«Praefatio» — Auctor incertus

1253 PRAEFATIO.

94 Joannes, non conditione, opinor, sed cognomine Eremita (nam hujus appellationis plures in Galliis familias etiamnum superesse accepimus) libros duos scripsit De vita S. Bernardi, Petro cardinale episcopo Tusculano et Herberto Turritano in Sardinia archiepiscopo hortatoribus: utroque ipsi amicissimo, unde et Petrum appellat Patrem dilectissimum, et Herbertum Militem Christi, quem et sibi fiducia et charitate arctissime devinctum fuisse significat. Fecit autem, ut videtur, cognominis evangelistae exemplo; nam sicut iste Evangelium novissimus scripsit, ut ait Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis, nempe ut a prioribus praetermissa colligeret, sic etiam ille quae de S. Bernardo nondum alii adnotarant, in commentarium retulit. De tempore quidem scriptionis hujus, vel ex Petro argumentari licet, quem constat creatum fuisse ab Alexandro papa III cardinalem episcopum Tusculanum anno Christi 1178, mense Decembri, qui Joanni Eremitae tum primum innotuisse videtur, cum haud multo post venit in Gallias legatus apostolicae sedis, et inter alia e sancti Cirici puellarum monasterio abusus nonnullos sustulit, ut nos docet Stephani Tornacensis epistola 88 ad G. archiepiscopum Senonensem. Aberat sane Roma anno 1179, quarto Kalendas Maii, qua die datam vidimus bullam monialibus de Ulmeto, ab Alexandro papa III, Laterani, absente Petro, cardinalibus aliis subscriptis. Et Petrus ad Lucii papae III 1255 electionem jam in Urbem reversus mense Augusto anni 1181, moxque vicarius Urbis ab eodem pontifice constitutus, exinde Romae ad multos annos assiduus 95 fuit. Sed annum quo scribebat distinctus aperit Joannes ipse Eremita libro primo Vitae S. Bernardi, circa medium, cum ait accepisse se quae tum scribebat, a Roberto abbate, qui sobrinus erat S. Bernardi, et magis quam sexaginta septem annis in monasterio, sub jugo regularis disciplinae vixerat. Nam si Robertus anno 1113, ut verisimile est, cum S. Bernardo Cistercium intraverat, annus ejus monachismi 67 fuit Christi 1180.

Frustra sit igitur qui hunc putet Joannem Eremitam, de quo Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1115, qui Morimundi fundationem promoverit, cellamque incoluerit uliginoso loco, ac pene inaccesso, haud procul Acrimonte oppido, in Campaniae et Lotharingiae confiniis. Nam hic Joannes longe inferioris aevi, ne visum quidem a se S. Bernardum refert, sed tamen de eo aliquid scribere ideo rogatum, quod ego, inquit ipse in Epistola ad Herbertum, apud quosdam discipulorum ejus, olim assiduus fueram, adhuc puer. At nisi me fallit conjectura, fuit hic Joannes prior Clarevallensis; idem ipse de quo Goswinus Claraevallis quondam monachus, in Prologo libri Miraculorum ad Gerardum Everbaci abbatem: Joannes, inquit, prior Claraevallis, pulchrum volumen fecit componi, in quo miracula diversorum, et visiones, ad aedificationem legentium continebantur descripta. Fallor autem ego, si non ipsummet cujus meminit Goswinus, Joannis prioris volumen, reverendissimi domini Claudii L’Argentier piae memoriae Clarevallensis abbatis singulari humanitate mihi exhibitum, his manibus versavi; in quo cum Vita S. Bernardi auctore Joanne Eremita, et Vita beati Petri Juliacensis prioris, habentur Herberti De miraculis libri tres, et visiones aliae ac miracula anonyma quamplurima. Hujus ergo codicis Joannem priorem collectorem asserens Goswinus, auctorem non negavit; et cum ex variis opusculis conflatus sit, partim Joannis Eremitae, partim aliorum stylo conscriptis, ego Joannem hunc Eremitam, priorem ipsum Claraevallis affirmare non dubito: ac fortasse eumdem, cujus memoriam ad mensis Maii diem 21, Menologium Cisterciense adnotavit. Ad ultimum monendus es, mi lector, codicem illum Clarevallensem, 96 Joannis prioris cura et jussu compactum, dictum fuisse a nonnullis librum Herberti De miraculis; quia nimirum hujus argumenti opus, ab Herberto tres in libros distinctum, longe maximam ejus voluminis partem obtineret. Itaque in aliquot editionibus operum S. Bernardi, refertur ex libro Herberti abbatis, mirum illud de volumine quorumdam miraculorum S. Bernardi, quod illibatum repertum est, cum per imprudentiam sub dio relictum, ibique unius circiter mensis spatio magnis et assiduis imbribus expositum jacuisset. Citandum autem fuerat ex epistola Joannis Eremitae ad Petrum episcopum Tusculanum, quae est proemialis ad Vitam S. Bernardi ab eo conscriptam: habeturque in eodem codice Clarevallensi cum libro Herberti De miraculis; sed alia manu diversoque stylo exarata. Nam Herbertus ipse ea de re nullum verbum facit.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *