Litterae Apostolicae motu proprio datae Pauli pp. VI «Mysterium paschale»

ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum

EDITIO TYPICA TERTIA

www.binetti.ru

Index Missalis

Index of Latin texts

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

NORMAE UNIVERSALES DE ANNO LITURGICO
ET NOVUM CALENDARIUM ROMANUM GENERALE
APPROBANTUR
 

PAULUS PP. VI

MYSTERII PASCHALIS celebrationem potissimum habere in religioso christianorum cultu momentum, eandemque per dierum, hebdomadarum totiusque anni explicari cursum, dilucide sacrosancto Concilio Vaticano II docemur. Ex quo sequitur, opus esse, ut idem paschale Christi mysterium in instauratione anni liturgici, cuius normae ab ipsa Sancta Synodo traditae sunt, [1] in clariore luce ponatur, sive ad ordinationem Proprii, quod vocant, de Tempore ac de Sanctis, sive ad Calendarii Romani recognitionem quod attinet.

I

Re enim vera, progredientibus saeculis, factum est, ut tum ex auctis pervigiliis, religiosis festis, eorumque per octo dies celebrationibus, tum ex variis anni liturgici sensim intersertis partibus, ita non numquam peculiaribus pietatis exercitationibus christifideles uterentur, ut eorum mentes a praecipuis divinae redemptionis mysteriis quadamtenus sevocari viderentur.

Sed neminem latet, a Decessoribus Nostris S. Pio X et ven. rec. Ioanne XXIII nonnulla data esse praecepta eo spectantia, ut pariter dies dominica, in suam pristinam dignitatem restituta, vere propriequeprimordialis dies festus [2] ab omnibus haberetur, pariter liturgica sacrae Quadragesimae celebratio instauraretur. Neque minus tenetur, Decessorem Nostrum ven. rec. Pium XII decreto facto [3] mandavisse, ut apud Ecclesiam Occidentalem, inter Noctem paschalem, sollemnis pervigilia redintegraretur; in qua, dum Sacramenta christianae initiationis celebrarentur, populus Dei cum Christo Domino resurgente suum renovaret spirituale foedus.

Hi videlicet Summi Pontifices, sanctorum Patrum institutionem firmiterque catholicae Ecclesiae traditam doctrinam secuti rectissime sentiebant, annali Liturgiae cursu non modo facta commemorari, quibus Christus Iesus salutem nobis moriendo attulit, aut praeteritarum rerum gestarum memoriam repeti, quam meditantes christifidelium animi, vel simpliciores, erudirentur et nutrirentur, verum etiam iidem edocebant anni liturgici celebrationempeculiari sacramentali vi et efficacia pollere ad christianam vitam alendam. [4] Quod quidem Nosmetipsi et sentimus et profitemur.

Recte igitur ac merito cum sacramentum Nativitatis Christi [5] eiusque in mundo agimus manifestationem, illud deprecamur, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur; [6] et cum eiusdem Christi Pascha renovamus, a summo Deo poscimus, ut, qui cum Christo sint renati, sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt. [7] Nam, ut Concilii Oecumenici Vaticani II verbis utamur, Ecclesiamysteria redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur. [8]

Quam ob rem anni liturgici recognitio, normaeque eius instaurationem consequentes, ad nihil aliud pertinent, nisi ut fideles per fidem, spem, caritatem ardentius cumtoto … Christi mysterio per anni circulum explicato [9] communicent.

II

A quo argumento illud haudquaquam dissidere existimamus, etiam festa beatae Mariae Virginis, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur, [10] et memorias Sanctorum, quibus iure meritodominorum nostrorum Martyrum et Victorum [11] natalicia accensentur, nitida luminis claritate fulgere; cumfesta Sanctorum mirabilia … Christi in servis eius praedicent, et fidelibus opportuna praebeant exempla imitanda. [12] Etenim hoc firmum certumque semper Ecclesiae catholicae fuit, Sanctorum festis paschale Christi mysterium nuntiari ac renovari. [13]

Quapropter, cum infitias ire non liceat, labentibus saeculis, plura quam par esset Sanctorum festa inducta esse, convenienter Sancta Synodus monuit: Ne festa Sanctorum festis ipsa mysteria salutis recolentibus praevaleant, plura ex his particulari cuique Ecclesiae vel Nationi vel Religiosae Familiae relinquantur celebranda, iis tantum ad Ecclesiam universam extensis, quae Sanctos memorant, momentum universale prae se ferentes. [14]

Iamvero haec Concilii Oecumenici decreta ad effectum adducendi causa, hinc nonnullorum Sanctorum nomina a Calendario generali sublata sunt, hinc facultas est concessa, ut aliorum Sanctorum memoriae, cum libet, agantur, eorumque cultus, in suis cuiusque regionibus tributus, congruenter restituatur. Ex quo natum est, ut quorundam Sanctorum non ubicumque terrarum notorum, a Calendario Romano expunctis nominibus, ibidem nomina recepta sint quorundam Martyrum, in iis ortorum regionibus, ad quas Evangelii nuntium serius manavit; ita ut in eodem indice omnium gentium quidam quasi vicarii, vel profuso pro Christo sanguine, vel praestantissimis adhibitis virtutibus insignes, pari dignitate conspiciantur.

Has ob causas putamus, novum generale Calendarium, ad usum latini ritus digestum, sive magis cum huius temporis pietatis rationibus et sensibus congruere, sive aptius eam Ecclesiae proprietatem, qua est universalis, referre; utpote quod praeclarissimorum virorum nomina deinceps proponat, qui perspicua sanctitatis specimina, multiplicibus excultae modis, cuncto populo Dei apponant. Quod quantum ad spiritualem totius christianae multitudinis utilitatem conducat supervacaneum est dicere.

Huiusmodi ergo causis diligentissime coram Domino perpensis, novum Calendarium Romanum generale a Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia compositum, itemque normas universales ad ordinationem anni liturgici spectantes, Apostolica Nostra auctoritate approbamus, ut a die I mensis Ianuarii proximi anni MCMLXX vigere incipiant, iuxta decreta, quae Sacra Rituum Congregatio coniuncte cum Consilio, de quo mox diximus, fecerit, usque ad illud tempus valitura, quo Missale et Breviarium rite instaurata edita erunt.

Quaecumque vero Nostris hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris latis, ceterisque praescriptionibus mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xiv mensis Februarii anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI

 

[1] Cf. CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 102-111.

[2] Cf. ibid., n. 106.

[3] Cf. S. CONGR. RITUUM, Decr. Dominicae Resurrectionis, 9 febr. 1951: A.A.S. 43 (1951) pp. 128-129.

[4] S. CONGR. RITUUM, Decr. generale Maxima redemptionis nostrae mysteria, 16 nov. 1955: A.A.S. 47 (1955) p. 839.

[5] S. LEO MAGNUS, Sermo XXVII in Nativitate Domini 7, 1: PL 54, 216.

[6] Cf. MISSALE ROMANUM [ed. typ. 1962], Oratio de Epiphania [Collecta 2 in Baptismate Domini, infra, p. 190].

[7] Cf. MISSALE ROMANUM [ed. typ. 1962], Oratio feriae III infra octavam Paschae. [Collecta feriae II, infra octavam Paschae, infra, p. 380].

[8] CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 102.

[9] Cf. ibid.

[10] Ibid., n. 103.

[11] Cf. Breviarium Syriacum (saec. V), ed. B. Mariani, Romae 1956, p. 27.

[12] Cf. CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 111.

[13] Cf. ibid., n. 104.

[14] Cf. ibid., n. 111.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *