«Ad pastores in synodo congregatos» — Auctor incertus

1085 AD PASTORES IN SYNODO CONGREGATOS SERMO. 739 Cujuscunque sit, nec inelegans est, nec lectu indignus.

1085C Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium, etc. Joan. cap. X, V. 1-16.

1. Reverendissimi Patres et Domini, ecce lecta sunt verba sancti Evangelii in auribus vestris, et utinam diligenter intellecta ab universitate vestra! Intellectus bonus omnibus facientibus ea. Saeculares in speculis suis visu cognoscere solent pulchritudinem aut turpitudinem suam. Alterius generis est speculum vestrum, in quo magis auditu, quam visu potestis attendere quid deceat, et quid non deceat; quid impediat, quid expediat, quid ex debito vestri officii vobis incumbat. Speculum vestrum, sanctum est Evangelium. Considerate, obsecro, non vultum vestrae nativitatis, sed statum quotidianae conversationis. 1085D Considerate, et nolite abire negligendo, sed stetis diligentius investigando, et perscrutatis medullitus conscientiis vestris, in testimoniis earum aut gloriemini, aut terreamini. Nam sicut multis gloria, ita multis est ignominia testimonium conscientiae suae. Ecce sacrum Evangelium sub numero trium personarum includit multitudinem universam praelatorum. Proposuit enim nobis bonum pastorem, mercenarium, et furem. Si boni pastores estis, gaudete, quia merces vestra copiosa est in coelis. Si 1086C mercenarii estis, timete, quia periculum vestrum grande est in terris. Si fures estis, ingemiscite, quia locus vester magnus est in poenis, nisi properaveritis ad poenitentiam, et quae vovistis Domino Deo vestro, digne reddideritis. Vos maxime, qui in circuitu Domini estis, et in conspectu ejus affertis munera, et offertis, non corruptibilium auri et argenti, sed pretiosi sanguinis et corporis Agni immaculati. Quantam dignitatem contulit vobis Deus! quanta est praerogativa ordinis vestri! Praetulit vos Deus regibus et imperatoribus; praetulit ordinem vestrum omnibus; imo, ut altius loquar, praetulit vos Angelis et Archangelis, Tronis et Dominationibus. Sicut enim non Angelos, sed semen Abrahae apprehendit ad faciendam redemptionem (Hebr. 1086D II, 15, 16): sic non Angelis, sed hominibus, solisque sacerdotibus Dominici corporis et sanguinis commisit consecrationem. Omnes enim, sicut ait Apostolus, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Id. I, 14). Sed longe excellentius est officium vestrum, quod admirabile est, et non solum in oculis vestris, sed etiam Angelorum.

2. Haec sunt infelicissima tempora, quae praevidit apostolus Paulus; in quibus homines sanam doctrinam 1087A non sustinent, sed coacervant sibi magistros ad desideria sua, in quibus a veritate se avertunt, et ad fabulas et vanitates hujus saeculi convertuntur (II Tim. IV, 3, 4). Haec sunt, inquam, novissima tempora, in quibus refrigescit charitas, et abundat iniquitas multorum. Quare hoc dico? Quia, ut audistis, tres personas, imo, ut planius dicam, tria genera doctorum sanctum describit Evangelium. Primum genus aliquam quidem partem, sed unumquodque duorum sequentium copiosam et perniciosam includit multitudinem praelatorum; sed illos defendit numerus. In primo solo genere abundat charitas; in aliis duobus omnino refriget ubi nimirum abundat iniquitas. Audistis proprietates singulorum. Bonus pastor est qui ponit animam suam pro ovibus suis: 1087B mercenarius est qui videt lupum venientem, et fugit: fur est qui mactat et occidit. Bonus pastor non suam voluntatem facere, sed Domini sui quaerit utilitatem. Ipsi soli servat fidem, ipsi laborat, ipsum honorat. Ipsi quaerit gloriam, non sibi. Regi enim saeculorum immortali, invisibili soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (I Tim. I, 17). Non nobis, 740 Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1). Nobis miseris da veniam, da gratiam, tibi serva gloriam, utpote a quo est venia peccatorum, et gratia meritorum. Bonus pastor in omni labore villicationis suae quaerit non quae sua sunt, sed quae Christi; quod proprium habet charitas. Unde si quandoque excesserit, charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8 et Prov. 1087C X, 12): sed et ipse advocatum habet in coelis Jesum Christum Dominum nostrum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2).

3. Mercenarius est, ut diximus, qui videns lupum venientem, fugit. Quaerit ergo quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Alioquin utique non fugeret, sed sua, imo et se ipsum superimpenderet potius, quam gregem suum raptoribus exponeret. Multi sunt mercenarii, qui in prosperitate leviter discerni non possunt a bonis pastoribus. Habent enim multa cum ipsis communia. Habuerunt namque sanam electionem in ingressu; habent nihilominus mundam conversationem in progressu: pacem Ecclesiae amant et quaerunt, utiliter ac viriliter ecclesiasticis implicantur 1087D negotiis; non recusant gravedines oneris, sed hoc ideo quia ambiunt gloriam honoris. Amant enim primos recubitus in coenis, salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi (Matth. XXIII, 6, et Marc. XII, 39). Multoties etiam cibantur pane lacrymarum, et vino compunctionis potantur ex recordatione peccatorum: sicut testatur junior filius, qui in regione longinqua consumpsit omnem substantiam suam vivendo luxuriose. Unde et dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! (Luc. XV, 17.) Si panibus abundant mercenarii, nunquid fame peribunt operarii? Operarios dico, qui quanto rariores in terris, tanto chariores in coelis habentur. De paucitate eorum conqueritur Veritas dicens: Messis quidem multa, operarii autem 1088A pauci (Luc. X, 2). Messis utique multa, et sacerdotes multi: et mercenarii multi, sed operarii pauci. Pauci plane operarii, et admodum rari inconfusibiles, qui aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, quos instruunt verbo sanctae praedicationis, non destruunt exemplo pravae operationis, efficacius opere quam verbo praedicantes.

4. Notandum vero quod filius non dicit, Fac me unum de mercenariis tuis: sed, Fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV, 19); ut videlicet ea sibi offerat beneficia, quibus illi communicant in praesenti. Inquit Psalmista: Cibavit eos ex adipe frumenti (Psal. LXXX, 17). Quos eos? Audi quod praemittitur: Inimici Domini mentiti sunt ei. Hi sunt quos cibat ex adipe frumenti, et melle satiat. Qui 1088B sunt illi? Mercenarii, qui licet ad horam credant, in tempore tamen tentationis recedunt (Luc. VIII, 13). Unde patet quod amici sunt mundi. Amicus autem hujus mundi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4). Iterum quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21): et si non quaerunt quae illius sunt, cum eo non sunt. Et qui cum eo non sunt, contra eum sunt; quia ipse ait: Qui non est mecum, contra me est (Luc. XI, 23). Et qui contra eum sunt, inimici ejus sunt. Hi per exteriora mentiuntur Deo de interioribus. Cum enim sane praedicent, et munde vivant, sanitatem loquuntur intentionis: ut videlicet Deum habeant in causa, et omnia interiora eorum benedicant nomini sancto ejus; cum tunc tamen non Deum, sed mundum; non Dominum, sed se 1088C ipsos habeant in causa. Mentiuntur potius Deo quam hominibus, ad cujus contumeliam spectat tanta collatio gratiarum: quibus non honorem Dei, sed honorem hominis constat acquiri, nec charitati, sed cupiditati deserviri. Unde operarius inconfusibilis postulat non duo tantum, sed tria: quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). Non enim postulat disciplinam et scientiam, quas possunt habere et mercenarii: sed dicit, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me (Psal. CXVIII, 66), quae tria in solis filiis requiruntur. Quid enim prodesset disciplinam 741 habere in conversatione, scientiam in praedicatione, nisi adsit bonitas in intentione? Nusquam scriptum est, aut carnis obsequium, 1088D aut rationis scientiam sufficere; sed bona voluntas sufficit. Sanata ergo voluntate, utilis erit et praemiosa tam castigatio carnis per disciplinam, quam illuminatio rationis per scientiam.

5. Propter supra dictas ergo rationes, et alias hujusmodi, diximus quia in prosperitate mercenarius leviter discerni non potest a bono pastore; quia dum pacis arridet securitas, intentionis ejus palliatur infirmitas. Nihil occultum quod non reveletur (Matth. X, 26). Vasa figuli probat fornax (Eccli. XXVII, 6). Flante vento adversitatis, statim quod infirmum est intentionis, ostendit effectus operationis. Videt enim lupum venientem, et fugit. Qui sunt isti lupi? Tyranni et raptores saeculi, qui propria tentati concupiscentia, vel ingenita compulsi malevolentia 1089A incendunt ecclesias, vastant ovilia Christi, spoliant pupillos et viduas, proscriptionem inducunt pauperibus, Deum blasphemant in suis operibus. Hi factis rapinis, fractisque ecclesiis, cum gladius ultionis in eis exseritur, veniunt vel blandiendo, vel comminando. Fugitque mercenarius, vel amore blandientis, vel timore persequentis. Unde fugit? A rectitudine justitiae, a defensione Ecclesiae, a liberatione patriae, ab ultione pupillorum et viduarum. Quo? Ad custodienda quae possidet, imo a quibus possidetur; videlicet, marsupia, horrea, cellaria; non utique pauperibus reservanda, sed evacuanda furibus, aut ignibus consumenda. Habet enim aliquis intra provinciam tyrannorum positos parentes suos, et blanditur proinde multoties raptoribus, ut parentibus 1089B consulat: qui ut pacem habeant, et inter tyrannos floreant, affligi sancta permittitur Ecclesia, et justitia conculcatur.

6. Et quid dicam de furibus? Fures sunt haeretici. Hi sunt fures et latrones, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Quotquot autem venerunt, fures sunt et latrones. Fures, latenter nocendo: latrones, aperte saeviendo. Haeretici prava dogmata disseminabant in populo, et perversitate doctrinae suae fidem catholicam obnubilabant, et inducebant simplices in errorem. Neminem vestrum credo esse haereticum. Omnes creditis in Deum trinum et unum, quia passus sit et sepultus, quia descendit et ascendit. Facit tamen haec fides catholicum? Hac 1089C fide utique daemones essent catholici; quia, ut dicit Jacobus, credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Verum utique catholicum facit, non fides communis daemonibus et hominibus, sed ea tantum quae communis est hominibus et angelicis spiritibus. Quae est illa? Quae per dilectionem operatur: de qua Apostolus dicit, Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Hac fide ipse praeditus erat, cum diceret: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; maxime autem ad domesticos fidei (Jac. VI, 10), non saeculi. Habetis hanc fidem? Utinam! Sed haec est fides quae vincit mundum; quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra 1089D (I Joan. V, 4). Dixerim vos vincere mundum, an vinci a mundo? Video ecclesias vestras male tractatas; video quasdam semirutas, quasdam omnino obrutas: video in villis solitudinem, in agris silentium, et ubique exterminium: video in militibus insolentiam, in hominibus inobedientiam, et in omnibus insipientiam. Libenter tamen suffertis hujusmodi insipientes, cum sitis ipsi forsitan sapientes. Sustinetis enim quod vos in servitutem redigant, quod devorent, quod accipiant, quod super vos extollantur, quod etiam in faciem quandoque vos caedant (I Cor. XI, 19, 20), aut etiam reclusos in carcere emungant argento. An haec patimini, ut in patientia vestra possideatis animas vestras? Patientia enim nobis necessaria est, ut voluntatem Dei 1090A facientes, fructum cum gaudio reportemus. Toleratis haec, ut voluntatem Dei faciatis? Non utique; sed ut vestram voluntatem propriam impleatis, ut carnis vestrae licentius curam geratis, ut pueris vestris et parentibus commodius provideatis, et villas tyrannorum in pace eorum inhabitetis, utentes nemoribus et agros colentes. Propter hoc palpatis principes, et potestates tenebrarum harum, tam homines quam daemones. Homines, quia ad velle eorum loquimini, 742 ad velle eorum ligatis et solvitis. Ipsi sunt semiepiscopi, semiarchidiaconi; imo, ut verum fatear, salva pace omnium, ipsi sunt supra episcopos, supra archidiaconos, supra presbyteros: et vere qui potestatem habent, hodie benefici vocantur (Luc. XXII, 25). Palpatis daemones, quia facitis eos 1090B in vobis similes Altissimo. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14). Et ipse qui est rex super omnes filios superbiae, frigore iniquitatis suae congelavit interiora vestra; et, ut fortis armatus custodiens atrium suum, in pace obtinet cathedram voluntatis vestrae, in qua deberet Altissimus residere. In terra inquit, pax hominibus. Quibus? Magnae scientiae? magnae nobilitatis? Non, sed bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et ubi pax, ibi Deus; quia in pace factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3). Unde patet quod sedes ejus bona voluntas est. Qui ergo non Deum, sed diabolum habet inhabitantem interius, et tyrannis atque raptoribus deservit exterius, vincitne mundum? Imo victus est a mundo, victus est a diabolo, 1090C victus est a carne sua. Infixus est in limo profundi, et non est ei substantia (Psal. LXVIII, 3), vel potentia resurgendi.

7. Domine Deus virtutum, excita potentiam tuam et veni, ut educas nos de lacu miseriae, et de luto faecis. Operi manuum tuarum porrige dexteram. Educ de carcere animas nostras, ut jam non obediant mundo, sed confiteantur nomini tuo. Placabilis esto super officialibus tuis, qui tibi rationem reddituri sunt de ovibus tuis. Veni, Domine, et noli tardare. Insanit diabolus, insanit hostis humani generis, sciens quod modicum tempus habet. Fidem habemus: sed sine operibus mortua est, et nos mortui cum ipsa. Auge nobis fidem, ut in vicariis tuis 1090D per dilectionem operetur: quatenus ad imperium eorum montes transferantur, et de obsessis animabus daemones efferantur, ut de ipsis prius ejiciantur, quam cum ipsis projiciantur in ignem aeternum. Auge, inquam, nobis fidem; quia haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Hac fide sancti vicerunt regna, operati sunt justitiam, exstinxerunt impetum ignis, effugarunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitatibus suis (Hebr. XI, 33, 34). In partibus nostris ubique ignis, undique gladius. Quare non operamini justitiam? quare non exstinguitis ignes? quare non effugatis aciem gladii? Quare? Ratio in promptu est: quia non Deo, sed hominibus quaeritis placere. Unde Paulus: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1091A I, 10). Vos non convaletis de infirmitatibus vestris, sed torpetis de ignavia vestra; nec de malefactoribus potestis facere justitiam. Quare? Quia nulla est virtus fortitudinis vestrae; quoniam dissipat Dominus ossa eorum qui hominibus placent. Caro infirma, sed ossa sunt fortia. Dissipavit ergo ossa, id est fortitudinem, eorum qui hominibus quaerunt placere. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6): et vos confusi estis in actibus vestris, non honorati, sed onerati dignitatibus vestris, quoniam Deus sprevit vos. Sprevit enim Deus omnes discedentes a judiciis suis (Psal. CXVIII, 118). Fidem habetis, sed ad opera vos invito: vos maxime qui estis vicarii Christi, qui estis pastores animarum, qui alios debetis instruere, non destruere. Vos, inquam, 1091B maxime; quia soli non potestis perire, qui praeire debetis docendo et operando. Multi sunt catholici praedicando, qui haeretici sunt operando. Quod haeretici faciebant per prava dogmata, hoc faciunt plures hodie per mala exempla. Seducunt scilicet populum, et inducunt in errorem: et tanto graviores sunt haereticis, quanto praevalent opera verbis.

8. Unigenitus qui est in sinu Patris, nonne de secreto suo prodiit ad publicum vestrum? nonne de coelo descendit ad terras, ut praedicatione et conversatione sua persuaderet hominibus contemptum mundi? Nonne vos estis vicarii ejus? nonne quod praedicavit, et vos debetis praedicare: quod dissuasit, dissuadere: quod persuasit, persuadere? A Christo dicti estis christiani. Nonne ea via qua 1091C Christus ambulavit, et vos debetis ambulare? Nonne sicut conversatus est, et vos vicarii ejus debetis conversari? Ita plane, nisi forte doctiores eo fueritis vel sanctiores. Dicite ergo, archidiaconi; dicite, presbyteri; dicant etiam pontifices: In frenis, in sellis quid facit aurum? in vestimentis tantus ornatus? in cibis 743 tam superfluus apparatus? Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet (I Cor, VI, 13). Multus erat nitor vestium, et delicatus ciborum apparatus apud illum divitem evangelicum, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19). Mortuus tamen est, et sepultus in inferno. O dirum! o exsecrabile et horrendum sepulcrum, ubi est fletus 1091D et stridor dentium, ubi sunt aquae nivium, ubi vermis qui non moritur: ubi ignis qui non exstinguitur! Hoc sepulcrum divitem, sed sinus Abrahae pauperem Lazarum excepit. Quis sapiens et custodiet haec? (Psal. CVI, 43.) Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI, 7). Quis obsecro, laicorum avidius clericis quaerit temporalia, et ineptius utitur acquisitis? Cum tantum fastum videant laici in supellectili clericorum, nonne per eos potius invitantur ad mundum diligendum, quam negligendum? Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23). Si mundum praedicas contemnendum, contemne tu prius; et ad ipsum efficacius alios invitabis. Da voci tuae vocem virtutis; consonet vita verbis: et statim erit in ore tuo vivus et efficax sermo Dei, 1092A et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12). Non sic profecto est, sed sicut populus, sic et sacerdos: sicut laicus, sic et clericus. Uterque cupit, uterque diligit mundum et ea quae in mundo sunt. Laicus tamen cum labore, sed clerici sine labore volunt possidere totum mundum. Communicare volunt cupiditati et superfluitati hominum, sed non labori. Peccare volunt, sed non flagellari cum hominibus. Unde timendum est quod flagellentur cum daemonibus.

9. Quomodo saeculares non expenderent substantiam suam vivendo luxuriose, etiam in praesentia sacerdotum? quomodo non intenderent vanitatibus et lenociniis hujus saeculi? quomodo non essent insolentes et elati, cum tantum fastum, tantam insolentiam 1092B videant clericorum Nonne in praesentia eorum irreverenter abutimini eleemosynis pauperum? De patrimonio Crucifixi non facitis codices in eccelesiis, sed pascitis pellices in thalamis vestris: impinguatis canes; adornatis equos, phalerantes pectora, et capita deaurando. Et vere in capitibus omnium platearum dispersi sunt lapides sanctuarii (Thren. IV, 1). Plateae latae sunt: et lata est via quae ducit ad mortem. Lapides sanctuarii, id est sacerdotes, sunt in capitibus, id est, in introitu latarum viarum: docent enim populos per prava exempla ingredi vias latas, quae ducunt ad mortem, et demergunt in profundum inferni. Dolor capitis in membra redundat. Capita populi sunt sacerdotes. Omne caput languidum, et omne cor moerens (Isai. I, 5). 1092C Languent praelati Ecclesiae in cupiditatibus suis. Quia ergo languor est in capitibus, moeror oboritur in cordibus. Corda sunt Ecclesiae viri religiosi, qui honorem suum intelligentes, non respiciunt in vanitates et insanias falsas; nec comparantur jumentis insipientibus, nec similes fiunt illis: qui plorantes plorant in nocte hujus adversitatis, ubi apud praelatos Ecclesiae invalescit cupiditas, et charitas refrigescit.

10. Et merito clamat Ecclesia sancta hodie: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isa. XXXVIII, 17). Multa est hodie et longe gravior, quam credi possit, persecutio sanctae Ecclesiae; et talis incumbit, qualis a principio non fuit. Multis modis persecutus est eam diabolus, sed nunquam gravius quam hodie; 1092D quia nunquam fuit major perditio Christianorum, nec liberior aut securior transgressio divinorum praeceptorum. Ecclesiam incipientem persecutus est per tyrannos; proficientem persecutus est per haereticos; jam laetam et florentem persequitur per motus illicitos. Tria sunt in anima; ratio, voluntas, sensualitas. Rationis est judicium, voluntatis desiderium; caro debet obsequium. Carnem ergo cruciavit in martyribus; rationem perturbavit in simplicibus; sed voluntatem hodie depravat generaliter in omnibus. Fuit ergo amaritudo Ecclesiae, amara quidem in persecutione tyrannorum, sed amarior in versutia haereticorum, sed amarissima hodie per pravitatem desideriorum. Vae qui dicunt, Pax, et non est pax. Pacem habet Ecclesia apud 1093A extraneos; sed filii nequam, filii scelerati saeviunt in eam; qui propriam matrem eviscerant, ut se pariant in honorem. Pacem ubique habet exteriorem, sed interiorem in paucis habet: quia ubique, aut fere ubique, judicio rationis non consentit voluntas, sed captivam eam ducit in lege peccati; 744 quia etsi ratio sana sit in judicio, voluntas tamen prava est in desiderio, in qua nimirum residet diabolus similis Altissimo, ut supra diximus.

11. Evigilate, justi, abjicite diabolum, et sedem Dei expurgate, quia justitia et judicium correctio sedis ejus. Exigentibus iniquitatibus vestris egressus est de templo suo. Reducite eum ad templum sanctum suum. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Anima justi sedes et 1093B templum Dei est. Dominus in templo suo facit mirabilia, et praebet oracula. Veniat ad templum suum Dominator, quem quaeritis, quo possitis dominari desideriis carnalibus, et diabolicis resistere tentationibus. Veniat et Angelus testamenti, quem vos vultis (Malach. III, 1), qui annuntiet vobis suam voluntatem, et confirmet promissam haereditatem. Inducant eum in templum suum parentes ejus, pater videlicet et mater et fratres ejus. Qui sunt illi? Respondeat ipse — Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus pater, et mater, et frater, et soror est (Matth. XII, 50). Pater, generando per verbum praedicationis, ut dicit Apostolus: Ego per Evangelium in Christo vos genui (I Cor. IV, 15). Mater, pariendo per exemplum sanctae conversationis. 1093C Frater et soror, caste diligendo in amore fraternitatis. Hi parentes estis vos, aut esse debetis. Statuit vos populus mediatores inter se et Deum, ut vobis loquatur Deus, et vos ad illum. Ideo dant vobis eleemosynas et primitias suas, ut vestris precibus et meritis propitietur eis Deus, et introducantur ad illum. Sed eum quem vobis redditis offensum, qualiter aliis reddetis placatum. Non est munda coram Deo oratio vestra. Quaerite ergo vos parentes Jesu Christi, qui adducant eum ad vos, et inducant in templum suum. Quaerite eos qui voluntatem Dei ex corde faciunt, qui contempserunt vitam mundi, qui castigant corpus suum, et in servitutem redigunt, non ut hominibus, sed ut Deo placeant.

12. Non solum recipere, sed dividere sciatis eleemosynam. 1093D Facite et vos vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Non solum loquimini, sed et operamini bonum ad omnes; et, ut dicit Apostolus, Beneficentiae et communionis nolite oblivisci, quia talibus hostiis promeretur Deus (Hebr. XIII, 16). Inducant proinde Jesum in templum suum per justitiam, et perducant per judicium. Aperite ei portas justitiae: alioquin non ingredietur ad vos. Diligite justitiam, qui judicatis terram. Vestrum est facere judicium, quia senatores estis orbis terrarum. Diligite ergo justitiam (Sap. I, 1), et recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2). Quid dubitatis apprehendere disciplinam? Contineatis vos a pravis operibus vestris, justitiam habendo ac faciendo; quia qui 1094A continens est justitiae, apprehendet illam, et obviavit illi quasi mater honorificata (Eccli. XV, 1, 2). Sine justitia non solum respublica, sed nec parva domus subsistere potest. Quare timetis principes et potestates tenebrarum harum? quare vos illis subjicitis? Vultis exaltari in terra? vultis exaltari in gentibus? Apprehendite, et facite justitiam. Apprehendite, continendo vosmetipsos; facite, humiles et pauperes justificando; et profecto in justitia exaltabimini. Dicit enim Psalmista: Et in justitia tua exaltabuntur. Qui? Beatus scilicet populus, qui scit jubilationem. In jubilo diversae voces consonant. Sciunt ergo jubilationem, qui sciunt pacem gentibus dare, et liberare populum Dei, et unitatem populorum servare in vinculo pacis. Hi tales, Domine, 1094B non in tenebris hujus mundi aberrabunt, sed in lumine vultus tui ambulabunt: non in sua facie, sed in tuo nomine exsultabunt: non in tyrannorum amicitia, sed in tua justitia exaltabuntur (Psal. LXXXVIII, 16, 17). Timetis conculcari a leonibus, si justitiam tenueritis. Daniel in lacu leonum clamat, et non nocuerunt mihi. Quare? Quia justitia coram Deo inventa est in me (Dan. VI, 22). Justitia plena est dextera tua (Psal. XLVII, 11). Per dexteram spiritualia: per sinistram accipiuntur temporalia. Longitudo dierum in dextera ejus: in sinistra autem divitiae et gloria (Prov. III, 16). In judicio ad sinistram ejus erunt haedi, quibus dat in hoc saeculo gloriam et divitias: ad dexteram autem Agni, quibus praeparata est longitudo dierum (Matth. XXV, 33-46). Nolite sitire munera in sinistra ejus, quia 1094C qui desiderant ejus sinistram in hoc saeculo, collocabuntur ad sinistram ejus in judicio. Adhaerete dexterae ejus, ut in judicio ad dexteram 745 ejus sedeatis super sedes judicantium, et in praesenti non propria virtute, sed virtute dexterae ejus superborum et sublimium colla prematis; quia dextera Dei fecit virtutem (Psal. CXVII, 16).

13. Vultis tamen de manu ejus accipere duplicia, id est spiritualia et temporalia? Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, quod est dexterae: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33), quae sunt sinistrae. Primum quaerite regnum Dei, ut in interioribus vestris habitet et regnet Deus; deinde, justitiam ejus, ut legem ex ore vestro requirat et 1094D assumat populus: et ex tanta gratia meritorum retribuetur vobis gloria praemiorum, quam nec oculus vidit, etc., et praeter haec adjicientur vobis haec temporalia, quia gloria et divitiae in domo ejus. Cujus ejus? Haud dubium quin justae generationis, de qua praemissum est: Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2, 3). Benedicta in praedestinatione, benedicitur in justificatione, benedicetur in glorificatione. Benedictio Domini super caput justi (Prov. X, 6), quia misericordia Domini ab aeterno (Psal. CII, 17) per praedestinationem, et in aeternum per glorificationem. Facite ergo justitiam, non tamen pro vestro arbitrio, sed dictante judicio; quia justitia et judicium correctio sedis ejus (Psal. XCVI, 2). Si tantum faceretis judicium, nec aliquod haberetis 1095A dominium, judices tantum essetis, non justificatores; et ideo justitiam facere non possetis. Propter hoc qui dedit vobis judicium, dedit et dominium, ut praedixit propheta: Judicabunt nationes, et dominabuntur populis (Sap. III, 8). Duplex est dominium praelatorum. Habent enim claves Ecclesiae, quibus claudunt, et nemo aperit; aperiunt, 1096A et nemo claudit. Habent et regalia, quia domini sunt urbium et oppidorum. Nec solum episcopatus, sed et consulatus habent, ut merito eis dicatur: Quid ultra debui facere, et non feci? Sed quod datum est illis in adjutorium, factum est illis in scandalum.

Videtur aliquid deesse.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *