«Opusculum in verba: Ad quid venisti?» — Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis?)

1189 OPUSCULUM IN HAEC VERBA: AD QUID VENISTI? NOTA.

809 Gerardus Vossius, praepositus Tungrensis, Romae anno 1594 primus edidit sub hoc titulo: «Opusculum S. Bernardo abbati Claraevallensi adscriptum.» Qui illud Bernardo primi tribuere, hac forte moti sunt ratione, quod istud identidem frequentaret, «Ad quid venisti?» ut patet ex lib. I Vitae, cap. 4. Verum paucis immutatis, reperitur in Bibliotheca Patrum, tomo XIII edit. Colon., inter Opera Davidis de Augusta Ordinis Minorum cum hoc titulo, «Formula Novitiorum,» praemissa epistola nuncupatoria ad Bertholdum.

I. — De scopo et fine cogitando.1189B

Primo considerare debes; ad quid veneris, seu propter quid veneris. Propter quid venisti, nisi solum propter Deum; ut is esset merces tua in vita aeterna? Sicut enim propter nullum alium venisti, ita propter nullum alium debes omittere bonum, nec tepescere alicujus exemplo, quin studeas ad hoc, ad quod venisti. Venisti enim ad serviendum Deo, cui servire omnis creatura debet. Primo, quia nihil habet nisi ab ipso: et ideo debet ei maxime omnis homo, tanquam rationalis, dare quod est, et quod potest. Et sicut omnia serviunt Creatori pro posse suo; multo magis homo, quem non solum creavit, sicut caetera sunt creata, sed insuper intellectu decoravit, libero arbitrio nobilitavit, mundi dominum 1189C constituit, sibi similem fecit, naturam ejus assumpsit: verbo et exemplo eum instruxit, proprio sanguine eum de morte aeterna redemit, Spiritum sanctum ei infudit, carnem suam in cibum tradidit ei, curam ejus habet sicut mater parvuli sui filii, et haereditatem aeternam ei dare disposuit. Ecce quantum nos tenemur ei servire prae caeteris creaturis, qui nos prae omnibus creaturis mundi amavit.

II. — De obedientia.

Et quia non confidis tibi, ut praesumas te scire quid Dominus velit; ideo commisisti te superiori tuo, ut ipse te regat; et dedisti manum tuam in confessione, ut ipse te ducat in viam Dei. Unde non licebit tibi vivere pro velle tuo: sed quo ductor tuus 1189D ire te jubet, illuc ire debes; et quod ipse prohibet, debes cavere. Quia qui artem aliquam discere cupit, 1190B debet regulam sui ductoris tenere, et proprias adinventiones relinquere. Ut infirmus, qui accessionem excessum patitur, debet servare dietam, quam medicus illi indicit, si cito sanari desiderat: ita et tu nihil dicas vel facias, quod magistrum tuum nolle praesumis. Te enim dedisti ei, propter regnum coelorum; et ideo non es tuus, sed ejus. Te ei vendidisti, et ideo non licet tibi agere de te, sine ejus voluntate. Ipse est enim dominus tuae voluntatis: et contractio rei alienae invito domino furtum est. Fur autem coelo non appropiat. Ipsi rectores, quia sunt vicarii Domini super nos, et nos debemus eis obedire sicut Domino, non sicut hominibus; quia non propter ipsos, sed propter Deum subjicimus nos ipsis: ideo servus non est major domino suo (Matth. 1190C X, 24; Joan. XIII, 16, et XV, 20). Talem ergo te exhibe ei, ut libere jubeat te facere vel dimittere, quidquid videtur ei expedire: quia si ipse te timeat, jam servus est major domino suo, et discipulus super magistrum.

III. — De reverentia erga praelatos.

Habeto pacem cum praelatis tuis. Non detrahas eis, nec libenter audias alios detrahentes eis; quia specialiter Deus hoc vitium punit in subditis, etiam in praesenti. Non acriter ponderes eorum excessum, sed ignoscas quasi hominibus: quia in multis curis non potest quandoque negligentia vitari, et saepe quod alius pro bono facit, quia non intelligimus intentionem ejus, pro malo judicamus. Honora eos in 1190D corde tuo, et non spernas, ne forte et Deum spernas, cujus vicem gerunt. Et propter utilitatem tuam 1191A et animae tuae, ordinationes eorum et constitutiones serva, atque non fastidias quae non sine causa faciunt, licet tu nescias causam. Qui ambulat simpliciter in via Dei, non ei talia nocent, sed prosunt, et ad majus sibi meritum sunt. Verus servus Dei sic debet in via regia et mandatis Dei ambulare, quod statuta humana non arctent eum in aliquo: quia ipse debet semetipsum arctare, ut si non esset illud statutum, tamen caveret sibi ab omni quod non est expediens. Per talia enim statuta reprimuntur excessus eorum qui metas 810 disciplinae transgrediuntur. His de obedientia praemissis, quae initium bonae religionis sunt, transeo ad alia. Et primo ad corporalia exercitia, deinde consequenter ad spiritualia; quoniam non prius quod spirituale, sed 1191B quod animale, deinde quod spirituale est.

IV. — De primitiis diei et cogitationum Deo offerendis.

Consuesce, quod opportunum est, parum ante matutinas vigilare, ut spiritus tuus dirigatur ad Dominum in oratione, et postea magis sobrius sis atque devotus in servitio Dei et laudibus ejus: et evigilans statim omnes cogitationes et somnia abige, quibus diabolus te occupare volebat: et primitias cogitationum tuarum offeras Deo, in oratione corde erecto vel genu flexo, donec aliquem affectum devotionis concipias, et incalescat spiritus tuus, et ex hoc tota die eris devotior et ferventior.

V. — De reverentia et attentione in divino officio.

In divino officio non sis piger et acediosus; sed 1191C cogas corpus tuum et spiritum tuum. Reverenter et alacriter psalle Domino coram Angelis, qui ibi praesentes assistunt. Risus et verba inutilia detestare, ubi coram altissimae majestatis oculis cum metu et reverentia debes assistere. Verba psalmodiae distincte et integre pronuntia. Non libenter discurras per chorum, nec ante finem horarum exeas, nisi magna necessitas te compellat atque cogat. Priusquam incipiatur officium, praevenire stude, ut ad aliquam devotionem te excites. Ideo enim tam desides sumus in officio, quia non sumus ante excitati; et ita eximus frigidi et dissoluti, sicut intravimus. Stude ergo in ipso principio, cogitationes varias abjicere, et intendere his quae psalluntur: alioquin postea tumultus 1191D earum vix poteris evadere. Post officium stude te conservare in devotione quam concepisti, et ne te statim effundas ad inania. Si autem non habes devotionem interius, saltem conserva disciplinam et morum gravitatem exterius, propter reverentiam Dei, et aliorum confratrum et proximorum exemplum.

VI. — De accusatione sui et aliorum in capitulo.

In capitulo non multum loquaris, nisi valde utile sit, et hoc similiter dic, et correptus mansuete responde, nec te excuses quando corriperis; sicut Adam qui refudit in Deum et in mulierem culpam suam, dicens: Mulier, quam dedisti mihi, decepit me (Gen. III, 12). Si in consilio interrogatus fueris, libere et humiliter quod tibi videtur expedire, responde. 1192A Si non requiritur, vel non recipitur consilium tuum, non sit tibi curae, nec velis sententiam tuam pertinaciter defendere. Sufficiat tibi satisfacere conscientiae tuae. In accusationibus non sis anxius. Dic tamen quod sit factum contra Regulam et Ordinis statuta, sine odio alicujus, et mansuetis verbis et vultu placido. Ad illud quod non scis, non teneris. Noli opinando accusare, quia opinatio saepe fallit. Ille qui dixit tibi quae tu nescis, dicat per se, si verum est. Si autem praesens non est, tunc nec tu probare poteris, cum testem non habeas. Non graveris pro accusationibus tuis: sed dic tantum culpam tuam, si vera est; vel parva, licet non vera: alioquin consurget tibi major confusio, si procaciter te excuses quam si humiliter confitearis. Si vero 1192B gravia essent, et non vera, maxime quae alios possent scandalizare, tunc humiliter petita licentia exaudientiae, indica eis paucis verbis et mansuetis, quod non sis tibi conscius de quibus accusaris. Servus Dei non debet timere confusionem coram hominibus, ubi conscientia non accusat coram Deo: sed sustinere debet patienter, quidquid voluerit eum Dominus sustinere.

VII. — De bonis institutis accurate servandis.

Assuesce, ubicunque a superioribus corriperis, sive in capitulo, sive extra, ut statim genibus flexis tuam culpam dicas humiliter: haec lex antiquae religionis ab antiquis 811 Patribus tradita est. Unde debes studere, ut sicut ordo a tuis senioribus traditus est; ita et tu tradas eum posteris tuis, quantum 1192C in te est, verbo et exemplo. Nec aliquam consuetudinem non bonam inducas, vel doceas: nec aliquam bonam per negligentiam, vel per incuriam diaboli praetermittas, nec in teipso, nec in aliis quibus cum modestia suadere potes. Quicunque enim aliquod exemplum relinquit aliis, sive bonum, sive malum, particeps erit imitatorum suorum, sive in praemio, sive in supplicio.

VIII. — De regula et moderatione in mensa servanda.

In mensa non sint oculi tui gyrovagi, neque hinc inde respicias; ita quod videas, quis in latere tuo sedeat, vel quid faciat, quidve coram se habeat. Tibi soli et Deo debes esse intentus. Cum disciplina et silentio et timore comede; non autem cum impetu 1192D gulae, quasi non possis satiari. Non effundas te totum super cibum, sicut canis famelicus: nec antea quaeras satiare oculos, quam palatum. Cum gratiarum actione sufficiant tibi praesentia: et semper in mensa malis penuriam pati, quam abundare. Nil eorum quae tibi apponuntur, spernas; nec indigneris si aliquis defectus est in condimento, vel salis, vel cocturae: sed cogita quod multi te meliores vilioribus sint contenti et paucioribus, et quidquid abjicis, pro magnis deliciis acceptarent. De mensura comedendi difficile est certam regulam tradere, nisi inter ista duo medium teneas: ne ita parum sumas, ut viribus deficias, et labore frangaris; et ne ita multum, ut post cibum non possis orare, vel legere, vel meditari, vel agilis esse ad omnia 1193A opera virtutum. Inter ista duo propria experientia melior magistra erit.

IX. De paupertate sectanda.

Paupertas Christi amica placeat tibi in omnibus, et ipsam summo conatu amplectere, in cibis, in vestibus, in utensilibus, in libris, in aedificiis, in omnibus. Vide quam humiles gestus habeant pauperes, quam simplex responsum, quam pavidum animum. Nunquam audiatur aliqua querimonia de te pro aliquo defectu in cibo, vel in potu, aut in vili vestitu. Semper reputa te indignum de iis quae habes. Quia defectus exterior crescit in augmentum gratiae interioris, et in divitias bonae conscientiae: e contra exterior abundantia inopiam generat interiorem.

X. — De modo cubandi seu dormiendi.1193B

In dormitorio esto quietus, nec per te aliquis inquietetur. Quotiescunque evigilaveris, statim occurrat tibi memoria Dei cum gratiarum actione, quia ipse vigilat super nos, quando dormimus, ut custodiat nos. Quando dormire vis, prius intendere debes orando, vel meditando; et ita in ista occupatione obdormias; et erit tibi somnus dulcior et utilior: somniabis, et etiam evigilabis ferventior in eadem devotione, et surges alacrior, et facilius redibis in eamdem devotionem, in qua prius fuisti. Et licet dormientibus non imputandum videatur, quod nescii faciunt, vel patiuntur; tamen valde indecens est homini religioso, ita esse totum obrutum somno, 1193C sicut pecus, et jacere distentis manibus, et aliis membris incomposite in sinu contractis: cum propter hoc vestiti jaceamus et cincti, ut non habeamus potestatem circumducendi manus huc et illuc in nudo corpore, et magis parati simus ad orationem vel ad surgendum. Discretio in his necessaria est, per quam et corpus prudenter castiges, ne adversus spiritum caro rebellet: et spiritum discrete foveas, ne sub sarcina deficiat, et spiritualem defectum impediat prae nimia debilitate.

XI. — De opere vili, et Missae servitio.

Ad labores communes, et ad humilitatis officia esto paratus in ecclesia et in coquina: et maxime ad illa te obsequia exhibe, quae alii pro sua vilitate contemnunt, et quasi abhorrent; ut ligna portare, 1193D domum purgare, tunicas excutere, et pedes lavare. Ad Missam libenter servias, quoniam hoc est officium Angelorum. Ipsi enim devotissime Domino serviunt et ministrant. In hoc enim ministerio, triplex est fructus. Primo, boni operis exercitium est. Secundo, opus est charitatis, quia proximum provocat in bono. Tertio, opus est devotionis; quando astas ante mensam summi Regis, et cum eo loqueris in oratione et in ministerio cum Angelis, quibus et familiarior eris ex ministerio. Ex hoc sacerdos specialiter, et omnes circumstantes generaliter pro te orare 812 debent, imo tota Ecclesia ubique in orbe terrarum; eo quod vices omnium geras, qui Domino suo de coelo cum devotissima gratiarum actione vehementi ministrare deberent, si possent 1194A adesse. Et vix potest esse quin Deus aliqua speciali gratia remuneret eum in praesenti, qui devote et libenter ministrat ad Sacramentum illud tam salutare: quo nil melius neque sanctius potest esse in coelo et in terra; et quodammodo praecipuum indicium divinae dignationis et dilectionis ad homines. Quid enim minus facit Deus quotidie veniendo super altare, quam cum de coelo descendens formam assumpsit humanam? et ideo reliquit memoriale totius dilectionis in se ipso, Incarnationis, Redemptionis, Glorificationis. Salubre est ei saepe communicare, qui omni devotione et studio virtutum, et custodia sui, non solum a magnis peccatis, sed etiam a levitate verborum, et operum, et cogitationum se ad hoc studet aptare. Licet enim omni tempore debeamus 1194B esse solliciti ad spiritualia opera, convenit tamen maxime, ut ad susceptionem tanti Sacramenti nos praeparemus, et susceptum reverenter custodiamus.

XII. — De confessione recte instituenda.

Saepe confitere peccata tua, ad minus bis vel ter in qualibet hebdomada; et simpliciter dic culpam tuam, sicut uni angelo, qui sciret secreta cordis tui. Non adjicias velamen excusationis vel alleviationis; nec implicate confitearis, ut confessor tuus non intelligat quid notes. Specifica quid feceris, et nude et pure confitearis. Historias autem et facta aliorum noli recitare; sed quod recolis te excessisse a tempore quo nuperrime es confessus, haec 1194C breviter dic et pure; et noli tractatum texere cujusdam longae et affirmativae confessionis generalis, quia generat taedium confessori: ita poteris in oratione tua quotidie Domino confiteri. Defectus tuos ei expone, quos sentis in singulis virtutibus; et multum expedit super his ab eo remedium postulare miserationis. Parum enim valet confessio, nisi proponas de caetero cavere tibi ab iis quae confiteris, et te studeas emendare.

XIII. — De amore cellae et abnegatione propriae voluntatis.

In cella libenter esto, et in ea aliquid boni age, quod aedificet cor tuum, mentemve tuam, vel quod a tuo superiore injunctum sit. Tam voluntarius debes esse ad obedientiam, ut si omni hora relinqueretur 1194D quid facere deberes arbitrio tuo, libentius aequo animo accipias mandato obedientiae deservire, et non tui juris esse: ita quod nec loqui sine licentia, nec ad aliquas necessitates proprias ires, si liberum arbitrium haberes; sicut sanctos patres in Aegypto legimus vixisse, quorum gloriam si cupimus adipisci, virtutes imitemur

XIV. — De lectione Scripturae et piorum librorum.

Saepe divino sacrae Scripturae eloquio incumbe. Hoc tuum primum esse debet fundamentum, nec non via quae ducit ad vitam. Lege sanctorum vitam eorumque doctrinam: ut bonis operibus eorum et actibus instruaris, et humilieris, et ad devotionem accendaris, vel ad studium provoceris; ut informeris in intellectu Scripturarum, et in fide illumineris, 1195A ut verum a falso scias discernere, et bonum a malo, vitium a virtute; et remedia tentationum, et reformationem morum invenire. Non legas ad hoc ut doctor vociteris, non causa curiositatis. Non legas libros qui non aedificent, ut sunt figmenta poetarum; quia nova lectio novas generat cogitationes, et exstinguit mentis devotionem.

XV. — De praelatione et munere docendi non affectando.

Non affectes praelaturam vel officium quodcunque, et quantumcunque dignus sis, non praesumas de te magna; sed stude te ipsum semper deprimere et humiliare usque ad terram: si tamen dignus fueris, vocabit te Dominus renitentem. Nemo enim sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam 1195B Aaron (Hebr. V, 4). Si insufficiens et indignus, erit tibi confusio magna. Unde est quod aliquando parvum consequimur fructum ex praedicationibus, vel confessionibus nostris? Quia non vocati a Deo venimus, et non missi currimus. Prius volumus fructum ferre in aliis, quam radices in terra fixerimus charitatis et veritatis. Et ideo fructus non est durabilis, quia non procedit ex radice charitatis. Hinc est quod in Levitico dicitur: Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum: poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Quarto 813 autem anno, omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino. Quinto autem anno, comedetis fructus, congregantes poma quae proferunt 1195C (Levit. XIX, 23-25). Arbor in terra plantata, est homo de saeculo sumptus et in religione plantatus; qui fructus salutis debet afferre in se, et in aliis tempore opportuno. Si intempestivos fructus protulerit, immundi reputabuntur, et inutiles ad fructum spiritualem, propter praesumptionem. Primus annus est poenitentia vera de peccatis praeteritis. Secundus autem annus est perfecta conversatio ad statum emendationis. Tertius autem annus est usus bonae conversationis. Quartus annus est laudes et humanos honores contemnere, et gloriam soli Deo quaerere, et animarum salutem. Quicunque autem ante hunc annum ingerit se, ut fructum animarum proferat; non Deo acceptum, nec sibi meritorium propter 1195D levitatem, nec aliis erit proficuum. Post vero hunc annum, id est quinto anno, purae charitatis comedent fructus, et congregabunt poma; quia tunc erit praedicatio fructuosa et sibi meritoria, ut fructum congregent in vitam aeternam. Te ipsum stude primo componere interius in bonis moribus, ac ordinare in sanctis affectionibus et cogitationibus; et tunc procedes ad docendum alios. Insana doctrina est, qui aliquem praesumpsit docere, antequam didicerit.

XVI. — De continua sui disciplina, ob Deum et Angelos nos ubique spectantes.

Nunquam securus sis, etsi absconsus, quin te disciplinate habeas, et caste in omnibus, in visu, auditu, tactu, gustu et odoratu, ac si videaris ab amico. 1196A Scito, quod sancti Angeli sunt nobiscum, et semper ubique vident omnia quae facimus: quorum aspectus debemus vereri, et praesentiam revereri. Videt etiam nos ipse Deus et Dominus judex noster: videt ipsa nostra conscientia, testis eorum quae facimus, et accusat. Qui autem veretur magis hominum aspectus, quam Dei et Angelorum et propriae conscientiae, non est castus amator boni, sed appetitor temporalis honoris: et talis non est servus Dei verus, qui adhuc magis cupit placere hominibus quam Deo. Quibus enim plus times displicere, illis etiam magis affectas placere. Nemo autem potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24, et Luc. XVI, 13).

XVII. — De verecundia et modestia.

1196B Inter fratres exhibe te verecundum, gratiosum, modestum, affabilem, dulcem, et severiorem; ut disciplinam conserves, et tamen ex austeritate non sis onerosus aliquibus. Jocos dissolutos nunquam exerceas, nec verba saecularia alicubi proferas, nec libenter audias: quod enim te delectat audire, si auderes, etiam libenter proferres. Servus autem Dei ita castus esse debet in omnibus verbis factisque suis, ut non tantum horreat quae indecenter sonant, sed etiam ea quae dant intelligere aliqua turpia, licet aliqua sint honestate palliata. Omnes gestus et sermones tui, et mores, et aspectus, et incessus, quadam humili verecundia debent esse ornati. Nil appareat in te elatum et pomposum, vel audaciae vel praesumptionis notabile. Verecundia enim est 1196C maximum decus in Religioso, praecipue in juvenibus: ita ut qui eam postponunt, vix aliqua spes sit de eis quod boni fiant et virtuosi. Sicut timor Domini componit homines, et ordinat interius omnia ad beatitudinem: ita verecundia componit exterius ad disciplinam. Nemo sit tibi ita familiaris, coram quo verecundiae penitus obliviscaris. Incessus tuus sit maturus: non leviter curras sine necessitate; nec vultum tuum erectum geras, sed mediocriter depressum; nec vagus sis oculis; nec brachia multum ventiles; nec more saecularium incomposito gradu incedas, sed plano et humili gestu. Sedens non pigre te in latus inclines, nec crura longe extendens, maxime praesentibus aliis. Exterior enim incompositio corporis indicium est indevotae mentis. 1196D Risus tuus sit moderatus et rarus, sine cachinno. Magis enim vult Dominus bonitatem, quam dissolutionem. Stude vultu esse serenus, et non turbulentus vel indignabundus; quia Deo hoc vitium valde displicet.

XVIII. — De circumspecta locutione, et cavenda detractione.

Verba tua sint lenia; responsio humilis sine punctione amaritudinis, vel obliquae redargutionis atque irrisionis. Sic forma verba tua ad alterum, cum loquaris de aliquo, ac si illum auscultare, et prope stare cerneres. Non timeat te quisquam, quod in sui absentia famam suam denigres in aliquo. Magnum vitium est in Religioso, aliquid mali de 1197A absente loqui, quod loqui erubesceret, 814 si ille audiret. Non libenter audias detrahi alicui, sed aut fuge detractorem, aut compesce si potes. Nil prodest audire detractiones: idcirco aliquem laudabilem elige virum, si potes, qui te et alios auditores aedificet verbis suis potius. quam detrahendo noceat. Rumores nescias, quia inquietant cor, et mentem distrahunt, et devotionem exhauriunt, tempusque sine utilitate consumunt. Etiam omnia quae scis, non effundas tanquam vas absque operculo; quod statim cum inclinatur, effundit quidquid continet. Non sis libenter in turba; nisi quando tractatur de Deo et his quae animum aedificant. Non sis clamosus in loquendo, nec impetuosus ad evaporandum quod intus tenes. Cave autem, ut sicut tu 1197B nullis detrahis, ita nullum prodas detractorem apud illum cui detrahitur; ne magis degraves detractorem, et ex te semen discordiae generetur. Potest namque esse, quod ille qui dixit de altero, non intendat derogare ei, sicut iste forte suspicatur, et incitatur ad odium contra eum, et ad vindictam provocatur ille simpliciter dixit, non animo detrahendi; aut forte statim poenituit, proponens se de caetero a similibus cavere. Si autem talia dicerentur de aliquo, quod omnino expediret eum scire de quo dicuntur, potes ei exprimere, si vis, quae dicuntur, non exprimendo eum qui dixit: ut sciat quid cavere debeat, et non in odium contra detractorem inardescat.

XIX. — De cavenda jactantia.

1197C Jactantiam diligentissime cave. Ne unquam cures aliqua scire quae in te bona sunt, nec alicui debes significare de aliquo quod in te est commendabile, nec velis in te inaniter gloriari ex eo quod in te potest esse aliquid laudabile quod non intelligant alii, licet tu taceas et abscondas: si te prodis et commendans, irrideberis et vilesces, et unde prius aedificabuntur in te, postea despicient. Omnis quippe laus in proprio ore sordescit. Maledicta et convicia, mendacia levia et frivola, et omnia juramenta, omniaque turpia verba, licet etiam sint jocosa, ab ore Religiosi perpetuo anathemate sunt arcenda. Jacobus apostolus ait: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26).

XX. — De verbis jocosis fugiendis.1197D

Verba jocosa sunt fugienda ubique: et licet grave non sit eorum peccatum, tamen consuetudo continua generat animae detrimentum. Nam saepe dum quasi licenter, vel silenter relaxamus linguam in verba otiosa, et non advertimus; dilabimur paulatim ad nociva, ex quibus oriuntur detractiones, murmurationes, dissolutiones et graves conscientiarum corrosiones.

XXI. — De studio audiendi pia et utilia.

De Deo audi libenter loqui, et tu ipse loquaris similiter; quia talis locutio incitat ad studium virtutis, et affectum devotionis. Audi humiliter verba ab his qui dicunt, nec disputes e contra. Sunt quidam, 1198A qui cum audiunt aliquid boni, ne ipsi videantur ignorare bonum quod alter proponit, statim volunt de hoc disputare, ut videantur etiam de hoc aliquid scire. Non enim quaerunt aedificationes, sed ostentationes: et ideo propter tales saepius multa bona omittuntur dicenda.

XXII. De cavenda contentione.

Noli esse contentiosus. Cito crede, cum bonum est et verum quod alter proponit. Tuum non est resistere propter aliquam ostentationem, si bonum et verum est. Si autem non bonum, melius persuadebis ei veritatem pacifice et quiete demonstrando, quam acriter arguendo.

XXIII. De modo loquendi Religiosorum, et cura temporis.

1198B Cum loqueris, loquaris voce remissa, vultu placido. Moribus disciplinatus, et quietus esse studeas et quidquid tunc loqueris, magis authenticum et utile erit. Non sis audax coram senibus, sed verecundus, auscultans doctrinam eorum. Seniorum est docere, juvenum autem humiliter audire. Noli otiosus sedere, et intendere rumoribus et fabulis: quia principaliter duplex malum ex hoc contrahitur. Teris inutiliter tempus, et ex hoc pateris detrimentum, cum de eo redditurus sis Deo in die novissimo rationem; cum omne tempus tibi impensum exigetur a te in die judicii: aliud, quia non das in hoc aliis bonum exemplum, et de hoc etiam rationem reddet.

XXIV. — De speculo omnium virtutum nobis proposito, id est vita Christi.1198C

In omnibus virtutibus et bonis moribus, semper propone tibi illud praeclarissimum speculum sanctitatis, et perfectissimum exemplum: scilicet vitam et mortem Filii Dei et Domini nostri Jesu Christi, qui de coelo ad 815 hoc missus est, ut nobis praeiret in via virtutum, et legem vitae et disciplinae suo nobis exemplo daret, et erudiret nos sicut semetipsum. Sicut enim naturaliter ad imaginem Dei creati sumus; ita ad morum ejus similitudinem pro nostra possibilitate conformemur, qui ejus imaginem peccato foedavimus. Quanto enim quilibet se virtutum imitatione conformare Christo studuerit: tanto ei propinquior in patria, et similior in gloriae claritate erit. Describe in corde tuo mores ejus: 1198D quam humiliter se habuerit inter homines, quam benigne inter discipulos, quam modeste comedendo et bibendo, quam misericors super peccatores, quibus se similem fecit per omnia; quomodo nullum sprevit vel horruit, etiamsi esset leprosus quomodo divitibus non adulabatur; non anxius pro corporis necessitatibus erat: quam verecundus in visu, quam patiens in contumeliis, quam mitis in responsionibus. Non enim studuit se vindicare in verbo mordaci et amaro: sed blanda et humili responsione, alterius malitiam sanabat. Item, quam sollicitus in animarum salute: pro quarum salute, cum Deus esset, nasci et mori dignatus est. Qui est benedictus super omnia in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *