«Acta S. Bernardi, § LIII-LXVI» — Pinus, Joannes
DE SANCTO BERNARDO CONFESSORE PRIMO CLARAE-VALLENSI ABBATE, PATRE AC DOCTORE ECCLESIAE IN TERRITORIO LINGONENSI IN GALLIA COMMENTARIUS, § LIII-LXVI Auctore Joanne PINIO societatis Jesu presbitero theologo. (Acta sanctorum Bolland., Augusti tom. IV, die 20, p. 101.) § LIII. Effigies; cubiculum; calix; peregrinationes ad sancti corpus.
562. Tria apud me sunt ectypa, quae S. Bernardi effigiem repraesentant. Unum, hac epigraphe subscriptum: Vera effigies S. Bernardi, primi abbatis Claraevallensis, sacri Ordinis Cisterciensis amplificatoris. Sed veritas illa, seu perfecta hujus ectypi cum suo prototypo convenientia asseritur ibi quidem; sed non probatur. Imago alia, et a priore omnino 0914A discrepans praefigitur Vitae Gallicae S. Bernardi, quae typis edita est Lutetiae Parisiorum anno 1704. Inscriptio asserit, veram hanc viri sancti effigiem esse, aeri videlicet incisam e pictura, quae Roma sit missa, quaeque e vultu ipsius anno 1152, dum ageret annum aetatis 62, expressa fuerit. Imago illa repraesentat elegantem simul ac venerabilem, et paterna cum suavitate conjunctam vultus conformationem; sed vereor ne affectatam. Etenim Pater sanctus tam emaciato erat corpore, ut cutis vix tegeret ossa; ossa vero ipsa aegre cohaererent cum reliqua infirmissimi corporis compagine, morti naturali jam tum, ut ita dicam, quasi moraliter praemortua. Consule, quae modo praemisi ex Gaufrido sub finem § 52. Breve est illud epistolae 144, 0914B inter Bernardinas, ubi vir sanctus, «Pavidae, inquit, mortis pallidam circumferentes imaginem,» etc.
563. A praedictis imaginibus prorsus diversa est viri sancti forma, quae exstat apud Puricellum inter Ambrosianae Mediolani basilicae, ac monasterii hodie Cisterciensis monumenta (Ita inscribitur Opus laudati auctoris) volumine I, pag. 623. Illa vero mihi magis probatur, quam duae aliae praecedentes, quia haec majorem apud nos habet auctoritatem quam illae. De ea scribit. Puricellus pag. 622, n. 370: «Satis vero fideliter incisa aeri haec est ex altera paris mensurae, quam superioribus annis ad suos in hoc Ambrosiano monasterio monachos jam Cistercienses Pater generalis e Gallia transmisit, hoc elogio 0914C commendatam, quod ex omnibus aeri hactenus incisis non alia unquam magis ad veram et nativam sancti abbatis effigiem congruerit.»
564. Nec tacite praeterierim nonnulla hoc loco, quae Manricus ad annum 1153, cap. 9, in fine scribit de S. Bernardi cubiculo, ac quibusdam aliis. «Interim adnoto, ait, exstare hodieque felix cubiculum, longitudinis ad quadraginta pedes, latitudinis sex supra viginti, quadrato lapide in parte pavimenti, cui stramineus sancti lectus imponebatur. In medio lapidis cavitas conspicitur, dubium cui usui apta: et sunt, qui dicant, reponendo igni effossam, quo caloris naturalis defectus (nam eo praecipue sanctus aegrotabat) repararetur. Visitur et 0914D in eodem cubili ligneus lectus, cui incubabat, cum spiritum emisit; conservatus, ob sancti reverentiam, integer post annos atque illaesus. Demum inter reliquias Claraevallis, de quibus aliquae nobis dicendae erunt, ostenditur ex Inventario Claraevallis, quod citatur: Scrinium parvum ligneum deargentatum, cujus sera est de argento, plenum reliquiis, videlicet de vestimentis sacerdotalibus S. Bernardi abbatis Patris nostri. Hoc enim titulo praenotatur in Inventario. Itemque pulcher quidem, sed parvus calix, cum pede et pomello rotundo per totum, tam intra quam extra, bene deauratus, cum sua patena et cochleari etiam deauratis, ponderis unius marchae, et quinque unciarum; qui propter reverentiam S. Bernardi, qui eo uti solebat in sacrificio, in Inventario 0915A primum locum obtinet.» Verum de sancti reliquiis plura fortasse a nobis proferentur in Gloria ejus posthuma, si major illarum ad nos notitia pervenerit.
565. Praeter illa, quae ad sepulturam beatissimi patris spectant, quaeque paulo ante a nobis relata sunt, dicere nunc aggredimur peregrinationes, ad venerabilem ejus tumulum primis post mortem temporibus pie ac religiose a variis susceptas. Historicus Cisterciensis ad annum 1154, cap. 1, num. 1: «Bernardo, inquit, Patre ad superos translato, vota ad sepulcrum ejus, non secus ac ad alia loca sacra, ex toto pene orbe frequentabantur. Primus vel inter primos Eskilus fuit, illustris Daniae primas, de quo superius, hoc anno millesino centesimo 0915B quinquagesimo quarto, qui fuit Cistercii quinquagesimus septimus, ex ultimis finibus terrae veniens ad Claramvallem.» Et mox rationem reddens, cur innectat huic anno adventum ejus, uti et Sardiniae reguli de quo mox) «Ergo . . . , sicut pergit, sub veris initium, qui ante biennium Bernardum visitaverat, cum viri transitum gloriosum agnovisset, scribente Gaufrido, sepulcrum ejus veneraturus advenit.»
566. Porro adventus ille narratur et confirmatur ex verbis Exordii magni, distinctione 3, cap. 25, ubi leguntur ista: «Haud multo vero post haec (nimirum postquam ex Claravallensi coenobio redierat) elapso tempore, tristissimus rumor aures ejus perculit de dormitione beati viri, specialis amici sui, 0915C scribente sibi libellum de transitu ejus domno Gaufrido, monacho Claraevallensi, qui notarius ejusdem sanctissimi abbatis non parvo tempore fuerat. Tum vero caluit cor ejus intra ipsum, et in meditatione ipsius exarsit ignis: vana transitoria atque caduca reputans universa, quae hominis intentionem praepedire possunt a recto cursu, quo ad patriae coelestis beatitudinem tenditur. Itaque commendans ecclesiam, cui laudabiliter praefuerat, Deo et principibus terrae, relictis parentibus et propinquis, notis et amicis, ipsique patrio cespiti valedicens, exsul egregius Claramvallem venit: sepulcrum beati viri, intimi quondam amici sui visitavit, et ad sacratissimam tumbam ipsius vivere et mori delegit: ubi 0915D etiam sacrae religionis habitum, Deo donante, postmodum suscepit.» Haec ibi; sed memoria repete, quae de monastica professione apud Claravallenses, vivente S. Bernardo, ab eo desiderata, praemisimus § 50, num. 532. Adde, quae observat allegatus mox Manricus num. 4.
567. «Eodem anno, et eodem ejus tempore (sic pergit Manricus num. 5) quantum licet conjicere, Sardiniae regulus, cujus superius fecimus mentionem, primogenito in solio substituto, relicto regno, qui hactenus adhaerere viventi noluit, adhaesit cineribus, humilis monachus factus in Claravalle.» Hunc itaque ad sanctum fuisse attractum, et Claravallensium instituto ascriptum fuisse, colligimus ex eodem Exordio magno. Rem exposui § 50, num. 0916A 537, alia ibidem oblata opportunitate agendi de ejus ad Claravallenses profectione, quam inter alias ad Viri sancti sepulcrum peregrinationes connumero, uti etiam illam, quae narratur in laudato Exordio distinctione 3, cap. 28. «Vir venerabilis Simon, quondam abbas Caziaci, quod est non ignobile monasterium nigri Ordinis monachorum, magno cordis affectu beatum Bernardum diligebat, adeo ut de consilio et voluntate ejus totus pendere videretur. Huic autem desiderium magnum inerat, curam pastoralem deserere, et fieri monachum in Claravalle. Verumtamen sanctus Pater Bernardus sciens virtutem viri et gratiam, qua commisso coenobio idoneus valde atque pernecessarius erat, quandiu vixit in carne, nunquam ei super hujusmodi 0916B petitione consensum praebere voluit.
568. «Quadam igitur die dixit ad eum idem abbas: Domine Pater, ego senex, et pene decrepitus, fatiscentibus in corpore membris, et insuper urgentibus morbis, jamjamque resolvi me sentio. Quod si extra Claramvallem defecero, erit mihi dolor inconsolabilis et irreparabile damnum. Unde necesse est ut vel nunc abire me jubeas, et satisfacere votis meis, quia mors accelerans, moram amplius facere me non permittit. Cui vir Dei respondit: Mane in loco tuo, et noli timere. Ego securum te facio quia morieris in Claravalle. Credidit homo sermonibus sancti, et mansit interim in praelatione sua securior pluribus annis. Post transitum vero beati viri, cum jam desiderii sui stimulos nullo reprimente 0916C tolerare nequiret, dimisso regimine Claramvallem se contulit: ubi etiam magno Dei dono, magnoque miraculo septennium supervivens, mirabile prorsus in tali aetate vel infirmitate, fervoris ac devotionis exemplum nobis omnibus in fine reliquit.» Haec ibi.
569. Tametsi vero duae illae peregrinationes ab auctore, qui illas memorat, clare ac distincte non asserantur peractae ad visendum atque honorandum pretiosum corporis sacri apud Claravallenses depositum; cum tamen videatur verosimile, hanc etiam causam vel tanquam primariam, vel saltem tanquam secundariam, ut cum philosophis loquar, influxisse in eorum, qui ad illud monasterium se contulerunt, 0916D iter; non alienum a vero putavimus, si, Manrici exemplum secuti, istas duas profectiones diceremus ab ipsis institutas ad honorandum venerabile pignus illud, quod Claravallenses possidebant, quotidiano illius solatio fruituris, quandiu viverent, eorum instituto ascripti. «Sic, inquit Manricus numer. 6, venerati omnes Bernardi cineres; religiosi in Simone Caziacensi; principes in Gumaro (sive Gunnaro) pontifices in Eskylo, nec sola perigrinatione suscepta; sed constituta apud eos habitatione, atque ad normam vitae ejusdem sancti, quod excellentius, et, ipso absente, arduius judicabatur.» Mabillonius Annalium Ordinis S. Benedicti tomo III, ad annum 854, num. 80, notionem dat. «Caziacensi (Chesy) sancti Petri abbatiae, 0917A quae ad Matronam fluvium infra Castrum Theodorici in dioecesi Suessionica posita est, etc. Haec notare placuit, propterea quod de istius abbatiae praeside supra occurrit mentio.
§ LIV. S. Bernardi sanctitas, doctrina, et auctoritas in Ecclesia.
570. Quae hic praenotantur, elogiorum capita illustrat Mabillonius in sua Praefatione generali § 2. Videsis tom. I op. S. Bernardi, col. 25-26 edit, nostrae.
§ LV. Varia in laudem S. Bernardi testimonia simul collecta.
571. Immortalia sanctissimi abbatis nostri praeconia, a doctissimo Mabillonio illustrata, ac paragrapho proxime citato a nobis ex ipso transcripta, confirmare placet ex multis ac variis de eodem viro sancto testimoniis. Habentur ea quidem in introductione 0917B ad opera S. Bernardi, Coloniae Agrippinae per Merlonem Horstium vulgata; verum quia laudatus Mabillonius illa edidit meliore ordine, visum est, eidem nos conformare. In varios itaque personarum ordines distribuit praesens argumentum in fine voluminis secundi.
His tamen quae de S. Pio V, editio Mabilloniana recitat, aliud addit editor Bollandianus e Vita laudati pontificis, auctore Joanne Antonio Gabutio, in qua libro IV, cap. 13, haec de eo referuntur: «Accumbenti vero sibi cum magnam rerum omnium munditiam, tum in primis sacram perpetuo voluit lectionem adhiberi: ac praecipue S. Bernardi libros De consideratione ad Eugenium (quibus videlicet, 0917C quae pro honore Dei ac totius Ecclesiae bono, animarumque salute consideranda sunt, luculenter edocentur) saepius praelegi curabat: sententiarumque gravitatem attentissime ponderans, quae suo tempore et loco exsequeretur, secum ipse diligenter conferebat.»
§ LVI-LVII. S. Bernardi Opera an jussu Deiparae sint collecta; editio Mabilloniana; sancti doctoris in scribendo characteres.
572-616. Ad praelum paraveram ea, quae illustrissimus Manricus ad annum Christi 1153, cap. 10, de sancti doctoris scriptis genuinis, dubiis atque alienis collegit, opera usus tum aliorum auctorum, tum praecipue cardinalis Bellarmini in libro De scriptoribus ecclesiasticis; verum, re deinde 0917D expensa, mutavi consilium, et, ne falcem, quod dicitur, mitterem in alienam messem, operose tractando de materia, quae proprie ad bibliographos, non vero ad hagiographos pertinet, visum est hoc labore supersedere, atque lectores mittere super illo argumento ad Mabillonii editionem propter rationes statim assignandas. In memoriam tamen revocare juvat, quasdam S. Bernardi lucubrationes in hoc Commentario laudatas esse, videlicet § 15 et § 54, De gratia et libero arbitrio; § 23 et 28. Sermones in Cantica canticorum; § 50, librum De Consideratione. Adde, quod Gaufridus biographus genuina quaedam sancti Patris opera enumeret in libro III, Vitae ejus apud nos cap. 5. Sed occasione praesentis argumenti discutiendum breviter est factum quoddam, 0918A de quo Manricus paulo ante allegatus. Rem expono.
617. Vult itaque historicus ille, S. Bernardi Opera jussu Deiparae collecta fuisse; pro qua re affert testimonium Philothei: «Sequuntur, inquit, ordine libri, quos sanctus doctor reliquit, ingens volumen operum, sed pondere quam mole longe praecellens: nempe gemmea omnia, seu verius aurea, et de quibus inter laudes Bernardi Philotheus . . . , cum collecta et vulgata recens fuissent, pia quidam licentia, sed poetica, non aliud majus donum (hujus generis) a Virgine accepisse genus humanum, quam quod scriptis Bernardi frueretur, fidenter ait» ista, quae in editione Mabilloniana habentur volumine II, cap. 7, col. 1304.
0918B Hoc tamen audenti liceat dixisse camoena,
Atque animi sensus exseruisse mei,
Humano nunquam generi, nostroque decori
Parthenice tantum muneris alma dedit;
Quantum grata suo nuper cum munere nobis
Protulit haec brevibus scripta legenda notis.
618. Hisce Philothei versibus recitatis superaddit ista de eodem Manricus: «Attribuit autem Virgini hoc munus, quia ejus jussu collecta sancti opuscula, atque in volumen unum conglobata usui publico lucem aspexere.» Ita ille; qui mox recitat sequens ex eodem poeta distichon, quo rem confirmat:
Protulit ipsa quidem, proprio nam Diva clienti
Jussit, ut egregii quaereret orsa senis.
Factum illud memoria dignum esset, si de ejusdem 0918C veritate sufficienter constaret. At vero nonnulla sunt, quae huic rei officiunt. Nam contra est primo, quod jussum illud confuse admodum referatur. Quaero enim, quisnam fuerit cliens iste proprius: item quo loco, quo modo, quo tempore id acciderit: quibus tabulis confirmetur. Contra est secundo, quod pictoribus atque poetis proprius sit ac frequens episodiorum usus. Unde consequens est, ut imperata illa operum collectio probari debeat testimonio melioris notae, antequam nos ei suffragemur. Jam vero, quandoquidem paulo ante lectorem misimus ad operum S. Bernardi editionem Mabillonianam, non abs re fuerit brevem de eadem notitiam dare.
619. Clarissimus hic editor S. Bernardi opera 0918D omnia cum genuina, tum spuria, tum dubia, tomis sex comprehensa vulgavit in volumine duplici. Et in primo quidem refert quatuor priores tomos, seu genuina sancti opera omnia; in secundo autem, quod continet duos posteriores tomos, quintum videlicet et sextum, exhibet alia. Utrumque vero volumen, secundis curis ad limam revocatum, Lutetiae Parisiorum typis commisit anno 1690, post editionem primam, quae ibidem loci prodierat anno 1667. Socios, qui operam suam in hac editione anni 1690, strenue posuerunt, nominat Mabillonius in fine Praefationis generalis. Hunc tamen, non illos, tanquam auctorem primarium nos semper allegamus. Dicebam superius, Mabillonium opera omnia sancti doctoris vulgasse, etiamsi scriptae nonnullae epistolae ad ipsius 0919A manum non pervenerint. «Sane, inquit in Praefatione generali § 1, nulla superesse Bernardi opuscula, saltem alicujus momenti, haud edita existimo, praeter nonnullas epistolas, quae hactenus desiderantur,» et quas ibidem assignat. Quaenam vero in editione anni 1719 sint addita, disces ex praefatione generali in fine ejusdem. In admonitionibus autem, quae opusculis, in secundum volumen ab erudito isto editore rejectis, praefiguntur, spuria, dubia vel incerta a genuinis secernit, eo successu, ut aliis omnibus, qui in hoc studiorum genere ipsum praecesserant, palmam eripuerit, teste Caveo heterodoxo, atque adeo neutiquam hic adulationis, vel falsae laudis suspecto, qui hoc ei dat elogium: «Opera supposititia a genuinis optime discrevit, quae nemo unquam certius 0919B distinxit, vel de iis doctius judicavit.» Haec ille in sua Scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria.
620. Caeterum doctoris melliflui singulares, et non facile imitabiles in scribendo characteres, peculiari nimirum Spiritus sancti, qui per eum loquebatur, unctione delibutas, ita exprimit idem Mabillonius in sua generali praefatione, volumini primo praefixa, paragrapho primo, num. 3, diserte juxta ac graviter ista scribens: «In ejus enim scriptis elucet ingenium natura nobile, generosum, excelsum: sed humanum, civile et honestum. Eloquentia quasi congenita, sine fuco, non sine ornamento, sed nativo. Sylus pressus, oratio vivax, dictio propria, cogitatus sublimes, affectus pii, lepores sponte nascentes, totus sermo unum Deum ac coelestia spirens. Ardet, 0919C non urens, sed inflammans. Pungit et stimulat, non ut irritet, sed ut moveat. Corripit, increpat, non ut detrahat, sed ut attrahat. Arguit, minatur, terret, sed amando, non indignando. Blanditur, sed non adulatur: laudat, sed non extollit. Urget blande, praestringit absque molestia: delectat, recreat, placet. Quippe oratio ejus, inquit Sixtus Senensis, ubique dulcis et ardens, ita delectat, et ardenter incendit, ut ex suavissima lingua ejus mel et lac verborum fluere; et ex ardentissimo ejus pectore ignitorum affectuum incendia erumpere videantur.
621. «Jam vero doctrinam habet minime vulgarem, Scripturae sacrae verbis ac succo refertam; sic autem Patrum sententiis inhaerentem, ut tamen propria 0919D ejus esse sentiatur. Ita quippe scribit de rebus divinis, de gratia et libero arbitrio, de moribus et officio pontificum, clericorum, monachorum, laicorum, ut fontem haec indicent, non rivum aut canalem. Et miramur, si vir tantus amatur? Si ejus scripta comparantur, leguntur, teruntur ab omnibus? Si editiones eorum sine numero fiant? Si viri docti et eruditi illis augendis, illustrandis, et ad nativam integritatem revocandis operam adhibeant suam? Si Roma ipsa, orbis domina et magistra, quae Bernardum quondam docentem, imo et redarguentem venerata est; si Roma, inquam, ipsa libros De consideratione, Eugenio III primum oblatos, tum Nicolai V jussu elegantissime descriptos, demum pontificum typis sub Clemente VIII publicari passa 0920A est, totum Bernardum editura in lucem, si Gerardus Vossius (praepositus Tungrensis) operam itidem suam in totum Bernardum contulisset. Quo minus mirandum est, si in metropoli Galliarum tantum Galliae lumen regiis typis meruit honorari.» Hactenus Mabillonius.
§ LVIII. Variae Operum sancti doctoris editiones; sententia perperam ei attributa; cur et quaenam Chronologia Bernardina hic detur.
622. «In primis nihil magis Bernardi meritum et pretium arguit, quam adeo frequentes, et toties repetitae ejus operum editiones, sive ante, seu post inventam artem typographicam. Quippe multiplex illa editio argumento est, quam comparetur Bernardus a multis, quam avide legatur, quam denique ab omnibus 0920B ametur,» ut Mabillonii utar verbis in Praefatione generali § 1, ubi de tot ac tam variis eorumdem Operum editionibus longum mox ac curiosum sermonem subnectit, incipiendo a Moguntina, quam Petrus Schoyfferus fecit anno 1475, quae ei videtur fuisse prima. Quantum vero diligentiae, accurationis, ac laboris insumpserit editor ille Benedictinus, ut sua impressio prodiret in lucem, quam posset emendatissime; perspicuum omnino fit, si quis legat, quae in allegata Praefatione de hoc argumento subdit. In illa autem, quae in Operum editione anni 1719, recusa est, haec de illo lego addita priori: «Toto vitae tempore eruendis expoliendisque Bernardi Operibus, aliis licet iisque gravissimis studiis distractus, omnem curam, diligentiam omnem impendit.»
0920C 623. Ad varias, de quibus dicebam, impressiones addi obiter potest, R. A. dominum Godefridum Bouvart, ordinis Cisterciensis, in celeberrimo ac florentissimo coenobio S. Bernardi, quod in territorio Antuerpiensi ad Schaldim jacet, ascetam, observatione non indiligenti usum esse, ut impressorum operum ejusdem sancti exemplaria bene multa ac varia cognosceret et annotaret. Inter alia quippe, quae de eodem sancto huc scripsit die 15. Martii anno 1737. «Addo, inquit, hic seriem editionum operum ejusdem sancti, quas in bibliothecarum, auctionum, et officinarum catalogis, praefationibus Operum, et alibi reperire licuit.» Earum autem catalogus, quem subtexit, incipit ab editione Moguntina 0920D anni 1475, ac desinit in Mabilloniana, anno 1719, recusa Lutetiae Parisiorum, ita ut editiones omnino quadraginta diversas designet.
624. Verum priusquam hinc discedamus ad alia, conveniendus mihi est scriptor quidam catholicus, qui sancto doctori nostro sententiam quamdam imputavit a sana doctrina alienam. De heterodoxis, qui e mellito Bernardi succo venenum conficiunt. jam egimus § 54, num. 574. An vero inter catholicos auctores inveniantur, qui alia quaedam in ejus operibus vel minus recte intelligunt, vel perperam carpunt, sicut non est mihi promptum dicere, sic operose inquirere supersedeo: cum illud argumentum non sit proprie fori nostri, sed theologorum; quibus incumbit sanctum Patrem recte intellectum 0921A explicare, non secus atque alios Ecclesiae catholicae doctores. Res itaque hic mihi est cum auctore quodam catholico, qui in Bernardo invenisse se putavit, quod in Bernardo non est. Factum intellige.
625. Lucas Castellinus in tractatu De certitudine gloriae sanctorum canonizatorum cap. 1, puncto 23, § 3, convenit eos qui asserunt «S. Bernardum secutum fuisse errorem illorum qui negabant animas justorum ante extremi judicii diem, frui gloria sempiterna, quemadmodum de illo scribit Alphonsus de Castro lib. III. Adversus haereses, tit. Beatitudo, post sextam haeresim, § Beatus Bernardus.» Quae vero deinde affert idem Castellinus pro defensione sancti doctoris, legi possunt loco mox allegato. Sed pluribus hoc argumentum pertractat Mabillonius volumine 0921B primo, pag. 709, ubi expendit sententiam S. Bernardi de medio animarum statu. Sanctum doctorem etiam defendit Natalis Alexander tom. VI Historiae ecclesiasticae, anno 1714 Parisiis editae, agens de hac re pag. 527 et 528. Si quis porro plura desiderat de Alfonso a Castro, qui natione Hispanus, professione Franciscanus fuit, adeat Waddingi scriptores ordinis Minorum, et Nicolai Antonii Bibliothecam Hispanam.
626. Etiansi me non lateat, in Introductione ad Opera S. Bernardi, a praestantissimo viro Jacobo Merlono Horstio Coloniae publicata, exstare chronologiam vitae et scriptorum ejusdem sancti Patris, cum praefatione ad lectorem: chronotaxeos tamen Bernardinae hoc etiam loco rationem esse habendam 0921C duxi, ut rebus videlicet ab isto magno doctore gestis, atque in meo hoc commentario praevio ad determinatos annorum calculos revocatis e conditore Annalium Cisterciensium, nova vel melior etiam lux accedat, si eae sub uno veluti aspectu hic ita repraesententur, ut cum temporis ratione Manriciana, quam in dicto commentario secutus sum, conferri, atque haec ex illa vel confirmari, vel emendari, sicubi forte aberret, merito possit ac debeat. Et vero quisnam inficias ierit, chronologiam esse lucidam historiae facem? Produco autem Chronologiam illam, quam Mabillonius ad calcem sui voluminis primi vulgavit, non vero Horstianam. Etenim cum post hanc ordinata sit ista, et in lucem data; mirari 0921D non debemus, ultimam istam melioris esse notae, ab eo videlicet ordinatam, qui post Horstium, aliosque operum ac scriptorum S. Bernardi editores, in eamdem recudendam et illustrandam graviter ac sapienter incubuit. Vide nostrae editionis tom. I, init.
§ LIX-LX. S. Bernardus solemni ritu sanctorum canoni ascriptus.
627-661. Sicut magni Patris in Sanctorum numerum relati dignitas tum ipsi Viro, tum sacro Ordini Cisterciensi universo fuit honorifica propter modum ac rerum adjuncta, quibus actus ille sacer ac solemnis peractus est; sic de anno, quo accidit, inter eruditos non convenit. «Non est,» inquit Mabillonius volumine II, col. 1341, inter Bernardi elogia 0922A ultimo loco reponendum, quod primus ex ordine Cisterciensi in sanctorum album solemni ritu referri meruerit. Poscebant hoc B. viri sanctitas singularis, immensi pro Ecclesia suscepti labores, coelestes denique insignium miraculorum attestationes, queis serius subscribere nefas esse videretur. Vix a sacro ipsius obitu anni decem effluxerant, cum in concilio Turonensi, anno 1163 celebrato, sedente et praesidente Alexandro III, ea res primum agitari coepit. At summus pontifex, quamvis alioqui pro sua erga Bernardum veneratione libentissime annuisset, tantisper nihilo minus differendam censuit ob eas rationes, quas ipse in litteris canonizationis postea exposuit.
662. «Cum enim, inquit, eidem negotio (scilicet de 0922B canonizando Bernardo) favorabili satis intenderemus affectu, supervenit multitudo et frequentia petitorum, qui in diversis provinciis rem similem postulabant, Unde cum nos videremus, non posse congruenter omnibus satisfieri, statutum fuit pro scandalo devitando etiam in hoc differri, quod oportebat pro tempore caeteris denegari. Demum vero ipsemet Alexander, rogatu Gerardi abbatis et conventus Claraevallensis, piorum votis filiorum facturus satis, Bernardum patrem sanctorum fastis ascribi voluit.» Ita Mabillonius. Quod vero, ut supra indicabam, sancto abbati nostro, necnon sacro ordini Cisterciensi universo, ac praesertim ascetis Claravallensibus, maxime honorifica fuerit res ista, perspicuum fiet e litteri, apostolicis, quas paulo post referemus.
0922C 663. Nunc interea dispiciendum etiam est, cui nam anno innecti debeat canonizatio illa. Idem, qui supra, Operum Bernardinorum editor de hoc facto ita disserit columna 1341 citata: «Quo autem anno hoc contigerit, cum in litteris apostolicis diserte non exprimatur, non una est auctorum sententia, aliis ad annum 1154, ut Horstio et Henriquez; aliis vero ad annum 1166 referentibus: sed utrisque, ut videtur, contra temporis rationem; cum Gerardus Claraevallensis abbas, cui Alexandri litterae inscribuntur, anno duntaxat 1172 praefecturam inierit. Melius omnium Ciaconius in Alexandro III, cui ex Romanarum antiquitatum, litterarumque pontificiarum notitia tutior fides; reponit 0922D ad annum 1174 eumque secutus doctissimus Sirmondus in Notis ad Petrum Cellensem ad epist. 9, lib. IX, et Manricus in Annalibus: quibus adstipulatur Albericus in Chronico. Accedit omni exceptione majus testimonium Chronici Claraevallensis apud Chiffletium Societatis Jesu, ab auctore anonymo, sed aequali conscripti.»
664. In dicto itaque Chronico, quod vulgavit idem Chiffletius in libro, quem composuit de S. Bernardi Claravallensis genere illustri asserto, pag. 84, notantur ista ad annum Domini 1174: «Eodem anno facta est dedicatio ecclesiae Clarevallensis, et canonizatio beati Bernardi, et elevatio ejus: ubi adfuit domnus Wichardus Lugdunensis archiepiscopus, abbas quondam Pontiniaci. Et sequenti anno 0923A in capitulo generali receperunt cantum B. Bernardi, et cantum de Trinitate.» Hinc conficitur, sacram hanc actionem, qua Bernardus coelitum contubernio ascriptus est solemni ritu, restituendam esse anno 1174 et incidisse in diem 18 Januarii, in litteris Apostolicis distincte notatum; atque adeo ab ejus obitu, sicut computat Mabillonius, viginti annis actis, mensibus quatuor, et diebus viginti novem, uti clarum est refrogradienti a dictis anno ac die mensis, ad diem 20 Augusti, et ad annum Christi 1153 sancti emortualem. De elevatione ipsius, de qua fiebat mentio apud Chiffletium mox memoratum, redibit inferius sermo, postquam protulerimus documenta antiqua, etiamsi alibi una cum S. Bernardi operibus vulgata exstent, quae sacram viri 0923B inter sanctos relati inaugurationem illustrant. In editione autem quae anno 1719 in lucem prodiit, litteris apostolicis praemittitur epistola Traimundi seu Tromundi, monachi Claravallensis, ad Gerardum abbatem, a quo Romam missus fuerat, ut beati doctoris canonizationem urgeret. Verum cum nihil magnopere intersit lectoris legere, quae in ista epistola memorantur, eamdem huc transcribendam non judico. Sequuntur epistolae Alexandri III de canonizatione S. Bernardi, jam supra editae, vide col. 2595.
665-672. Ex his omnibus summae erga beatum vivum venerationis testificationibus et argumentis, a sede apostolica ad publicos eidem decernendos coelitum honores exhibitis, concludere debemus, vix ullam ad illud usque tempus in Ecclesia 0923C Dei majore cum solemnitate celebratam fuisse canonizationem, quam S. Bernardi, atque adeo hanc et Viro ipsi, et ordini Cisterciensi universo, et ascetis praesertim Claravallensibus maxime honorificam exstitisse.
§ LXI. Orationes pro missa ab ipso Innocentio PP. III dictatae; elevationes corporis; altaria; reliquiae in varias Europae regiones transmissae.
673. Praeter alia, de quibus modo egimus, eaque prorsus singularia ornamenta, a Christi vicario Alexandro III dum S. Bernardum coelitum coetui aggregavit, litteris commendata; illud etiam accidit singulare, quod postea alius summus pontifex officium ejus in sacrificio missae recitandum non modo praescripserit, 0923D verum etiam ore proprio dictaverit. Factum accipe e Mabillonio antea designato, qui illud sic narrat a columna 1344: «Non erant satis ad Bernardi memoriam et ingentia merita tantae commendationis monumenta, nisi etiam supremus Ecclesiae antistes ore proprio ejus officium dictaret. Hoc praestitit Innocentius III ad supplicationem Joannis, ex metropolita Lugdunensi monachi Claraevallensis, simulque Raineri monachi Heisterbacensis Innocentio a confessionibus, litteris ad Joannem datis anno 1201,» quas dictus auctor mox ibidem recitat in haec verba:
674. «Joanni quondam Lugdunensi archiepiscopo. Negare noluimus, quod petere voluisti, cum ex eo tam nobis, quam tibi fructus aeternae retributionis 0924A accrescat. Petisti namque rogatus a fratribus, ut ad honorem beati Bernardi primi Claraevallensis abbatis, quem apostolica sedes sanctorum ascripserat catalogo venerandum, nos ipsi collectam et alias orationes ore proprio dictaremus, tum propter auctoritatem dictantis, tum propter stylum dictaminis cum majore devotione dicendas. Et ecce sicut potuimus, ad instantiam dilecti filii fratris Raineri, petitionem tuam curavimus exaudire. Collecta: Perfice, quaesumus, Domine, pium in nobis sanctae religionis effectum, et ad obtinendam tuae gratiae largitatem, B. Bernardus abbas et doctor egregius suis apud te semper pro nobis meritis et precibus intercedat. Per Dominum, etc. Secreta: Grata tibi sit, Deus, hujus oblatio sacramenti, quod in memoriam Dominicae passionis 0924B tuae offerimus majestati. Postcommunio. Suum in nobis, omnipotens Deus, cibus, quem sumpsimus, operetur effectum, ut incorporet nos sibi esus edentes. Qui tecum, etc. Datum Laterani VI Idus Julii.»
675. Hisce productis superaddit ista Mabillonius: «Ubi vides S. Bernardum doctoris nomine a summo Ecclesiae praesule fuisse insignitum, quod quidem ab ipso etiam Alexandro III in Missa canonizationis usurpatum testatur vetus codex Corbeiensis, in quo sancti vita continetur, ubi praemissis Collectis, Adesto supplicationibus nostris, etc., de communi, epistola, Haec dicit Dominus, Ego misi ad vos mandatum istud, etc., nec non Evangelio de doctoribus, Vos estis sal terrae, haec subjiciuntur: Haec missa suprascripta de S. Bernardo a D. papa Alexandro 0924C III in primis est celebrata.»
676. Regrediamur nunc ad sancti doctoris elevationem, quae paragrapho proxime antegresso obiter a nobis est indicata ex Chronico Claravallensi apud Chiffletium; ubi vidimus, ecclesiae Claravallensis dedicationem, canonizationem S. Bernardi, et elevationem ejus alligari anno 1174. Manricus ad istum annum cap. 2, numer. 2, elevationem differt, ita loquens: «Dedicationem ecclesiae Claraevallis, et canonizationis sancti Bernardi meminit magnum Chronicum Belgicum ad hunc eumdem annum: quamvis confundat cum elevatione corporis sancti, quam tamen constat contigisse post quadriennium.» Sed quia auctor Chronici Claravallensis synchronus, et omni exceptione major, quidquid sit de Magno Chronico Belgico, istam 0924D elevationem affigit dicto anno 1174, non videtur nobis accusandus de errore, si alia via excusari possit. Et quippe ni possit, si duas elevationes tempore diversas accidisse admittamus, praeeunte Mabillonio, qui columna 1341, observat sequentia?
677. «Quod spectat ad elevationem, de qua mentio in citata auctoritate (Chronici videlicet Claravallensis apud Chiffletium) in libro sepulcrorum Claraevallis facta esse dicitur ab ipso Guicardo quidem Lugdunensi, et Henrico abbate Claraevallensi post aliquot annos a canonizatione: sed hoc de alia solemniori translatione intelligendum esse, satis ipsa verba declarant; dum praedictum Henricum abbatem insinuant per G. archiepiscopum Lugdunensem 0925A curasse» elevationem istam. Verba libri sepulcrorum Claravallensium apud Manricum, quem allegatus Mabillonius citat ad annum 1178, sic ibidem cap. 3, numer. 1, referuntur, oblata opportunitate Godefridi Soritani, qui praesens aderat inter caeteros: «Audiens autem (Godefridus) canonizationem beati Bernardi per felicis memoriae Alexandrum papam III factam, et translationem corporis ejusdem beati Bernardi sub domino Henrico abbate septimo Claraevallis faciendam, ad capitulum generale veniens, exinde Claramvallem festinavit: ubi cum archiepiscopo Lugdunensi, et coepiscopis officiosissime studuit interesse.»
678. Deinde ex eodem libro in epitaphio Henrici, «Duo,» inquit Manricus, numer. 2, «in Claravalle 0925B bona opera et magnifica, exemptis aliis innumeris bonis, gloriose consummavit. Nam beatum Bernardum quem jam dominus Alexander papa III canonizaverat, et diem depositionis ejus ab universa Ecclesia cum gaudio celebrari praeceperat, commotis hinc inde venerabilibus episcopis, aliisque reverendis personis, per venerabilem patrem nostrum dominum Guicardum, archiepiscopum Lugdunensem, quondam abbatem Pontigniacensem, fecit cum magno gaudio, et exsultatione totius ecclesiae Gallicanae elevari, et relevari, et in tabernaculo marmoreo retro altare beatae Mariae virginis, sicut hodie apparet, religiose et honorifice collocari.» Nonne igitur ex hisce tesmoniis videtur omnino verisimile, et veritati consentaneum, duas accidisse corporis S. Bernardi 0925C elevationes; alteram quidem anno 1174, quae minus fuerit solemnis; alteram vero anno 1178, solemniorem?
679. Caeterum Henrici Claravallensis abbatis litterae de hac posteriore elevatione, notis tamen chronologicis non signatae, ad regem Anglorum Stephanum, exstant apud Mabillonium columna 1345 et 1346, et continent ista: «Celebratus est apud nos dies honorabilis et solemnis, nova festivitate jucundus, et ampla jucunditate festivus; utpote quem nobis revelatio sacratissimi corporis beati Bernardi celeberrimum reddidit, et lumine clariore perfudit. O quam voluimus gaudiis illis, plus utique coelestibus, quam terrenis, vestrae majestatis interesse praesentiam! 0925D quatenus et nobis de gloria principali decor tantae festivitatis excresceret, et vobis de meritis illustrissimi confessoris, miro quodam irriguo uberioris benedictionis largitas emanaret. Verum quia id nobis ampla distantia remotissimae regionis invidit, ad spirituale remedium vota transtulimus fecimusque, Deo propitio, quod vestra ibi, etsi praesentia defuit, memoria non vacavit. Solemniter etenim nomen vestrum cum suae pietatis insignibus, vestrorum, ut oportuit, et affectionibus fratrum, et cordibus impressimus filiorum: qui ampla illud devotione susceptum, aspectui quodam modo sancti 0926A Patris offerrent, et coelestis aulae secretario praesentarent.
680. «Praeterea ne absentiae corporalis occasio regias apothecas inventi muneris participatione fraudaret, mittimus vobis de thesauro reliquiarum ejus honorabilem portionem: indignum penitus reputantes, si pietas tanti principis, tantae sanctitatis participio fraudaretur. Suscipite igitur digitum sacrae illius manus, quam pro eo quod vir justus ab omni munere terreni quaestus excussit, Deus eam, ut dignum fuit, affluentissima copia coelestis benedictionis implevit: illius, inquam, manus, cujus tactus sanabat aegros, roborabat invalidos, firmabat homines, daemones effugabat: illius manus, quae Claraevalli nostrae, cui vos dare tecta disponitis, primum 0926B injecit lapidem fundamentis. Fuit autem studii nostri diligenter in vasculo consignare quod mittitur, ne vel thesaurus ibi reconditus per frequentes apertiones injuriae pateat, vel devotae surreptionis instinctu dolus aliquis piae fraudis irrepat.»
681. Jam vero quid dicemus de aliis honorem insignium ornamentis, quae viro in sanctorum canonem relato honorifice impensa sunt? Auctor Annalium Cisterciensium ad annum 1174, cap. 2, num. 2, scribens de illa sollemnitate, «Crediderim, ait, in eodem etiam festo sacratum sancto altare; qualia plurima in honorem ejus, in aliis etiam ecclesiis erigebantur.» Et ibidem num. 3, subdit idem historiographus Cisterciensis: «Certe hoc anno Tarentasiensis praesul, senio jam fractus, sed ad bona omnia 0926C promptus proclivisque, ad ejusdem Lingonensis episcopi (de Gualtero erat actum) et Fratrum Longivadi petitionem, Longumvadum adveniens, novum in honorem sancti Patris, dedicavit altare, coemeteriumque, coeuntibus populis, atque inter se certantibus, quis proprior nova sacra lustrare posset.»
682. Honorem sancti nostri non mediocriter amplificarunt pignora sacra, quae in varias Europae regiones migrarunt. Ponam hic illa, quae pervenere ad meam notitiam, etiamsi mihi plane persuadeam, plurima alia vel apud Cistercienses, vel alibi asservari. In Kalendario Cisterciensi, quod Divione impressum est anno 1617, signatur ad diem 17. Maii 0926D Translatio S. P. N. Bernardi ad Avenionem. Id quod de aliqua sacrarum reliquiarum parte forsan intelligi debet. De pretiosissimo pignore, digito videlicet S. Bernardi, quem Henricus abbas ad Stephanum Anglorum regem misit, modo diximus. In historia regiae abbatiae Deiparae Virginis Suessionensis, anno 1675, Parisiis excusa, lib. IV, cap. 2, pag. 398, narratur dominus d’Honcourt, anno circiter 1400, filiae suae Agneti dedisse hierothecam argenteam, in qua reliquiae S. Bernardi, S. Guilielmi, et aliorum viginti. Sed in catalogo reliquiarum pag. 403, invenio de vestibus agi S. Bernardi, non autem de aliqua 0927A parte corporis ejus. Mabillonius volumine primo, col. 362, in notis ad epistolam 410, antea 366, sancti Patris, occasione abbatiae sancti Victoris extra muros Parisienses, Canonicorum regularium Ord. S. Augustini . . . , refert, ejusdem Sancti cucullam in thesauro ejusdem abbatiae servari, perenne ejus in illam amoris monumentum, cum charta, ex qua dependet S. Bernardi sigillum; de quo supra, ait, ad epistolam 284.»
683. Ad Hispaniam spectant pars costae quinque digitis longa, et quinque aliae reliquiae minores, sicut notatur in nostro ms., quod ex Inventario reliquiarum, seu lipsanologio, uti apud nos indicari solet alibi, regii monasterii S. Laurentii Scorialensis desumptum est. Quid de Italia? Tomo IV Italiae 0927B sacrae apud Ughellum inter ea, quae narrantur de episcopis Januensibus, in Othone, columna 850 novissimae editionis Venetae, agitur de amore ac veneratione S. Bernardi viventis erga Januenses; nec non de eorum ad eumdem Sanctum vita functum perfugio, dum anno 1625, exorto in Italia bello (Adisis Commentarium hunc nostrum § XXIII). Timebant libertati suae: et vero non modo eum Januenses tutelarem elegere patronum; sed oratorem etiam in Gallias destinarunt Augustinum Centurionem, ut abbatis nostri sepulcrum publico honore lampadis argenteae continenter arsurae condecoraret, prout ibidem invenies apud Ughellum. Quae vero mox sequuntur columna 851 huc pertinent: «Centurionem autem abbas Claraevallensis Claudius Argenterius 0927C cum monachis ita honorifice excepit, ut ex consensu eorumdem monachorum, adaperto S. Bernardi sepulcro, legatum cum Januensi populo costa ex sancti corpore detracta donandum censuerit, tanto gratius Januensi populo donum futurum, quanto constabat, nemini hactenus contigisse, vel sublato lapide a monumento S. Bernardi corpus oculis usurpare, vel ejusdem reliquias a caeteris membris divulsas secum auferre.
684. «Caeterum delatam Januam sancti corporis costam tantus populi concursus excepit, ut illis supplicationibus nil fieri potuerit magnificentius; inclusamque argenteo vase ad sancti promerendam tutelam perpetuam, in metropolim intulere. Inde 0927D collige, lector, alicujus alterius S. Bernardi fuisse oportet illa duo brachia, quorum alterum Cassinenses monachi S. Catharinae Januae; alterum Fratres Praedicatores apud S. Mariam Novellam Florentiae se gloriantur habere. Siquidem spectante legato Centurione, Claudioque abbate, numerosaque Claraevallensis coenobii monachorum multitudine, constat ita integrum illibatumque S. Bernardi corpus fuisse repertum, ut ne minima quidem pars caetero corpori excidisse videatur.» At digitus tunc saltem aberat a reliquo corpore, secundum dicta paulo ante. Ughellus citatus tomo IX, exhibens Cusentinam metropolim, col. 185, inter alia sacra lipsana, quae refert in basilica metropolitana asservari, ponit Brachium Bernardi abbatis; non utique Claravallensis, 0928A sicut sequitur ex iis, quae mox praemisimus ex eodem auctore; nisi post annum 1625, eo esset missum, quod deberet probari. Hinc collige, quid sit dicendum de brachio S. Bernardi, quod Masinius in Bononia perlustrata, ad diem 20. Augustini affirmat esse apud moniales S. Leonardi.
685. Raissius in Auctario ad Natales sanctorum Belgii Joannis Molani, signat hasce S. Bernardi in eodem Belgio reliquias; fol. 170, verso. «Camberone, inquit, vidi aliquando . . . hujus melliflui doctoris planetam unam. Sancti Bernardi ascetae in Brabantia ad Schaldim fluvium, secundo lapide ab Antuerpia, etiam unam planetam Patris ac patroni sui sese habere gaudent, simul cum junctura una integra ejus sacrae manus.» Sed die 14 Februarii anni, 0928B quo haec scribo, 1737, dum essem in hospitio seu refugio, ut vocant, quod dicti ascetae in hac urbe Antuerpiensi habent, relatum mihi fuit illam juncturam furto esse ablatam. Ibid., fol. 170, agitur de fonte S. Bernardi in Luxemburgensis Ducatus monasterio Clarifontis; qui cum fide ac devotione epotus, contra morbos opitulationi esse creditur. Supersunt alia sacra lipsana indicanda paragrapho proximo.
§ LXII. Alia sacra lipsana apud Belgas; Officium; lectiones propriae; an Sanctus antiphonae Salve Regina, sicut in iis dicitur, auctor; honor publicus illi tributus Parisiis, Leodii, ac Romae.
686. Raissius in Hierogazophylacio Belgico alias bene multas S. Bernard reliquias commemorat, nimirum 0928C pag. 314, duo egregia ossa in cathedrali ecclesia S. Mariae Tornaci: pag. 82, in elencho De ossibus sanctorum apud S. Auberti Canonicorum Regularium S. Augustini coenobium Cameraci, ponitur nomen Bernardi; pag, 218, os in Floressiensi coenobio ordinis Praemonstratensis in territorio Namurcensi; pag. 227, planeta cum stola et manipulo in Gemblacensi coenobio ordinis S. Benedicti, inter Bruxellas et Namurcum sita in Brabantia Gallo-Belgica. «Ipsa autem illa planeta, a me, ait idem Raissius, haud semel conspecta (cum qua etiam saepius Missae sacrificium Deo Patri indignus obtuli) antiquitatem mire redolet. Non enim sicuti modo nostrae planetae, hinc et inde a lateribus aperta est, et bilida, 0928D sed undequaque clausa in rotundum, ad mediam usque tibiam descendit. Hinc celebrans utramque illius oram lateralem inferne collectam super brachia sustinet: nec enim manicas vel foramina habet, per quae brachia sacerdotis exerantur.»
687. His accedunt exuviae aliae in eodem Hierogazophylacio notatae. Pag. 298, de cicilio et sudario S. Bernardi abbatis in Maricolensi ord. S. Benedicti in Landresiensi territorio Hannoniae coenobio; pag. 459, de ossibus et cuculla S. Bernardi Claraevallensis antistitis, in parthenone Salsiniensi, ord. Cisterciensis prope Namurcum; pag. 80, inter reliquias abbatiae Cisterciensis Aureaevallis in Ducatu Luxemburgensi, «deauratum ibidem, ait citati Hierogazophylacii auctor, praeterea vidimus beati Bernardi 0929A Claraevallensis calicem, quo in missae sacrificio utebatur, quem Constantini primi Aureaevallensis abbatis tempore ibidem reliquit;» pag. 515. «Vidimus,» inquit idem reliquiarum collector, agens de Valcellis sive Valliscella ord. Cisterciensis in agro Cameracensi, «ibidem indusium S. Bernardi, praegnantibus muelieribus contra partus pericula remedium singulare;» pag. 3, signatur ab eodem «baculus . . . quo imbecilles artus sustantare consueverat; quem monachis hujus loci,» nimirum Affligeniensibus ord. S. Benedicti in territorio Alostano, «mnemosyni loco reliquit.»
688. Nec a proposito nostro fuerit alienum aliqua etiam observare de sancti cultu, quo in Ecclesia honoratus fuit, postquam in sanctorum album 0929B erat relatus. Officium ejus deinde stabilitum fuisse Papam ritu semiduplici; sed S. Pium Villum evexisse ad duplicem, mutata tamen in eodem oratione, et homilia, quae hodiedum legitur, apponi jussa, notat Bailletus sub finem Vitae S. Bernardi, ex Gavanto: qui de hac re videri potest in Thesauro sacrorum rituum tom. II, pag. 160. Habemus apud nos apographum lectionum propriarum, quae hoc titulo praenotantur: «Ex Breviario ecclesiae Fontanensis parochiae desumptae sunt hae novem lectiones, quae in festo S. Bernardi ad Nocturnos solent legi, nonnulla in ejus Vita omissa continentes.» Supra hunc titulum adscribitur: Dono Reverendissimi P. Generalis Feullant [leg. Feuillans]: (id est Fuliensis) et apponitur nomen Joannis Bona, cujus merita satis 0929C nota sunt, laudaturque apud Ciaconium inter Vitas pontificum Romanorum et cardinalium tomo IV, col. 793. De religiosis reformatis ordinis Cisterciensis, qui in Gallia Fuliensium, in Italia autem Reformatorum S. Bernardi nomen habent, agit Hippolytus Helyot, in Historia ordinum monasticorum, etc. tomo V, parte IV, cap. 38, a pag. 401. His animadversis, en tibi nunc, lector, praedictas lectiones.
689. Lectio I. Beatissimus Bernardus in pago Lingonensi Fontanis oppido patris sui digna propagine oriundus fuit. Carnis quidem prosapia nobilis: sed culmine mentis nobilior. Genitor ejus Tesquilinus nomine, genitrix vero ejus Alet, filia 0929D Bernardi Montis Barri domini, viri potentis, et de antiquorum Burgundiae ducum generositate originem trahens. Sex namque filios, et unam filiam Dei providentia genuerunt. Sed quia de ejus genere historiam in praesenti explicandam non suscepimus, saltem pauca miracula de vita ipsius, Domino largiente, referamus.
Lectio II. Igitur quadam nocte B. Bernardus vigilans, monachis circumquaque dormientibus, audivit angelos in ecclesia voce clara et delectabili Deum collaudantes, et B. Virginem: quos cum audisset, occulte surrexit, et perrexit protinus ad ecclesiam, ut in proximo constitutus videret manifestius, quidnam hoc esset.
Lectio III. Vidit namque sanctam Dei Genitricem 0930A in medio angelorum, quorum unus manu sua thuribulum aureum: alius incensum tenebat. Horum altero deducente, sanctus Vir quasi a dextris gloriosae Virginis incedens ad altare usque pervenit. Ubi voce angelica audivit decantari hanc antiphonam: Salve Regina, ex integro usque ad finem, quam corde tenus retinens, postea scripsisse, et domino papae Eugenio transmisisse fertur, ut ex praecepto auctoritatis apostolicae per ecclesias solemnis haberetur, in honorem virginis matris Dei. Quod et factum est, ut adhuc plerique testantur.
690. Lectio IV. Cum navigaret beatus Vir aliquando per Ligerim, navicula ejus forte concussit pontilium, cui pontilio puer supererat: qui statim in fluxium dilapsus est, et negatus. Excitata fama 0930B occurrerunt vicini defunctum plangentes; quem jussit sibi afferri: eoque defuncto oblato, oravit sanctus: puer, cunctis videntibus, ad orationem sancti suscitatus est.
Lectio V. Fuit vir quidam religiosus nomine Odo; cujus pars corporis per aliquantum tempus pene mansit emortua, adjacens incommota contractionis. Is post mortem B. viri pervenit. Cumque ex eo, infirmitatis loco perfudisset ex aqua, a B. viro sanctificata, sanus et incolumis reversus est.
Lectio VI. Alius vero dolore capitis immaniter vexatus, et omnino sensu privatus, fonte a sancto Bernardo sanctificato irrigatus, sanatus est. Alius per septennium languerat, a parentibus ad sacrum fontem ductus, sospes factus est. Alius quidam 0930C longo tempore de febre quartana laboraverat, qui potu fontis ejusdem sanitatem recepit.
691 Lectio VII. Igitur apud Barni [f. Barru] super Albam erant duae feminae, quas daemones vexaverant. Deinde parentes earum adduxerunt eas ad hominem Dei, ut ab eo curarentur. Et cum portae Claraevallis approqinquassent, dixit unus ex diabolis per os mulieris ad alterum diabolum: Oportet exire de hac muliere. Quare, inquit daemon, oportet haec fieri? Qui respondit: Bernardum non possum videre, nec vocem ejus audire. Et confestim egressus est de muliere, et sanata est ex illa hora.
Lectio VIII. Qui praesentes huic miraculo aderant, laudantes Deum dicebant: Vere sanctus est 0930D homo ille, et Spiritus sanctus habitat in eo. Et cum haec dicerent, venit servus Dei, et gratias agens oravit.
Lectio IX. Post orationem vero conversus est ad alteram mulierem dicens: O daemon pessime, inimice Dei, exi de hac femina; ad quam vocem egressus est daemon de muliere, et sanata est ex illa hora.
692. Expono voces quasdam superius occurrentes. Negatus, id est submersus, vel in aquis suffocatus. Vide Glossarium Cangii tom. IV, col. 1165 editionis novissimae. Incommota contractionis, (in nostro ms. vel mendose, vel modo non satis intelligibili scribitur in commota) ita explico ex sensu, ut significet sine motu contractionis. Utrum S. Bernardus composuerit 0931A antiphonam Salve Regina, sicut indicabatur supra in lectione 3, statim discutietur. Si Barrum in lectione septima super Albam, vel Barri, subintelligendo oppidum, sit legendum, est illud in Campania Galliae provincia. Haec tot tamque varia publicae erga sanctum doctorem venerationis signa, quae in hoc paragrapho ac proxime praecedente colligere visum fuit, argumento sunt, eum, uti promeritum, ita et nactum fuisse communem omnium aestimationem tam publicis quam privatis dotibus suis parem. Adde, quod facultas, ut vocant, theologica Parisiensis in memoris animi tesseram pro beneficiis, a sancto nostro praestitis huic corpori contra Abaelardum, Gilbertum Porretanum, et alios quosdam e membris ejus morbidis; annis singulis, ut 0931B celebret solemni ritu sacrum, quod comitatur dictio ad concionem, adeat Bernardinos die 20 Augusti, sicut Bailletus ad calcem Vitae sanctissimi doctoris testatur. Populus Romanus in memoriam beneficiorum a viro sancto acceptorum, quando in magnis admodum angustiis versabatur Roma, calicem ei offert cum quatuor facibus, teste Piazza in Hemerologio sacro ad diem 20 Augusti.
693. Apud Edmundum Martene in Veterum scriptorum et monumentorum amplissima collectione tomo VIII, a col. 1486, inter statuta ecclesiae Leodiensis, facta anno Domini 1336 et 1337 notantur ista: «Insuper pia consideratione et rationabili debito excitati, statuimus et ordinamus, ut bono confessori 0931C et doctori egregio beato Bernardo abbati, qui sua praesentia, dum viveret, sanctam ecclesiam, urbem et patriam Leodiensem in Missarum solemniis et crebris praedicationibus, divinis ac admirandis signis et miraculis illustravit, sicut in historiis nostris dignoscimus contineri, specialis devotio, et aliqualis pro tantis donis recompensatio eidem confessori glorioso singulis annis in ejus festivitate reddantur, videlicet ut festum ipsius cum tribus lectionibus de propria ejus legenda, et collecta speciali cum Te Deum, et horis ac missa de communi unius confessoris non pontificis, in hac ecclesia celebretur.»
694. Controversia quaedam paulo ante huc remissa, an videlicet S. Bernardus composuerit antiphonam 0931D Salve, Regina, nunc examinabitur. In primis non videtur certo constare, quod vir sanctus istius antiphonae primus exstiterit auctor: deinde non satis liquet, si alius fuerit, quisnam ille sit. Utrumque patebit ex rationibus, in quibus varii varios ejusdem antiphonae designant auctores. Inter opera supposititia et aliena S. Bernardi, quae in suum volumen secundum conjecit Mabillonius, exstant Sermones quatuor in illam antiphonam; quos cur abjudicet isti sancto, indicat ibidem columna 721 ante sermonem primum. Illius auctor loco citato dicens, «Canticum istud. . . a Sanctis compositum,» rem involvit potius, quam decidit, dum nullum ex iis nominat, et plures videtur indicare. Enimvero locus ille praedicto Mabillonio in notis, quae habentur 0932A in fine voluminis primi, col. 117 et 118 occasionem quidem dedit disserendi de praesenti controversia, ac varia proponendi et discutiendi; sed exitu tamen dubio et incerto, prout patet ex verbis ejus, quae subdimus:
695. «Hujus antiphonae auctorem fuisse Hermannum Contractum monachum Benedictinum pluribus probat Wion, Ligni Vitae lib. V, cap. 105, variis recentiorum adductis testimoniis, quibus hic contextus nonnihil adversari videtur. Nam Hermannum sancti nomine insignitum nullibi lego. Praeterea Joannes Eremita lib. II, Vitae S. Bernardi num. 7, refert, S. Bernardum voce angelica audivisse decantari antiphonam SALVE REGINA, ex integro usque ad finem: quam corde tenus et postea scripsisse, atque 0932B D. papae Eugenio transmisisse refertur, inquit, ut ex praecepto auctoritatis apostolicae per ecclesias solemnis haberetur . . . Quod et factum est, etc. Quo ex loco angeli istius orationis auctores dicendi essent. Ad quod alludere videntur alia hujus sermonis verba, superius relatis proxima: A summis labiis canticum istud effusum venit. Paulo aliter hanc historiam refert Albericus in Chronico ad annum 1130, ubi commemorat, S. Bernardum Divione apud S. Benignum aliquando hospitio exceptum quam, inquit, abbatiam semper dilexit, eo quod mater sua ibi sit sepulta: audivisse ante horologium circa altare ab angelis antiphonam SALVE REGINA dulci modulamine decantari, primoque credidisse, fuisse conventum, ac dixisse abbati 0932C die sequenti: OPTIME DECANTASTIS ANTIPHONAM DE PODIO HAC NOCTE CIRCA ALTARE B. VIRG.
696. Dicebatur autem ANTIPHONA DE PODIO, eo quod Haimerus episcopus Podiensis eam fecerit . . . . Unde in quodam capitulo generali Cisterc. veniam suam accepit, qualiter haec antiphona ab omni ordine reciperetur, quod et factum est. Haimerus seu Aimarus, Ademarusve, fuit episcopus Aniciensis, beatae virginis in primis cultor, tempore Urbani papae II. Verum a Guillelmo Durando in Rationalis libro IV, cap. 22, Petrus Compostellanus episcopus hanc antiphonam composuisse perhibetur: quod etiam asserit Claudius a Rota in notis ab pseudo Luitprandum.» His, quae hactenus, ex Mabillonio produxi, nulla alia superaddenda mihi suppetunt, quibus primus 0932D famosae antiphonae auctor ex incerto et ignoto fiat perspicuus.
§ LXIII. Tres primi rerum a Sancto gestarum scriptores.
697. Superius de Bernardo pro aliis vel ad alios scriptis diximus; nunc autem de Bernardo ipso ab aliis descripto, seu de vitae ipsius historicis tractabimus. Egregie in primis eos laudat Mabillonius in Admonitione ad libros de Vita et gestis sancti Patris, quae habetur volumine secundo pag. 1057, his verbis usus: «Vix quisquam sanctorum est, qui tot rerum suarum gestarum praecones, tamque eximios, et probatae fidei scriptores habuerit, quam beatus Bernardus: cujus vitam et praeclara facta tres auctores clarissimi, continuato sermone, quasi ex condicto 0933A sunt persecuti; nempe Guillelmus, olim Sancti Theoderici prope Remos abbas; sed tunc monachus Signiacensis; Ernaldus Bonaevallis in agro Carnotensi abbas, et Gaufridus, ipsius Bernardi notarius; omnes quasi testes rerum oculati. His accesserunt alii post eos, Alanus episcopus Autisiodorensis, et, ut alios posteriores praetermittam, Joannes Eremita, et multi alii recentiores: quos inter Philotheus, verum an fictum nomen, monachus Claraevallensis, Bernardi gesta carmine cecinit.»
698. Mabillonius de biographis ista praefatus, tres primos, eosque praecipuos gestorum sancti doctoris scriptores hisce observationibus illustrat: «Librum primum de Vita S. Bernardi, vivente ipso Bernardo, sed nesciente scriptum fuisse, diserte asserit in praefatione 0933B ejus auctor Guillelmus, pridem sancti Theoderici abbas, sed tunc jam monachus Signiacensis coenobii, in pago Regitestensi dioecesis Remensis, ad quod desiderio solitudinis et quietis sese contulerat, testante Burchardo abbate Balernensi in subscriptione ejusdem libri primi.» De tempore, quo vitam quietiorem amplexus sit Guillelmus, magis determinate constat, quam quo suum de Vita S. Bernardi librum inchoarit. De utroque hoc puncto ita memorat citatus Mabillonius: «Tempus Guillelmi secessus Signiacum intelligitur ex chartaceo S. Theoderici libro, in quo Helinus abbas, ejus apud S. Theodericum successor, anno 1135 primum nominatur. Quo anno inchoatus sit a Guillelmo liber iste, non 0933C constat. Certe post translationem monasterii Claraevallensis in capaciorem locum, novamque aedium fabricationem, ex num. 34 et 62 itemque post schismata Ecclesiae sedata, et confutatas haereses, ex num. 40, adeoque post annum 1140 et forte post 1145. Porro ante Bernardum obiit Guillelmus; de quo plura in tomo V in admonitione praefixa epistolae ad fratres de Monte Dei, et in notis fusioribus ad epistolam 85.
699. Haec de biographo, qui librum primum de gestis S. Bernardi conscripsit, observanda censuit Mabillonius. Quousque vero Vitam ejus perduxerit, et quaenam in eadem pertractarit, intellige ex Manrico ad annum Christi 1153, cap. 11, num. 1: «Scripsit primordia, genus, patriam, parentes, adolescentiam, 0933D conversionem, monachatum, et praefecturam nascentis tunc coenobii Claraevallis cum reliquis, usque ad schisma Petri Leonis.» Caeterum aureo hoc auctore a continuando opere per mortem avulso, non defuit alter aureus, qui illud prosequeretur: de quo audire supra designatum Mabillonium juvat:
700. «Vitam, inquit, a Guillelmo inchoatam, mortuo Bernardo, persecutus est secundo libro Ernaldus seu Arnaldus abbas Bonaevallis, non ejus, quae in dioecesi Vesontionensi; neque alterius, quae in Rutinensi ordinis Cisterciensis; sed illius, quae est in agro Carnutensi Nigrorum monachorum; ad 0934A quem Arnoldum extrema Bernardi epistola 310 scripta est, quidquid alii in contrarium sentiant. Vide Notas fusiores ad epistolam 310. Hunc librum adortus est Ernaldus rogatu Claraevallensium, qui prae modestia hanc provinciam in ipsum rejecerunt, ut in Praefatione libri secundi auctor testatur, qui opus imperfectum moriens reliquit.» Quo autem circiter tempore occupatus fuerit scribenda S. Bernardi Vita, disces ex adnotatis ad libri II ejusdem Vitae, caput 3. Duobus hisce Actorum S. Bernardi scriptoribus successit tertius: quae autem interest lectoris de eo discere, tradit idem, qui supra, Mabillonius. Proferantur hujus de illo verba:
701. «Superioribus duobus libris tres adjecit Gaufridus, non alius sine dubio, quam ipsius Bernardi 0934B notarius; distinguendus utique a Gaufrido de Petrona, cujus mentio in libro IV, num. 16, itemque a Godefrido Bernardi consanguineo, et conversionis socio, postmodum priore Claraevallensi, ac demum episcopo Lingonensi, qui tandem ad privatam Claraevallensium vitam sese recepit, ibidemque mortuus est VI Id. Novemb. anni 1164. Gaufridus vero in Praefatione trium sequentium librorum lugens scribit, post annos a sua ipsius conversione, circiter tredecim acerba morte ab se avulsum fuisse Bernardum, atque adeo Gaufridi conversio anno 1140 accidisse dicenda est.
702. «Is patria Autissiodorensis, ante suam conversionem Petri Abaelardi discipulus fuit, et quidem 0934C clericus, ut patet ex libro Declamationum, cujus et ipse auctor est, num. 13: Postremo et nos in clero fuimus. Post conversionem Bernardi, una cum Nicolao Claraevallensi notario, ac peregrinationum socius, dein, Bernardo mortuo, Igniaci primum, tum Claraevallis post Fastredum abbas anno 1162, cui loco quadriennio circiter praefuit, ex Chronico Claraevallensi apud Chiffletium; sed postmodum a suis vexatus, abbatiam dimisit anno 1165, et ad Fossamnovam in Italia se recepit: ubi et abbas postmodum fuit, ac demum Altacumbae, ut fusius in eodem Chronico legitur. Ibidem quaedam ejus opera recensentur; nempe opus insigne super Cantica canticorum, Vita S. Petri archiepiscopi Tarentasiensis, et plures alii libri et sermones.
0934D 703. «Exstat apud Baronium ejus epistola ad Henricum cardinalem, et episcopum Albanensem, atque Domini papae vicarium seu legatum scripta de quadam nova controversia, quam reversus in Galliam comperit, scilicet de substantia aquae, quae vino mista in calice offertur, an et ipsa similiter cum eodem vino in sanguinem Domini convertatur. Item ejusdem est libellus contra capitula Gilleberti Porretani, Pictaviensis episcopi, quem libellum post libros de Vita Bernardi cum aliis ejus opusculis referemus. Denique scripsit etiam contra Abaelardum, ut mox dicemus, et Sermonem edidit de S. Bernardo inferius edendum cum commentariolo in orationem 0935A Dominicam. An autem Bernardi Vitam, cujus fragmenta tertio loco proferemus; secundamque partem libri sexti de miraculis Bernardi, praeter libros tres jam memoratos, composuerit, nunc dispiciendum.
704. «Quinque libros de Vita Bernardi mox dictis subjicimus libros duos de miraculis ejusdem: unum a variis auctoribus scriptum: alterum ex Magno Exordio Cisterciensi collectum atque ex fragmentis Herberti, ex monacho Clarae-Vallensi archiepiscopi Turritani in Sardinia: qui libros tres de miraculis suorum Cisterciensium composuit, editos apud Chiffletium. Prior liber miraculorum dividitur in tres partes; quarum prima scripta est a Philippo monacho Clara-Vallensi ad Samsonem Remorum archiepiscopum: 0935B altera ab aliis Clarae-Vallensibus, quibus Philippus ipse hanc curam injunxit. Ex his unus est Gaufridus tertiae partis item scriptor in epistola ad Hermannum episcopum Constantiensem, de miraculis scilicet, quae a Spira usque Leodium a Bernardo facta viderat. Huic alia ejusdem argumenti succedit epistola Gaufridi monachi magistro suo charissimo Archenfredo et utrique. Capitulo fratribus suis uterinis. Hunc porro Gaufridum eumdem esse, qui tres posteriores vitae libros scripsit, non dubito.
705. «Neque enim assentior Carolo de Visch, qui hos libros Gaufrido notario tribuit; illam vero partem libri De miraculis Gaufrido Autisiodorensi: quem a Gaufrido notario minime distinguendum esse probat Helinandus monachus in Chronico his verbis: 0935C Hujus Petri (scilicet Abaelardi) aliquando fuerat discipulus Gaufredus Autisiodorensis, qui multo tempore fuerat notarius sancti Bernardi: qui inter caetera de eodem Petro dixit: Ego mihi aliquando recolo magistrum fuisse illum, qui pretium redemptionis nostrae evacuans, nihil aliud in sacrificio Dominicae passionis commendabat, nisi virtutis exemplum, et amoris incentivum, etc. Benedictus Deus, qui mihi simul et vobis magistrum dedit meliorem (Bernardum), per quem prioris redarguit ignorantiam, et insolentiam confutavit: secundum quem tria specialia in passione sua Christus nobis exhibuit, exemplum virtutis, incentivum amoris, et sacrificium redemptionis. Apud Bernardum tomi II Opusculo XI, num. 25. Haec, et alia 0935D multa (addit Helinandus) dictus Gaufredus contra Petrum magistrum suum fortiter et Catholice scripsit. Ad Gaufridum Nicolaus Clarae-Vallensis scripsit epistolam 42, pro episcopo Aletensi.» Haec de Gaufrido, aliisque Vitae prioris, et miraculorum scriptoribus sufficiant: de aliis scriptoribus post ipsa miracula agendum; sed nos paulo post huic nostro Commentario illos intexemus.
706. Porro de tribus jam laudatis biographis consuli etiam potest historiographus Cisterciensis ad annum Christi 1153, cap. 11, num. 4, ubi inter alia, quae de illis memorat, eorum sic laudat fidem, ac scriptionis tempus definit: «Ergo Bernardus hos tres scriptores habuit suorum operum, insignes religione et scientia viros; nec minus omnes testes 0936A oculares, ut neque falli possent, nec fallere voluisse credendi sint. Porro Guillelmus, ut dixi, vivente sancto; Arnoldus abbas, statim ab ejus obitu: Godefridus biennio post scripsit. Ideo enim de pane benedicto, atque ab Eskyllo in Daniam asportato loquens, ait tertium tunc annum esse, et nihilominus incorrupum conservari: tertium, inquam, ab Eskili adventu in Claram-Vallem, vivente Sancto, quem anno Christi 1152 uno, ut minimum, ante Bernardi Patris obitum contigisse, Exordio magno auctore commemoravimus.
707. «Unde obiter corrigendus venit Trithemius in libro De scriptoribus ecclesiasticis, ubi non solum Arnoldum Cisterciensem (quasi uno homine ex suis, nostris ascripto, innumeros, quos aufert, compensaret) 0936B sed circa annum 1160 floruisse tradit, non minus in hoc errans, quam in illo. Quippe Godefridus nequaquam assumpsit opus, ipso vivente; qui sine dubio argumentum implebat pro dignitate. Quare assumptum, ut ex liquido patet, circa annum Domini 1155, Arnoldum ante obiisse plane convincit, ideoque Godefridum continuasse, quod jam Arnoldus, qui coepit, nequaquam posset.»
§. LXIV. Alii biographi post tres priores; alii recentiores; Vitae apud Surium, Horstium, et Mabillonium; hujus exemplar cur prae aliis praelo a nobis detur.
708. Distuli huc paulo ante reliquos Vitae Bernardinae scriptores, qui post alios § 63 recensitos sancti 0936C Doctoris gesta et prodigia ad posteros transmiserunt. Mabillonius non praetermisit operam suam desiderari in notandis rebus variis, quae ad notionem hujus argumenti conducunt. En tibi, lector, quae apud ipsum lego volumine II, pag. 1233. «Primus, ait, est Alanus» . . . Reliqua vide supra. Haec sunt, quae supra memoratus Mabillonius de istis biographis a se editis observavit.
709-713. Porro in animum induco meum, lectori non displicituras alias de biographis recentioribus notitias, quorum catalogum contexuit, atque huc misit R. D. Godefridus Bouvartus, quem supra laudabam § 58, num. 623. Philotheum, Gilbertum de Hoylandia, Caesarem Baronium, Laurentium Surium, 0936D Zachariam Lippeloum ibidem ille memorat; sed suffecerit, si sequentes ex eodem catalogo huc transcripsero: sunt autem hi, et hoc ordine referuntur:
Franciscus Caesar, monachus de Dunis. 1483.
Bernardus de Rosergio archiep. Tolosanus. 1474.
Guillelmus Flameng canon. Lingon. 1528.
Congregatio Regularis observantiae Romae 1587.
Joannes Alvarez Arragonius, 1595 Hispanice.
Christoph. Gonzales, 1601 Hispan. et Latine.
Chichere Bailly de Citeaux, 1601 Gallice.
Philipp. Malabayla, 1634 Italice.
Antonius Le Maître, sub nomine Lamy Gallice, 1644, 1655, 1663, 1674, 1684, etc.
Theophilus Raynaudus Soc. J. 1657, 1665.
Anonymus. Gallice. Divione 1653.
0937A Nicolaus Hacqueville Parisiis 1667.
714. Lucas Bartolottus abbas carmine 1682.
Josephus Almonazid. Hispanice 1682.
Franciscus Giry. Gallice.
Petrus Ribadeneira. Hispanice.
P. Viel. Gallice 1603.
Petrus Lenain. Gallice 1697.
Franc. Jos. Bourgoin. Gallice 1704.
Gaspar Verstockz. Flandrice 1650.
Religiosi de Baudeloo. Latine et Fland. 1613.
Quid, quod etiam Chinice scripta fuerit Vita S. Bernardi, quam habet domnus abbas Sambernardinus ad Scaldim, prout superiori catalogo subjungit laudatus Bouvartus. Biographis autem jam nominatis adjici possunt alii neoterici Galli duo, videlicet 0937B Adrianus Baillet in Vitis sanctorum, quae Lutetiae Parisiorum anno 1704 impressae sunt; et Villefore, qui sancti Vitam ibidem eodem anno vulgavit.
715. Sed quandoquidem Vita apud Surium, de quo mentio facta est supra, omnium passim manibus teritur, censeo lectoris interesse, ut non ignoret, quae de Vita ista animadvertit Horstius in admonitione ad lectorem, quam praefixit Vitis a se editis, et ibidem observat, «Vitam istam collatam cum ea, quae hactenus, inquit, una cum Operibus S. Bernardi edi solet, deprehensam a me non parum verbis et reipsa variantem. Mirabar initio sane (jam tum necdum ms. Vitae nactus eram) cur, vel quomodo id factum. Suspicabar, an forte Surius aliquid solitae et familiaris sibi licentiae, qua in plerisque aliis 0937C SS. Vitis usus erat, hic quoque usurpasset. Sed suspicionem vix admisit oratio horum auctorum non egens lima, utpote per se, ac pro instituto tersa satis et elegans: ut taceam, quod stylus sanctis illis viris pariter ac eruditis, illo praesertim aevo, familiaris, habeat peculiare quiddam ac patheticum, et nescio quid latentis energiae ad commovendos lectoris affectus, quod nostri non ita facile assequantur.
716. «Esto itaque notetur alias ab eruditis velut intempestiva Surii diligentia; ego hic culpa illum vacare credebam: neque enim verborum duntaxat, licet rarius; sed et rerum discrimen inter utrasque editiones notabam, et tale quidem, quod Surianam recentis alicujus mutationis nota facile liberaret, 0937D utpote quae vulgata plenior et uberior, fide alicujus ms. exemplaris haud dubie niti videretur. Attamen dum hic anceps fluctuo, tandem offertur mihi, quod hactenus anxius quaesieram, antiquum Vitae S. P. exemplar ms. e bibliotheca celeberrimi monasterii Campensis ord. Cisterc. id quod inspectum mox omni suspicione Surium absolvit, utpote Surianae editioni respondens; sed in multis tamen longe correctius et auctius: nam librum quoque miraculorum adjunctum habebat. Ex hoc itaque Vitam S. Bernardi tibi, benigne lector, repraesentamus. Quae his notis () inclusa vides, scito in hactenus editis desiderari; et nunc recens ex ms. inserta esse.» Atque haec sunt, quae Horstius inter alia praefatur ad lectorem de sua editione; in qua 0938A accuranda etiamsi vir eruditus ac sedulus insignem prorsus atque utilem insumpsit laborem; non hanc tamen, sed Mabillonianam potius a nobis recudendam censuimus.
717. Movit nos primo, quia Mabillonius Horstiano labori secundas curas adjecit, dum illum editorem prae oculis habuit. Secundo, quia eumdem auxit, uti patebit e Vitae, quam vulgavit, decursu, ac indicat ipsemet in admonitione ante librum primum ejusdem Vitae, dicens: In fine hic monemus, ea quae ansulis in consequentibus offendes, ab Horstio ex codice Campensi, vel a nobis addita fuisse. Tertio, quia exemplar Mabillonianum, quod praelo dabimus, est magis emandatum, quam Horstianum, uti perspicere nobis licuit, quando hoc cum illo 0938B contulimus. Quarto, quia illud novis ac doctis notis illustratum, ut nihil dicam de variis lectionibus. Utimur autem hic impressione, quae apud nos est, quaeque in lucem prodiit Parisiis anno 1690. Noverit interim lector, non omnes Vitas quae apud dictum editorem exstant, typis commissum iri a nobis, ob rationes proxime designandas.
718. Nova autem a nobis fiet capitum partitio, novos capita ipsa dividentur in numeros. Antiqua tamen librorum quinque dabimus post Praefationem libri primi: quae deinde etiam assignabuntur ad marginem nostrae impressionis. Tituli item miraculorum sive libri sexti Vitae, dabuntur post ejusdem Praefationem. Praeter adnotata, quibus hunc librum conabimur elucidare, ratio etiam habebitur observationum, 0938C quas mense Septembri anno 1672, huc misit Tornaco R. P. F. Josephus Ignatius a S. Antonio, Carmelita excalceatus. Miraculorum etiam synopsim proferemus in Gloria posthuma S. Bernardi, eorum commodo consulentes, quibus vel non vacat longiores ac numerosas eorumdem miraculorum narrationes perlegere, vel quibus selecta quaedam placent, atque ad concionem accommodata, quae convenienter ad suae dictionis materiem proponant auditoribus, magisque ad manum hoc modo illa habere possint.
§ LXV. Illustrissimus Manricus quo apparatu, et qua fide scripserit suos Annales, atque adeo res gestas S. Bernardi eisdem intextas: de auctore Exordii magni Cisterciensis.0938D
719. R. D. Carolus de Visch in Bibliotheca scriptorum sacri Ordinis Cisterciensis Angelum Manricum laudat a nobilissima familia, acuto ac facili ingenio, atque ad omnia prompto; nec non a singulari adeo in studiis philosophicis ac theologicis progressu, ut professoribus admirationi esset. Addit idem bibliographus, cum magna ad concionem dicendi, suosque auditores ad quemcunque vellet affectum inclinandi, verborum copia et elegantia praeditum fuisse, idque munus summo cum concursu et plausu exercuisse, undequaque ad illud invitatus: virum item summi in rebus gravissimis consilii fuisse; cathedrae autem theologicae in academia Salmanticensi praefectum, summa cum nominis celebritate spartam hanc per 0939A annos plurimos egregie exornasse. Varia ejus opera allegatus bibliographus etiam recenset. Ad cathedram episcopalem Pacis Juliae vel Augustae (vulgo Badajoz) a Philippo IV, Hispaniarum rege, provectus est anno Christi 1644 (Nicolaus Antonius mox citandus signat proxime sequentem), prout ibidem invenies. Insignia denique elogia, quibus alii viri docti Manricum prosecuti sunt, habentur ante tomum primum Annalium ordinis Cisterciensis. De laudato auctore etiam tractat Nicolaus in Bibliotheca Hispana, ubi scribit eum in urbe Pacensi obiisse anno 1649. Hunc itaque virum Annales ordinis Cisterciensis nacti sunt auctorem.
720. Caeterum egregia documentorum supellectile Manricum fuisse instructum, antequam eosdem Annales 0939B conderet, abunde liquet e praefatione ejus, tomo primo istius Operis praefixa, ubi haec memorat num. 4: «Adfuerunt . . . quatuor bibliothecae, queis refertissimis Salmantica illustratur, domestica Cisterciensis collegii, nulli inferior, Ludovici Bernardi de Quiros, sacrae olim Bibliae primarii professoris conquisita industria. Nec minus nobis perviae, beneficio suorum, tres externae: altera ex regali collegio Societatis Jesu; duo ex his, quae Majora vulgo appellant, Sant-Bartholomaeano nimirum, et Ovetensi. Atque haec ultima (magni quondam viri Didaci Covarruvias gloriosa cura) fere prae cunctis aliis in usu fuit. Caetera supplevere mss. undecunque quaesita ex Gallia, Italia, Belgio, Germaniaque, 0939C et quae reliquit Ignatius Firminus Iberus, Fiteriensis abbas, ipsa autographa: quin per triennium patens Vaticanum insignis eruditionis viro Leandro Vadillo, ad hoc transmisso Romam, cum primum hos Annales meditaremur.»
721. Quandoquidem autem prima genuini historici dos est veritas; hanc se unice prae oculis habuisse, gravissimis verbis, quin imo interposito etiam ad firmiorem rei confirmationem sacramento, testatum reliquit loco citato num. 8. «Non dubitamus, inquit, a nobis multa omissa: quis cuncta colligat? multa aliter narrata, quam evenerint. Quis in tam varia rerum multitudine non quandoque caecutiat, aut dormitet? Illud asseveramus cum sacramento, nihil a nobis scienter immutatum; nihil 0939D consulto auctum, detractumve, quod facere ad historiam putaremus. Sed neque nostris quidquam attributum, quod alienum censeamus, verae quam falsae gloriae appetentiores. Non sumus hi, qui aliorum dispendio quaeramus laudem: non indiget Cistercium furtivis bonis.» Haec illustrissimus Manricus, candide professus, se, si non semper et ubique veritatem fuerit assecutus, semper tamen et ubique eam fuisse secutum in suo opere, cujus gratia haec a nobis indicata sunt.
722. Et vero quemadmodum sese veritatis tenacissimum esse testatur, sic etiam correctionis, sicubi a veritate aberravit, cupidissimum non obscure scribit, loco mox citato concludens suam Praefationem in haec verba: «Utinam sint, qui corrigant, 0940A qui deleant! Utinam et qui addant, ostendantque quam parum fecerimus, dum, quae non fecimus, plura in lucem edant. Bernardus Parens volumen cum cultello Matthaeo cardinali legato misit quatenus imposturam, quam avulsione dignam judicaret, proprio ipsius auctoris gladio succideret: nostros Annales cum cultello et calamo vellemus eruditis cunctis transmittere, succidendis, quae irrepserunt per errorem, sed non minus addendis, quae desunt per ignorantiam: quod ob utinam Deus multis inspiret!»
723. Jam vero quandoquidem creberrime superius usi sumus libro, qui inscribitur Exordium magnum ordinis Cisterciensis, quod in distinctiones et capitula dispertitum exstat apud F. Bertrandum 0940B Tissier, doctorem theologum Bonifontis in Therassia ejusdem ordinis priorem, in Bibliotheca Patrum Cisterciensium pag. 13 et sequentibus; videtur instituti nostri ratio exigere, ut Operis istius notitia lectorem imbuamus, iis usuri, quae dictus Tissierius ad illud praefatur. Ac de titulo quidem monet ista: In codice manuscripto coenobii Fusniacensis, quo utor, habetur hic titulus: Incipit narratio de initio Cisterciensis ordinis; qualiter Patres nostri de Molismensi coenobio propter puritatem Ordinis secundum tenorem regulae sancti Benedicti recuperandam, egressi, fecundam Cisterciensem ecclesiam fundaverunt, quae est mater omnium nostrum: quoniam ex ipsa tanquam de fonte purissimo rivuli cunctarum ecclesiarum Ordinis nostri derivati sunt: et de nonnullis 0940C reverendis, atque in omni religione conspicuis personis, quae in Cistercio et Claravalle claruerunt. Quia tamen hic liber Exordium magnum ordinis Cisterciensis solet appellari, sicut et praecedens (ibidem a pag. 1.) ex opposito Parvum exordium; idcirco titulum praedictum praeelegi.»
724. De auctore autem sic pergit: «Hujus Magni Exordii auctorem ignorari, ait Angelus Manrique in Annalibus: verum Fusniacensis codex haec habet verba: Istum librum composuit quidam abbas, Conradus nomine, Everbacensis coenobii, qui fuit monachus Claraevallis. Et monasticen quidem in Claravalle se professum, non obscure indicat in fine hujus operis; ubi temporibus B. Petri et D. 0940D Garnerii, postea Lingonensis episcopi, quorum ille octavus, hic nonus Claravallensis abbas exstitit, se Claravalle disciplinis claustralibus eruditum fuisse asserit, videlicet circa annum 1180. Est autem Eberbac, cui Conradus iste dicitur praefuisse, monasterium de linea Claraevallis in Moguntina dioecesi: cujus ipse auctor summa cum laude meminit in distinctione 5, cap. 17, et alibi: ubi tamen non indicat ejusdem loci se abbatem esse. Sed quisquis sit libri auctor, hunc lectu dignissimum, et utilissimum in Bibliothecae Patrum nostrorum capite locandum judicavi.»
725. Opus porro istud laudat etiam Horstius in Introductione ad Opera S. Bernardi pag. 70, haec praemittens libro septimo Vitae S. Bernardi, quem 0941A e laudato Exordio typis edidit: «Hunc, inquit, librum verbotenus decerpsimus ex libro Virorum illustrium ord. Cisterc. quem quidem ms. Confluentiae accepimus e collegio Soc. Jesu. Aliud ejusdem exemplar e carthusia Wesaliensi PP. Carthusiani Colonienses nobis curarunt. Sed et tertium Pater N. Societ. Jesu, Embricae propria manu descriptum exhibuit: qui et variarum lectionum notas adjecerat: cujus industria magno nobis subsidio fuit. Porro de eo libro lector monendus, ne forte fallatur, dum hosce titulos alicubi legit, Exordium ord. Cisterciensis; liber de Viris illustribus ord. Cisterc.; item. lib. de Initio ord. Cisterc. quos Henriquez tanquam diversos libros non raro allegat, cum unus idemque sit (etsi alibi aliam forte sortitus 0941B epigraphen, uti facile deprehendet, dum quae ille, quasi ex diversis affert, in uno de Viris illustribus Cisterc. (nam hunc solum titulum tria, quae ego vidi, mss. praeferunt) reperies. Id te monitum volui confusionis vitandae causa, cui occasionem praebuit dictus auctor eo magis quod Exordium in libros; illum vero de Viris illustribus, in distinctiones dispertiat. Sed ejusdem nihilominus scriptoris de hoc libro censuram audiamus:
726. Omnium nostri Ordinis historiarum (inquit) quasi lapis fundamenti, et scriptum maxime authenticum est liber ille, quem Exordium ord. Cisterc. nominamus.» Et paulo post: «Quantum ad me, inquit, quotiescunque hunc librum evolvo, non possum satis pietatem, styli gravitatem, sententiarum 0941C pondus, et mirandos eventus, qui ibidem referuntur, non mirari: idque ausim dicere, hunc in suo genere esse ex majoribus et pretiosioribus thesauris, quo gaudet Ecclesia, talemque a fidelibus habendum. Ita Henriq. Appar. ad Menol. Cist. cap. 4, cui et ego libens assentior; dignum scilicet esse librum, qui totus edatur in lucem.
727. «Quod etiam Aubertum Miraeum bene de Historia monastica meritum optasse video. Miror e Cisterciensi familia neminem hoc sibi operis sumere. Ego ipse admoverem manum, nisi vererer in messem alienam mittere falcem. Porro auctor hujus libri vicinus fuit temporibus S. Bernardi; nam his cum familiariter egit, qui simul cum Bernardo 0941D vixerunt: et ex eorum ore fere refert quae hic narrantur: ut videas, qua fide et auctoritate nitantur.» Haec ille. Porro doctorum istorum virorum desiderio factum est satis, quando opus illud edidit Tissierius. Specimina vero, quae ejusdem operis meritum commendant, suggerit noster Commentarius praevius. Mabillonius librum septimum Vitae sancti Bernardi ex eodem Exordio excerptum, post Horstium etiam vulgavit volumine II, col. 1195 et sequentibus; quod indicio est, ei etiam in pretio fuisse illud opus. Additis autem hoc accrevisse, babemus ex Manrico, qui illa allegat, ut videre licet in Commentario nostro praevio, § 50 in fine; § 51, num. 547; § 52, num. 555. Postremo, sive Exordii auctor collegerit vel scripserit ipsemet, 0942A quae se vivente accidere; sive alia postmodum accesserint; nos et Exordium ipsum, et ejusdem auctorem in commentario praevio itentidem citavimus.
§ LXVI. Quaenam Vitae, et cur a nobis non recusae; alia quaedam praeterita.
728. Libros sex de Vita ac rebus gestis S. Bernardi, qui jam pridem excussi exstant apud Horstium ac Mabillonium recudemus ac illustrabimus, sicut supra indicatum est. Vitis hisce adjiciemus cum Mabillonio Fragmenta, non tamen omnia, ex Herberti libris de miraculis Cisterciensium monachorum: non vero librum septimum de Vita ejusdem sancti, qui excerptus ex libro, cui titulus Exordium magnum Cisterciense, distinctione secunda, notatur in editione 0942B Mabilloniana; de Horstiana autem consule quae praemisi, § 65, num. 725. Ratio, cur libros istos a nostra editione secludamus, est, quia ex eisdem libavimus, et huic Commentario intexuimus varia facta, quae in illis ibidem de sancto Patre referuntur. Si quae tamen notabilia supersint, poterit illorum etiam haberi ratio in Gloria posthuma. Nec vero Vita ab auctore seu compilatore Alano, quondam episcopo Autisiodorensi conscripta, quae est apud Mabillonium, iteratis typis exhibebitur.
729. Etenim biographus ille «ex quinque prioribus libris praemissis continuam rerum a Bernardo gestarum seriem contexuit, et adhibitis quidem propriis auctorum verbis: quos ad temporum ordinem utcunque reduxit;» uti observabat Mabillonius, 0942C § 64, a me citatus; ad haec, sancti doctoris testamentum, ab aliis scriptoribus omissum, primus commemorat, sicut ibidem est dictum: verum cum ordini temporis, praeeunte Manrico, prospexerimus in Commentario nostro praevio et Chronologiam Bernardinam in eodem dederimus; cumque biographos priores, e quibus suam Vitam compilavit ac contraxit Alanus, producturi simus; quid opus est illam denuo typis committere, et tam grandem aliunde rerum S. Bernardi molem sine necessitate augere?
730. Sed audiatur Alanus ipse in Prologo ad eamdem Vitam: Nos, inquit, ex eadem plurium, qui jam tum Acta viri sancti, et miracula conscripserant, 0942D auctorum narratione nonnulla omittentes, et apponentes perpauca, breviori perstringimus schedula. Quod modo dicebat Mabillonius de testamento, quod . . . primus ipse commemorat; videtur pertinere ad tria illa monita, quae Pater sanctus filiis suis imitanda reliquit jam morti proximus; de quibus Alanus, cap. 30, quaeque nos supra ex eo dedimus, § 50. Post istam Vitam subjungit Mabillonius Fragmenta ex tertia Vita S. Bernardi, auctore, ut videtur, Gaufrido monacho Claraevallensi, capitibus octo comprehensa. Consule dicta, § 64. Fragmenta ista non semel nobis usui fuere in Commentario praevio, et forte erunt postea, si quae restant digna notatu. His ibidem proxima datur Vita quarta . . . duobus libris scripta a Joanne eremita. 0943A Quae ad istum biographum attinent, habes mox indicato, § 64, cujus Vita bis jam recusa supersedendum nobis duximus; cum persuasum habeamus, biographos primigenios abunde suffecturos tum lectorum utilitati, tum sancti gloriae, tum denique muneri nostro. Quod si nonnulla referat singularia, quae novisse lectoris intersit, poterit etiam eorum haberi ratio.
731. Idem, quem modo nominabam, Vitarum S. Bernardi editor, col. 1292, profert Praetermissa apud Chiffletium ex Gaufrido superius, inquit, col. 1278, post articulum 10, et postea reperta: quae excipit carmen panegyricum Philothei monachi de Vita et moribus ejusdem sancti, quem inter scriptores ordinis Cisterciensis ponit Carolus 0943B de Visch in sua Bibliotheca. Carmen illud etiam exstat in editione Horstiana. Adde duo alia de laudibus sancti Patris; alterum, cui auctor praenotatur Nicolaus Hacquevillle, sacri senatus Parisiensis praeses aequissimus; alterum Baptistae Mantuani ex VIII Fastorum. Sed facile patimur abesse ab editione nostra rivulos hosce poeticos, ubi genuinis antiquissimorum biographorum fontibus abundamus. Meminisse 0944A interim hoc loco non pigeat illud, quod habetur apud Mabillonium, col. 1306. «In Ms. cod. Aquicinctensi legitur carmen sic inscriptum: Venerabili abbati Claraevallensi Bernardo Anselmus in laudem Claraevallis sub hoc initio.
«Vallis devexa, quam mons devexus opacat.»
Post brevem hanc observationem datur ibidem descriptio positionis seu situationis monasterii Claraevallensis; quae apud Horstium etiam exstat, et quam supra allegavi, § 5, num. 56.
732. Haec habui, de quibus lectorem meum praemonerem. Si vero in Vitis, ab hac nostra impressione seclusis, praeter illa, quae in antecessum a nobis inserta ex iis sunt huic Commentario praevio, alia se offerant documenta, quae vel ad sancti gloriam, 0944B vel ad lectoris instructionem conducere admodum comperero, locum illis dabo post Vitas, in Gloria posthuma S. Bernardi, in qua colligentur de viro res bene multae atque insignes, quas eo differre visum est. Tandem itaque longum maris, ut ita dicam, iter emensus vela contraho, ac subdo Acta; in quorum impressione quaenam a nobis sint servata, superius lectorem monui, § 64 in fine.