Marco Binetti

Главная
Коллекция
Исследования
Творчество
Разное
Карта сайта
Главная страница Поиск по сайту
   
Коллекция / Теология
Указатели
Алфавитный по авторам
Алфавитный по заглавиям
Ссылки
Теология
Литургия
Филология
Разное

HISTORIA FRATRIS DULCINI HERESIARCHE

1

Quidam frater nomine Dulcinus, filius presbyteri Iulii de Tarecontano Vallis Ossole diocesis Novariensis, homo incognitus, heresiarcha pessimus, subito et inopinate cum quibusdam complicibus suis de remotis partibus venit in diocesim Vercellensem anno domini millesimo trecentesimo quarto et in locis Catinarie, et Serravallis, et aliis circumstantibus cepit occulte et malitiose conversari, et in ipsis locis quamplures tam mares quam feminas seduxit, trahens ipsos per falsa dogmata. Suam perniciosam sectam, et novam heresim, falsos errores, inexcogitabiles ac perditos laqueos, dogmatizare cepit, fidelium imo simplicium animas captivando. Et cum ipse frater Dulcinus cum quamplurimis sequacibus esset in loco Serravallis et intellexisset, quod inquisitores pravitatis heretice eum persequebantur, auxiliantibus sibi quibusdam de dicto loco Serravallis, qui sibi assistebant, aufugit inde cum sua pestifera comitiva; ex quo graves processus facti fuerunt et formati tam per inquisitores hereticorum, quam per dominum potestatem Vercellarum contra rectorem ecclesie Serravallis et contra homines dicti loci Serravallis, et tandem condemnati fuerunt, eo quod dicto fratri Dulcino favorabiles fuerunt. Cumque a dicto loco Serravallis aufugissent, reduxerunt se in vallem Sicidam diocesis Novariensis in domo cuiusdam rustici divitis qui dicebatur Milanus Sola de loco Campartolii diocesis Novariensis sive Varallis, qui ipsum Dulcinum de longinquis partibus evocavit, ibique pluribus mensibus stetit cum pestifera comitiva. Ad quem Dulcinum homines et mulieres de diversis mundi partibus veniebant audituri suas falsas precationes et erronea documenta. Qui dubitando de persecutione, que fiebat contra eos, tamquam contra hereticos et infideles recedendo ab inde, ductis secum dicto Milano Sola et aliis multis personis de dicto loco Campartolii et aliis locis circumstantibus cum omnibus eorum bonis, quas personas ipse Dulcinus traxerat ad suam falsam sectam, se reduxerunt ad quemdam montem dioecesis Novarie, ubi dicitur ad Balmam, ibique plures domos et mansiculas construxerunt et in ipso monte pluribus mensibus permanserunt.

2

Et cum magnus exercitus congregatus esset contra eos procurante prefato domino episcopo Vercellensi et inquisitoribus hereticorum cum bullis apostolicis, in quo exercitu erant multi de diocesi Vercellensi, quos idem dominus episcopus miserat pro exterminio dicte secte et defensione fidei catholice et populi christiani, videntes ergo ipse Dulcinus et sui sequaces, quod non poterant bene se defendere ab exercitu predicto christianorum nec fidelibus resistere, qui eos persequebantur, arripuerunt fugam noctis tempore. Et cun crederent ipsos tamquam confusos et dispersos totaliter recessisse illucque vel in partibus circumstantibus nullo modo et nullo tempore fore reversuros, ipsi dolosi heretici ascenderunt super quemdam montem, ibi proximum et fortissimum, qui a nulla parte poterat expugnari et appelatur Mons Parietis Calve ibique convenerunt de diversis partibus mundi homines et mulieres de secta ipsius Dulcini tot et tanti, quod fuerunt in numero mille quatuorcentum et ultra; quorum omnium ipse Dulcinus erat dominus et rector et sibi in omnibus obediebant, et potius recepissent penam magnam, quam eius mandata transgredi. Et ibi domos quamplures et habitacula construxerunt. Congregata vero huiusmodi prava secta in monte praemisso ceperunt expoliare totam terram a loco Varallis superius. Et cum quadam vice venissent ad spoliandam ipsam terram Varallis, potestas Varallis et homines dicti loci et locorum circumstantium dicte vallis Sicide fuerunt ad resistendum ipsis hereticis. Et ipsi canes pessimi positis aliquibus ex ipsis et insidiis occultis irruerunt cum multitudine onerosa in ipsos potestatem et homine dicte vallis cum armis et lapidibus ibique plures homines occiderunt in conflictu et alios quamplures ad dictum saxum Parietis Calve captivos duxerunt et eos usque ad extremum sue substantie redimi fecerunt. Inter quos captus fuit potestas premissus, qui erat de Novaria nobilis et de genere Bruxatorum. Postea vero destruxerunt fere omnes terras et villas, que erant a loco Varallis superius ecclesiasque spoliaverunt et loca plurima igne succenderunt; itaque in illa contrata fere per decemmilliaria pauci vel nulli habitabant, et remansit contratailla derelicta et gentes illius contrate discurrebant per alienas patrias mendicando. Et si illi canes pessimi inveniebant aliquos christianos, aut eos occidebant aut redimi faciebant. In personis ac bonis dampna et offensiones quamplurimas intulerunt tam in diocesi Vercellensi quam etiam Novariensi. Post hec et his similia accesserunt ad locum Triverii prava opera faciendo.

3

Tandem ad tantam famem et penuriam devenerunt, quod carnes murium, equorum, canum et aliarum bestiarum brutarum, fenum coctum cum sepo comedebant etiam tempore quadragesime. Et cum super dicto monte per annum et ultra stetissent et habitassent et ubi ulterius habitare non possent, quia ibi fame et miseria multi ex eis moriebantur, ipsi pestiferi canes Dulcinus et sequaces ad in anno currente millesimo trecentesimo sexto die Iovis decimo mensis martii relictis in dicto monte personis debilioribus recesserunt ab infra, transeuntes montes magnos, vias inexcogitabiles fecerunt per loca difficilima et nives altissimas, noctis tempore intraverunt diocesim Vercellensem et ascenderunt super quemdam montem fortissimum, qui tunc appellabatur mons Rebellus, qui est super locum Triverii dicte diocesis Vercellarum, nunc vero propter incolatum dictorum hereticorum gazzarorum appellatur mons Gazzarorum sive fratris Dulcini. Et in adventu ipsorum hereticorum, ut de communi opinione circumstantium et relatione ipsorum, fuerunt mille et ultra, qui nulla victualia habebant, nisi forte quedam frusta carnium et huiusmodi, quas secum tulerant, prout veraciter fuit repertum. In adventu autem ipsorum hereticorum descenderunt ipsi gazzari ad villam et ecclesiam Triverii summo mane, de quo homines Triverii nullatenus advertebant et improvisi erant, et exspoliaverunt ecclesiam Triverii exportando calices, libros et alia bona et derobaverunt alias domos quamplurimas de Triverio, captivando quoque personas dicti loci, et totam predam, quam capere potuerant, reduxerunt ad montem Rebellum superius memoratum, qui nunc dicitur mons Gazzarorum sive fratris Dulcini. Homines autem Triverii, tamquam stupefacti et in lectis existentes, nullam defensionem fecerunt, sed ipsos sine aliqua insecutione redire permiserunt. Postea vero, congregati et in se reversi, fecerunt rumorem et pulsaverunt ad stremitam. Quidam autem iuvenes de Moxo, pauci tamen, audita stremita cucurrerunt usque ad finem Moxi et Triverii et reperientes triginta quatuor de melioribus ipsorum hereticorum, quos Dulcinus posuerat in insidiis ad obviandum et providendum, ne aliqui eos offendere possent, ipsos interfecerunt auxilio eorum de Triverio. Alii vero onerati spoliis et predis, sive bonis derobatis, combustis quibusdam domibus, redierunt ad montem premissum. Unde homines locorum circumstantium fuerunt stupefacti et perterriti.

4

Cum autem predicta incontinenti ad aures prefati reverendi domini episcopi Vercellarum devenissent, ipse tamquam bonus pastor cogitans se posse statim eos superare et lupos a suo grege depellere, tum quia non habebant victualia, tum quia erant in nivibus altissimis collocati, statim misit illuc maximas gentes de terris suis et aliunde causa capiendi et destruendi pestiferos antedictos. Cumque ipsi sic essent obsessi in monte premisso, videntes se quasi mortuos, iverunt impetuose cum armis et lapidibus in christianos, quo venerant contra ipsos ad debellandum eos; ibique multos occiderunt et multos ceperunt, quos redemptionem facere compulerunt et sic multa victualia et alia necessaria pro huiusmodi redemptionibus habuerunt. Carnes vero tota quadragesima comedebant semperque attenti erant, ut possent personas et bona fidelium rapere et predari. Super ipso autem monte fortalitium magnum et domos multas fecerunt et fodierunt quemdam fontem, qui erat in medio montis longe a fortalitio predicto unum milliare vel circa et ipsum ordinaverunt ad modum unius putei et ipsum cum lapidibus magnis cooperuerunt et fecerunt iter sub terra a cacumine montis predicti usque ad dictum fontem, et ipsum iter etiam cooperuerunt, ne possent videri et capi a fidelibus. Et a nemini expugnari poterant nec aliquem hominem timebant, dummodo tamen haberent victualia.

5

Dominus autem episcopus, tamquam fortis athleta semper eorum superbiam conterere cupiens, indefesso labore viriliter eis restitit, nam a principio per menses quatuor vel circa in loco Moxi tenuit exercitum magnum de hominibus electis ad obviandum ipsis malignis, ne forte descenderent de dicto monte daturi offensiones aliquibus fidelibus et ne deferrentur victualia aliqua eisdem, vel alique mercature, sive etiam armature. Et cum in calendis maii proxime sequentis quamdam maximam prodiciam facere cogitassent, predicti Dulcinus et sui sequaces de monte finxerunt se recedere quasi cum omnibus, qui ibi aderant, et presentibus quibusdam carceratis dixit, quod non volebat stare amplius ibi, quia non habebat victualia et dimissis ibi paucis hominibus exivit fortalicium cum magna comitiva et reductis carceratis in carcere ipse latenter intravit fortalicium cum suis sequacibus, et per aliam portam intrantes se absconderunt, ne carcerati scire possent fraudem, quam cogitaverant et ordinaverant. Illi autem, qui remanserant presentibus carceratis, suaserunt ipsis carceratis, ut recederent, quia penitebat eos de malis, que fecerant, et dixerunt ipsis carceratis: "Eatis ad capitaneos et exercitum domini episcopi Vercellensis, qui sunt Moxi, et dicatis eisdem, quod veniant huc cum tota sua gente, quia volumus sibi montem et castrum remittere et sequi fratrem Dulcinum et alios, qui hac nocte vobis videntibus recesserunt, quia victualia non habemus et non possumus amplius hic manere". Ipsi autem carcerati recesserunt cum licentia et venerunt Moxum et narraverunt capitaneis et hominibus exercitus domini episcopi predicta, que sibi dixerunt illi dolosi et que viderant. Illi tamquam nimis creduli iverunt illuc super montem causa capiendi eum et fortalicium et causa debellandi et expellendi illos canes pestiferos, sperando ipsos ut plurimum recessisse, prout narraverant carcerati. Et cum ibi tota nocte stetissent et gravis pluvia cum frigore et grandine advenissent, in fortalicium intrare dubitando, quia de proditione timebant, ceperunt descendere costam et regredi versus Moxum. Tunc illi canes maledicti exeundo de insidiis descenderunt de monte et irruerunt more demonum in predictos homines domini episcopi et multos ex eis occiderunt et alios ceperunt, quos redimere fecerunt excessive et sic de redemptionibus et spoliis, que ibi habuerunt, et lucrati fuerunt, multa victualia et alia necessaria habuerunt.

6

Prefatus igitur dominus episcopus, ex hoc valde stupefactus, misit, consilio capitaneorum suorum et aliorum nobilium et bonorum hominum, nuntios suos ad summum pontificem cum litteris suis casum predictum explicando, qui gratiose concessit suas indulgentias plenarias omnibus Christi fidelibus, qui personaliter irent ad debellandum et expugnandum dictos hereticos, vel dare volentibus stipendia debita et opportuna persone, pugnare volenti per mensem contra predictos canes, ipsos hereticos condemnando et anathemizando. Tunc prefatus dominus episcopus confisus de auxilio dei et beati Eusebii martyris et literis domini pape, quas ubique publicari fecit, paulo post capi fecit et muniri quemdam aliud montem cum maximo periculo, qui est a parte opposita dicti montis Rebelli, ibique fieri fecit bastiliam fortissimam et pulcherrimam, in qua posuit a principio mille et ducentos viros et ultra, et procuravit, quod commune Vercellarum, licet foret difficile, conduci fecit duas machinas ad bastiliam, qua die noctuque trahebat ad dictum fortalicium montis supradicti et multa dampna intulerunt tam in personis, quam in domibus, ibi constitutis per suprascriptos hereticos. Commune vero Vercellarum, mediantibus indulgentiis apostolicis et procurante prefato domino episcopo, fecit similiter bastiliam unam cum villis circumstantibus in pede montis supra viam, que ducit ad Sellam Stavelli, ita quod una propter aliam erat plus secura et gentes utriusque bastite sese, cum expediebat, succurebant. Propterea idem dominus episcopus compatiens populo, licet esse antiquus, exercitum suum et etiam exercitum communis Vercellarum personaliter visitavit, confortando dominum potestatem Vercellarum et ceteros homines utriusque exercitus, qui etiam multi de remotis partibus venerant ad tam grande spectaculum: de cuius adventu plurimi fuerunt ut plurimum congaudentes, et illi infelices et pessimi gazzari perterriti fuerunt miro modo. Et cum per homines dictorum exercituum tractaretur quamdam aliam bastitam fieri contra predictos canes super quodam alio monte apud Sellam Stavelli, que sella habet pulchram et magnam placiam ad pugnandum inter ipsas partes, et ascendissent ipsi fideles ipsum montem sive Sellam Stavelli, ubi est iter satis pulchrum et planum, videlicet causa muniendi ipsum montem et favendi ipsam bastitam prope Sellam Stavelli, ipsi perniciosi gazzari fuerunt desuper et irruerunt in dictas gentes fidelium et multi de utraque parte interfecti fuerunt, inter quos fuerunt mortui quinque ex dominis Crepacorii, qui steterant ad gubernandum alium montem, qui dicitur Sella Caularie. Multi igitur de utraque parte mortui et multi vulnerati fuerunt et proiecti in quodam flumine, qui postea appellatus fuit rivus Carnaschus, eo quod aqua illius fluminis erat rubra velut sanguis propter corpora interfectorum et vulneratorum, que proiecta fuerant in dicto flumine rivi Carnaschi, et descendebat ipsa aqua rubra usque in alio flumine, quod dicitur Sessera. Capitanei igitur et exercitus domini episcopi et communis Vercellarum descenderunt versus loca Moxi, Triverii et Crepacorii, et dicti pestiferi canes sex alios montes ibi prope existentes de suis gentibus munierunt, qui loca circumstantia, personas et bona, quandocumque opportunitas eis aderat, destruebant et super ipsis sex montibus magnas fecerunt bastitas et magna fortalicia.

7

Opera autem ipsorum Dulcini et sequacium eius erant abominabilia et nefanda, et predicationes eorum erronee, et heretica dogmata ipsorum maledicta et omnimodo contra normam fidei orthodoxe. Nam ipse Dulcinus, dum stetisset super montibus antedictis et etiam dum stabat in Valle Sicida dixit, credidit, docuit et publice predicavit multis vicibus et predicari iussit, prout sponte confessus fuit, quod ipse et sequaces sui poterant et eis licitum erat susperdere, decapitare, mutilare et interflicere homines et personas locorum obediencium ecclesie romane, ac specialiter incendere, destruere, capere et compellere christianos ad redemptionem faciendam et hoc sine peccato.

Item derobare, carcerare et quecumque mala inferre christianis, potius quam mori de fame et deserere eorum fidem. Item quod status suus et sequacium eius erat perfectior et sanctior omni alio statu, qui esset in ecclesia, quia patiebantur persecutionem.

Item, quod episcopus poterat aliquem episcopatum, religiosus religionem suam, sacerdos curatus ecclesiam suam et curam, vir uxorem suam, et uxor virum relinquere causa sequendi sectam suam et fidem.

Item, quod clerici, laici, prelati, religiosi et quicumque ordinati in ecclesia dei, in quocumque statu essent, ordine vel dignitate, poterant, relicto eorum statu, libere et impune transire ad eorum sectam et eorum vitam tenere sino peccato, immo verius cum melioratione eorum vite, quod absit a cordibus fidelium.

Item, quod ipse Dulcinus intelligebat, quod ipse et illi, qui sunt vel tunc erant de eius secta et congregatione, recte tenebant vitam, quam tenebant apostoli primitivi Iesu Christi, et quod tenebant ipsam vitam per multa tempora preterita, que erant eorum tempore reformanda.

Item, quod non credebat, quod dominus papa posset excommunicare eos pro eo, quod tenebant vitam apostolicam. Et si dominus papa preceperit sibi et sociis suis sub excommunicationis pena, quod relinquerent eorum sectam, et modum vivendi, quem tenebant, quod propterea eum non dimisissent nec vitam, quam tenebant, asserendo ipsam vitam esse apostolicam, et quod in iis non esset obediendum domino pape, etiam si vellet eos per censuram ecclesiasticam cogere ad dimittendam vitam eorum et modum vivendi, quem tenebant et tenuerant per tempora retroacta, confitendo nihilominus, quod dominus papa poterat facere decreta et decretales; habebat enim quemdam intellectum et habeat opinionem sue premisse vite, a qua nullo modo recedere volebat.

Idem, quod prelati et inquisitores heretice pravitatis non poterant citare eos vel excommunicare eo, quod tenebant dictam fidem, nec poterant cogere eos ad eam dimittendam, et hoc intendebat propter intellectum, quem habebat in quibusdam scripturis Veteris Testamenti, asserens, quod non credebat, immo impossibile sibi videbatur, quod per aliquem possit sibi offendi, nec esse melior vel verior sensus vel intellectus, quam erat suus, quem habebat in scripturis suprascriptis, quem intellectum asserebat se non habere ab homine vel per hominem, sed per eius maximam opinionem et conceptionem cordis sui.

8

Item credidit et predicavit et docuit, quod dominus Federicus, rex Aragonie, debebat intrare Romam in anno millesimo trecentesimo quinto in festo Nativitatis vel in mense martii proxime sequentis et fieri imperator per Romsnos. Et licet non veniret in dictis terminis, tamen credebat eum adhuc esse venturum et fieri imperatorem ut supra. Et quod ipse dominus Federicus, factus imperator, debebat facere novem reges in Italia; qui imperator et reges debebant regnare tribus annis cum dimidio et infra dictum tempus interficerent dominum papam, qui tunc esset, et multos prelatos, et multos clericos, et monachos, et Predicatores, Minores et alios religiosos, et esset maxima guerra, et eis ac toti ecclesie auferrent divitias et dominium temporale, et reducerent universam terram ad Novum Testamentum, et postea eligetur, ut fiet unus papa sanctus, si tunc viveret; et quod infra tres annos proxime venturos ipse papa sanctus et maxime ipse, si tunc viveret, recipiet tantam gratiam Spiritus Sancti cum multis aliis, quantam receperunt apostoli Iesu Christi post ascensionem eius in die Penticostes; et quod ipse papa sanctus, quem eum esse dicebat, erit ita sanctus et tante perfectionis, sicut et quante fuit sanctus Petrus apostolus.

Item, quod intra illos tres annos ipse Dulcinus et sui sequaces predicabunt adventum Antichristi, et quod ipse Antichristus veniret in hunc mundum finitis dictis annis tribus cum dimidio, et, postquam venisset, ipse tunc et sui sequaces transferrentur in paradisum, in quo sunc Enoc et Elias, et sic conservarentur illesi a persecutione Antichristi, et quod tunc ipsi Enoc et Elias descendent in terram ad predicandum Antichristum, deinde interficerentur ab eo vel eius ministris et sic regnaret Antichriatus per plura tempora. Eo vero Antichristo mortuo, ipse Dulcinus, qui tunc esset papa sanctus, et sui sequaces reservati descendent in terram, et predicabunt fidem Christi rectam omnibus, et convertent eos, qui tunc erunt vivi, ad veram fidem Iesu Christi.

Item dixit, predicavit et docuit, quod illi de sua secta et congragatione, qui fuerunt a prelatis ecclesie et inquisitoribus hereticorum iudicati heretici, et relicti iudici secularii, et postmodum combusti et alii morti traditi sunt, et fuerunt salvati, si permanserunt usque in finem in doctrina et credentia ipsius Dulcini, et quod iverunt ad paradisum, vel saltem ad purgatorium, quod iniquissimum est credere apud fideles.

Item dixit et confessus fuit, quod tribus vicibus fuit in manibus inquisitorum heretice pravitatis, et qualibet vice abrenuntiavit dicte secte sue iniquissime, et quod numquam servavit abrenuntiationes predictas nec servare intendit, sed praemissis abrenuntiationibus non obstantibus semper tenuit et rexit dictam sectam, et tamen propter hoc non incurrit aliquod periurium, nec recognoscebat se fecisse in aliquo contra premissa iuramenta, que fecerat, nec credebat in hoc aliquatenus peccasse secundum opinionem suam miserrimam.

Item dixit, quod sunt iam anni quadraginta quatuor, in quibus cepta erat dicta secta, et quos Gerardus Secarellus de Parma fuit rector dicte secte et ipse Dulcinus cum eo, et quod ipsi et homines eorum secte erant missi a Deo ad reformandam ecclesiam, que perierat per superbiam, avaritiam, luxuriam et multa alia vitia, et specialiter ipsi Gerardus et Dulcinus erant ordinati a deo ad regendum et gubernandum dictam sectam, et hoc habebant per magnam et malam opinionem cordis sui, et quod credebat ipsum Gerardum esse salvum, licet fuerit condemnatus hereticus et combustus.

Item, quod illi de sua comitiva osculabantur sibi pedes, ex eo quod erat melior et sanctior quolibet homine mundi. Item, quod licebat sibi comedere carnes in tota quadragesima in diebus veneris et sabbati, ac in vigiliis preceptis ab ecclesia, et hoc sine peccato, quia non habebant sufficienter alia ad edendum, et quod perseveravit in hac vita, modo vivendi, credentia, doctrina et secta annis sexdecim elapsis.

9

Postquam igitur errores dicte secte iniquissime narrati sunt una cum multis aliis malis, superius enarratis, adhuc restant multa alia mala narranda et explicanda, que per ipsos pessimos gazzaros et hereticos sunt perpetrata.

Ipsi namque gazzari, dum erant in monte Triverii predicto, multos de fidelibus Christi suspenderunt in furcis, inter quos fuit suspensus quidam puer parvulus innocens etatis decem annorum vel circa. Item multos alios viros suspenderunt videntibus uxoribus et parentibus, quia non volebant se redimere arbitrio predictorum canum.Quosdam fame in carcere mori fecerunt; quibusdam mulieribus labia et nasum, quibusdam mammas, aliis pedes amputaverunt. Cuidam mulieri pregnanti manum et brachium amputaverunt, que in crastino peperit super dicto monte, et filius natus statim periit sine baptismo. Villas Moxi, Triverii, Cozzule, Flechie, et plures cantonos in Crepacorio, ac plures domos in Mortiliano et Quorino totaliter destruxerunt et combusserunt. In ecclesiam Triverii ignem posuerunt, imagines et picturas ecclesie deformaverunt, lapides sacros de altaribus extraxerunt et maiestati lignee, in honorem beate Marie virgine fabricate, brachium amputaverunt; libros, calices, ornamenta ecclesie predicte omnia rapuerunt; deinde diruerunt campanile dicti loci Triverii et campanas fregerunt; vasa confraternitatis et omnia bona sacerdotis ceperunt; ipsasque res omnes, sic raptas, asportaverunt ac reduxerunt ad montem, superius memoratum, qui dicebatur mons Rebellus, nunc vero mons Gazzarorum.

In ecclesia Moxi multa mala facere temptaverunt; lapides de altari maiori diruere et mappam, que cooperiebat ipsum altare, exportare voluerunt et multa alia bona; sed, volente deo, non potuerunt extrahere de altari. Campanile tamen, quod erat pulcherrimum, destruxerunt. Quid plura? Ipsi enim tot et tantas cedes et strages hominum, mutilationes membrorum, destructiones locorum, rapinas, predas, proditiones et innumerabilia alia mala in personis et rebus fidelium perpetraverunt, quod calamus deficeret in scribendo, priusquam possent tot et tanta mala per eos commissa et perpetrata singulariter enarrari, quoniam, postquam fuit formatus Adam, nulla secta fuit in mundo reperta tam execrabilis, tam abominabilis, tam horrenda, vel que tam in modico tempore commiserit tot et tanta mala et nefanda opera, prout commiserunt ipsi Dulcinus et sequaces eius, dum steterunt in montibus suprascriptis. Et ad hec mala facienda tam mulieres, quam viri erant prompte pariter et recentes, imo sepissime mulieres vestimenta et arma virilia ferebant, ut per hoc maior ipsorum exercitus appareret isque potius timeretur. Et ideo homines diocesis et civitatis Vercellarum erant ita perterriti et tabefacti, quod a facie ipsorum canum quantum poterant fugiebant, imo sepissime pauci de ipsis multos de fidelibus persequebantur, et expugnabant usque ad mortem, et totaliter confundebant.

10

De mense vero decembris proxime subsequentis capitanei bastite Vercellarum, qui ibi erant in custodia, quadam nocte recesserunt et bastitam cum tentoriis combusserunt, et bastita domini episcopi, que erat in monte predicto a parte opposita, contra premissos nefandos gazzaros sola remansit. Ibique erant homines domini episcopi septingenti vel ultra an bastita predicta in nivibus, et sine victualibus, et cum periculo maximo, ita quod nullus valebat succurrere eis nec accedere ad eosdem sine magno periculo personarum suarum. Sed deo volente prefati homines domini episcopi, transmisso eis succursu per ipsum dominum episcopum necessario, ut expediebat, per cacumins montium, ubi erant nives, ipsi homines de dicta bastita prefati domini episcopi sani et incolumes divina gratia eos protegente descenderunt ad locum Moxi et alias villas circumstantes. Tunc autem relicte sunt omnino ville Triverii, Moxi, Cozzule, Flechie et homines ac mulieres predictorum locorum cum eorum familiis sunt dispersi per civitatem et diocesim Vercellarum quidam mendicando, quidam exercendo personas suas et artes uniuscuiusque, quidam evadendo, prout melius poterant. Tunc vero prefatus dominus episcopus considerans, quod hyems erat et predicti heretici pestiferi vivere non valebant dicto tempore in dicto monte sine penuria, tum in loco Bedulii, tum in loco et territorio Moxi et etiam super quodam monte, qui dicitur Rupella, tum in territorio Mortiliani, scilicet villis submissis ecclesie Vercellensi et dicto domino episcopo et in montibus Quorini, quinque bastitas fieri ordinavit, christianorum undique confluentium suffragio mediante, et castra sua et fortalicia fecit melius solito muniri et custodiri: gentes suas tam per se, quam per alios admonuit, et admonendo confortavit, consilia et auxilia opportuna eis dedit, quandocumque vidit et credidit expediens, non parcendo in aliquo suis laboribus et expensis. Passus, vias et itinera multa faciebat cum omni diligentia custodiri, ne dictis hereticis victualia portarentur quovis modo vel alie mercature nec etiam aliunde eis suffragia, succursus vel auxilia aliqua pervenirent, propter quod fuerunt adeo restricti suprascripti pessimi gazzari, quod radices herbarum et folia comedebant, si que tunc inveniebant.

11

Homines igitur communitatis Moxi, ut possent obtinere victoriam contra maledictos gazzaros et defendere ac servare fidem christianam, fecerunt votum deo et beate Marie virgini, quod semper celebrarent solempniter festum in die iovis sancta, que dicitur Cena Domini. Et homines Triverii fecerunt pariter votum, prout supra, quod semper celebrarent solempniter festum in Parasceve ob reverentiam passionis Iesu Christi. Ipsi namque pestiferi gazzari voluntate dei precibus domini episcopi et fidelium christianorum devenerunt ad tantam miseriam, quod quamplures eorum carnes tam humanas, quam canum et aliarum bestiarum comedebant, et, quod est horribile ad dicendum, mortuo aliquo ipsorum gazzarorum in bello et huiusmodi, alii accipiebant carnem eius, et ponebant ad coquendum, et comedebant propter penuriam et magnam famem. Et in tanta captivitate fuerunt constricti per tres menses et ultra, obsessi super dicto monte, quod semimortui duraverunt existendo in magna necessitate. Et multi ex eis fame peribant, quorum corpora partim comedebant vivi et partim proiiciebant in locis desertis dicti montis Rebelli a feris et volucribus comedenda.

De mense vero martii proxime sequentis prefatus dominus episcopus ordinavit exercitum generalem in tota sua terra contra perfidos gazzaros antedictos, quia videbat terras suas fere totas destructas esse et homines dictorum locorum oportere mendicare. Et ideo confusus de divina clementia, ac subsidio beati Eusebii et omnium sanctorum, volens temptare fortunam, fecit ipsos gazzaros potentissime semel et pluries in hebdomada sancta expugnari. Et in die iovis sancta homines, qui pugnabant contra dictos gazzaros, acceperunt bastitam, que erat apud locum, qui dicitur Stavellus, et in plana Stavelli duravit pugna quasi per totam diem iovis sanctam, et magna pars ipsorum perfidorum interfecta fuit, et etiam multi ex christianis vulnerati fuerunt taliter, quod multi infideles proiecti fuerunt in quodam rivo, qui nunc ducutur Carnaschus, et asseritur, quod aqua dicti rivi erat rubra, veluti sanguis propter interfectos, qui ibidem proiecti fuerunt. Tamdem die iovis sancta predicta, que fuit anno domini millesimo tricentesimo septimo, die decima tertia suprascripti mensis martii, post longa prelia multosque labores dictus frater Dulcinus heresiarcha personaliter captus fuit super montibus Triverii una cum Margarita de Tridento eius socia et Longino de Bergamo, qui erat de Cataneis de Faedo vel de Sacco, et erant maiores in dicta secta post ipsum Dulcinum; quos prefatus dominus episcopus desiderabat affectuose vivos habere, ut pro meritis eorum premia digna reciperent, qui tot malorum fuerunt auctores. Alii multi perfidi cum ipsis capti fuerunt et captivati. Demum fortalicia et castra eorum combusta, derupta et dissipata fuerunt ipsa die. Ibique ipsa die plures, quam mille ex ipsis tum flammis, tum in flumine submersi, ut prefertur, tum gladiis et morte crudelissima interempti fuerunt. Et sicut ipsi, qui de eterno deo patre et fide catholica ludibria faciebant in ferro, fame, igne, perte et omni miseria, in die cene domini, ut prefertur, ad omne opprobrium et mortem duram et crudelissimam ac turpissimam, prout meruerunt, devenerunt. Dominus autem episcopus prefatus habuit tantam letitiam, et fuit tantum gaudium in civitate et diocesi Vercellarum de captione et strage premissorum, quod vix posset lingua exprimere et calamus denotare. Predictorum autem exercituum duces et capitanei fuerunt pro domino episcopo viri nobiles dominus Jacobus, et dominus Petrus de Quarenia, et Thomus de Casanova advocatus.

12

Post captionem autem huiusmodi dictus Dulcinus una cum dicto Longino in die sabbati sancto in castro Bugullensi fuerunt prefato domino episcopo presentati. Qui dominus episcopus ipsos cum fortibus compedibus, in pedibus, manibus et collo ipsorum positis, fecit diligenter custodiri in suis carceribus, expectans, quod prefatus summus pontifex Romanus, videlicet dominus Clemens papa quintus, ordinaret, quid fieri debebat de eisdem, ad quem propter hoc suos nuntios et litteras destinavit. Quibus sic cum multis custodibus, et multis periculis, et expensis in carceribus custoditis per tres menses vel circa prefatus dominus papa suas litteras destinavit, continentes, quod, ubi deliquerant, stipendia meritorum suorum reportarent.

Tunc prefatus dominus episcopus convocatis prelatis, personis religiosis, clericis et laicis iurisperitis quampluribus et habita diligenti deliberatione maturoque consilio de premissis, predictos Dulcinum, Longinum et Margaritam de Tridento tradidit iudicio seculari, ita quod dicta Margarita primo fuit combusta super quadam columpna alta, posita in arena Servi, et plantata ibi, et ordinata, ut ab omnibus videretur. Et illa combusta fuit presente ipso Dulcino vidente comburi eam. Postmodum Dulcinus et Longinus predicti, ligatis manibus et pedibus ipsorum, super plaustris positi in loco alto, ut ab omnibus videri possent, positisque in eorum conspectum vasibus igne plenis, ordinatis ad calefaciendum tenabulas et comburendum carnes ipsorum, adhibitis carnificibus, qui cum tenabulis ferri candentis carnes eorum laniabant et frustatim in ignem ponebant, ductique fuerunt per plures vias, ut eorum pena longior et gravior esset; multi, quos leserant in personis et habere, videntes tantam stragem talemque iustitiam fieri de eisdem, consolationem habuerunt et gaudium de vindicta penaque eorum, ut aliis transiret in exemplum: bonis ad letitiam, malis vero ad supplicium et totius secte praedicte pavorem, detrimentum et opprobrium sempiternum. Predicte autem pene illate fuerunt predictis Dulcino et Longino in locis diversis, videlicet Dulcinus in civitate Vercellarum, ipsum ducendo um cruciatibus et tormentis suprascriptis per vias et vicos, ac plateas dicte civitatis, Longinus vero in loco Bugelle. Et tamen ullus ipsorum nec Margarita "la bella" numquam voluerunt converti prece, sive pretio, nec alio quovis modo ad dominum Jesum Christum et ad veram fidem catholicam. Sed sic miserabiles in eorum pertinacia ac cordis duritia perierunt.

RSS-подписка
Римский литургический календарь
О проекте
На нас ссылаются
Вам понравился сайт?
Поставьте ссылку!
Marco Binetti - Теология, филология, латинский язык


Rambler's Top100