIX. — Ad eumdem. — Depositionem Guillelmi Eboracensis urget apud Pontificem, cui soli ea potestas competat. 431

EPIST. CCXL. — Ad eumdem, de Eboracensi intruso. — Laudat zelum Eugenii. Porro eum nunc ostendi vult in deponendo Eboracensi, illam sedem fraudulenter occupante. 432

EPIST. CCXLI. — Ad Hildefonsum comitem Sancti-Aegidii, de Henrico haeretico. — Henricum, Petri Brusii haeretici successorem, ejusque impia dogmata, et impura facinora describit, pungens Comitem, quod talem in sua ditione sineret impune grassari. 434

EPIST. CCXLII. — Ad Tolosanos post reditum suum. — Sollicite fugiendos, imo. et fugandos haereticos. Exercendam hospitalitatem. Nec quosvis praedicatores admittendos. 436

EPIST. CCXLIII. — Ad Romanos, quando recesserunt a domino papa Eugenio. — Romani; Arnaldo haeretico factionem inflammante, antiquae Reipublicae ac libertatis formam restituere nitebantur, sola sacrorum cura Pontifici relicta. Itaque vectigalia Pontificum sibi vindicant, jubentes Pontificem decimis, et oblationibus tantum more prisco contentum vivere. Hinc nata rebellio, et in Eugenium acrius concitata. Cujus occasione Bernardus aspere, sed juste increpat Romanos tam iniquos in Pontificem, cujus injuria in sanctos et omnes Catholicos redundet, non evasura Dei vindictam, nisi mox resipiscant. 437

EPIST. CCXLIV — Ad Conradum regem Romanorum. — Hortatur regem ad defensionem auctoritatis pontificiae adversus rebelles Romanos. 440

EPIST. CCXLV. — Ad dominum papam pro Aurelianensi episcopo. — Gaudet ob zelum pontificis in causa Aurelianensis episcopi, etc. 442

EPIST. CCXLVI. — Ad eumdem pro eodem, quando praedictus Aurelianensis depositus est. — Aurelianensem, sponte se episcopatu abdicantem, pontifici commendat, ut honori ejus cautum esse velit: id humilitatem ejus, et pontificis clementiam decere. 443

EPIST. CCXLVII. — Ad eumdem pro Remensis archiepiscopo. — Displicet ei praeceps et severior in Samsonem archiepiscopum Remensem sententia, de Pallii usu sublato. 445

EPIST. CCXLVIII. — Ad eumdem. — Praemonet pontificem, ne Sagiensi, quantumvis supplici, reditum in episcopatum molienti, faciles aures praebeat. 447

EPIST. CCXLIX. — Ad eumdem. — Priorem Casae-Dei, electum in episcopum Valentinensem, uti dignum commendat. 449

EPIST. CCL. — Ad Bernardum priorem Portarum. — Repulsam fratris Natalis in episcopum electi non debuisse tam moleste ferri a Religiosis. Id sua opera factum non esse. Veritum forte Papam, ne juvenilis aetatis vitia nunc demum calumniae paterent. 449

EPIST. CCLI. — Ad dominum Eugenium papam. — Balmenses monachos pro merito punitos in gratiam recipi cupit, et cum Aeduensibus reconciliari. 451

EPIST. CCLII. — Ad eumdem, pro Eboracensi. — Sententiam, contra Eboracensem jam olim ab Innocentio latam, tandem exsecutioni mandari postulat, ne mala ejus opera dissimulanti Pontifici imputentur. 452

1176 EPIST. CCLIII. — Ad abbatem de Praemonstrato. — Asperioribus Praemonstratensium litteris placide respondet, recensens sua in eos beneficia. Refellit quoque singula querelarum capita constantem se ipsis amicum fore professus. 453

EPIST. CCLIV. — Ad abbatem Guarinum Alpensem. — Laudat in sene abbate studium reformandi Ordinis. Temporis brevitatem non obsistere studio perfectionis. In vita spirituali semper proficiendum, nunquam standum. 459

EPIST. CCLV. — Ad Ludovicum regem Francorum. — Monet regem ne concilium hoc tempore Ecclesiae et regno tam necessarium ipsiusque regis honori cessurum, impediat. 462

EPIST. CCLVI. — Ad dominum papam Eugenium. — Excitat Eugenium ad suppetias orientali Ecclesiae ferendus; nec abjiciendum animum ob acceptam cladem in amissione civitatis Edessae. Miratur vero se Carnoti in ducem belli electum. 463

EPIST. CCLVII. — Ad eumdem, pro fratre Philippo. 465

EPIST. CCLVIII. — Ad eumdem, pro fratre Rualeno. — Rualenum, jussu Pontificis abbatem Sancti Anastasii constitutum, sed invitum admodum ac renitentem, remitti ad se rogat. 466

EPIST. CCLIX. — Ad eumdem. — Unde supra. — Se eadem velle, et eadem nolle cum Pontifice; adeoque Rualenum suum libenter sistere jubenti Pontifici ad abbatiam Sancti Anastasii. 467

EPIST. CCLX. — Ad Rualenum abbatem. — Compatitur Rualeno in demandata sibi praefactura, cui tandem acquiescendum monet. 467

EPIST. CCLXI. — Ad dominum papam Eugenium. — Abbatem Sancti Urbani, ob susceptum militem Templi censuris subjectum, absolvi petit. 468

EPIST. CCLXII. — Ad eumdem pro monachis Mosomensibus. 468

EPIST. CCLXIII. — Episcopo Suessionensi pro abbate Caziacensi. 469

EPIST. CCLXIV. — Petri Cluniacensis abbatis ad Bernardum abbatem. Suum erga Bernardum desiderium indicat, et in solatium absentiae dilectum sibi Nicolaum mitti obnixe postulat. 469

EPIST. CCLXV. — Rescriptum Bernardi abbatis ad eumdem. — Laudari detrectat, velut indignus: vicissim tamen laudes praeconi suo rependit. 470

EPIST. CCLXVI. — Ad Sugerium abbatem Sancti Dionysii. — Animat eum, ut mortem intrepidus excipiat. Desiderium suum ejus ante mortem visendi significat. 470

EPIST. CCLXVII. — Abbati Cluniacensi. 472

EPIST. CCLXVIII. — Ad dominum papam Eugenium. — Monet promotionem cujusdam indigni subreptitie factam, adeoque revocandam sententiam. 472

EPIST. CCLXIX. — Ad eumdem. — Litteris a se per dolum extortis robur et auctoritatem derogat. 473

EPIST. CCLXX. — Ad eumdem. — Scribit in causa Prioris Cartusiani contra transgressores quosdam. Mortem abbatis Cisterciensis nuntiat, et successorem commendat. 473

EPIST. CCLXXI. — Ad comitem Campaniae Theobaldum. — Monet filium ob minusculam aetatem ad dignitates ecclesiasticas non esse promovendum. 475

EPIST. CCLXXII. — Episcopo Laudunensi. — Commonet eum piae liberalitatis. 476

Eugenii papae epistola ad Capitulum Cistercience, Epistolae CCLXXIII praemissa. — Capitulo Cistercii habendo se cupere interesse, si per occupationes pontificias liceret. Hortatur ad studium et zelum disciplinae et perfectionis religiosae in Capitulo promovendum. 476

EPIST. CCLXXIII. — Ad dominum papam Eugenium. — Laetatur ob litteras, zelo et affectu plenas, a Pontifice ad capitulum scriptas. Hortatur, ut ea sollicitudine pergat fovere omnes, sed praecipue sui Ordinis Religiosos. Abbatem Trium Fontium a praefectura sua abstractum queritur. 478

EPIST. CCLXXIV. — Ad Hugonem abbatem Trium Fontium, quando erat Romae. — Poenitet commendasse nepotem episcopi Autissiodorensis, improbans collatam illi praeposituram. 480

EPIST. CCLXXV. — Ad dominum papam Eugenium, pro Antissiodorensi electione. — De statu electionis Antissiodorensis, et fraude in ea commissa pontificem certiorem facit. 480

EPIST. CCLXXVI. — Ad eumdem, post obitum episcopi Autissiodorensis. — De irreligioso episcopi Autissiodorensis testamento, non sine fraude Stephani diaconi facto, monet Pontificem; illudque scandali causa irritari debere. 481

EPIST. CCLXXVII. — Ad eumdem, pro abbate Cluniacensi. — Abbatem Cluniacensem benevole excipi, et 1177 honorifice tractari petit. 482

EPIST. CCLXXVIII. — Ad eumdem, pro episcopo Belvacensi. 484

EPIST. CCLXXIX. — Ad Henricum comitem. — Comitem ob injuriam, a subditis ejus illatam, de restitutione in integrum compellat. 484

EPIST. CCLXXX. — Ad dominum papam Eugenium pro Autissiodorensi negotio. — Queritur sententiam apostolicam in causa electionis Autissiodorensis, a se jussu Pontificis denuntiatam, contemni. 485

EPIST. CCLXXXI. — Abbati Brunoni de Clara-Valle. — Brunonem perturbate et imprudenter scribentem redarguit. 487

EPIST. CCLXXXII. — Ad Ludovicum regem Francorum Juniorem, pro electione Antissiodorensi. — Hortatur regem, ne electo Antissiodorensi episcopo obsistat. 488

EPIST. CCLXXXIII. — Ad dominum papam Eugenium, pro fratribus de Miratorio. — In compositione quadam litis frustra laboratum: ideoque auctoritate apostolica opus esse. 489

EPIST. CCLXXXIV. — Ad dominum papam Eugenium, pro Remensi archiepiscopo, et aliis personis. 490

EPIST. CCLXXXV. — Ad eumdem, pro Odone abbate Sancti Dionysii. — Abbatem Sancti Dionysii commendat, et adversus suspectas aliorum criminationes, ex invidia et ambitione natas, tuetur. 491

EPIST. CCLXXXVI. — Ad eumdem, pro eodem. 492

EPIST. CCLXXXVII. — Domino Ostiensi, pro eodem abbate. 492

EPIST. CCLXXXVIII. — Ad Andream avunculum suum, militem Templi. — Infelicem exitum sacrae expeditionis dolet; avunculi adventum optat. 493

EPIST. CCLXXXIX. — Ad reginam Jerosolymorum. — Instruit eam, quomodo se gerat, ut probae viduae coram Deo, et reginae coram hominibus partes impleat. 494

EPIST. CCXC. — Domino Ostiensi, de Jordano cardinali. Legatum apostolicum describit, quam faeda ubique vestigia reliquerit. 496

EPIST. CCXCI. — Ad dominum papam Eugenium, pro ecclesia Sancti-Eugendi Jurensis. 496

EPIST. CCXCII. — Ad quemdam saecularem. — Perstringit eum, quod Petrum, cognatum suum, a proposito vitae religiosae abstrahere conatus sit. 497

EPIST. CCXCIII. — Petro abbati de Cella, pro monacho Caziacensi, qui ad Claram-Vallem transierat. 498

EPIST. CCXCIV. — Ad dominum papam Eugenium, pro episcopo Cenomanensi. — Episcopum Cenomanensem, et alios Pontifici commendat. 499

EPIST. CCXCV. — Domino Henrico cardinali, pro eodem episcopo. 499

EPIST. CCXCVI. — Domino Ostiensi, pro eodem. 500

EPIST. CCXCVII. — Abbati Arremarensi. — Monachum apostatam poenitentem recipi petit. 500

EPIST. CCXCVIII. — Ad dominum papam Eugenium. — Nicolai notarii fraudes et imposturas detegit. 500

EPIST. CCXCIX. — Comiti Engolismensi, pro fratribus de Buxia. — Queritur de gravi exactione suis a comite imposita. 501

EPIST. CCC. — Blesensi comitissae. — Solatur comitissam, filii delicta per aetatem excusans, et melioris frugis spem faciens; unde blande potius et leniter quam aspere tractandum monet. 502

EPIST. CCCI. — Sanciae sorori imperatoris Hispaniae. — Controversiam, ex receptione cujusdam monasterii inter suos et alios quosdam Religiosos natam, ejus opera sopiri cupit. 503

EPIST. CCCII. — Legatis apostolicis, pro archiepiscopo Moguntino. — Causam archiepiscopi ab adversariis gravati commendat. 504

EPIST. CCCIII. — Ludovico Juniori regi Francorum. — Quid agendum regi causa cujusdam de Britannia adulteri et excommunicati. 505

EPIST. CCCIV. — Eidem. — Gaudet valetudinem suam regi esse curae; Robertum regis germanum commendat. 506

EPIST. CCCV. — Ad dominum papam Eugenium. — Episcopum Belvacensem a Romano itinere justis ex causis detentum. Itaque causam ejus Pontificis consilio totam committit. 506

EPIST. CCCVI. — Domino Ostiensi pro electione abbatis Turoldi de Tribus-Fontibus. — Purgat se adversus columniam Hugonis episcopi Ostiensis, qui promotionem Turoldi in abbatem Trium-Fontium indigne ferebat: nam alium ipse, Nicolaum scilicet, designaverat. Roberti electionem in novi monasterii abbatem excusat. 507

EPIST. CCCVII. — Ad eumdem. — Belvacensem episcopum contra sinistros rumores tuetur. Valetudinem suam extreme afflictam indicat: et quid archiepiscopo Lugdunensi 1178 acciderit. 510

EPIST. CCCVIII. — Ad Alfonsum Portugalliae regem. — Petitione regis se adlaborasse respondet, et fratrem ejus brevi a terrena militia ad coelestem transiturum praedicit. 512

EPIST. CCCIX. — Ad Eugenium Pontificem. — Laudat Sugerium abbatem, ejusque legatos Pontifici commendat. 513

EPIST. CCCX. — Ad Arnaldum Carnotensem abbatem Bonaevallis. — Bernardus in extremis positus, hanc amico epistolam ultimam scripsit. 513

Admonitio in epistolas sequentes. 513

EPIST. CCCXI. — Ad Haimericum cancellarium. — Aemulos quosdam piis aliorum conatibus adversantes acriter perstringit: Haimericum vero ad sedulam boni publici curam, oblata occasione, exstimulat. 513

EPIST. CCCXII. — Ad Raynaldum archiepiscopum Remensem. — De remissis ad se litteris gratias agit. 517

EPIST. CCCXIII. — Ad Gaufridum abbatem Sanctae-Mariae Eboracensis. — Religiosos, a laxiore ad strictiorem vivendi modum transire volentes, non impediendos; et apostatas censendos, qui post transitum resiliunt ad vitam priorem. 518

EPIST. CCCXIV. — Ad dominum papam Innocentium. — Bernardus post reconciliatos Ecclesiae Mediolanenses jussu Innocentii ad pacificandas ipsas inter se Lombardiae civitates profectus, Papiam et Cremonam se contulit. Sed apud Cremonenses nihil proficiens, eorum pertinaciam Pontifici significat, et ut severiorem, quam in archiepiscopum Mediolanensem parabat sententiam, paulisper suspendat, hortatur. 520

EPIST. CCCXV. — Ad Mathildem reginam Anglorum. — Rogat ut annuat petitioni alias insinuatae pro monachis de Capella. 522

EPIST. CCCXVI. — Ad Henricum Senonensem archiepiscopum, et ad Haimericum cancellarium. — Hortatur ut nobili cuidam, bona ecclesiastica possidenti, sed nunc ea religiosis quibusdam cedere volenti, non adversentur. 522

EPIST. CCCXVII. — Ad Priorem suum Godefridum. — Schismate exstincto, et pace composita, jam se quamprimum ad suos rediturum pollicetur. 523

EPIST. CCCXVIII. — Ad papam Innocentium. — Remensis Ecclesiae pericula insinuat, et maturam opem a Pontifice desiderat. 523

EPIST. CCCXIX. — Ad Turstinum Eboraci archiepiscopum. — Hortatur curam pastoralem ne dimittat: si tamen justa causa, aut Pontificis consensus adsit, locum petat religiosae disciplinae magis observantem. 524

EPIST. CCCXX. — Alexandro Priori de Fontibus, et ejusdem loci fratribus. — Hortatur ad electionem novi abbatis unanimiter faciendam. 525

EPIST. CCCXXI. — Ad Henricum de Murdach, primum abbatem de Valle-Clara, postea de Fontibus, tandem archiepiscopum Eboracensem. — Jubet, ne electionem sui in abbatem de Fontibus refutet. 526

EPIST. CCCXXII. — Ad Hugonem novitium, postea Bonae-Vallis abbatem. — Laudat vitae religiosae propositum, praemunitque eum adversus tentationes, et ad constantiam ac perseverantiam excitat. 527

EPIST. CCCXXIII. — Ad Innocentium papam. — Pro archiepisco Treverensi contra abbatem Sancti-Maximini. 528

EPIST. CCCXXIV. — Ad Robertum abbatem de Dunis. — Absentiae mutuae solamen suggerit, nempe animorum conjunctionem, imo et corporum, quandoque futuram. 530

EPIST. CCCXXV. — Ad eumdem, de Iderio novitio. — Quid de novitio dyscolo faciendum rogatus consulit. 530

EPIST. CCCXXVI. — Guillelmi abbatis, ad Gaufridum Carnotensem episcopum, et Bernardum abbatem Clarae-Vallensem. — Ut Dei et Ecclesiae causam adversus Petri Abaelardi errores, quorum aliquot capitula producit, tueantur. 531

EPIST. CCCXXVII. — Rescriptum Bernardi ad Guillelmum abbatem. — Libellum contra Petrum Abaelardum conscriptum laudat, mutuumque colloquium post Pascha promittit. 533

EPIST. CCCXXVIII. — Ad Romanum pontificem. — Contra electum Rutenensem. 533

EPIST. CCCXXIX. — Ad episcopum Lemovicensem. — Contra eumdem electum Rutenensem. 534

EPIST. CCCXXX. — Ad Innocentium papam. — Contra Petrum Abaelardum. 535

EPIST. CCCXXXI. — Ad Stephanum cardinalem et episcopum Praenestinum. — Ejusdem argumenti. 536

EPIST. CCCXXXII. — Ad G. cardinalem. — Item contra Petrum Abaelardum. 537

EPIST. CCCXXXIII. — Ad G. cardinalem. — Ejusdem 1179 item argumenti. 538

EPIST. CCCXXXIV. — Ad Guidonem Pisanum. — Contra eumdem Abaelardum. 538

EPIST. CCCXXXV. — Ad quemdam presbyterum cardinalem. — Item contra Petrum Abaelardum. 539

EPIST. CCCXXXVI. — Ad quemdam abbatem. — Ejusdem argumenti. 539

EPIST. CCCXXXVII. — Ad Innocentium pontificem, in persona Franciae episcoporum. — Episcopi Galliae exponunt Pontifici, quid actum sit in causa Petri Abaelardi, Bernardum ad disceptationem in synodo provocantis, sed objectos sibi haeresum articulos respondere nolentis, et ad Sedem apostolicam appellantis. 540

EPIST. CCCXXXVIII. — Ad Haimericum cardinalem et cancellarium. — Petro Abaelardo haereseos convicto, non debere apud cardinales et curiam Romanam patere refugium. 542

EPIST. CCCXXXIX. — Ad papam Innocentium. — Alvisi Atrebatensis episcopi innocentiam adversus calumniatores ejus asserit. 544

EPIST. CCCXL. — Ad eumdem Innocentium papam. — Pro episcopo Andegavensi. 544

EPIST. CCCXLI. — Ad Malachiam Hiberniae archiepiscopum. — Fratres, litteras, et baculum, ab eo missa grato animo suscipit. Locum Religiosis idoneum praeparari jubet: seque ejus orationibus commendat. 545

EPIST. CCCXLII. — Ad Joslenum episcopum Suessionensem. — Archiepiscopum Burdegalensem apud regem purgari postulat. 546

EPIST. CCCXLIII. — Bernardi abbatis Itali ad Innocentium. — Conqueritur quod in monasterio Salvatoris omnia secundum pontificis promissa non contigerint. 547

EPIST. CCCXLIV. — Ejusdem Bernardi ad sanctum Bernardum. — Praefecturam sibi impositam conqueritur. 548

EPIST. CCCXLV. — Ad fratres de Sancto-Anastasio. — Commendat eorum in religiosa disciplina zelum et observantiam Attamen nimium valetudinis per medicinas tuendae studium improbat. 549

EPIST. CCCXLVI. — Ad dominum papam Innocentium. — Hortatur Pontificem, ne causae archiepiscopi Eboracensis, utpote iniquae, faveat. 551

EPIST. CCCXLVII. — Ad eumdem dominum Innocentium papam. — Commendat nuntios, causa archiepiscopatus Eboracensis Romam petentes. 552

EPIST. CCCXLVIII. — Ad eumdem Innocentium. — Pro Arnulfo Lexoviensi episcopo electo. 552

EPIST. CCCXLIX. — Ad eumdem. — Amicum pontifici commendat. 553

EPIST. CCCL. — Ad eumdem. — Propinquum suum benedictione pontificis muniri rogat. 554

EPIST. CCCLI. — Ad eumdem Innocentium. — Pauperes quosdam commendat. 554

EPIST. CCCLII. — Innocentii II papae Privilegium sancto Bernardo concessum. — Innocentius Bernardo atque ordini Cisterciensi amplissima privilegia concedit ob praeclara ejus in sedem apostolicam merita. 554

EPIST. CCCLIII. — Ad Willelmum abbatem de Rievalle. — Monet aequanimiter ferre illegitimam archiepiscopi Eboracensis ordinationem. 556

EPIST. CCCLIV. — Ad reginam Jerosolymorum Milisendem, filiam Balduini regis, et Fulconis uxorem. — Mortuo Fulcone viro suo, ut se gerere debeat. 556

EPIST. CCCLV. — Ad eamdem reginam Jerosolymorum. — Praemonstratenses Jerosolymam peregrinantes commendat. 557

EPIST. CCCLVI. — Ad Malachiam Hiberniae archiepiscopum. — Remittit religiosos, sed (quod negotiis imputat) non satis adhuc excultos et instructos. 558

EPIST. CCCLVII. — Ad eumdem. — Perseverantem, imo et proficientem ab eo dilectionem requirit, eamque in fratribus a se missis, curandis et fovendis ostendi cupit. 558

EPIST. CCCLVIII. — Ad dominum papam, nempe Coelestinum. — Opem et auctoritatem Pontificis in pace Theobaldo Campaniae comiti procuranda postulat. 560

EPIST. CCCLIX. — Clarae-Vallensium ad eumdem Coelestinum. — Abbatem Morimundi Jerosolymam peregrinaturum cupiunt retinere. 560

EPIST. CCCLX. — Ad Willelmum abbatem de Rievalle. — Denuo hortatur Willelmum ad patientiam et aequanimitatem. 561

EPIST. CCCLXI. — Ad Theobaldum archiepiscopum, pro Joanne Salesberiensi. — Confisus de amicitia Theobaldi, Joannem ei commendat. 562

EPIST. CCCLXII. — Ad Robertum Pullum cardinalem et cancellarium. — Hortatur ut Eugenio, recens electo Pontifici, strenuum pro officio suo se adjutorem praebeat in 1180 negotiis Ecclesiae. 565

EPIST. CCCLXIII. — Ad Orientalis Franciae clerum et populum. — Ad arma contra infideles pro defensione Orientalis Ecclesiae suscipienda hortatur. Praeterea contra turbulentum quemdam praedicatorem docet Judaeos non esse persequendos, nedum occidendos. 564

EPIST. CCCLXIV. — Ad Petrum abbatem Cluniacensem. — Invitat Petrum ad conventum Carnotensem, ubi de auxilio Orientali Ecclesiae ferendo consultandum. 568

EPIST. CCCLXV. — Ad Henricum Moguntinum archiepiscopum. — Radulfum monachum, qui fideles in Judaeorum necem armabat, arguit. 570

EPIST. CCCLXVI. — Ad Hildegardem abbatissam. — Laudibus suis modeste rejectis, ut ipsa Dei gratiam in se agnoscat monet, et orationes pro se suisque, postulat. 572

EPIST. CCCLXVII. — G. Cancellario. — Episcopum Metensem commendat. 572

EPIST. CCCLXVIII. — Ad G. diaconum cardinalem. — Affectum ejus, litteris et donis expressum, gratus amplectitur, et ab amore terrenorum opumque avocat. 573

EPIST. CCCLXIX. — Ad Sugerium abbatem. — Gratulatur Sugerio de reformatione ecclesiae S. Genovefae feliciter institutae, et ut bene coeptis insistat, hortatur. 574

EPIST. CCCLXX. — Ad eumdem. — Ecclesiam de Monte ei commendat. 575

EPIST. CCCLXXI. — Ad eumdem. — Dissuadet matrimonium inter filium comitis Andegavensis et filiam regis Francorum, ob impedimentum consanguinitatis. 575

EPIST. CCCLXXII. — Ad P. episcopum Palentinum in Hispania. — Laudat eum ab humilitate, sed maxime a studio lectionis. 576

EPIST. CCCLXXIII. — Abbatis Sp. ad S. Bernardum. — De praefectura sibi imposita luget. 578

EPIST. CCCLXXIV. — Ad fratres de Hibernia, in transitu beati Malachiae episcopi. — Sanctorum obitum gaudio potius quam luctu prosequendum. Singulari quoque Dei beneficio, Claram-Vallem tanti viri morte et sepultura honoratum. 578

EPIST. CCCLXXV. — Ad Idam comitissam Nivernensem. — Monachos Vizeliacenses a comitissae clientibus infestari queritur. 580

EPIST. CCCLXXVI. — Ad Sugerium abbatem. — Hortatur et rogat, ut duellis quorumdam principum se opponat. 581

EPIST. CCCLXXVII. — Ad eumdem. — Praedicat ejus zelum et studium boni communis, quod indixerit comitia regni pro ejus salute, hortaturque ad causam rei publicae fortiter agendam. 581

EPIST. CCCLXXVIII. — Ad eumdem. — Petit subsidium annonae pro Religiosis Bituricensibus. 583

EPIST. CCCLXXIX. — Ad eumdem. — Abbati cuidam inopi subveniri rogat. 583

EPIST. CCCLXXX. — Ad eumdem. — De periculoso statu Ecclesiae Orientalis. 583

EPIST. CCCLXXXI. — Ad eumdem. — Monet se de ipso recte sentientem, dolere tamen quod mala regni palam ipsi imputentur. Hortatur ut caveat, ne eorum, per quos ista fiunt, consortio infametur. 584

EPIST. CCCLXXXII. — Ad Leonium abbatem Sancti-Bertini. — Ejus in se suosque beneficia gratus agnoscit. Thomam de sancto Audomaro ad Clarae-Vallenses transire volentem non prohibendum. 585

EPIST. CCCLXXXIII. — Ad eumdem abbatem Sancti-Bertini. — Rogat ut officia humanitatis, hactenus fratribus suis exhibita, continuet. 586

EPIST. CCCLXXXIV. — Ad monachus ecclesiae Sancti-Bertini. — Gratias agit beneficentiae hactenus suis praestitae largam a Deo retributionem promittens. 587

EPIST. CCCLXXXV. — Ad eosdem. — Eis de meliori observantia gratulatur, eosdemque ad studium religiosae perfectionis et assidui profectus excitat. 587

EPIST. CCCLXXXVI. — Joannis Casae-Marii ad Bernardum abbatem. — Solatur Bernardum de infelici expeditionis in Terram Sanctam successu. 590

EPIST. CCCLXXXVII. — Ad Petrum abbatem Cluniacensem. — Praevia sinceri in Petrum affectus et amoris protestatione, si quid acerbius litteris quibusdam scripserit, excusari rogat. 591

EPIST. CCCLXXXVIII. — Petri Venerabilis ad Bernardum abbatem Clarae-Vallensem. — Titulos et elogia respuit, et quanti Bernardum ejusque amicitiam faciat, luculenter ostendit. Ejusdem quoque satisfactionem de injuria litterarum libens admittit. 592

EPIST. CCCLXXXIX. — Ad Petrum abbatem Cluniacensem. — Perjucundas sibi fuisse Petri litteras, sed occupationum mole praepedito non licuisse prolixius respondere. 595

1181 EPIST. CCCXC. — Ad Eschilum Lundensem archiepiscopum, sedis apostolicae in Dacia et Suecia legatum. — Amorem ejus gratus et humilis agnoscit, suumque vicissim ostendit. 596

EPIST. CCCXCI. — Ad Abbatissam Faberniacensem. — Monet de reficiendis non tantum domibus, sed et moribus, et de diligenti hospitalis cura. 597

EPIST. CCCXCII. — Ad Radulfum patriarcham Antiochenum. — Humilitatem praecipue ei inculcat. 599

EPIST. CCCXCIII. — Ad W. patriarcham Jerosolymorum. — Ad humilitatem eum hortatur. 600

EPIST. CCCXCIV. — Ad archiepiscopum Lugdunensem. — Pro abbate Athanacensi apud Lugdunum. 602

EPIST. CCCXCV. — Ad Alvisum Atrebatensem episcopum. — Non satis aequam ejus petitionem esse, ut Thomas de Sancto-Audomaro, qui se Clarae-Vallensibus devoverat, dimittatur Bertinensibus, qui eum sibi ex voto parentum vindicare volebant. 604

EPIST. CCCXCVI. — Ad Ricuinum episcopum Tullensem. — Excusat se apud eum, quod ejus professum Willelmum ignorans susceperat. 605

EPIST. CCCXCVII. — Ad Odonem abbatem Majoris-Monasterii prope Turones. — Monachos, de quibusdam reditibus cum clericis contendentes, arbitrorum sententiae acquiescere debere. 606

EPIST. CCCXCVIII. — Ad Guidonem abbatem et fratres Arremarenses. — Rogatus ab Arremarensibus, ut Officium de sancto Victore ipsorum patrono componat, tenuitatem suam et operis difficultatem praetendit, exponens qualia esse oportet quae publice adhibentur divino cultui: cantus quoque ecclesiastici leges describit. 609

EPIST. CCCXCIX. — Ad Lelbertum abbatem Sancti-Michaelis. — Monachum quemdam a perverso peregrinationis proposito dehortatus, remittit ad suum monasterium. 612

EPIST. CD. — Ad abbatem Laetiensem. — Fratrem Robertum recipi, et benignius tractari, ac statutum abbatis sibi renuntiari cupit. 613

EPIST. CDI. — Ad abbatem Balduinum de Castellione. — Timorem ei eximit, ex imprudenti cujusdam verbo natum. 613

EPIST. CDII. — Ad Balduinum Noviomensem episcopum. — Puerum ei facete commendat. 614

EPIST. CDIII. — Ad Henricum archidiaconum. — An valeat Baptismus hac verborum forma collatus: «Baptizo «te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis.» · 614

EPIST. CDIV. — Ad Albertum inclusum. — Consulit ei semel in die refici, et mulierculas prorsus non admittere. 615

EPIST. CDV. — Ad G. abbatem. — Fratri cuidam ad vivendum more communitatis sat virium esse. 616

EPIST. CDVI. — Ad abbatem Sancti-Nicolai. 616

EPIST. CDVII. — Ad Odonem abbatem Belli-Loci. — Monet depositum pauperi sine dilatione reddendum. 616

EPIST. CDVIII. — Ad W. Abbatem Trecensem. — Clericum delicatum saeculo valedicentem abbati Trecensi commendat, veritus rigori Clarae-Vallensium imparem fore. 617

EPIST. CDIX. — Ad Rorgonem de Abbatis-Villa. — Monet corpoream praesentiam non magni pendendam: rogat terram quamdam incultam religiosis attribui. 618

EPIST. CDX. — Ad Gilduinum abbatem Sancti-Victoris. — P. Lombardum commendat. 618

EPIST. CDXI. — Ad Thomam Beverlacensem praepositum. — Suavissima sane et melliflua epistola que Thomam invitat ad vitam religiosam, peccatis etiam quibuscunque non obstantibus. Bonae conscientiae nihil praeferri posse in hoc mundo. 619

EPIST. CDXII. — Ad T. adolescentem qui vitam monasticam voverat. 620

EPIST. CDXIII. — Ad Rainaldum abbatem. — Novitium in proposito confirmatum benigne recipi postulat. 621

EPIST. CDXIV. — Ad Alardum monachum. — Unde supra. Perstringit eum, quod praedicto novitio expulso, ac jam reditum atque emendationem molienti, pertinacius obsistat. 622

EPIST. CDXV. — Ad quemdam pacti sui praevaricatorem. — Hortatur ut, excusso voluptatis carnalis jugo, promissum religionis votum exsequatur. 623

EPIST. CDXVI. — Ad incognitum. — Eleemosynas coomitis Theobaldi a se non fuisse distributas asserit. 623

EPIST. CDXVII. — Ad abbatem de Trunco-Berengarii. — Fratrem Dodonem ab eo humane recipi postulat. 624

EPIST. CDXVIII. — Ad Hugonem archiepiscopum Rotomagensem. — Donationem Saviniaco factam confirmari ab episcopo rogat. 625

EPIST. CDXIX. — Ad Petrum abbatem Cellensem. — Furnum Cellensibus dimittit. 626

1182 EPIST. CDXX. — Ad Nicolaum Cameracensem episcopum. (Fragmentum.) 626

MONITUM in sequentes triginta sex epistolas. 626

EPIST. CDXXI. — Ad mar. et uxorem ejus. — Hortatur eos ad eleemosynam et pia opera. 629

EPIST. CDXXII. — Ad quemdam abbatem. — Excusat se de epistolae brevitate, remittitque illi quemdam adolescentem, quem admittere cum suis minime poterat. 629

EPIST. CDXXIII. — Ad quemdam episcopum. — Commendat ei causam monasterii Sancti-Martini. 630

EPIST. CDXXIV. — Ad quemdam amicum. — Excusat se quod cum eo ad ligatum ire non queat. 630

EPIST. CDXXV. — Ad quemdam judicem. — Commendat ei causam abbatiae Fontaneti. 631

EPIST. CDXXVI. — Ad quemdam amicum. — Commendat ei latorem praesentium. 631

EPIST. CDXXVII. — Ad episcopum Trecensem. — Improbat quod archidiaconatum puerulo dederit. 631

EPIST. CDXXVIII. — Ad quemdam abbatem. — Laudat eum et hortatur ad emendationem sui monasterii et praecipue hospitalis. 632

EPIST. CDXXIX. — Ad quemdam amicum. — Gratias agit Deo de rebus prospere gestis. 632

EPIST. CDXXX. — Ad quemdam amicum. — Quod beneficia ecclesiastica non de laicali manu, sed de episcopi accipienda sunt. 632

EPIST. CDXXXI. — Ad Innocentium II papam. — Delegatus a summo pontifice judex ad dirimendam litem inter duos contendentes de archiepiscopatu Turonensi, declarat Philippi electionem esse nullam. 633

EPIST. CDXXXII. — Ad dominum papam. — In gratiam episcopi Trecensis. 635

EPIST. CDXXXIII. — Ad eumdem. — In gratiam episcopi Trecensis. 635

EPIST. CDXXXIV. — Ad eumdem. — Ejusdem argumenti. 635

EPIST. CDXXXV. — Ad eumdem. — Commendat ei litterarum latorem. 636

EPIST. CDXXXVI. — Ad eumdem. — Commendat ei quemdam amicum. 636

EPIST. CDXXXVII. — Ad eumdem. — In gratiam Trecensis episcopi. 636

EPIST. CDXXXVIII. — Ad eumdem. — In gratiam Trecensis episcopi. 636

EPIST. CDXXXIX. — Ad eumdem. — In gratiam Trecensis episcopi. 636

EPIST. CDXL. — Ad anonymum. — Hortatur ut animae curam praeferens corporis sollicitudini, saeculo renuntiet. 637

EPIST. CDXLI. — Ad Priorem quemdam. — Mittit ei adolescentem qui in Ordine recipi postulabat. 638

EPIST. CDXLII. — Ad quemdam Ordinis S. Benedicti abbatem. — Mittit ei duos adolescentes ad ordinem Cisterciensem viribus impares, sed sibi non forte inutiles. 638

EPIST. CDXLIII. — Ad quemdam amicum. — De quodam adolescente, cujus pravos mores narrat, qui nobilium matrimonium ambiebat. 638

EPIST. CDXLIV. — Ad quemdam abbatem. — De quodam monacho qui ad alium Ordinem transire volebat, quod fieri improbat. 639

EPIST. CDXLV. — Ad quemdam abbatem. — Commendat ei L. fugitivum revertentem, quem benigne suscipi rogat. 639

EPIST. CDXLVI. — Ad anonymum. — Scribit se ex morbo gravi convaluisse, et mortis januas evasisse. 639

EPIST. CDXLVII. — Ad Amedeum Altae-Cumbae abbatem. — Rogat ut nuntios mittat Montem-Pessulanum, quo ascendere debebant regis Siciliae naves, ut apud regem eum excusent, quod fratres in Siciliam non miserat. 640

EPIST. CDXLVIII. — Ad anonymum. — Commendat ei abbatem Farfensem sanctae Ecclesiae Romanae cardinalem. 640

EPIST. CDXLIX. — Ad regem Francorum. — Excusat se a suscipienda dignitate ad quam electus erat. 641

EPIST. CDL. — Ad amicum. — Scribit se tandem convalescere et a mortis faucibus ereptum. 642

EPIST. CDLI. Ad fratres ***. — Hortatur ad eleemosynas famis tempore faciendas. 642

EPIST. CDLII. — Ad quemdam abbatem. — Hortatur ut benigne fugitivum recipiat, nec praelati dignitatem abjiciat. 643

EPIST. CDLIII. — Ad anonymum. — Laudat ejus prudentiam et humilitatem. 644

EPIST. CDLIV. — Ad anonymum. — Stephano, si perseveraverit, promittit dignos poenitentiae fructus. 644

EPIST. CDLV. — Ad materteram imperatoris Hispaniarum. — Fratrum ei suffragia concedit, oratque ut controversia, 1183 quae inter suos et fratres de Careda erat, per episcopos terminetur. 644

Praefatio in epistolam sequentem. 645

EPIST. CDLVI. — Ad Raymundum dominum Castri Ambruosii. 647

EPIST. CDLVII. — Ad universos fideles. — De expeditione in terram sanctam. Festum SS. Petri et Pauli quo apud Magdeburgum conveniant, designat. 651

EPIST. CDLVIII. — Ad Wladislaum ducem, Magnates et populum Bohemiae. — Omnes ad expeditionem Hierosolymitanam invitat, idemque negotium episcopo Moraviensi commendat. 652

EPIST. CDLIX. — Ad. G De Stopho. 652

MONITUM in sequentem epistolam. 653

EPIST. CDLX. — Ad N. 653

APPENDIX AD EPISTOLAS S. BERNARDI.

I. EPISTOLAE DUBIAE VEL SPURIAE.

EPIST. CDLXI. — Ad Mattheum Albanensem episcopum. — Super Evangelio Lucae, cap. XVI, 1-9: «Homo quidam erat dives qui habebat villicum.» 661

EPIST. CDLXII. — Ad quosdam noviter conversos. — Hortatur ad constantiam propositi vitae religiosae et ne anteactae vitae peccatis se deterreri sinant. 662

EPIST. CDLXIII. — Ad Alfonsum regem Portugalliae. — Rex, obtenta de Saracenis victoria, reus voti de condendo Cisterciensibus monasterio tenebatur. Itaque postulatos e Clara-Valle monachos Bernardus mittit in Lusitaniam. 668

EPIST. CDLXIV. — Ad Joannem Ciritam. — Cognito divinitus ejus zelo ac desiderio, mittit e Clara-Valle monachos ad fundandum in Lusitania monasterium. 669

EPIST. CDLXV. — Ad abbatem Sancti-Benedicti. 670

EPIST. CDLXVI. — Ad Ludovicum regem. 671

II. NICOLAI CLARA-VALLENSIS IN PERSONA S. BERNARDI.

EPIST. CDLXVII. — Nicolai Clarae-Vallensis ad comitem et Barones Britanniae, in persona domini Clarae-Vallensis. pro negotio crucis. 671

EPIST. CDLXVIII. — Ejusdem ad Manuelem Comnenum Constantinopolitanum imperatorem, in persona domini Clarae-Vallensis. — Ut filium comitis Theobaldi faciat novum militem. 671

EPIST. CDLXIX. — Ejusdem ad Lucanum episcopum, in persona domini Clarae-Vallensis. — Incitativa ad fortitudinem. 673

III. DIVERSORUM AD S. BERNARDUM ET ALIOS.

EPIST. CDLXX. — Alfonsi regis ad S. Bernardum. 675

EPIST. CDLXXI. — Sugerii abbatis S. Dionysii ad S. Bernardum. — Gratias agit de consolatione sibi in extremis agenti data, seque ipsius commendat orationibus. 675

EPIST. CDLXXII. — Evervini Steinfeldensis praepositi ad S. Bernardum, — De haereticis sui temporis. 676

EPIST. CDLXXIII. — Henrici Remensis ad Bernardum. 680

EPIST. CDLXXIV. — Joannis Aletani episcopi ad Bernardum. 680

EPIST. CDLXXV. — M. Cracoviensis episcopi ad S. Bernardum. — Illum invitat ad conversionem Rhutenorum. 681

EPIST. CDLXXVI. — Thomae quondam abbatis Maurigniacensis ad S. Bernardum. 682

EPIST. CDLXXVII. — Matronae cujusdam ad S. Bernardum. 685

EPIST. — CDLXXVIII. — B. ad. S. Bernardum. — De indisciplinato monacho agit. 686

EPIST. CDLXXIX. — Hugonis Metelli ad. S. Bernardum. — In qua ejus laudes fuse prosequitur. 687

EPIST. CDLXXX. — Ejusdem Hugonis Metelli ad S. Bernardum. — Se suosque ab accusatione purgare conatur. 688

EPIST. CDLXXXI. — Ejusdem Hugonis, in persona abbatis sui ad Guillelmum abbatem. — Excusat, quod ad Herberti sui calumnias aliquanto durius respondeat. 690

EPIST. CDLXXXII. — Haimonis archidiaconi Catalaunensis ad Bernardum. 691

EPIST. CDLXXXIII. — Ejusdem ad eumdem. 691

EPIST. CDLXXXIV. — G. ad S. Bernardum. — Ad excusandum Ambianensem episcopum ab expeditione transmarina. 692

EPIST. — CDLXXXV. — Samsonis archiepiscopi Remensis ad sanctum Bernardum. — De conditione monasterii Morensis, dioecesis Lingonensis. 693

EPIST. CDLXXXVI. — Herici episcopi Trecensis ad S. Bernardum de Bulencuriae abbatia. 693

EPIST. CDLXXXVII. — Gaufridi episcopi Carnotensis 1184 ad Stephanum episcopum Parisiensem. — De pace inter ipsum et Stephanum de Garlanda. 694

EPIST. CDLXXXVIII. — Hugonis episcopi ad capitulum Cisterciense. — De morte Eugenii III papae. 694

EPIST. CDLXXXIX. — Bartholomaei, ex episcopo monachi, ad Samsonem archiepiscopum Remensem. — Reddit rationem suae administrationis. 696

EPIST. CDXC. — Turstini archiepiscopi Eboracensis ad Willelmum Cantuariensem pontificem. 697

EPIST. CDXCI. — Fastredi abbatis Clarae-Vallensis tertii ad quemdam Ordinis sui abbatem. 704

EPIST. — CDXCII. — Petri de Roya novitii Clarae-Vallensis ad C. praepositum Noviomensem. — Transactae vitae errores enumerat, et Clarae-Vallis optimam laudat institutionem. 706

EPIST. CDXCIII. — Capituli generalis nigrorum monachorum ad Adrium IV. — De amovendo abbate Latiniacensi. 713

EPIST. CDXCIV. — Eorumdem ad Alexandrum III. 714

EPIST. CDXCV. — Ad abbatem Reatinensis monasterii. 716

S. BERNARDI CHARTAE.

I. — Pro abbatia de Trunco-Berengarii. 715

II. — Pro Luxoviensi et Sancti-Apri monasteriis. 717

III. — Compositio facta inter Hugonem episcopum et Willelmum comitem Autissiodorensem. 717

IV. — Pro monasterio S. Victoris Parisiensis. 720

V. — Pro monasterio Sancti-Amantii. 720

OPERUM S BERNARDI TOMUS SECUNDUS. — TRACTATUS MORALES, DOCTRINALES ET ASCETICI.

Praefatio in tomum II. 721

Monitum J. Merlonis Horstii ad lectores. 725

DE CONSIDERATIONE LIBRI QUINQUE ad Eugenium tertium.

Prologus. 727

LIBER PRIMUS. 727

CAP. I — Pontifici, tam variis occupationibus presso, condolet. 727

CAP. II. — Vis consuetudinis ad inducendos pravos mores, et duritiam cordis. 729

CAP. III. — Indignum proceribus Ecclesiae continue causis litigantium audiendis et decidendis incumbere. 731

CAP. IV. — Quae servitus digna, quae indigna servo servorum Dei. 732

CAP. V. — Non gerendam aliorum curam cum sui ipsius incuria et neglectu. 734

CAP. VI. — Non tam episcopis, quam principibus judiciariam potestatem competere. 735

CAP. VII. — Pietati et rerum aeternarum considerationi in primis vacandum esse. 736

CAP. VIII. — Ex pietate et contemplatione pulcherrimam quatuor primarum virtutum harmoniam et connexionem oriri. 737

CAP. IX. — Recentia Pontificum exempla paulatim corrigenda, vetera imitanda. 739

CAP. X. — Abusus advocatorum, judicum, procuratorum, eorumque fraudes graviter perstringit. 739

CAP. XI. — In advocatos et procuratores, qui ex iniquitate quaestum faciunt, severe animadvertendum. 741

LIBER SECUNDUS. 741

CAP. I. — Apologiam instituit, ob infelicem successum expeditionis in Terram Sanctam susceptae. 741

CAP. II. — Considerationis a contemplatione distinctio. 745

CAP. III. — Considerationis quatuor puncta designat. 745

CAP. IV. — Notitiam sui ipsius triplici consideratione sui complectitur; et primum quidem considerationis membrum hic exsequitur. 746.

CAP. V. — Alterum membrum considerationis sui proponit: nempe, quis sit, et unde. 746

CAP. VI. — Quale debeat esse procerum Ecclesiae studium. 747

CAP. VII. — Resumens priorem quaestionem, quis sit, diligentius expendit. 750

CAP. VIII. — De pontificiae dignitatis et potestatis excellentia disserit. 751

CAP. IX. — Propriae naturae considerationem commendat. 752

CAP. X. — Tertium membrum considerationis sui, nempe qualis sit, exponit. 753

CAP. XI. — Serium examen sui Pontifici serio commendat. 754

CAP. XII. — Neque in prosperis animum nimis laxandum, neque in adversis deficiendum. 755

1185 CAP. XIII. — Ab otio et nugis vanisque sermonibus Pontificem dehortatur. 756

CAP. XIV. — Personarum acceptionem in judiciis summopere vitandam. 757

LIBER TERTIUS. 757

CAP. I. — Pontificis esse, non tam ut omnes suo dominio subjiciat, sed ut omnes, quantum fieri potest, ad Ecclesiae gremium perducat. 757

CAP. II. — Quis modus in appellationibus ad sedem apostolicam adhibendus sit. 761

CAP. III. — Praesules Ecclesiae non tam ut praesint, ac semetipsos pascant, quam ut aliis prosint, constitutos esse. 764

CAP. IV. — Gradus ordinum et dignitatum, quae in Ecclesiae sunt, non temere confundendos ac perturbandos. Hinc abusum quaerendi privilegia ac exemptiones perstringit. 766

CAP. V. Summo Pontifici incumbere curam de apostolicis decretis, et majorum institutis per totum orbem servandis. 769

LIBER QUARTUS. 769

CAP. I. Tractat de iis quae circa ipsum sunt. 771

CAP. II. — De cleri et populi Romani moribus agit, et de veterum pastorum cura ac vigilantia. 772

CAP. III. — De vestium pompa resecanda, et zelo Pontifici necessario. 775

CAP. IV. — Quales collaterales et coadjutores a Pontifice adhibendi: ubi de virtutibus praelatorum. 778

CAP. V. — Exemplis commendatur abstinentia munerum; et arrogantia ministrorum Papae perstringitur. 782

CAP. VI. — Pontifici non convenire, utpote gravioribus intento, rei domesticae curam; proindeque alteri potius oeconomo committendam. 784

LIBER QUINTUS. 787

CAP. I. — De his qui supra nos sunt, id est de Deo rebusque divinis, considerationem instituit, ad quas modo per creaturas erigimur. 787

CAP. II. — Assignat varios considerationis gradus. 789

CAP. III. — Ea quae supra nos sunt, Deum scilicet et angelos, investigari opinione, fide et intellectu. 790

CAP. IV. — Angeli quomodo considerandi. 791

CAP. V. — Gratias ac dotes angelorum a Deo in ipsos derivari. 794

CAP. VI. — Principii et essentiae rationem proprie soli Deo convenire. 795

CAP. VII. — Deum et simplicem et trinum esse. 797

CAP. VIII. — Personarum pluralitatem in Deo consurgere ex proprietatibus; essentiam tamen unam et simplicem esse. 799

CAP. IX. — Uti in Deo simplex natura est in tribus personis, sic contra in Christo plures naturas in unam personam coalescere. 800

CAP. X. — Parabola, quae est apud Matthaeum de tribus satis, Christi personae accommodatur. 801

CAP. XI. — Continuatio considerationis de Deo. 802

CAP. XII. — Deum et bonorum operum pium remuneratorem, et scelerum aequissimum vindicem esse. 802

CAP. XIII. — De longitutidine, latitudine, profunditate et sublimitate Dei profunde et eleganter discurrit. 804

CAP. XIV. — Modum, quo praedicta secundum Apostolum comprehendere possimus, ostendit. 805

Admonitio in opusculum sequens. 807

TRACTATUS DE MORIBUS ET OFFICIO EPISCOPORUM.

Prologus. 809

CAP. I. — Arduum at periculosum esse munus episcopi; ideoque ei bonis consiliariis opus. 809

CAP. II. — Honorem et decus dignitatis ecclesiasticae non consistere in externo splendore, sed in morum et virtutum decore. 813

CAP. III. — Praesulum potissima et dignissima ornamenta, castitas, charitas, humilitas. 816

CAP. IV. — Cura sincerae fidei, et charitatis non fictae, praesuli maxime necessaria. 818

CAP. V. — De virtute humilitatis omnibus quidem, sed praelatis in primis necessaria. 820

CAP. VI. — Laus et vera gloria in conscientia cujusque reponenda; attamen non sine formidine, quia Deus est scrutator et Judex cordium. 822

CAP. VII. — Ambitionem ecclesiasticorum, promotionem juniorum, et pluralitatem beneficiorum perstringit. 825

CAP. VIII. — Humilitatem et modestiam episcopo commendat. 828

CAP. IX. — Abbates exemptionibus praepostere studentes arguuntur. 830

Admonitio in opusculum sequens. 833

SERMO DE CONVERSIONE AD CLERICOS.

CAP. I. — Quod nemo converti ad Dominum, nisi Dei 1186 voluntate praeventus et ejus voce interius clamante, possit. 833

CAP. II. — Quod ipsa vox Domini omnibus se offerat, et animam sibi ipsi nolentem repraesentet. 835

CAP. III. — Quod per vocem Dei, animae ratio, quasi in libro, omnia mala deprehendere, reprehendere, dijudicare et discernere valeat. 836

CAP. IV. — Quod diligens iniquitatem, odit animam, et carnem suam: et de poenitentia infructuosa post mortem. 837

CAP. V. — Quod vermis conscientiae in praesenti sentiri et suffocari debet, non in immortalitatem foveri ac nutriri. 838

CAP. VI. — Difficultatem conversionis et luctam resipiscere parantis, graphice repraesentat. 839

CAP. VII. — Respiratio consolationis pauperibus spiritu seu animae miseriam agnoscenti. 841

CAP. VIII. — Carnales voluptates, et divitias esse omnino vanas, fallaces, et momentaneas. 841

CAP. IX. — Quod impossibile sit peccantem latere. 844

CAP. X. — Non solum declinando a malo, sed et faciendo bonum salutem obtineri. 845

CAP. XI. — Converti molientes acrius a solitis vitiis tentari, ipsis vero luctum esse necessarium. 846

CAP. XII. — Quomodo voluntas suaviter inducenda ad amandum et desiderandum coelestia. 847

CAP. XIII. — Conversos mira suavitate ac deliciis vitae piae ac spiritualis refici. 847

CAP. XIV. — In terrenis non esse ullam satietatem nisi fastidio conjunctam: at coelestium desideria experiendo semper crescere. 848

CAP. XV. — Purganda memoria a peccatorum sordibus fiducia divinae misericordiae. 849

CAP. XVI. — Misericordiam divinam obtineri, miserendo sibi ipsi primum; deinde proximo. 850

CAP. XVII. — Oculos cordis continuo mundandos, ut Deus videri possit. 850

CAP. XVIII. — Pacificos merito beatificari nomine filiorum Dei. 851

CAP. XIX. — Graviter perstringit ambitiosos, qui temere et indigne sacras Ecclesiae functiones usurpant. 852

CAP. XX. — Arguit incontinentes, qui sacros Ordines impudenter temerare non verentur. 853

CAP. XXI. — Serio cohortatur ad poenitentiam. 855

CAP. XXII. — Bonorum pastorum est docere; nec fugere persecutiones propter justitiam. 855

Admonitio in opusculum sequens. 857

LIBER DE PRAECEPTO ET DISPENSATIONE.

Epistola ad abbatem Columbensem, de opere sequenti. 859

Praefatio ad monachos Carnotenses in tractatum sequentem. 861

CAP. I. — An monasticae Regulae instituta praecepta sint, an consilia duntaxat. 861

CAP. II. — In constitutionibus majorum quando et a quibus dispensandum. 862

CAP. III. — Dispensationem in lege divina soli Deo reservatam esse. At quae sunt legis aeternae, omnino etiam Deo esse immutabilia. 864

CAP. IV. — Quid praelatis circa dispensationem Regulae liceat. 865

CAP. V. — Legem obedientiae non esse extendendam a praelatis ultra limites professionis, neque citra contrahendam. 867

CAP. VI. — Religiosum perfectionis cupidum non debere obedientiam intra certos professionis limites constringere. 868

CAP. VII. — Obedientiae gradus, et inobedientiae gravitas quomodo noscenda, juxta distinctiones praemissas. 868

CAP. VIII. — Gravius peccari legum contemptu quam neglectu. 870

CAP. IX. — Praelato tanquam Deo obediendum esse. 871

CAP. X. — Obedientiam non esse gravem et molestam, nisi imperfectis, invitis et carnalibus; caeteris suavem et facilem. 874

CAP. XI. — Praecepta esse imparia, ideoque transgressionem. 875

CAP. XII. — In Regula aeque ac in lege divina disparitatem esse inobedientiae. 877

CAP. XIII. — Refellit monachos, difficultatem, vel etiam impossibilitatem obedientiae religiosae nimium exaggerantes. 878

CAP. XIV. — Cur conscientia errans non aeque convertat malum in bonum, uti bonum in malum. 880

1187 CAP. XV. — An quantum obedientia valet ad meritum, tantum inobedientia valeat ad demeritum. 884

CAP. XVI. — Transitus et mutatio monasterii quatenus probanda. 885

CAP. XVII. — Ad dubia quaedam ex Patribus proposita respondet. 888

CAP. XVIII. — Morte abbatis non licere professis mutare locum. 890

CAP. XIX. — Ad alia quaedam dubia respondet. 891

CAP. XX. — Binas Pauli sententias in speciem pugnantes conciliat. 892

Admonitio in opusculum sequens. 893

APOLOGIA S. BERNARDI ABBATIS AD GUILLELMUM THEODERICI ABBATEM.

Praefatiuncula. 895

CAP. I. — Profitetur se suosque ab obtrectatione religiosi Ordinis prorsus alienos. 898

CAP. II. — Purgat se S. Bernardus, et Ordinem Cluniacensium commendat. 900

CAP. III. — Varietatem religiosorum Ordinum non debere praejudicare vinculo charitatis. 901

CAP. IV. — Se caeteros omnes Ordines charitate, unum professione tenere. 903

CAP. V. — Religiosos aliorum Ordinum aemulos et obtrectatores acri stylo aggreditur. 904

CAP. VI. — Arguit temere judicantes, et calumniantes modum vivendi Cluniacensium. 905

CAP. VII. — Spiritualis exercitatio fructuosior corporali. 907

CAP. VIII. — Cluniacensium vitia, virtutum nomine palliata, perstringit. 908

CAP. IX. — Eorumdem intemperantiam comparat cum antiquorum monachorum parcimonia. 909

CAP. X. — Vestium ornatum luxumque in eisdem persequitur. 912

CAP. XI. — De causa cur superiores subditorum vitia non corrigant. Luxum et splendidum praelatorum apparatum perstringit. 913

CAP. XII. — Luxum et abusum in templis et oratoriis exstruendis, ornandis, pingendis, arguit. 914

CAP. XIII. — Modos et media mutuae charitatis et pacis fovendae summatim colligit, denique transfugas instabilitatis notat. 916

Admonitio in opusculum sequens. 917

LIBER AD MILITES TEMPLI, de Laude novae militiae.

Prologus. 921

CAP. I. — De Laude novae militiae. 921

CAP. II. — De militia saeculari. 923

CAP. III. — De Militibus Christi. 924

CAP. IV. — De conversatione Militum Christi. 925

CAP. V. — De Templo. 927

CAP. VI. — De Bethleem. 929

CAP. VII. — De Nazareth. 930

CAP. VIII. — De monte Oliveti et valle Josaphat. 931

CAP. IX. — De Jordane. 931

CAP. X. — De loco Calvariae. 932

CAP. XI. — De Sepulcro. 932

CAP. XII. — De Bethphage. 938

CAP. XIII. — De Bethania. 939

Admonitio in opusculum sequens. 940

TRACTATUS DE GRADIBUS HUMILITATIS ET SUPERBIAE.

Praefatio. 941

CAP. I. — Christum esse viam humilitatis, qua pervenitur ad veritatem. 941

CAP. II. — Quo fructu ascendantur gradus humilitatis. 943

CAP. III. — Quo ordine gradus humilitatis ad propositum bravium veritatis perducant, et quomodo Christus per passionem didicit misericordiam. 944

CAP. IV. — Primus veritatis gradus est, primum seipcum attendere, sen propriam miseriam agnoscere. 948

CAP. V. — Secundus gradus veritatis est, ex agnitione propriae infirmitatis, compati miseriae proximi. 950

CAP. VI. — Tertius gradus veritatis, mundare oculum cordis ac contemplanda coelestia et divina. 951

CAP. VII. — Quomodo sancta Trinitas hoc tres veritatis gradus in nobis operatur. 952

CAP. VIII. — Gradus iidem in raptu sancti Pauli declarantur. 954

CAP. IX. — Gemitus et suspiria sancti Bernardi, ad Veritatem anhelantis. 955

ALTERA PARS TRACTATUS. De duodecim gradibus superbiae.

CAP. X. — De primo superbiae gradu, qui est curiositas 957

CAP. XI. — De secundo gradu superbiae, qui est levitas animi. 963

1188 CAP. XII. — De tertio gradu superbiae, qui est inepta laetitia. 963

CAP. XIII. — De quarto gradu superbiae, qui est jactantia. 964

CAP. XIV. — De quinto gradu superbiae, qui dicitur singularitas. 965

CAP. XV. — De sexto gradu superbiae, id est arrogantia. 965

CAP. XVI. — De septimo gradu superbiae, qui est praesumptio. 966

CAP. XVII. — De octavo gradu superbiae, qui est defensio peccatorum. 966

CAP. XVIII. — De nono gradu superbiae qui est simulata confessio. 966

CAP. XIX. — De decimo gradu superbiae, qui est rebellio. 968

CAP. XX. — De undecimo gradu superbiae, qui est libertas peccandi. 968

CAP. XXI. — De duodecimo gradu superbiae, qui est consuetudo peccandi. 969

CAP. XXII. — An et quomodo orandum pro desperatis, et mortuis secundum animam. 969

Admonitio in opusculum sequens. 971

LIBER DE DILIGENDO DEO.

Praefatio. 973

CAP. I. — Quare et quomodo diligendus sit Deus. 974

CAP. II. — Deus quantopere ab homine mereatur amari, ob bona tuum corporis tum animae. Quomodo ea agnoscenda et habenda citra donantis injuriam. 975

CAP. III. — Christiani quantos habeant stimulos amandi Deum prae infidelibus. 978

CAP. IV. — Quinam ex Dei recordatione consolationem cupiant: quive magis ad ejus amorem idonei. 980

CAP. V. — Christiano quantum incumbat debitum amoris. 982

CAP. VI. — Brevis anacephalaeosis et summa praedictorum. 983

CAP. VII. — Non sine fructu et praemio diligi Deus; et terrenis non satiari humani cordis appetitum. 984

CAP. VIII. — De primo gradu amoris, quo diligit homo se propter se. 987

CAP. IX. — De secundo et tertio gradu amoris 989

CAP. X. — De quarto gradu amoris cum nec seipsum diligit homo nisi propter Deum. 990

CAP. XI. — Haec amoris perfectio non competit etiam solutis animabus beatorum, ante resurrectionem. 993

CAP. XII. — De charitate ex epistola ad Cartusianos scripta. 993

CAP. XIII. — De lege propriae voluntatis et cupiditatis, servorum et mercenariorum. 996

CAP. XIV. — De lege charitatis filiorum. 997

CAP. XV. — De quatuor gradibus amoris, et felici statu patriae coelestis. 998

Admonitio in opusculum sequens. 999

TRACTATUS DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO.

Praefatio. 1001

CAP. I. — Ad boni operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii consensum. 1001

CAP. II. — Quid liberum arbitrium,. seu in quo consistat libertas. 1003

CAP. III. — Triplicem esse libertatem, Naturae, Gratiae, Gloriae. 1004

CAP. IV. — Qualis libertas competΰt animabus sanctis carne solutis: quaeve Deo, et omni creaturae rationali communis. 1006

CAP. V. — An libertas a miseria, seu complaciti, detur in hoc saeculo. 1008

CAP. VI. — Ad volendum bonum gratiam omnino esse necessariam. 1010

CAP. VII. — Utrum primi homines in paradiso trina illa libertate praediti fuerint, et post peccatum. 1013

CAP. VIII. — Libertatem arbitrii remanere post peccatum. 1014

CAP. IX. — Imaginem et similitudinem Dei ad quam conditi sumus, in triplici libertate consistere. 1016

CAP. X. — Similitudinem divinae imaginis in nobis reformari per Christum. 1018

CAP. XI. — Libero arbitrio nihil derogari per gratiam, neque per tentationem. 1020

CAP. XII. — An negans fidem metu mortis et poenarum, excusetur a culpa, vel destituatur libero arbitrio. Ubi negatio Petri discutitur. 1021

CAP. XIII. — Merita hominis mera esse Dei munera. 1024

CAP. XIV. — Quid gratiae, quid libero arbitrio in negotio salutis attribuendum. 1025

Admonitio in opusculum sequens. 1029

1189 TRACTATUS DE BAPTISMO ALIISQUE QUAESTIONIBUS.

Praefatio. 1031

CAP. I. — Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, «Nisi quis renatus,» etc. 1031

CAP. II. — Baptismi obligationem coepisse primum post sufficientem ejus promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere Baptismum fide et voto susceptum, sicut et martyrium. 1034

CAP. III. — Justos Veteris Testamenti non tam claram habuisse notitiam futurorum mysteriorum fidei, quam nos habemus praeteritorum. 1038

CAP. IV. — Ostendit dari peccatum per ignorantiam, contra assertorem contrariae opinionis. 1041

CAP. V. — Sententiam quamdam suam male acceptam a calumnia vindicat, nempe, quod Angelos latuerit consilium Incarnationis Dominicae. 1042

Admonitio in opusculum sequens. 1045

CAPITULA HAERESUM PETRI ABAELARDI.

CAP. I. — Horrenda similitudo de sigillo aereo, de specie et genere ad Trinitatem. 1049

CAP. II. — Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris. 1049

CAP. III. — Quod ea Deus solummodo possit facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio. 1049

CAP. IV. — Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret. 1050

CAP. V. — Quod neque Deus et homo, neque homo persona, quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate. 1051

CAP. VI. — Quod Deus non plus faciat ei qui salvatur antequam cohaereat gratiae, quam ei qui non salvatur. 1051

CAP. VII. — Quod Deus non debeat mala impedire. 1052

CAP. VIII. — Quod non contraximus ex Adam culpam, sed poenam. 1052

CAP. IX. — Quod corpus Domini non cadit in terram. 1052

CAP. X. — Quod propter opera nec melior nec pejor efficiatur homo. 1052

CAP. XI. — Quod non peccaverunt qui Christum crucifixerunt ignoranter; et quod non sit culpae ascribendum quidquid fit per ignorantiam. 1053

CAP. XII. — De potestate ligandi et solvendi. 1053

CAP. XIII. — De suggestione, delectatione, et consensu. 1054

CAP. XIV. — Quod ad Patrem proprie vel specialiter pertinet omnipotentia. 1054

TRACTATUS DE ERRORIBUS ABAELARDI.

Praefatio. 1053

CAP. I. — Impia Abaelardi de sancta Trinitate dogmata recenset, et explodit. 1055

CAP. II. — In Trinitate non esse admittendam ullam disparitatem, sed omnimodam aequalitatem. 1057

CAP. III. — Absurdum dogma Abaelardi, nomina absoluta et essent alia uni personae proprie et specialiter attribuentis, oppugnat. 1058

CAP. IV. — Refellit definitionem fidei, qua dicit Abaelardus fidem, esse aestimationem. 1061

CAP. V. — Arguit Abaelardum, sua sensa aut somnia unanimi Patrum sententiae praeferentem, praesertim ubi dicit Christum non ideo incarnatum, ut hominem liberaret de potestate Satanae. 1062

CAP. VI. — In opere liberationis humanae non solum misericordiam, sed et justitiam relucere. 1065

CAP. VII. — Abaelardum perstringit, impie ac temere Dei secreta scrutantem et extenuantem. 1067

CAP. VIII. — Quare Christus tam gravem ac laboriosum nos liberandi modum susceperit, cum sola ejus voluntas seu jussio sufficeret. 1068

CAP. IX. — Christum venisse in mundum, non solius instructionis nostrae, sed et liberationis causa. 1071

VITA SANCTI MALACHIAE.

Praefatio Ad Conganum abbatem. 1073

1190 CAP. I. — Pueritia et adolescentia S. Malachiae. 1075

CAP. II. — Religiosae vitae tirocinium. 1077

CAP. III. — Ordinibus initiatus episcopi vices gerit. 1078

CAP. IV. — Malcho episcopo plenius instituendus adhaeret. 1079

CAP. V. — Sorori defunctae sacrificii oblatione succurrit. 1081

CAP. VI. — Monasterium Benchorense desolatum instaurat. 1082

CAP. VII. — Dyssenteria laborantem curat. 1083

CAP. VIII. — Episcopatum Conneretensem. licet invitus, suscipit. 1084

CAP. IX. — Monasterium Ibracense construit. 1085

CAP. X. — Fit archiepiscopus seu primas Hiberniae. 1086

CAP. XI. — Insidias evadit incolumis, auctoribus male perditis. 1088

CAP. XII. — Hostes seu aemulos, in ipsum armatos, virtute animi et constanti in Deum fide lenit, et sibi conciliat. 1089

CAP. XIII. — Deus Malachiae detractores punit. 1091

CAP. XIV. — Sedem metropolitanam paci redditam resignat. 1092

CAP. XV. — Romam proficisci deliberat, pallium a Pontifice petiturus. 1092

CAP. XVI. — Romam tendens, et inde rediens, Claram-Vallem visitat. 1094

CAP. XVII. — Diversa beneficia sanitatum per eum collata. 1095

CAP. XVIII. — Reversus in patriam, totus curae pastorali et reformationi incumbit. 1096

CAP. XIX. — Virtutum ejus insignia, et mores vero praesule digni. 1097

CAP. XX. — Energumenos vexatos a daemoniis liberat. 1099

CAP. XXI. — Beneficia moribundis et parturientibus praestita. 1100

CAP. XXII. — Concubinario obstinato exitium denuntiat. 1100

CAP. XXIII. — Varia sanitatum beneficia variis praestita. 1101

CAP. XXIV. — Femina sine sacramento Extremae Unctionis defunctam resuscitat. 1103

CAP. XXV. — Alia diversa beneficia in diversos collata. 1104

CAP. XXVI. — Veritatem corporis Christi in Eucharistia propugnat. 1105

CAP. XXVII. — Pacem et concordiam inter dissidentes mirabiliter conciliat. 1106

CAP. XXVIII. — Sacrum aedificium moliens, adversarium patitur, sed mox ultione divina correptum. 1108

CAP. XXIX. — Claret prophetiae spiritu, et omni miraculorum gratia. 1111

CAP. XXX. — Locum et diem mortis suae praedicit, et causa pallii denuo iter ad papam Eugenium suscipit. 1112

CAP. XXXI. — Rursus Claram-Vallem venit, moriturus loco et tempore quo desideraverat. 1114

HYMNUS DE S. MALACHIA.

Admonitio in opusculum sequens 1118

Prologus super Antiphonarium Cisterciensis ordinis. 1121

TRACTATUS DE CANTU. APPENDIX AD TRACTATUS MORALES ET DOCTRINALES.

Monitum in opusculum sequens. 1131

S. BERNARDUS SUPER HYMNUM: Jesu nostra redemptio. 1133

Monitum in opuscula duo sequentia. 1133

LIBER DE PASSIONE CHRISTI ET DOLORIBUS MATRIS EJUS. 1134

TRACTATUS AD LAUDEM GLORIOSAE V. MARIAE 1141

Monitum in opusculum sequens. 1147

TRACTATUS DE CORPORE DOMINI. 1149

TRACTATUS CANTANDI GRADUALE. 1151

TONALE S. BERNARDI. 1153