«Praefatio» — Horstius, Jacobus

0367 HORSTII PRAEFATIO IN LIBRUM SEQUENTEM, De miraculis per sanctum Bernardum editis.

I. Inter Sanctos miraculorum gloria celebres, eminere mihi Bernardus videtur, aut paucos sibi habere pares. Ut vel hinc facile sit obstruere loquentium iniqua et miracula posterioris aevi cavillantium ora. Nimirum non desunt etiam nunc Pharaones, qui obdurant corda sua ad visa vel audita tot prodigia, ne cogantur agnoscere Deum mirabilem in sanctis suis: sunt quoque nunc serpentes et aspides surdae obturantes aures suas, ne audiant vocem incantantis sapienter. Quin etiam hodie reperire est caecos et contumaces Pharisaeos, aut pejores, qui potestati Satanae isthaec ausint ascribere. Nempe otiosa censent miracula post claram Evangelii lucem toto orbe diffusam, et quae postmodum facta, etiam a viris fide dignissimis accepimus, etsi toto orbe spectante et attestante, haec ipsi inter fabulas et figmenta, imo inter praestigias deputant. O caecum et miserum hominum genus! qui videntes non vident, et audientes non intelligunt. Sed non est abbreviata manus Domini etiam hodie facere per fideles servos suos, quae sensum et naturam superent, cum ita necessum fuerit. Hoc vero definire, nostrum non est, sed ejus qui omnia in pondere et mensura facit, cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Temerarium et impium foret, hic leges ac limites divinae potentiae seu povidentiae praefigere. Hanc ipsam tantummodo sancti Bernardi vitam inspicite, vos, 1163-1164 inquam, sanctorum gloriae mastiges, cujus sanctitatem prorsus eximiam, praeter quam quod scripta ejus, nedum gesta, ad vivum exprimunt, tot ac tanta irrefragabilis fidei testimonia comprobant, ut vel ipsa calumnia eam inficiari non audeat, sed et invitis, ac quantumvis invitis venerationem extorqueat. Miracula vero, etsi alias indubia, ac infallibilia sanctitatis argumenta non sint, in Bernardo tamen vitae sanctimonia et miraculorum gratia, tam arcto sibi foedere connexa fuere, ut aut stolidos, aut impios esse necesse sit, qui vel alterutram, vel utramque Viro sancto detrahere ausint.

II. Quocirca alii aliis eum ornent elogiis: ego libens omnibus applaudo, quia nullum par ejus meritis invenio. Attamen Thaumaturgum per excellentiam non possum non appellare, visis scilicet tot ejus miraculis, et operantis tam familiariter, nec minus mirabiliter in eo virtutis divinae testimoniis. Esto, sit non nemo sanctorum, qui hunc sibi titulum longi temporis praescriptione vindicet: non aegre tamen is Bernardum in hujus tituli et honoris consortium recipiet. Quamvis vindicandae sibiipsis hac in parte laudis et gloriae nulla viris sanctis aemulatio esse soleat. Bernardus certe studiose eam semper a se amoliri solitus est, sciens illi omnem deberi gloriam, qui operatur omnia in omnibus, et facit mirabilia magna solus. Nostrum nihilominus est, Deum laudare in sanctis suis, eoque diligentius recolere miracula, quae divina virtute, cum Dei gloria, 0369 aut fidei ac religionis confirmandae causa, aut christiani populi salus id exigeret, sancti homines fecerunt, ne fine suo frustretur, si a nobis neglecta, aut inofficioso, seu potius irreligioso silentio praeterita fuerint. Praecipuus autem finis est, divinam asserere gloriam, ostendere potentiam, et orthodoxam potissimum fidei veritatem, seu ad confutandos incredulos, seu ad confirmandos fideles astruere. Ut vero jam alia infinita praeteream, per unum certe Bernardum tam frequentia et illustria ad astruenda fidei argumenta edita video, ut illis Richardi de Sancto-Victore (lib. I de Trinitate, cap. 2) verbis christiano cuivis, si quando infidelitatis tentatione quatitur, cum Deo agere liceat: «Domine, si error est, a teipso decepti sumus. Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et talibus, quae nonnisi per teipsum fieri possunt. Certe a summae sanctitatis viris sunt nobis tradita et cum summa et authentica attestatione probata teipso cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.» Ita ille. Vereor ne excursus sit longior: non possum tamen quin sancti Gregorii Magni (homil. 11, in Ezechielem) verba valde hic opportuna recenseam. Ille postquam miracula sanctorum comparasset propugnaculis, virtutes eorumdem clypeis, quibus utrisque etiam nunc Christiani sese muniant ac defendant, sic ait: «Hi itaque (viri sancti) quam vera de Deo dixerint, testantur miracula, quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera narrarent: et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Si igitur de fide tentamur, quam ex illorum praedicatione concepimus, loquentium miracula conspiciamus, et in fide quam ab eis accepimus confirmamur. Quid ergo illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu arbitrii nostri non tenemus. Nam talia facere non valemus,» etc. Haec paulo prolixius afferre visum in gratiam eorum qui parum tribuunt aut fidunt miraculis, et sanctorum gloriam calumniis lacerant, nec honorant quos Deus sic voluit honorare. Spero haec non ingrata aut inutilia lectori fore: certe ingenuus Bernardi cultor non improbabit.

III. His ab Horstio dictis addere licet, adeo Bernardi miracula illustria et omnibus ipso vivente, imo ante praedicationem crucis seu sacrae expeditionis, de qua in libro sequenti, comperta fuisse, ut Berengarius, ille Abaelardi discipulus et defensor, in Apologia pro magistro suo, quantumvis Bernardo infensus, ea ut indubitata agnoscat. «Jam dudum,» inquit, Bernardum alloquens, «sanctitudinis tuae odorem ales per orbem fama dispersit, praeconizavit merita, miracula declamavit. Felicia jactabamus moderna saecula, tam corusci sideris venustata nitore; mundumque, jam debitum perditioni, tuis meritis subsistere putabamus. Sperabamus in linguae tuae arbitrio coeli sitam clementiam, aeris temperiem, ubertatem terrae, fructuum benedictionem. Caput tuum nubes tangebat; et, juxta vulgare proverbium, rami tui umbras montium transcendebant. Sic diu vixisti, sic Ecclesiam castis institutionibus informasti, ut ad semicinctia tua rugire daemones autumaremus, et beatulos nos tanto gloriaremur patrono.» Haec ille, testimonium vel invitus veritati perhibens: etsi in consequentibus Bernardum traducat, quod Abaelardum impugnaverit.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *