«Epistolae, CDI — CDLX» — Bernardus Claraevallensis

EPISTOLAE, CDI — CDLX. EPISTOLA CDI. AD ABBATEM BALDUINUM DE CASTELLIONE. Timorem ei eximit, ex imprudenti cujusdam verbo natum.

Et in hoc cognovi quod diligis nos, quoniam timuisti nos. Verumtamen gaude, quia timor, quem timebas, non accidit nobis. Diligenter est res inquisita, 0614A quemadmodum monuisti, et inventus est dolus in ore ejus qui ista dixit tibi. Unum e duobus nullatenus dubites, hominem videlicet aut ex malignitate, aut ex suspicione locutum. Procul dubio convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Reus est enim illius rei, quam alteri conatur impingere.

EPISTOLA CDII. AD BALDUINUM NOVIOMENSEM EPISCOPUM. Puerum ei facete commendat.

Domino BALDUINO Noviomensi episcopo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, melius quam meruit.

Mitto vobis puerum istum praesentium latorem, comedere panem vestrum, ut probem de avaritia 0614B vestra, utrum cum tristitia id feceritis. Nolite lugere, nolite flere: parvum ventrem habet, paucis contentus erit. Gratiam tamen vobis habemus, si doctior a vobis, quam pinguior recesserit. Maneries locutionis pro sigillo sit, quia ad manum non erat, nam neque Gaufridus vester.

EPISTOLA CDIII. AD HENRICUM ARCHIDIACONUM. An valeat Baptismus hac verborum forma collatus, «Baptizo te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis.»

Dilecto suo HENRICO archidiacono, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.

1. Breviter vobis de proposita quaestione respondemus, 0614C sine praejudicio tamen sanius sapientis. Raptum ex utero puerum ob periculum mortis laicus quidam, ut dicitis, baptizavit, communem verborum formam non tenens, sed dicens: «Baptizo te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis.» Quaeritis, utrumnam baptizatus sit puer; an magis, si vivit, baptizandus? Ego vere hunc baptizatum puto: nec sonum vocis, veritati fidei et pietati intentionis 0615A praejudicare potuisse. Ut enim taceam, quod in nomine Dei unam expressit substantiam 360 Trinitatis; in eo ipso quod addidit, «sanctae et verae crucis,» manifeste commendavit Dominicam passionem. Nisi forte putamus Apostolum contra id quod quidem alio loco dixerat, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, et II Cor. X, 17); in ipsa ligni substantia, et non magis in Crucifixi gratia gloriari, cum diceret: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Neque enim, cum juxta communem Ecclesiae constitutionem baptizantes dicimus, «In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,» aliud intelligendum est, quam in confessione Trinitatis. Porro autem confessio sanctae crucis, non nisi Crucifixi confessio est. Legimus sane 0615B in Actibus apostolorum, non modo: «In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,» verum et in nomine Domini Jesu Christi aliquos baptizatos (Act. X, 48).

2. Pergitis autem quaerere de ipso baptizatore, utrumnam peccaverit, an vero et aliis formam hanc liceat imitari. Quasi vero consequens sit, ut, si in facto hominis ipsa eum videtur excusare simplicitas, ut aut nullum, aut non magnum peccatum fuerit; continuo etiam inveniantur excusabiles, qui sua temeritate, contra formam Ecclesiae, novum baptizandi vellent inducere morem. Quod si quis eum peccasse contendit, ego tantum non crediderim fuisse peccatum, ut vel baptizatoris, vel ipsius qui baptizatus est, potuerit praejudicare saluti. Neque enim ecclesiasticam contempsisse formam, sed ex devotione 0615C quadam festinantis fidei in hanc vocem erupisse videtur.

EPISTOLA CDIV. AD ALBERTUM INCLUSUM. Consulit ei semel in die refici, et mulierculas prorsus non admittere.

Frater BERNARDUS de Clara-Valle, fratri ALBERTO incluso, bonum certamen certare.

Petis a me, ut nescio quam jejunii observantiam, quam a me intra tuam cellam requisieras, ac muliercularum colloquia, quae et tibi videlicet a me recordaris fuisse prohibita, mea licentia possis admittere: quae utique propter inopiam, ut scribis, non potes evitare. Ego jam nullam super te usurpo mihi potestatem. 0616A Consilium tibi dedi, non praeceptum, semper vel semel in die comedere; feminarum visitationes vel colloquia omnino non admittere; tuarum te opere manuum sustentare, multaque alia, quae longum est modo commemorare. Quod si hujusmodi sumptus nequaquam tibi ad opus tam sumptuosum suppetere cerneres, non deberes incipere quod consummare non posses. Hoc tibi tutum credidi consilium: hoc nec meo cogeris tenere praecepto, nec tamen meo mutabis consilio. Vale.

EPISTOLA CDV. AD G. ABBATEM. Fratri cuidam ad vivendum more communitatis sat virium esse.

Domino G. abbati, frater BERNARDUS, quidquid 0616B sibi.

Scito fratrem G. ex quo venit de Crista, ubi medicamina sumpsit, Conventum per omnia, tanquam unum de validioribus, firmissime tenuisse, nec ei quidquam in alimentis praeter quod commune fuit, indultum fuisse; ad vigilias jugiter cum aliis exstitisse. Ex hoc jam, si aliter apud vos egerit, non ei consentiatur. Certum enim sit vobis, non esse corporis aegritudinem, sed animae passionem. Vale.

361 EPISTOLA CDVI. AD ABBATEM SANCTI-NICOLAI.

Dulcissimo amico et coabbati suo de Sancto-Nicolao , frater BERNARDUS de Clara-Valle, spiritum pietatis.

0616C Hostis Christi diabolus fecit morem suum, seducendo christianum; nos quoque, ad quos forte devenit, nihilominus, prout potuimus, fecimus nostrum, corrigendo seductum. Restat itaque, ut et vos, quod vestrum est, faciatis, suscipiendo correctum; et sic omnes in communi speremus, Deum etiam quandoque quod suum est facturum, redditurum scilicet unicuique secundum opera sua.

EPISTOLA CDVII. AD ODONEM ABBATEM BELLI-LOCI. Monet depositum pauperi sine dilatione reddendum.

Fratri et amico suo ODONI, abbati regularium clericorum Belli-Loci, frater BERNARDUS, monasterii Clarae-Vallis dispensator indignus, salutem.

0617A Depositum nujus hominis, quod, ut ipse ait, apud vos servandum commisit; nec bonum est vobis, nec honorificum quod detinetis, si tamen detinetis. Hinc enim deplanctum ad me facere venit, utique propter familiarem specialemque amicitiam, quam inter me et vos esse audivit. De qua etiam ipse praesumens, ad reverentiam vobis dico, quare non potius calicem de altari vendidistis, quo tam importunum clamorem reprimeretis, si bos vel equus non erat vobis qui venumdari posset, ut is quod suum erat, reciperet? Parcite, quaeso, personae vestrae, parcite bono nomini domus vestrae, parcite sacrae, quae nunc est, Quadragesimae; et pauperi, quod sine excusatione debetur, sine dilatione reddatur, antequam res amplius divulgetur, et jam non sine majori 0617B dedecore persolvatur.

EPISTOLA CDVIII. AD W. ABBATEM TRECENSEM. Clericum delicatum saeculo valedicentem abbati Trecensi commendat, veritus rigori Clarae-Vallensium imparem fore.

Amico et conservo suo domino W. abbati canonicorum clericorum Trecensium, frater BERNARDUS ecclesiae Clarae-Vallis servus inutilis, salutem in Domino.

Clericum istum relinquentem saeculum, nobiscum manere cupientem, ad vestrum potius Ordinem, timens ne nostri difficultate frangeretur, confugere persuasi. Commendamus ergo vobis eum, utpote 0617C nobis bene cognitum, et honeste morigeratum, et in litteris eruditum; postremo tanquam Dei servum, quem per Dei gratiam credo vobis futurum fidum solatium. Neque enim ipsum tam propter se, quam propter vos, quem diligimus sicut nos, ad vos ire volumus: quem propter vitae suae meritum libenter 0618A retineremus, nisi esset illa causa, quod clericum delicatum, laboris inexpertem, suscipere formidamus. Vale.

362 EPISTOLA CDIX. AD RORGONEM DE ABBATIS-VILLA. Monet corpoream praesentiam non magni pendendam: rogat terram quamdam incultam religiosis attribui.

Viro illustri, etiam nobis quoque dilecto, RORGONI de Abbatis-Villa, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras orationes.

Perlatum est ad nos, quod gratum tibi esset, si praesentiae et colloquii nostri copiam habere valeres; et hoc ideo, quia unum de servis Altissimi me esse credit tua benignitas. Et ego dico tibi, quod pro hac tua humilitate, et pro bona tuae nobilitatis fama, 0618B quam audivimus, mihi quoque jucunda foret tua praesentia. Sed licet hoc in nos humanae pietatis bonum laudabile sit, non tamen perfectum. Nam haec corporalis quidem est visio, et brevis, et nobis cum caeteris animantibus communis. Magis ergo ad illam aeternae societatis jucundissimam visionem suspirare debemus, et bonis operibus insistere, ut ad illam perveniamus. Rogamus tuam Dilectionem, ut terram illam, quae tui juris est in paroecia de Currenni, de qua dilectus et familiaris noster abbas de Alchi tecum locutus est, et quae deserta et inculta tibi, tuisque antecessoribus usque nunc inutilis fuit, ecclesiae de Alchi in eleemosynam concedere digneris: quatenus et animae tuae, et animabus 0618C antecessorum et successorum tuorum, apud Deum hoc tuum proficiat beneficium.

EPISTOLA CDX. AD GILDUINUM ABBATEM SANCTI-VICTORIS. P. Lombardum commendat.

Reverendis patribus et dominis, et amicis charissimis, 0619A G. Dei gratia venerabili abbati Sancti-Victoris Parisiensis, et universo conventui sancto, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras qualescunque orationes.

Necesse habemus multa requirere, quia multa requiruntur a nobis: nec amicis possumus parcere, quia ab aliis amicis non parcitur. Dominus Lucensis episcopus, pater et amicus noster, commendavit mihi virum venerabilem P. Lombardum, rogans ut ei parvo tempore, quo moraretur in Francia causa studii, per amicos nostros victui necessaria providerem: quod effeci, quandiu Remis moratus est. Nunc commorantem Parisius vestrae dilectioni commendo, quia de vobis amplius praesumo: rogans ut placeat vobis providere ei in cibo per 0619B breve tempus, quod facturus est hic usque ad Nativitatem beatae virginis Mariae. Vale.

363 EPISTOLA CDXI. AD THOMAM BEVERLACENSEM PRAEPOSITUM Suavissima sane et melliflua epistola, qua Thomam invitat ad vitam religiosam, peccatis etiam quibuscunque non obstantibus. Bonae conscientiae nihil praeferri posse in hoc mundo.

Bonae spei juveni THOMAE, venerabili Beverlacensi praeposito, frater BERNARDUS, pauperum Christi de Clara-Valle servus, secundum nomen, apostolicae haereditatis omen.

1. Ut ad te ignotus scriberem, is qui te noverat Ivo suggessit, charitas persuasit. Ille sibi liquido comperta de te nobis retulit quae voluit: illa quae 0619C omnia credit (I Cor. XIII, 7), audire non potuit otiose. Non, inquam, otiose, quantum quidem ad nos, quos profecto audito illo mox compulit ad scribendum tibi, ad te exhortandum, ad orandum pro te. An vero tibi non infructuose, tu videris. Placent, fateor, quae audivimus de te ab his qui te noverunt; non quidem generositas sanguinis, non corporis elegantia, non formae decus, non rerum copia, vel fastigia dignitatum: haec siquidem et his similia gloria carnis sunt, et flos feni: sed vivacitas ingenii, et morum ingenuitas, maximeque is, quem nuper te aiunt inter divitias concepisse, sanctae paupertatis amor. Unde et nos gratulantes admodum, bonam de te spem concepimus, quae utinam non confundat. Utinam nostrum hoc gaudium cito perveniat 0619D usque ad Angelos qui de tua poenitentia et conversione, sicut et de caeteris peccatoribus, jucundum exspectant festivumque convivium. Florem tuae juventutis, et tantae indolis specimen, o si mihi in manibus venire contingat! si liceat Deo servare immodicum [f. imminutum], illibatum offerre in odorem suavitatis!

2. Sed forte me sero locutum tua responderit conscientia, quod jam non valeat illibata servari, quam multis te fortasse sentis maculasse criminibus. 0620A Non me sane terret hoc, et peccator non horreo peccatorem: nec aegrum sperno, cum ipse me sentiam aegrotare. Sed etsi me sanum putas, non recuso infirmus infirmo fieri, ut infirmum lucrifaciam; libenter audiens et in hoc Pauli consilium, qui ait: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis; considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Nec reputo immanitatem morbi, cogitans peritiam medici, simul et pietatem saepe mihi expertam in propriis magnisque languoribus. Quantislibet sordeas vitiis, quantumvis foedam geras conscientiam, horrendisque licet sceleribus tuam adolescentiam sentias inquinatam; etsi inveteratus dierum malorum computrueris tanquam jumentum in stercore suo: mundaberis sine dubio, 0620B et super nivem dealbaberis, renovabiturque ut aquilae juventus tua. Scio denique qui ait: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Bonus Medicus, qui sanat omnes infirmitates animae, replens in bonis desideria ejus (Psal. CII, 3, 5).

3. Magnae divitiae bona conscientia. Et revera quid ditius in rebus, vel dulcius? quid in terra quietius atque securius? Bona conscientia damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis cruciatus: quippe quae et morte ipsa magis erigitur, quam dejicitur. Quid, quaeso, in bonis terrae tantae compares felicitati? quid tale mundus blandiens suis offerat amatoribus? quid simile vel mentiens polliceatur insipientibus? Si infinita praedia, 0620C si ampla palatia, si infulas pontificales, et sceptra regnorum; nonne, ut caetera taceam discrimina, sine quibus talia nec acquiruntur, nec retinentur, una superveniente morte simul omnia dimittuntur? Scriptum namque est, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). At vero bona bonae conscientiae revirescunt, in laboribus non arescunt, nec in morte evanescunt, sed reflorescunt: laetificant viventem, morientem consolantur, reficiunt mortuum, nec deficiunt in aeternum. Sed quid moror in verbis, cum 364 modo sim verba factis implere paratus? In promptu certe tibi est, aut me probare mendacem aut te divitem. Tantum veni, et experire. Quam 0620D laetis gressibus occurremus cum panibus fugienti, quam laetis amplexibus excipiemus filium adolescentiorem? Cito proferetur stola prima, et dabitur annulus in digito, diceturque: Hic filius meus mortuus fuit, et resurrexit; periit, et inventus est (Luc. XV, 24, 32).

EPISTOLA CDXII. AD T. ADOLESCENTEM QUI VITAM MONASTICAM VOVERAT.

Dilectissimo filio suo T. BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, exire obviam sponso et sponsae.

0621A 1. Ut verbis tibi familiaribus loquar; homo est animal rationale, mortale. Aliud nobis gratia Creatoris, aliud nobis intulit meritum peccatoris. In uno sumus consortes angelicae nobilitatis, in altero bestialis infirmitatis. Utrumque tamen debet excitare nos, et elevare ad quaerendum Dominum, et timor mortis, et dignitas rationis. Memor esto verbi tui, in quo mihi spem dedisti. Fructum promissionis requiro, tempus requisitionis advenit: noli ibi trepidare timore, ubi non est timor. Non onus est, sed honor, servire Domino in laetitia. Inducias tibi dare non possum: nihil enim certius morte, nihil hora mortis incertius. Sed quid dicemus de tenera aetate tua? Poma saepe ante maturitatem avelluntur de arboribus, vel manu, vel turbine. Quid de specie 0621B et pulchritudine tua?

O formose puer, nimium ne crede colori:

Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

(VIRGILIUS, Bucolicon, egl. II, vers. 17, 18.)

Exi, exi cum Joseph de domo Pharaonis; et Aegyptiae dominae, id est gloriae saeculari, pallium relinque. Exi de terra, et de cognatione tua; obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet Rex decorem tuum. Puer Jesus non invenitur inter affines et notos. Egredere de domo patris tui in occursum ejus: quia ipse egressus est propter te de domo Patris sui. A summo coelo egressio ejus. Merito invenit illum mulier, quae a finibus suis egressa clamabat, dicens: Miserere mei, Fili David. Ille autem, quoniam diffusa est gratia 0621C in labiis suis, cito respondit ei: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi, sicut petisti (Matth. XV, 22, 28).

2. Satanas Satanam potest ejicere: sed Spiritus veritatis nunquid erit sibi contrarius? Ipsum credo fuisse, qui de conversione tua mecum per os tuum loquebatur. Vide ergo ut non declines ad dexteram, vel ad sinistram: sed venias in Claram-Vallem secundum verbum tuum. Hoc tibi breviter et secreto scripsi, mandans per dilectum filium nostrum Girardum, amicum tuum. Nihil excusationis praetendas. Si studium est in causa, si adhuc doceri vis, et esse sub magistro: Magister adest, et vocat te, ille scilicet, in quo sunt omnes thesauri sapientiae 0621D absconditi. Ipse est, qui docet hominem scientiam, qui linguas infantium facit disertas, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit.

EPISTOLA CDXIII. AD RAINALDUM ABBATEM. Novitium in proposito confirmatum benigne recipi postulat.

Domino abbati RAINALDO, frater BERNARDUS, quidquid sibi cupit gratiae spiritualis.

Laudo prudentiam, qua monachum propter novitium tristare timuistis: sed magis approbo humilitatem, qua factam vobis injuriam, et tam grandem injuriam, tam patienter tulistis: incomparabiliter 0622A autem praefero charitatem, qua calamum quassatum non patiendo conteri, nostrum expetere consilium ei suadere curastis. O prudens humilitas, humilisque charitas, sic parcens monacho injurianti, ut non deesset novitio fluctuanti! Quantum ergo potui confirmatum, et omnia, quantum reor, de quibus notatus est, emendare 365 paratum, ad vos eum remitto, tam probatae vestrae benignitati consulens, et, si necesse est, supplicans, ut recipiatur, ut tamen praedictum fratrem, cui et litteras proinde precatorias misi, a sua priori, si fieri potest, sententia flectat. Valete.

EPISTOLA CDXIV. AD ALARDUM MONACHUM. Unde supra. — Perstringit eum, quod praedicto novitio expulso, ac jam reditum atque emendationem molienti, pertinacius obsistat.0622B

Dilecto filio suo ALARDO, frater BERNARDUS, paternae dilectionis affectum.

1. Conqueritur frater Adamarus [al. Ademarus], quod ei nimis amarus exstiteris: non solum quia te agente domo expulsus sit, sed quia te quoque prohibente reconciliari non possit. Et ego quidem non nisi bono zelo te id facere crediderim: sed cum recordor tuae illius obstinationis, quam tibi amicissima, ut scis, fiducia soleo saepe improperare; vereor, ne idem zelus tuus non sit secundum scientiam. Nam ut ipsa Regulae verba ponam, quantae audaciae est quemquam caedere, aut excommunicare, nedum eliminare, abbate scilicet absente et 0622C nesciente? (Reg. S. Benedicti, cap. 70.) An non magis tuae humilitatis erat, alii non facere quod tibi nolles fieri? Imo tuae perfectionis esse debuerat Apostolum potius imitari dicentem, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor. IX, 22); et rursum: Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans te ipsum, ne et tu tenteris? (Galat. VI, 1.) At Prior, inquies, illum ejecit, non ego. Et hoc quidem ipse novi: sed te suadente, te omnimodis compellente. Unde et nunc cum eum, sicut audivi, ipse quoque Prior miseratus cupiat revocare; te in tua perdurante duritia, non sinitur emendare, quod compulsus est indiscretus egisse. Rogo, quae est haec securitas, ut, caeteris omnibus miserantibus, ipso quoque domino 0622D abbate propitio, tu solus implacabilis flecti non queas ut recipiatur? An non legisti, Judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam? (Jac. II, 13.) An oblitus es quod rursum scriptum est. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis? (Matth. VII, 2.) An vero contemnis quod misericordibus promissum est, Quoniam ipsi misericordiam consequentur? (Matth. V, 7.)

2. Sed nescis, inquis, quam juste expulsus sit. Sed juste, an injuste expulsus sit, non quaero, nec curo modo: sed hoc tantum queror, hoc causor, hoc vehementer admiror, quod humiliter satisfaciens, 0623A instanter petens, patienter sustinens, emendationem promittens, nec sic quidem exaudiri meretur, ut juxta Apostolum confirmetur in eo charitas (II Cor. II, 8), et secundum magistrum nostrum probetur iterum in omni patientia (Reg. S. Benedicti, cap. 58). Certe si injuste expulsus fuit, justum est ut revocetur: si juste, pium est ut recipiatur. Unde et hoc nostrum consilium, licet indiscussa causa, arbitratus sum esse securum, quo fit, ut sive per justitiam, sive per misericordiam a justo et misericorde Deo non recedatur. Rogo ergo te, dilectissime fili, ut quod ille suis apud te precibus non meruit, vel nostris, quas tam longe quaesivit, valeat adipisci.

EPISTOLA CDXV. AD QUEMDAM PACTI SUI PRAEVARICATOREM. Hortatur ut, excusso voluptatis carnalis jugo, promissum religionis votum exsequatur.0623B

Etsi tu oblitus tui, sed non ego: siquidem diligo te, et quantum diligo, tantum doleo. Porro dilectio facit ut doleam: dolor autem, ut non obliviscar. Sed heu! miseram tristemque memoriam! Mirabar quid te impediret, ut, quemadmodum promiseras, non venires. Nec enim credere poteram, te tuum pactum, et illud pactum, leviter praevaricari, nisi grandi ex causa: quippe quem et in aetate minori fidelem satis veracemque compereram. Nec me fefellit opinio. Revera 366 enim grandis gravisque causa est quae te detinet. Ea siquidem ipsa vicit fortissimum David, decepit sapientissimum Salomonem. 0623C Quid dicam? Numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? O quam multa et quam necessaria habeo tibi dicere! sed ea scribere longum est. Hoc ergo breviter intimo. Si qua nostri antiqui amoris adhuc in te scintilla vivit; si tibi quandoque evadendi a miserrima illa captivitate tua spes ulla remansit; si denique cassam falsamve non vis esse fiduciam, quam te in tali quoque conversatione tua multam habere aiunt in orationibus et amicitia nostrae congregationis; revisere Claram-Vallem ne differas: si tamen tam liber et compos tui es, ut te a cruenta illa bestia, quae tua quotidie omnia simul cum sanguine animae tuae effundere satagit, vel ad tempus audeas absentare. Alioquin ex hoc jam noveris te a nostrae fraternitatis familiaritate prorsus sepositum, 0623D nec poteris ultra, nisi frustra, blandiri de societate bonorum: quoniam indignum profecto te judicas eorum consortio, quorum acquiescere recusas consilio. Caeterum si venire non pigritaris, confido te per Dei misericordiam, priusquam discedas a nobis, solvendum a mortis compede quo teneris.

EPISTOLA CDXVI. AD INCOGNITUM. Eleemosynas comitis Theobaldi a se non fuisse distributas asserit.

Mordaces litterae, quas more vestro dudum nobis misistis, morsum vos cordis pati significant. Nam 0624A primo quidem, cum vos putaremus in eis non serio loqui, sed nobis, ut soletis, voluisse jocari; forte a partibus vestris adveniens monachus aliquis, inanis nostrae illius opinionis nebulam solvit. Siquidem cum de litteris illis nihil ante cognosceret, praeter ea, quae de ore nostro audierat; ipsas aliter, sed veraciter, licet nesciens, exposuit, ita ut jam minime sinamur dubitare, male vos revera suspicari de nobis, quasi qui in distributione eleemosynarum comitis Campaniae, amicis nostris absentibus amici non existeremus. Et hoc vos patimini, quia rem in manu nostra positam fuisse creditis. Verum qui praedictum comitem vel se, vel sua putat moderari nostro consilio; certus sum quia aut me, aut illum non satis novit. Denique et probatum est. 0624B Nonnullis namque monasteriis, sed et ipsi specialiter episcopo, de quo me, ne de vobis aperte loqueremur, tam aspere tetigistis; importune satis et impudenter rogitans, ut aliquid daret, impetrare non merui. Distribuit itaque homo de rebus ipse suis, quantum voluit, et quibus voluit; partim quidem me vidente, sed non dividente; plurimum vero nec vidente, non tamen invidente. Nam et nobis forsitan aliqua extorquere potuissemus, si voluissemus. Deo autem gratias, quo inspirante nec oblata contingere acquievimus. Jam si dignum ducitis, mihi potius de me, quam famae esse credendum; nulla vobis, ut arbitror, occasio remanet, cur vestris illis solitis beneficiis, quae nobis improperanda esse putastis, solito indigniores 0624C vel nes, vel episcopum judicetis. Scitote tamen paratos nos aequanimiter carere, quidquid habere non meruimus

EPISTOLA CDXVII. AD ABBATEM DE TRUNCO-BERENGARII Fratrem Dodonem ab eo humane recipi postulat.

Dilectissimo fratri et coabbati suo G. de Trunco-Berengarii, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem in Domino.

Unde frater Dodo nostram simplicitatem consultum venit, tale a nobis consilium, imo judicium reportavit. Cum nullam idoneam causam attulerit, cur locum suum et Ordinem deserere velit; nulla 367 1 nobis visa est ratio permittere, quod ad alium transire debeat. Nam votum illud, quod se prius 0624D fecisse dicit, de quo et maxime sui scrupuli occasionem sumpsit; cum sola cogitatione, aut plus etiam verbo, sed hoc solo facto fuisse constet; nequaquam huic praeponendum, cui utique, posterius licet, tamen et verbo, et deliberatione, et habitu, et professione sese astrinxisse videtur: praesertim cum illud, quod voverat, nec districtius esse videatur isto, nec rectius. Quapropter nec vobis, qui pro ejus anima Christo reddere rationem habetis, tutum esse credimus, in hoc ei vestram indulgere licentiam, cum scriptum sit: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus 0625A iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). Suscipite ergo eum dulciter ut filium, custodite sollicite ut vobis commissum, vestris, ni fallor, ex hoc jam obsecuturum praeceptis, et consiliis obtemperaturum.

EPISTOLA CDXVIII. AD HUGONEM ARCHIEPISCOPUM ROTOMAGENSEM. Donationem Saviniaco factam confirmari ab archiepiscopo rogat.

Domino et patri dilectissimo HUGONI, Dei gratia Rotomagensi archiepiscopo, et universae Ecclesiae Rotomagensi, frater BERNARDUS, Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et quas potest orationes in Domino.

Scire volumus benignitatem vestram et certum perhibemus testimonium veritati, quod dominus 0625B Philippus Bajocensis episcopus culturam, ante grangiam de Escuris sitam, et quatuor acras terrae continentem, filiis vestris fratribus nostris Saviniacensibus concessit nostra prece, et in praesentia nostra, simul et reverendi patris Domini Henrici, modo Eboracensis archiepiscopi, et domini Guidonis abbatis Chari-Loci, et aliorum fratrum nostrorum. Quocirca petimus et obnixe deprecamur charissimam in Domino Pietatem vestram, quatenus praefatis filiis vestris, ne forte super eadem terra deinceps inquietentur, paterna sollicitudine et paterno provideatis affectu. Si quis autem vel nunc vel alio tempore aliquam eis de cultura ista seu movere calumniam, seu violentiam inferre voluerit; sit vestrae 0625C charitatis opponere vos murum pro domo quae vestra est, et vindicare ei jus suum, ut sine inquietatione illud possideat: siquidem haec est veritas et certa veritas quam vobis scribimus.

EPISTOLA CDXIX. AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. Furnum Cellensibus dimittit.0626A

PETRO, Dei gratia venerabili abbati Sancti-Petri de Cella, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et quas potest orationes in Domino.

Concedimus et confirmamus vobis et domni vestrae furnum apud Trecas positum, qui erat domus nostrae de Mores. Quia enim fratres nostri ejusmodi redditus tenere non possunt; per manum nostram qui eumdem furnum aedificant, acceptis quadraginta quatuor libris quas in aedificationem ipsius expenderant, vobis et domui vestrae libere obtinendum tradiderunt: quod nos ratum haberi 0626B volumus, et sigilli nostri impressione firmamus. Testes sunt fratres domus vestrae, Petrus prior, Jocelinus subprior, Stephanus praepositus; Walcherus quoque et Rainaudus cellerarii nostri, et Fromundus qui locum aedificabat. Actum anno ab Incarnatione Domini 1152.

EPISTOLA CDXX. (Fragmentum.) AD NICOLAUM CAMERACENSEM EPISCOPUM.

Venerabili domino et charissimo Patri N. Cameracensi episcopo BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, providere bona coram Deo et hominibus.

In amicitia veteri novum quaerimus argumentum, 0626C non quod dubietatem tollat, sed quod certitudinem faciat. Certus sum enim quod me diligitis; sed sicut ipsa dilectio vestra nobis apud nos innotuit . . . .

MONITUM IN SEQUENTES TRIGINTA SEX EPISTOLAS Sub num. CDXXI-CDLV inter genuinas, CDLXI inter spurias, Quas primus, sed sine temporis nota, edidit domnus MARTENIUS Amplissimae Collectionis tomo I, col. 725.0625

Ex epistolis quas hoc tomo plurimas edidimus, hae maximi sunt pretii quae Bernardum habent parentem hactenus ineditae, cum propter sancti doctoris excellentiam, tum propter earum quas tractant rerum gravitatem. Singulas hic expendere nec propositi nostri est, nec otii, quanquam in his nulla est quam diligenter accurateque legi non maximopere intersit. Unam tantum aut alteram perstringemus, quae ad illustrandam sancti abbatis historiam maxime videntur conducere, earumque occasione quaedam de eodem sancto hactenus minus nota discutiemus. Consideranda in primis venit epistola 11, ad Innocentium papam II, de contentione Philippi et Hugonis pro Ecclesia Turonensi. Nimirum mortuo Hildeberto archiepiscopo anno 1134, 0627 Decembris die decima octava, cum canonici Gaufridi comitis violentia e propriis expulsi sedibus exsularent, vacantique Ecclesiae providere deberent, quidam contra sacrorum scita canonum Philippum quemdam elegerunt, Gisleberti ante Hildebertum archiepiscopi nepotem, et, ut ait S. Bernardus (Epist. 150), ejus ambitionis haeredem. E contrario Hugo vir prudens et nobilis a saniori parte eorumdem clericorum canonice eligitur,» uti legimus in Actis episcoporum Cenomanensium (Analect. tom. III). Re ad Innocentium papam delata, utriusque electionem designatis judicibus examinandam commisit, atque ut libratis ambarum partium utrimque rationum momentis, decretorio judicio pronuntiarent quis legitimus futurus esset antistes, facultatem attribuit. Hos inter judices videtur principem locum tenuisse sanctus Bernardus qui de tota judicii serie Innocentium II certiorem fecit, scripta ad eum epistola 11, a nobis primum hoc tomo edita qua multa discimus, hactenus ignota, quae historiam archiepiscoporum Turonensium et Vitam S. Bernardi mire illustrant.

Paucis post annis Eugenius papa III S. Bernardi olim discipulus celeberrimam illam controversiam, quae ab ducentis jam et amplius annis, de primatu seu jure metropolitano Turonensem inter et Dolensem ecclesias movebatur, sancto abbati commisit aequa placidaque compositione dirimendam. Apostolicum mandatum ut exsequeretur Bernardus, una cum Gaufredo notario ac Nivardo fratre suo, ad destinatum accessit locum, examinatis utriusque partis rationibus, pacis amans faventem Dolensibus protulit sententiam. Cujus tenorem hactenus ignoramus: at Turonenses quibus antea causam adjudicaverant summi pontifices, Nicolaus I. Joannes VIII, Joannes XIII, Leo IX, Gregorius VII, Urbanus II, et novissime Lucius II, qui Hugonem Turonensem archiepiscopum de Dolensi, Briocensi et Trecorensi episcopatibus investiverat per baculum ligneum, hactenus in ecclesia Turonensi conservatum, prolatae a S. Bernardo sententiae stare detrectarunt. Haec discimus ex Anastasii papae IV epistola ad Turonensem archiepiscopum, a nobis primum edita tom. III Anecdotorum, pag. 897, in qua sic loquitur: «Dolensis Ecclesiae gemitus felicis memoriae papa Eugenius praedecessor noster consideratione motus, sanctae recordationis Bernardo quondam Clarae-Vallis abbati per sua scripta mandavit, ut ad componendam pacem inter te et Dolensem ecclesiam laboraret, et juxta datam sibi desuper sapientiam, agitatam hinc inde longo tempore controversiam fraterna charitate sopiret. Quoniam igitur a parte tua et illius Ecclesiae de servando quod ipse inter vos constitueret, securitate accepta, idem abbas inter vos, praesentibus dilectis filiis nostris G. monacho et Nivardo fratre ipsius abbatis, quod vidit expedire constituit, per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus a rigore voluntatis tuae descendas, considerans quia charitas non quae sua, sed quae aliorum sunt quaerit compositionem ipsam observes.» Idem testatur Innocentius III in decretoria sententia adversus Dolenses, a nobis edita ibidem pag. 945. De pertinacia Turonensium conquesti sunt Dolenses, et ipsi similem in reatum prolapsi, factae ab abbate de Fontanis de consensu partium compositioni stare recusantes.

Docent Vitae S. Bernardi scriptores sanctissimum abbatem revertentis in Italiam Innocentii II comitem fuisse: at vero ad Casinense monasterium eumdem accessisse nusquam tradunt. Tamen non solum accessisse, sed et in capitulo sermonem habuisse, cum solemni judicio depositus est Raynaldus abbas, ejusque in locum subrogatus abbas Stabulensis Wibaldus, qui paulo ante vitandae tantae dignitatis causa Casino declinaverat, discimus ex Petri Diaconi Chronico Casinensi, in quo lib. IV, cap. 122, haec habet: «Sequenti autem die iterum ad monasterium ascendentes in capitulo resederunt, in quo post peractum ab abbate Clarae-Vallensi sermonem, cardinales auctoritate apostolica eidem Raynaldo Casinensem abbatiam interdixerunt.» etc.

Eo in loco primum Wibaldo abbati innotuisse potuit S. Bernardus, quem etiam postea in Germania praedicantem audiit ac demiratus est, unde et in epistola 147, ad Monegoldum scholae magistrum, eumdem Bernardum tanquam egregium Christiani oratoris exemplum proponit his verbis: «Est tamen interdum in Ecclesia quaedam rerum opportunitas, in qua dicendi artificium irreprehensibiliter exercetur, et maxime in praedicandi officio, in cujus gratiae principatu meo quidem judicio ponitur vir nostrorum temporum valde illustris Bernardus Clarevallensis abbas. Oratorem non immerito dixerim, qui a rhetoribus definitur vir bonus dicendi peritus. Si quidem vir ille bonus, longo eremi squallore et jejuniis ac pallore confectus, et in quamdam spiritualis formae tenuitatem redactus, prius persuadet visus quam auditus. Optima ei a Deo concessa est natura, eruditio summa, industria incomparabilis, exercitium ingens, pronuntiatio aperta, gestus corporis ad omnem dicendi modum accommodatus. Non igitur mirum, si potenti tantarum rerum virtute excitat dormientes, imo, ut plus dicam, mortuos, et Domino cooperante et sermonem confirmante, alterat homines et ad jugum Dei trahit captivos qui fuerant in curribus Pharaonis. Hunc tu vere dixisses eloquentem, qui non destruit opere, quod praedicat ore, qui non est intus Nero, foris Cato. Quem si videas, doceris; si audias, instrueris; si sequare, profeceris.»

Cum igitur ea fuerit in Bernardo eloquendi vis et gratia, haudquaquam mirum videri debet, si tanto cum fructu ubique, sed maxime in Germania concionatus fecerit, Domino praesertim cooperante, ac sermonem confirmante sequentibus signis. Miracula haec in Germania a S. Bernardo quotidie patrata scriptis consignarunt discipuli ejus, testes oculati; sed juvat hic ea referre quae de his scribit Helmodus in Chronico Sclavorum, cap. 59, hoc modo: «Circa tempora dierum illorum ortae sunt res novae et toti orbi stupendae. Praesidente enim sanctissimo papa Eugenio, Conrado quoque III gubernacula regni moderante, claruit Bernardus Clarae-Vallensis abbas, cujus fama tanta signorum fuit opinione celebris, ut de toto orbe conflueret ad eum populorum frequentia, cupientium videre, quae per eum fierent mirabilia. Hic itaque ingressus in Teutonicam terram, venit ad celebrem curiam Franckenvord, quo tunc rex Conradus cum omni principum frequentia festinus occurrerat. Cum ergo vir sanctus in ecclesiis positus, curandis aegrotis in nomine Domini propensius instaret, astante rege et summis potestatibus, incertum erat inter tantas populorum catervas, quid quis pateretur, aut cui forte subveniretur. Aderat illic comes noster Adolfus certius nosse cupiens ex operatione divina virtutem viri. Inter haec offertur ei puer caecus et claudus, cujus debilitatis nulla potuit esse dubitatio. Coepit ergo vir sagacissimus intentare solerter, si forte posset in hoc puero sanctitatis ejus experimentum capere. Cujus incredulitati, veluti divinitus edoctus vir Dei, remedium providens, puerum praeter morem jussit sibi applicari, caeteros enim verbo tantum consignavit. Hunc vero exhibitum manibus excepit, oculisque morosa contractatione visum restituit. Deinde genua contracta corripiens, jussit illum currere ad gradus, manifesta dans indicia recuperati tam visus quam gressus.»

Epistola 23, S. Bernardus quemdam dehortatur monachum qui ad aliud transire monasterium avebat, ejusque propositum improbat omnino. Et quidem ea fuit semper et constans sanctissimi doctoris sententia, monachum in regulari monasterio stabilitum, quocunque praetextu, ad aliud transmigrare monasterium non debere. Id praesertim docet in libro De praecepto et dispensatione, capite 16, ubi monachum per majoris perfectionis 0629 speciem e Cluniacensibus ad Cistercienses eosque districtiori disciplinae addictos transire meditantem a suo consilio avertere conatur. Id si observasset Nicolaus Arremarensis monachus nunquam in illam praecipitii abyssum ruisset, quam probi exhorruere omnes. Is absente, Bernardo, a Rualeno priore admissus apud Claram-Vallem, cum esset ingenii, facilis, at sibi parum constantis, seque in aliorum animos insinueret, ac litteras pro tempore apprime calleret, brevi post firmatam in Clara-Valle stabilitatem, S. Bernardi factus est notarius, quo in munere sanctissimi abbatis sui indulgentia ac facilitate abusus, sigillum ejus in malos usus adulteravit, commissis turpibus quibusdam, ac demum in horrendam prolapsas est defectionem; sed tandem post varios hinc inde discursus, ad suos mortuo S. Bernardo reversus est Arremarenses, ubi tunc sibi tuto ac securo esse liceret. Omnia haec quidem observat fusiusque describit Mabillonius in limine sermonum S. Bernardi, ubi Nicolai ejusdem Vitam a se compositam repraesentat. Verum quod vir eruditis ignoravit, quis crederit! idem Nicolaus tam turpi labe inustus, tantam sibi postea famam fecit, sibique adeo principum, episcoporum, summorum etiam pontificum devinxit animos, ut ipsis charus evaderet. Id sane constat ex Adriani papae IV epistola ad Samsonem archiepiscopum Remensem a nobis, tomo II, edenda, in qua summus pontifex sic loquitur: «Veniens ad apostolicae sedis praesentiam dilectus filius noster magister Nicolaus, qui nobis satis charus est et acceptus, Arremarensis monasterii monachus, de suffragio et admissione precum suarum in negotiis ejusdem ecclesiae fraternitatem tuam nostris litteris expetiit ammoneri. Quocirca fraternitatem tuam per apostolica scripta mandamus, quatenus eumdem filium nostrum, qui circa negotia tua existit satis sollicitus ac devotus, pro B. Petri ac nostra reverentia diligas attentius, et honores, et petitionibus ejus in negotiis ipsius ecclesiae benigno jugiter concurras assensu, et ita ei favorem et auxilium tuum in causis suis impendas, ut fraternitas tua de admissione precum nostrarum commendabilis videatur.» Quid quod Alexander III, sua eumdem Nicolaum epistola dignatus est honorare, ac etiam non spernendis laudibus exornare. Sic enim edendam tomo II epistolam 6, ad eumdem Nicolaum, inchoat: «Devotionis tuae constantiam et fidei firmitatem, quam erga sacro sanctam Romanam Ecclesiam et personam nostram multis rerum experimentis et ipso effectu operis te habere cognoscimus, gratam acceptamque tenemus, et eam plurimum in Domino commendamus. Novimus enim qualiter propriae personae minime pepercisti, et pro negotio ecclesiae satis multum laborasti. Unde nos propositum et voluntatem habemus personam tuam, sicut specialem ecclesiae filium, sincera in Domino charitate diligere, et petitiones tuas omni tempore exaudire.» Deinde eum hortatur, ut sicut bene coepit, «in devotione et fidelitate, et Ecclesiae,» et sua, constanter perseveret, «et alias tam ecclesiasticas quam saeculares personas ad hoc idem inducere studeat et propensius solidare.» Demum ipsum Hugoni Senonensi, Samsoni Remensi archiepiscopis atque Henrico Trecensi comiti commendat.

367 2 EPISTOLA CDXXI. AD MAR. ET UXOREM EJUS. Hortatur eos ad eleemosynam et pia opera.0629A

BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, dilectis suis MAR. et uxori ejus, sic se invicem diligere, ut mutuo norint Christi amorem praeponere.

Quidquid super terram possidetis, certum est vos quandoque amittere, nisi quod in coelum et per manus pauperum curaveritis praemittere. Eia, charissimi, thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi tinea non demoliatur, ubi fures non effodiant, nec furentur; ubi denique dux ipse nobis nihil vobis possit auferre. Si de nuntio solliciti estis, habetis quotidie ad ostium vestrum non unum, sed plures, 0629B qui fideliter deportabunt quaecunque illo transmittere volueritis. Ad hoc enim tempore praesenti Deus illorum aerumnas multiplicavit, ut occasionem habeatis thesaurizandi in loco tantae felicitatis et securitatis. Idipsum de vestra parte intimare curetis T. fratri nostro et bono nepoti vestro, et W. qui habet neptem vestram, et si quos alios scitis qui nostrum de hac re tam salubre consilium non contemnant, et eos maxime qui in domo Dei sunt sentire volo vestrae in proximo visitationis benedictionem.

EPISTOLA CDXXII. AD QUEMDAM ABBATEM. Excusat se de epistolae brevitate, remittitque illi quemdam adolescentem, quem admittere cum suis minime poterat.0629C

Quidquid sibi.

Non ignoro quidem quod in nostris litteris ad vos missis et brevitas et siccitas soleat esse molesta. 0630A Sed brevem me facit multa occupatio, et modica devotio siccum. Indulgete mihi; et nunc urgente diei malitia, probare, [f. properare] compellor ad id quod necesse est. Huic adolescenti de vestris partibus illis causa suae salutis ad nos venienti, vobis nescio qua causa praetermissis, quia nos, sicut scitis, eum recipere non possumus, ad vos reverti persuasimus, vobis, nisi fallor, non inutilem futurum si recipere volueritis, quod et multum precor ut faciatis.

EPISTOLA CDXXIII. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Commendat ei causam monasterii Sancti-Martini.

Semper facere quod Deus vult.

0630B Placet vobis quod pauper ecclesia S. Martini collatum sibi a Deo paupertatis levamen magis fortassis amicorum quam justitiae inopia perdit? Alioquin si justam creditur non habere causam, et hoc ei expedit, ut cito ab injusta quiescat querimonia. Volumus itaque vos non gravari diligenter inquirere causam, et operam dare qualiter aut juste terminent aut pacifice, id est aut judicio aut concordia. Valete mei memor, dulcissime pater.

EPISTOLA CDXXIV. AD QUEMDAM AMICUM. Excusat se quod cum eo ad legatum ire non queat.

Quod ad vos, ut mandastis, ipse non veni, causa est 0630C et tam gravis, cujus vos, etsi interim non conscium, necesse sit misereri. Supplicare vos pro illa omnipotenti Deo simplex [f. supplex] rogo. Quod ergo cum legato utrique pariter acturi fueramus, solus ut potestis implete.

EPISTOLA CDXXV. AD QUEMDAM JUDICEM. Commendat ei causam abbatiae Fontaneti.0631A

Sic de vobis usque modo confisus sum, ut circa ea quae ad nos pertinent, ubicunque vos scirem, me non necesse esse putaverim. Miror ergo quomodo erga abbatiam Fontaneti, quam in vestra post Deum custodia reliquimus, pro qua et saepe vos praesentem praesentes rogavimus, ita intepuistis. Audivimus quod in placitis quae pro eadem ecclesia super vos accepistis, sicut definistis, necdum finem posuistis. Sciatis autem quandiu haec facere tardabitis, quandiu aliter fratres ipsos quam soletis consolari et visitare non curabitis; semper nostras pro ipsis 0631B querimonias audietis.

EPISTOLA CDXXVI. AD QUEMDAM AMICUM. Commendat ei latorem praesentium.

Ubicunque et per omnia placere Deo.

Commendo vestrae Charitati satis mihi pro sua religiositate charum hominem, harum videlicet latorem, vestro apud Comitem indigentem patrocinio. Sentiat, quaeso, pro sua causa, quam ipse vobis referet, quantum apud vos humilitas nostra, quantum vestra apud Comitem Reverentia possit.

EPISTOLA CDXXVII. AD EPISCOPUM TRECENSEM Improbat quod archidiaconatum puerulo dederit.0631C

Venerabili domino H. patri, Dei gratia Tricassino episcopo, frater BERNARDUS seipsum quantum potest.

Benigna vestra Dignatio fecit ut de vobis, cum necesse est, indubitanter praesumamus. Pro venerabili filio vestro G. precem apud vos facere, imo consilium vobis propter vos ipsum dare suscepimus. Miramur vos, qui bonam famam vestram diligimus, qua ratione, cujusve consilio, quod bene feceratis, de archidiaconatu videlicet, quem praedicto filio vestro G. qui illum optime administrare potest, quam puerulo qui seipsum regere non potest, committere maluistis, tam male, ut nobis videtur, 0631D in irritum ducere cogitastis. Nam si quid aedificaveratis, iterum (quod absit!) destruitis. Sed sat dictum est capienti. Si homines timetis, Evangelium docet quem magis timere debetis. Si hominibus placere vultis, melius tamen est obedire Deo: si quid Caesari debetis, et Deo.

367 3 EPISTOLA CDXXVIII. AD QUEMDAM ABBATEM. Laudat eum et hortatur ad emendationem sui monasterii et praecipue hospitalis.0632A

Pudicitiae et gratiae titulum.

Fratres isti pro consilio animarum suarum parvitatem nostram adeuntes, de vestro bono studio, quod in emendando loco, cui Dei gratia praeestis, habere vos perhibent, non parum nos laetificaverunt. Monemus autem et obsecramus devotionem vestram, quod sicut in reficiendis domibus, ita renovandis moribus operam detis. Non solum autem de monasterio, sed etiam de hospitali domo Dei, cui sub manu vestra praedicti fratres deserviunt, intentissime necesse est curam geratis: quatenus videlicet 0632B ex omni exactione et infestatione ministrorum seu clientum vestrorum securam ac liberam custodiatis; quodque illorum pravo, ut audivimus, consilo eidem domui ab aliis ante vos abbatibus collatum abstulistis, precamur ut restituatis. Sicut enim ad vestram sollicitudinem pertinet aliorum malefacta destruere aut corrigere; sic illorum, si qua bona egerunt, non solum firma et inconvulsa tenere, sed etiam augmentare et multiplicare debetis. Presbyterum quoque, qui in ipsa domo habitans, suam adhuc foris rem habere videtur, aut proprium deserere, aut de domo exire cogatis. Valete, et propter bonum quod de vobis audivimus, de nobis si quid valemus familiariter confidite.

EPISTOLA CDXXIX. AD QUEMDAM AMICUM. Gratias agit Deo de rebus prospere gestis.0632C

Velle scire vos scio, quod scire vos facio. Gratias illi, qui omnia opera nostra operatus est nobis. Grande opus, et iter grave laete prospereque peregimus, fratres laetos et in pace dimisimus, rebus et amicis abundantes, Deo et hominibus satis, ut aestimo, placentes. Fratrem G. vix sine tam episcopi, quam fratrum offensione reducere potuimus. Post messium tempus, quod nunc in manibus est, si opus illo habueritis imo quia habebitis, habere poteritis.

EPISTOLA CDXXX. AD QUEMDAM AMICUM. Quod beneficia ecclesiastica non de laicali manu, sed de episcopi accipienda sunt.0632D

Cum laici ecclesias sive ecclesiastica beneficia quae illicite tenent. relinquere volunt, unum bonum est. Cum vero ea in usus servorum Dei transire volunt, duplicatur bonum: sed cum hoc fieri non potest nisi per manum episcopi, gemini se episcopus aut 0633A mali reum, aut boni probabit auctorem, juxta quod suum negabit aut dabit assensum. Quod autem miles vos rogat, hoc a vobis rogari ipse debuerat. Quid enim? meliusne esse judicatis ab homine militari haereditate possideri sanctuarium Dei, quam a sanctis Dei? Mirum, si non mirantur omnes qui audiunt. Nolite. quaeso, nolite; ne forte audiant filii incircumcisionem et laetentur. Esto, potestis captivam Ecclesiam eripere de manu potentis, et juri proprio vindicare; quod minime arbitramur: quemnam, quaeso, de illa libentius eligitis vobis haeredem successorem? Qui inde deserviat exercitibus regis, an intercessorem pro peccatis vestris? Facite ergo quod justum, quod vobis dignum est, quod Deo et hominibus bonis jucundum; quod denique, etsi 0633B aliquid non esset, amore nostri confidenter fieri postularem.

EPISTOLA CDXXXI. AD INNOCENTIUM II PAPAM. Delegatus a summo pontifice judex ad dirimendam litem inter duos contendentes de archiepiscopatu Turonensi, declarat Philippi electionem esse nullam.

Ad decidendum Turonensis litem, Pater venerande, convenimus, et convenimus Blesis, quod is locus acturis foret et vicinitate congruus et securitate. Ibi ergo Philippi electionem qui ex adverso erant cum in multis accusassent, quae brevitatis studio praeterimus; duo haec demum precipua capitula ei opposuerunt, quod infra annos videlicet esset et quod nequaquam electus a quibus oportuit, 0633C sed neque a quantis. Aberant siquidem eo temporis majores personae ecclesiae nimirum, et ab ecclesia pulsae et propriis domibus, archidiaconi scilicet omnes. decanus et cantor, cum universis illius ecclesiae presbyteris, ac multitudine aliorum diversi ordinis clericorum: unde et suam quam fecerant de Hugone electionem sanam atque canonicam esse dicebant, quod ii in ea consentirent, quorum praevaleret in eligendo auctoritas; non autem obesse quod extra ecclesiam vel civitatem praeter morem celebrata fuisset, cum ad hoc persecutionis urgeret necessitas; sed neque impedire, quod pars altera non interfuit, cum praemonita a fratribus, et vocata adesse renuerit. Nam dicit eis assignasse locum, et illum locum quem pari consensu utruque pars ad 0633D eligendum elegerant; porro autem illos anticipasse diem, praeripuisse electionem, Philippum furtiva temeritate, se omnino ignorantibus, elegisse. Nam nec 0634A de suffraganeis episcopis quempiam exspectatum, suae vero eos magis favere electioni et assensum praebuisse. Ad haec Philippi pars: «Possumus,» inquiunt, «ad objecta facile et sufficienter respondere, si modo dies alius nobis conveniens nominetur, non quod hodiernum negemus fuisse datum, sed electus noster non fuit submonitus. Debuit enim vocari et nomine, ad quem proprie causa spectare cognoscitur.» Tunc qui ex adverso erant: «Absit,» inquiunt, non inter electos de cathedra, sed inter electores de electionibus contentio est. Litigantium igitur est causa, ipsi ad causam vocari debuerunt, quod si et electum de litigantibus esse contenditis, id quidem grave et indecens. Sufficit autem generaliter vocatum fuisse cum caeteris. Nemo quippe a 0634B litteris submonitoriis exclusus est qui in parte fuisset, quanquam negare non potestis, quin vobis manifeste denuntiatum fuerit eum quaerere. Abierat, et non inveniebatur, ne forte inhaerentem die statuto non adesse contingeret. Nihil igitur lucraturum de absentia, quam quidem etsi non veniret, nihilominus eo absente causa terminaretur. Si ejus, ut dicitis, causa est, et opus erat hominem pro se loqui, certe quod submonitionem non habuit, culpa est, aut ejus qui disparuit, aut vestra, qui ei insinuare neglexistis. Quid eorum interest qui in civitatem vestram et in ecclesiam communia vocationis scripta miserunt, si ad eum qui se absentavit, qui se non solum ab urbe, sed et a patria, et a regno, et qua intentione, ipse viderit? Adhuc quid sibi deest ex omnibus quod 0634C suum requirit negotium, si de justitia non diffidit? Cernimus hominem vallatum multitudine sapientum et peritorum in causis, stipatum etiam numero armatorum, si opus est et ipsis. Habet secum et episcopos, habet optimum procultorem. Itane venerat imparatus? aut quid sibi vult tantus iste comitatus necessariorum suorum, si acturus non erat? quid si sui sibi necdum sufficiunt? Judex offert quotquot habet necessarios. Et haec diceremus, si vere constaret Philippum nescisse diem constitutum negotio; nunc autem quando queat negare de die et loco sibi significatum fuisse, ab abbate utique Clarae-Vallensi, qui ante decem ferme et octo dies in episcopatu Cameracensi forte transiens latitantem offendit; patet vos manifeste non pacem quaerere, sed dilationem?» 0634D His itaque a partibus allegatis, justum nobis et his qui nobiscum erant, religiosis et sapientibus personis, episcopis et abbatibus et clericis, visum est 0635A diuturnae jam fatigationi ecclesiae ponere finem, et nequaquam ultra sustinere moras et dilationes quaerentium quae sua sunt, et sub hac occasione pessumdantium Ecclesiam Dei. Data ergo sententia a nobis, quod justitia exigeret ingredi causam, nec esset canonica excusatio quam afferrent, ipsi more suo tergiversantes tanquam qui causae suae parum fiderent, appellaverunt. Tunc vero prolatis scriptis apostolicis, in quibus et nobis causam inexcusabiliter terminare, et ipsis sententiae nostrae irrefragabiliter obedire praecipitur, illi audire contemnentes abierunt: vocati sunt nec venerunt; vocati secundo, et iterum renuerunt: nos autem conversi ad partem alteram ordine nihilominus judiciario juxta mandatum vestrum processimus, et suscepta probatione, 0635B canonica super duobus memoratis capitulis, post examinatos testes, post peracta sacrificia, Philippi electionem apostolica freti auctoritate quassavimus. Porro de Hugone quia infra sacros ordines eum constat fuisse electum, vestrae, ut dignum est, misericordiae reservavimus.

367 4 EPISTOLA CDXXXII. AD DOMINUM PAPAM. In gratiam episcopi Trecensis.

Petimus dominum Trecensem exaudiri de justitia sua: vellemus autem ut inter ipsum et clericos suos talis concordia studio vestrae benignitatis reformaretur, ut ultra clerici non apponerent injuste vexare 0635C hominem senem, qui nec juste de pontifice in aliquo conqueri possunt. Est quidam inter eos contemptibilis adolescentiae, contemptricis insolentiae, cujus satius judicamus castigatum iri praesumptionem, quam ab ipso conculcari pontificem: quis ille sit lator praesentium vobis dicet. Sic igitur et de isto et de aliis vestra discretio providere dignetur, ut et episcopus qui vestrum honorem diligit, honoretur et nunquam de sua justitia gravetur. Videndum autem ne odium cujusquam personae ei noceat quem sua defendit innocentia.

EPISTOLA CDXXXIII. AD EUMDEM. In gratiam episcopi Trecensis.

0635D In causa domini Trecensis et clericorum illa, quaesumus, cautela servetur, ut episcopus, sicut dignum est, honoretur, et clerici sua justitia non priventur. Reformetur pax inter eos, et frenum imponatur malevolis, ut de caetero in jam senem pastorem insurgere unquam non possint.

EPISTOLA CDXXXIV. AD EUMDEM. Ejusdem argumenti.

Oportet vos esse amicum amicorum nostrorum, et fratri N. assistere in causa quam portat, cum ea tamen discretione, ut clerici proprio pastori, si fieri potest, subdantur, et quod ipsi in sua justitia non graventur, et de caetero inter eos pax sit.

EPISTOLA CDXXXV AD EUMDEM. Commendat ei litterarum latorem.0636A

Frigescente charitate, pauci hodie inveniuntur fideles, et quia omne charum pretiosum, fidelitas et amor domini N. qui fidelissime vestra negotia apud nos gessit, arctioribus vinculis gratiae et benevolentiae debet astringi. Prosit autem ei, quoniam nos ipsum tanquam promptum litterarum et fidelem virum spirituali charitate diligimus.

EPISTOLA CDXXXVI. AD EUMDEM. Commendat ei quemdam amicum.

N. flamma negotiorum quae assidue Romae geruntur, 0636B fere adustus, ex desiderabili et jucunda inspectione scriptorum vestrorum, utinam refrigerari merear. Sed, proh dolor! ad opus servi vestri in tota Clara-Valle scriptores non possunt reperiri, satis dictum est a filio patri. Amicum nostrum et personae nostrae et Ordinis glorificum amatorem dominum N. qui etiam fideliter negotia gerit suorum, dulcedo vestrae benevolentiae pro se et nobis habeat charum.

EPISTOLA CDXXXVII. AD EUMDEM In gratiam Trecensis episcopi.

Ad notum misericordiae fontem, de quo mihi et amicis meis toties hausi, domini Trecensis episcopi 0636C reverendi senis et amici nostri necessitas compellit recurrere. Hoc est ergo quod haurire desidero, quatenus apostolica pietas hominem, cujus jam cani merentur quietem, non sinat injuste vexari, et petitiones ejus, quas per nuntium suum facit, dignetur effectui mancipare.

EPISTOLA CDXXXVIII. AD EUMDEM. In gratiam Trecensis episcopi.

Augetis mihi gratiam, et gloriam multiplicatis, cum gratia mei, amici mei gratiam inveniunt in oculis vestris, quam multis jam de charo fecistis chariorem. Ego tamen gloriam ab homine non quaero, sed regnum Dei et justitiam ejus, quam puto 0636D esse cum domino Trecensi. Secure vobis utrumque cupio esse commendatum, et justum scilicet et amicum; non solum autem, sed et missum ab eo bonae indolis juvenem, charum nobis latorem praes. aeque vestrae commendo charitati

EPISTOLA CDXXXIX. AD EUMDEM. In gratiam Trecensis episcopi.

Causa domini Trecensis, cum nuntio dilecto nostro, qui eam portat, sit vobis commendata; manutenete eam, quoniam, ni fallor, justa est. Homo ipse amici vestri amicus est. Vide ne quemquam audias adversus dominum Trecensem; sed potius juva causam et nuntium ejus in quantum potes.

367 5 EPISTOLA CDXL. AD ANONYMUM. Hortatur ut animae curam praeferens corporis sollicitudini, saeculo renuntiet.0637A

Magnum, fateor, bonum fecit nobis dominus Aviaficensis , qui post indultam sui satis optatam gratamque notitiam, etiam tuae Dilectioni subintulit mentionem, de tua nos certificans ac laetificans incolumitate. Verumtamen id ego de anima tua libentius accepissem, nam de corpore episcopus aiebat: «Amo quidem et corpus tuum, sed animam amplius: nam et meum corpus ego non diligo, nisi propter animam, ut noveris juxta illam a me diligi regulam, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 39); et sicut meam meo, sic tuo tuam 0637B corpori praefero animam. Tolle quippe animam, quid erit corpus, nisi quod ad omnium humanorum corporum partem dictum est, Terra es, et in terram ibis?» (Gen. III, 19.) Caeterum animae praestatur cum corpore solvitur, si non tamen tantis fuerit aggravata peccatis, ut revertens in terram, quod de terra sumptum est, non praevaleat, sicut scriptum est, redire spiritus ad Dominum qui fecit illum (Eccli. XII, 7). Non est aequum profecto aeque diligi quod movetur, et quod movet; quod regitur, et quod regit; quod vivificatur, et quod vivificat; quod denique de terra et terra est, et quod desursum venit naturae superioris insignitum imagine. Quanto tamen, proh dolor! hoc fenum, et hujus feni male olentem florem, hoc est carnem, et bona carnis non aeque saltem, 0637C et insuper pluris habent, quam aeternae beatitudinis et beatae aeternitatis capacem rationem quidem praedictam creaturam? Verum tu qui aliter sapis, novi enim, sed doleo nondum te vivere ut sapis, tu ergo miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quid adhuc jungis vitam cum quibus sententiam non concordas? Aut muta vitam, aut dissimula sententiam. Caeterum hoc melius est, ut quod jam ratione coepisti, et corde concepisti, opere non dissimules. Sapiens sapientiae consilium non contemnit: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.) Quid te juvat mente tenere veritatem, cum adhuc vanitatem teneas in conversione? Abi, quaeso, recede de medio filiorum alienorum, quorum 0637D os loquitur vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Beatum hi dicant populum cui haec sunt; tu cum propheta non tam verbo clama, quam experimento proba, quia beatus populus cujus Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII, 11, 15). Delectet eos in mundo, cum sint ruituri cum mundo; tu delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui; tibi adhaerere bonum sit, ut et tu cum Jeremia dicas: Bonus est Dominus quaerenti illum (Thren. III, 25): quod si quaerenti, quanto magis invenienti?

EPISTOLA CDXLI. AD PRIOREM QUEMDAM. Mittit ei adolescentem qui se in ordine recipi postulabat.0638A

Devotas orationes.

Hunc adolescentem qui vobis has litteras portavit, exspectantem me Catalaunis inveni: qui, ut me vidit, simpliciter satis et verecunde rogavit se in nostro Ordine recipi, et monachum fieri; narrans mihi, quia cum Thomas de Marla, cujus armiger fuit, vellet eum militem facere militiae saeculi militiam Christi praeposuit, et ob hanc causam ad nos confugit. Super his aliquos de fratribus consulite, et si laudaverint, vobisque ita visum fuerit, recipite eum et probate. Notum facio vobis extorsisse me, non 0638B meis, sed dominae Beatricis precibus, ab episcopo licentiam hiemandi juxta vos, non tamen in Clara-Valle, sed in Dementini prato. Interim vigilate, pigros excitate, nimios reprimite, pusillanimes consolamini; omnibus omnia facti, omnium virtutes vestras facite.

EPISTOLA CDXLII. AD QUEMDAM ORDINIS S. BENEDICTI ABBATEM. Mittit ei duos adolescentes ad ordinem Cisterciensem viribus impares, sed sibi non forte inutiles.

Pacem et charitatem diligere.

Istos duos adolescentes, bonam quidem voluntatem habentes, sed viribus corporis ad nostrum Ordinem nequaquam sufficientes, idcirco vobis transmittere curavimus: quia si tales perseverant, 0638C quales eos probavimus, non inutiles vobis confidimus. Denique suscipite eos et probate vos ipsi, an verum sit quod testamur; nec eorum acceleretur suscipienda professio, ut prius ipsorum utilitas dignoscatur

EPISTOLA CDXLIII. AD QUEMDAM AMICUM. De quodam adolescente, cujus pravos mores narrat, qui nobilium matrimonium ambiebat.

Feci quod voluistis, quod ad me omnino non pertinebat, nisi quia voluistis. Quid enim ad nos pertinet de vestris terris, de vestris placitis, de vestris conjugiis? Deinde etiam hominem illum, pro quo me precantes ducissam precari compulistis, ita semper cognovimus a juventute sua malis fuisse 0638D intentum, et ab omni bono elongatum, quatenus haec ei mala non tam illa vel cupiditate ducissae, quam justo Dei judicio credamus contingere; nunquam ejus ad aliquem sanctorum peregrinationem, cum peccator sit, vidimus; nunquam ejus eleemosynas, cum dives sit, audivimus; nunquam ejus patrocinium quod pupillo vel viduae ferret, cum diu praepositus exstiterit, agnovimus. Et nunc insuper non cessat se supra se extendere ultra etiam mensuram suam. Scitote vos qui amici ejus estis, quia aut vix 0639A aut nunquam poterit ei ad aliquod proficuum societas nobilium venire, quibus in matrimonium, suam non attendens mediocritatem, tanto appetit studio filios et filias suas conjungere: volo tamen et multum desidero, ut illud quod propter vos faciliter rogare suscepi, in bonum ei proveniat.

EPISTOLA CDXLIV. AD QUEMDAM ABBATEM. De quodam monacho qui ad alium Ordinem transire volebat, quod fieri improbat.

Unus frater dum nostram simplicitatem consulere venit, tale a nobis consilium, imo judicium reportavit. Cum nullam idoneam causam attulerit, cur locum et Ordinem suum deserere velit; nulla visa est ratio permittere, quod ad alium transire debeat. Nam votum 0639B illud quod se prius fecisse dicit, de quo et maxime sibi scrupuli occasionem sumpsit; cum sola cogitatione aut ut plus etiam verbo, sed soli factum fuisse constet, nequaquam huic praeponendum putamus, cui utique posterius licet tamen et verbo et deliberatione, et habitu et professione sese astrinxisse videtur; praesertim cum illud quod voverat, nec districtius esse videatur isto, nec rectius. Quapropter nec vobis, qui pro ejus anima Christo reddere rationem habetis, tutum esse credimus in hoc ei credere, in hoc ei vestram indulgere licentiam cum scriptum sit: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). Suscipite ergo eum dulciter, ut filium; sollicite custodite, ut vobis commissum, vestris, nisi 0639C fallor, ex hoc jam obsecuturum praeceptis, et consiliis obtemperaturum.

EPISTOLA CDXLV. AD QUEMDAM ABBATEM. Commendat ei L. fugitivum revertentem, quem benigne suscipi rogat.

Obsecro vos per misericordiam Dei et per nostram invicem dilectionem, quatenus fratrem L. erroris sui poenitentem, cum desiderio revertentem, emendationem promittentem benigne suscipiatis; sed et in ipsa susceptione atque reconciliatione clementius mitiusque cum eo agatur, quam cum caeteris solet fugitivis, sentiatque sibi valere, quod per nos se apud vos commendare nostrisque precibus munire curaverit.

367 6 EPISTOLA CDXLVI. AD ANONYMUM. Scribit se ex morbo gravi convaluisse, et mortis januas evasisse.0639D

Quidquid sibi.

Super ipsa vestra sollicitudine, qua vos anxiari per litteras vestras insinuatis, diu exstiti et ego sollicitus. 0640A Neque enim ignorare poteram quod pateremini, cum cogitarem, qualem me relinqueretis; sed nuntii usque modo defuit opportunitas, per quem, cum corpore coepi, Deo miserante, meliorari, vos quoque esse facerem animo meliori. Jam ergo bono animo estote, quia castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Prima Dominica Adventus Domini, primum ad altare per memetipsum, et sine adminiculo alterius accessi ad accipiendam sacram Communionem; istas litteras ipse dictavi: quibus duobus signis perpendere potestis, quantum divina benignitate et corpore et animo convaluerim. Libenter vos viderem, si opportune et sine disturbatione fieri posset.

EPISTOLA CDXLVII. AD AMEDEUM ALTAE-CUMBAE ABBATEM. Rogat ut nuntios mittat Montem-Pessulanum, quo ascendere debebant regis Siciliae naves, ut apud regem eum excusent, quod fratres in Siciliam non miserit.0640B

Dilecto fratri in Domino abbati Altae-Cumbae AMEDEO, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et dilectionem.

Rogamus ut patrem vestrum vel aliquem alium nuntium rationabilem et discretum mittatis pro nobis apud Montem-Pessulanum, ita ut ibi sit in Octavis Assumptionis beatae Mariae: in ipsa enim die et in ipso loco debent esse nuntii regis Siciliae , qui descendunt mare in navibus, ut portent filiam comitis Theobaldi filio domini sui. Si forte ad opus fratrum nostrorum naves adduxerint, et requisierint 0640C abbatiam quam missuri eramus, nuntius vester habeat nos excusatos in haec verba: «Fratres quidem parati erant, et abbatia ordinata; sed dominus Alfanus nuntius domini regis Siciliae dixit, quia rex non requirebat nisi duos fratres qui praecederent alios ad videndum locum; cum autem placuerit domino regi, significabit nobis voluntatem suam de tota abbatia simul mittenda: nam periculum est religionis et ordinis, sicut vestra providentia novit, fratres sine disciplina, sine custodia vel abbatis vel aliorum fratrum suorum versari in terra aliena.»

EPISTOLA CDXLVIII. AD ANONYMUM. Commendat ei abbatem Farfensem sanctae Ecclesiae Romanae cardinalem.0640D

Virum nobilem et genere et moribus, abbatem Farfensem, apostolicae sedis cardinalem vobis commendamus, ut eum honorifice et amicabiliter suscipiatis. Descendit a latere domini Papae ad curiam Regis ab ipso vocatus, habens ad ipsum verba secreta de communi negotio regni et Ecclesiae. 0641A Suscipite honeste hominem, et hominem bonae voluntatis; et in eo excellentiores principes mundi, eum videlicet a quo venit, et eum ad quem venit, papam et imperatorem pariter honorate. Temeritatis quidem est, quod ego tantillus talem virum vobis audeo commendare; sed humilitas ipsius hoc petentis excludit pudorem, et si factus sum insipiens, ipsa me coegit.

367 7 EPISTOLA CDXLIX. AD REGEM FRANCORUM. Excusat se a suscipienda dignitate ad quam electus erat.

Regi Francorum, frater BERNARDUS.

Placet, fateor, quod in his quae Dei sunt, tanta sinceritate versamini. Nam ut alia taceam, nequaquam 0641B promotionem miseri hominis tantopere curaretis , si non esset in causa Deus: quo enim alio emolumento id ita placeret, cum sim pauper et inops? Nec sufficit assentire, insuper et rogatis. Exhibetis favorem, largum gratiae sinum expanditis, et ne onera pusillanimis reformidem, auxilium de regia protectione promittitis. Quaenam haec in rege dignatio, in adolescente maturitas? Verum ego, optime Rex, nullatenus acquiesco mittere manum ad fortia, corde pusillus, fractus corpore, et cui solum pene superest sepulcrum; non audeo prorsus ad sancta indignus et insufficiens. Hoc considerare debuerant auctores electionis: si dissimularunt, ego non queo, quod lego, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Aut si idoneum crediderunt ob 0641C habitum religionis quo induor, in habitu species est sanctitatis, non sanctitas. Nemo mihi me notior, nemini ego quam mihi: non plane me credo contra testimonium conscientiae mae videntibus tantum in facie et secundum faciem judicantibus. Ecce ego et pueri mei, quod dedit mihi Deus, orantes hic sumus, quamvis peccatores, pro regno vestro et vestra persona: si separatis ab invicem, id quidem difficile et crudele; non ad orandum, sed plorandum provocatis. Hactenus pro me: jam pro Ecclesia quid parturiat animus, dignemini, obsecro, paucis attendere. Sedet in tristitia domina Ecclesiarum, et lacrymae ejus in maxillis ejus: mutatus est color optimus, defloruit antiqua venustas, pretiosissimus ille ornatus datus est in conculcationem, nobilitas in 0641D contemptum, et in servitutem libertas. Crucior in hac flamma, nec consilium refrigerii, donec veniat qui consoletur eam. Tangat proinde cor vestrum reverentia Sponsi ejus, cujus sanguine redempta, cujus similitudine adornata, cujus haereditate dotata est, et perseveret propositum vestrum, ne tam dilecta 0642A unici Domini nostri sponsa tali vel nunc ad cumulum malorum committatur, qui displiceat oculis ejus. Dico vobis, et dico ut vere fidelis, quia omnino non expedit vobis. Sic vobis regnum contingat administrare Francorum, ut inde acquiratis regna coelorum, optime et illustrissime rex.

EPISTOLA CDL. AD AMICUM. Scribit se tandem convalescere et a mortis faucibus ereptum.

Idem quod sibi.

Opus utile, et quantum mihi videtur, catholicum elaborastis: habeo tamen semel adhuc, si vita duraverit, vobis illud praesente perlegere et vobiscum 0642B singula proferre; et tunc si quid forte repertum fuerit quod merito moveat, aut omnino amovebitur, aut ita emendabitur, ut ultra jam non movere valeat, nec movere debeat. De caetero congratulamini mihi, quia castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). Cum enim, securi ad radicem infructuosae arboris posita, jamjam succidi metuerem; precibus amicorum redditus sum, qui videlicet fimo charissimo lacrymarum suarum sterilitatem meam se fecundaturos pollicentes, inducias aliquanti temporis a pio Patrefamilias impetrarunt (Luc. XIII, 6-9).

EPISTOLA CDLI. AD FRATRES ***. Hortatur ad eleemosynas famis tempore faciendas.0642C

Non ignoratis, fratres, qui dixerit, Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur (Matth. V, 7); et illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2), et rursum: Si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7); et apud sanctum Job, Visitabis speciem tuam, et non peccabis (Job V, 24). Ut haec vobis pauca de multis in hunc modum et Scripturis retexerem, illud est occasio, quod egenos vagosque sub hoc famis tempore plus solito constat egere. Unde si qua in vobis pietatis viscera, si qua in vobis miserationis compassio, dignum est ut in se ipsos experiantur: quantumlibet enim miseri et despicabiles, os vestrum et caro vestra sunt, quod vos non 0642D aliter de illis sentire, justum est ut sentiant: sentiant dico, et, si non rerum vestrarum, saltem verborum beneficio; ut videlicet capellano praecipiatis, quatenus omni studio curet excitare et exhortari populum quam publice quam privatim, ad benefaciendum eis.

367 8 EPISTOLA CDLII. AD QUEMDAM ABBATEM. Hortatur ut benigne fugitivum recipiat, nec praelati dignitatem abjiciat.0643A

Suo illi quod suo.

Nemo cum has legerit, si norit unde salutationis formulam sumpserim, succensere, ut arbitror, debebit mihi, quod me in capite meliori praeferre praesumpserim, et quod tanquam aliquid inferius meum esse dixerim, cujus ego merito totus sum et quo ex toto inferior: quanquam non solum inferiora nostra, sed etiam plerumque quibus inferiores nos esse scimus, nostra non improprie appellare solemus, ut est illud, Portio mea, Domine, in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Et haec quidem de vobis, 0643B sed non vobis. Jam ad vestras litteras breviter pro tempore respondendum est, quae cum mihi in manus venerunt, natalis animae Dominae nostrae dies festus illuxerat, cujus me totum jure sibi vindicans devotio, nihil aliud cogitare sinebat; sed et nuntius repedare festinans, vix usque in crastinum, ut haec jam festo exoccupatus utcunque rescriberem, exspectavit. Fugitivum itaque fratrem dure a me, utpote durum corde increpatum, nihil melius interim potui quam ad locum remittere unde fugerat: quippe quem juxta nostras consuetudines domi absque abbatis sui consensu retinere non debui. Oportet autem a vobis eum similiter aspere increpari, et ad humilem provocari satisfactionem, deinde nostris confortari litteris pro eo directis ad 0643C abbatem. De infirmitate nostra nihil certius modo sollicito indicare potui, nisi quod infirmus et fuit et sum, nec minus solito, nec magis multum. Quod vero non misi quam missurus eram, causa est plus me animarum timuisse scandalum, quam unius corporis periculum. Jam ne quid horum quae mandatis omnino praetermittam, quin et aliquatenus ad singula respondeam, venio etiam ad vos. Velle vos audire scripsistis, quid ego vos, qui utique omnia vestra norim, facere velim. Sed haec, nisi fallor, si modo dicerem nec vos possetis, nec ego consulerem. Volo enim et ipse quod vos velle de vobis jam olim non latet me. Caeterum mea atque vestra aeque, ut aequum est, voluntate postposita, magis quod velle 0643D Deum de vobis puto et mihi ut vobis suadeam tutum duco; et vobis si persuadeam, non incommodum. Tenete itaque meo consilio quod tenetis, manete in quo estis, et studete prodesse quibus praeestis; nec praeesse refugite, dum prodesse potestis: quia vae siquidem, si praeestis et non prodestis; sed vae gravius quia praeesse metuitis et prodesse refugitis.

EPISTOLA CDLIII. AD ANONYMUM. Laudat ejus prudentiam et humilitatem.0644A

Quidquid sibi cupit gratiae spiritualis.

Laudo prudentiam, qua monachum propter novitium contristari timuistis; sed magis approbo humilitatem, qua factam vobis injuriam et tam grandem injuriam, pertulistis. Incomparabiliter autem praefero charitatem, qua calamum quassatum non patiendo conteri (Isai. XLII, 3), nostrum expetere consilium ei suadere curastis. O prudens humilitas, humilisque charitas, sic parcens monacho injuriam, ut non deesset novitio fluctuanti! Quantum ergo potui confirmatum, et omnia, quantum reor, de quibus notatus est, emendare paratum, ad 0644B vos eum remitto; tam probatae vestrae benignitati consulens, et si necesse est, supplicans, ut recipiatur, ut tamen praedictus frater, cui et litteras proinde precatorias misi, a sua prius, si fieri posset, sententia flectatur.

367 9 EPISTOLA CDLIV. AD ANONYMUM. Stephano, si perseveraverit, promittit dignos poenitentiae fructus.

Quis satis mirari possit vestrae charitatis ardorem? Sed quoniam dignum non est, ipsam unde sollicitam esse cognovimus, diutius manere sollicitam, Stephanus vester qui et noster, si digno suae conversationis initia fine compleverit, si aequa cum capite devotione etiam caudam hostiae offerre sategerit, testimonium 0644C ei perhibemus quia dignos faciet poenitentiae fructus.

EPISTOLA CDLV. AD MATERTERAM IMPERATORIS HISPANIARUM. Fratrum ei suffragia concedit, oratque ut controversia, quae inter suos et fratres de Careda erat, per episcopos terminetur.

Illustri dominae G. reginae et materterae imperatoris Hispaniarum, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.

Devotionem vestram ex relatione fratris nostri Nivardi audientes, gratias agimus Deo, et oramus ut secundum fidem et fiduciam quam habetis in nobis, vobis retribuere pro sua pietate dignetur. Fraternitatem domus nostrae et orationum nostrarum, sicut desiderastis, gratanter vobis annuimus, 0644D et ut tantumdem pro vobis fiat, quantum pro uno quolibet nostrum tam in vita quam in morte. De caetero necesse habuimus suggerere praestantiae vestrae de fratribus de Careda, quia per neptem vestram et per seipsos calumniam nobis struunt. De monasterio. . . . . . . . . . . . Oportet ergo nos providere bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus, omnimodisque 0645A cupimus sic procedere in hoc negotio, ut non vituperetur bonum nostrum, nec homines illi occasionem habeant detrahendi. Proinde remisimus ad vos negotium, ut scandalum istud compescere studeatis. Et si aliter noluerint illi desistere, judicio, ut dignum est, domini Zemorenensis episcopi et domini Asturicensis velitis et faciatis hanc 0646A controversiam terminari. Ubi enim vel eorum confessione, episcoporum judicio innotuerit non habere eos unde adversum nos super hoc possint vel debeant reclamare, parati sumus, juvante Deo, sic ordinare locum, ut et vestra devotio gratuletur, et Deus glorificetur in opere vestro.

0645 Epistolae sequentes, ex variis auctoribus in unum collectae, nunc primum sancti Bernardi operibus accensentur. Ultimam, seu quadringentesimam sexagesimam, de cujus genuitate tamen est unde merito dubitetur, in appendicem, ne interturbaretur ordo, amandare noluimus. EDITOR PATROLOGIAE.

PRAEFATIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. (AMADUZZI, Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta, tom. IV, pag. 229. Romae apud Antonium Fulgonium, 1783, 8o)0645

Francisco M. BANDITIO, Ariminensi, archiepiscopo Beneventano et S. R. E. cardinali amplissimo, Joannes Christophorus AMADUTIUS.

Qui litteris operam navant, quique eruditis pabulum praebere student statis quibusdam operibus, id potissimum curant, ut primum varietate rerum omnibus placeant, tum ut ea, quae uniuscujusque intersint, singulis consentanea faciant. Vides, cardinalis amplissime, me in eo esse, ut anecdotis quibusdam opusculis varias litteratorum classes detinendas oblectandasque susceperim; quod ut assequar, varia tum idiomatis et orationis, tum aetatis et argumenti diversitate distinctas lucubrationes jamdiu mihi edendas proposui. Quare si quae sunt quae praecipue spectari debeant hac praesertim temporum corruptione, quae se miris litterarum scientiarumque progressibus foede immiscuit, ea esse cum primis censui, quae ad sacra pertinerent, quaeque vel fidei praestantiam, vel morum castitatem praeseferrent. Verum quam ipse unquam gratiam inirem, si hujusmodi res munusculi instar iis praeberem, qui ludicris levibusque crepundiis assueti (nam caeteros, qui impiis nefariisque commentis detinentur, utpote omnino aspernandos non moror) gravia ac severa quaeque ad stomachum usque fastidiunt? Sua ergo sponte fluit cogitatio, quae ad te unum deligendum, cui beati Bernardi abbatis Clarae-Vallensis epistolam adhuc anecdotam inscriberem ac nuncuparem, me nunc potissimum commonefecit. Tu, qui ea studia sedulo coluisti, quae tuum institutum in primis decent, qui ad bibliothecam omni scriptorum genere instruendam in Ariminensi clericum regularium collegio animum tot annorum spatio intendisti, quique eos praesertim auctores consectaris, qui et tuam praeclaram dignitatem, et pastoralem procurationem praeceptis, et exemplis juvent, ac excitent, libentissime quidem excipies opusculum, quod a clarissimo, sanctissimoque Cisterciensis ordinis alumno concinnatum tibi nunc statuo. Is enim fuit divus Bernardus, ut singulos fore hominum ordines instituendos epistolis suis sibi proposuisse visus fuerit: quandoquidem laicos, monachos, clericos, abbates, episcopos, cardinales, et ipsos quoque summos pontifices in Eugenio III scriptis suis pro dignitate erudivit, atque informavit, singulis praebens castigatioris vitae perquam apta documenta. Epistola quam nunc profero ea est qua laicum variis humanae, rectae tamen honestaeque politices praeceptis imbuendum suscipiat; quorum sane plura cum privatum hominem, quem se esse sentiat semper unusquisque quantacunque dignitate praecellat, respiciant, facile singuli ea vindicent atque arripiant quae sibi peculiariter convenire intellexerint. Nulla vero in caeteris, sive epistolis, sive scriptis quibuscunque S. Bernardi abbatis mentio occurrit hominis ad quem epistolam hanc hactenus ineditam inscriptam animadvertimus. Qui vero et epistolas et scripta caetera sanctissimi hujus Ecclesiae doctoris, atque ea potissimum quae Mabillonius tanquam genuina et a spuriis distincta proposuit, accurata lectione percurrerit, facile in hac etiam styli dulcedinem, orationis ardorem, eloquii sanctitatem, sententiarum gravitatem, leporum copiam, quae eidem potissimum tribuuntur, non aegre deprehendet. Quod si id asserere detrectaverit, saltem anxium sancti scriptoris imitatorem hanc scripsisse epistolam fateri omnino cogetur. Hanc nos quidem obtinuimus a viro clarissimo Angelo M. Bandinio, qui ex codice membranaceo saeculi XIV, ineuntis, bibliothecae Mediceo-Laurentianae, cui ipse pro meritis suis pareest, excripsit, et ut ederemus, nobis pro sua humanitate indulsit. Exstat ipsa etiam in duobus aliis ejusdem bibliothecae codicibus, quos omnes ipse accurate recensuit; quod dum primum facit, epistolae ingenuitatem in aliquod suspicionis dubium revocare videtur, forte ut severioribus critices regulis, quas docti interdum impensius amant, morem gerat. Habet et ipsa bibliotheca alios codices divi Bernardi opera continentes, et ea quidem quae in Mabilloniana editione desiderentur. Cum illa vero nec pauca, nec exigua sint, ac multo egeant examine, seduloque comparationis studio, eadem nunc innuisse sufficiat, rejectis interim in imam oram eorumdem indiciis, quae praesto esse possint iis quibus hanc spartam deinceps ornare libeat. Porro alibi 0647 etiam alia habentur sancti nostri doctoris opera, quae absunt a laudata editione, quaeque forte eadem quoque ac quae exstant in codicibus Mediceo-Laurentianis esse possent; quod sane nonnisi diligenti perquisitione assequi quis poterit. Scilicet cl. Martinus Gerbertius abbas S Blasii in Silva Nigra ait in Itinere Alemannico haberi in mss. operibus sancti Bernardi asservatis in bibliotheca Augustae Vindelicorum nonnulla quae haudquaquam in Mabillonii editione occurrant, quaeque examen aliquod postulent. Insuper ipse ibidem profert epistolam omnino brevem, erutam ex cod. ms. saeculi XIII bibliothecae Ochenhusanae, quam S. Bernardus G. de Stopho scribit, quaeque in laudata editione frustra quaereretur. Non aspernanda quidem, imo plurimi aestimanda illius scriptoris opera, quae ecclesiasticam traditionem, et Patrum seriem claudant, quaeque scholasticorum barbariem, quae mox religionem, in scientias, ac litteras irrepsit, feliciter antevertant. Nec te interim pigebit, Cardinalis amplissime, si insuper addam epistolam alteram, non eam quidem a divo Bernardo exaratam, sed a matrona quadam, quae ab ejus concilio, disciplinaque penderet, ad ipsum scriptam. Non te quidem latet, sanctissimum abbatem nostrum cum pluribus lectissimis feminis epistolarum commercium exercuisse, ut docent ipsius epistolae a Mabillonio recensitae, ac datae ad reginam Jerosolymorum, ad Mathildem reginam Anglorum, ad Sanciam sororem imp. Hispaniae, ad ducissam Lotharingiae, ad ducissam Burgundiae, ad Ermengardam quamdam comitissam Britanniae, ad Idam comitissam Nivernensem, ad Blesensem comitissam, ad Beatricem nobilem, et religiosam matronam, ad Sophiam virginem, ad abbatissam Faberniacensem, ac postremo tandem ad nonnullas sanctimoniales. Amanuensis fortasse incuria (nisi id alia etiam culpa factum fuerit) matronae, quae hanc nostram epistolam scripsit, nomen nobis invidit; neque etiam institutae a nobis hac de re observationes quidquam lucis attulerunt. Hanc, epistolam quinetiam nobis communicavit laudatus Bandinius, qui ipsam ex codice altero Mediceo Laurentiano, eoque membranaceo saeculi XV eruere sategit, nobisque edendam concessit. Quam vellem, ut ego gratum, et obsequentem in te animum meum prodere nunc studui, sic tu meam hanc voluntatem, et observantiam aequi bonique consuleres! Sed quid ab antiqua tua, planeque singulari humanitate nunc mihi polliceri non dubitem? Quae quidem humanitas etsi stimulis non egeat, nec precibus locum relinquat, patere tamen, Cardinalis amplissime, ut de ea jugiter mihi conservanda tanquam de re mihi tum charissima, tum spectatissima, cujus instar eorum, aui pretiosas res possident sollicitum esse decet, te majorem in modum exorandum nunc censeam. Vale.

Datis Romae Idibus Augusti anno a Christo nato 1780.

EPISTOLA CDLVI. AD RAYMUNDUM DOMINUM CASTRI AMBRUOSII. (Ex codice membranaceo saeculi XIV bibliothecae Mediceo-Laurentianae edidit Joannes Christophorus AMANDUTIUS.)0647A

367 10 Gratioso militi et felici RAYMUNDO, domino Castri Ambruosii, BERNARDUS in senium deductus salutem.

Doceri petis a nobis de cura et modo rei familiaris utilius gubernandae, et qualiter patresfamilias debeant se habere, ad quod tibi respondemus. Licet omnium rerum mundanarum status, et exitus sub fortuna laborent, non tamen hoc timore est 0648A vivendi regula omittenda. Audi ergo, et attende. Quod si in tua domo sumptus et reditus sunt aequales, casus inopinatus poterit destruere statum ejus. Status hominis negligentis domus est ruinosa. Quid est negligentia gubernantis domum? Ignis validus in domo accensus. Discute diligenter eorum diligentiam, et propositum, qui tua administrant. Labenti, nondum lapso facultatibus minus verecundum est abstinere quam cadere. Saepius revidere, quae tua sunt, quomodo sint, magna prudentia est. Cogita de cibo et potu animalium tuorum; nam esuriunt, et non petunt. Nuptiae sumptuosae damnum, sine honore conferunt. Sumptus pro militia honorabilis 0649A est, sumptus pro juvando amicos rationabilis est. Sumptus pro juvando prodigos perditus est. Familiam grosso cibo, non delicato nutrias. Qui gulosus effectus est, vix aliter quam morte mores mutabit. Gulositas vilis et negligentis hominis putredo est; gulositas solliciti et diligentis hominis solatium est. Diebus paschalibus abundanter, non delicate pasce familiam tuam. Fac gulam litigare cum bursa, et cave cujus advocatus existas. Si autem inter gulam et bursam judex existas, saepius, sed non semper pro bursa sententiam feras. Nam gula affectionibus probat, et sic testibus non juratis, bursa evidenter probat, jam arcis et cellario vacuatis, vel in brevi tempore vacuandis: tunc male judicas contra gulam, quando avaritia ligat 0649B bursam; nunquam recte inter gulam et bursam avaritia judicabit. Quid est avaritia? Sui homicida. Quid est avaritia? Paupertatis timor. Semper in paupertate vives: recte vivit avarus in se, non perdens divitias, sed aliis reservando. Melius est aliis reservare, quam in se perdere. Si abundas blado, non diligas canestrum. Diligens canestrum cupit esse pauperum homicida. Vende bladum, cum satis valet, non quando per pauperem emi non potest. Vicinis minori pretio vende, etiam inimicis; non semper gladio, sed saepe servitio vincitur inimicus. Superbia contra vicinum balenum est; exspectas tonitru cum sagitta. Habes inimicum capitalem, in carcere positus es, habes inimicum, quaeras tuum oculum pro custode. Si habes inimicum, 0649C conversationem non habeas cum ignotis. Semper cogita quod inimicus sagax cogitat inimici vias. Debilitas inimici non est loco pacis, sed tregua ad tempus. Si te securus non cogitare, quae tu cogitas, inimicum, periculo te exponis. De feminis tuis suspectis quid agant, ignorantiam, non scientiam quaeras. Postquam sciveris crimen uxoris, a nullo medico curaberis: dolorem de mala uxore tunc mitigabis, quando audies de uxoribus alienis. Cor nobile et altum non inquirit de operibus mulierum; malam uxorem potius risu, quam baculo castigabis. Femina meretrix et senex omnes divitias annullabit; femina senex et meretrix, si lex permitteret, viva sepelienda esset. De vestibus nota quod vestis 0649D sumptuosa probatio est pauci sensus. Vestis minus apparens cito vicinis taedium parit: stude bonitate placere, non veste. Mulieris petitio habentis vestes, et vestes quaerentis, non indicat firmitatem. De amicis teneas quod major est amicus qui sua tribuit quam qui seipsum offert; de illis magna est copia amicorum. Amicum non reputes qui te praesentem laudat; si consulis amico, non quaeras placere sibi, sed rationi. Dicas in consulendo amico, sic mihi videtur, non praecise sic agendum est. Facilius de malo exitu consilii redargutio sequetur quam de bono laus. Audivi quod te visitant joculatores, attende quae sequuntur. Homo 0650A joculatoribus intendens, cito uxorem habebit, cujus nomen est paupertas. Sed quis erit hujus uxoris filius? Derisio. Placet tibi verbum joculatoris, finge te non audire, et alia cogitare: ridens et gaudens de verbis joculatoris jam pignus sibi dedit. Joculatores improperantes digni sunt suspendio. Quid est joculator, mala improperans? Animal homicidium secum portans. Joculatores instrumentorum Deo placuerunt. Audi de famulis. Famulum alti cordis repelle ut futurum inimicum. Famulum tuis moribus blandientem repelle. Famulo et vicino te laudantibus resiste, alias te cogitat decepisse. Famulum de facili se verecundantem dilige ut filium. Si vis aedificare, inducat te necessitas, non voluntas. Cupiditas aedificandi aedificando non tollitur, nimia et inordinata 0650B aedificandi cupiditas parit, et exspectat aedificiorum venditionem. Turris completa et arca vacuata faciunt valde tarde hominem sapientem. Vis aliquando vendere, cave partem haereditatis non vendas te potentiori, sed potius minori pretio, te minori. Totum autem vende plus offerenti. Melius est gravem pati famem quam patrimonii venditionem; sed melius est partem vendere, quam te usuris subjicere. Quid est usura? Legalis latro, praedicens quod intendit. Nihil emes in consortio potentioris: parvum consortem patienter sustineas, ne tibi societ fortiorem. Quaesivisti de usu vini. Qui in diversitate et abundantia vinorum est sobrius, ille est terrenus Deus. Ebrietas nil recte agit, nisi cum in lutum cadit. Sentis vinum, fuge consortium. 0650C Sentis vinum, quaere somnum, antequam colloquium. Qui se esse ebrium verbis excusat, suam ebrietatem aperte accusat. Male sedet in juvene vina cognoscere. Fuge medicum scientia plenum, exercitio non probatum. Fuge medicum ebrium. Cave tibi a medico volente in te experiri qualiter alios de simili morbo curabit. Caniculos valde parvos dimitte. Clericis et reginis canes custodes utiles sunt. Canes ad venandum plus constant quam conferant. Habentem filios dispensatorem tuorum bonorum non instituas. Sed dices: Si aversetur fortuna, quid prodest vivendi doctrina? Audi quod de hoc viderim stultos omittentes continentiam, et tandem se excusatos sub fortuna; et venit aliquando fortuna, 0650D sed servans doctrinam raro accusabit fortunam. Raro enim diligentiam cum infortunio sociabis, et rarius a pigritia infortunium separabis. Exspectat piger sibi subveniri a Deo, qui vigilare praecepit in mundo. Tu ergo vigila, et levitatem expendendi cum gravitate lucrandi compensa. Appropinquat senectus; consulo quod Deo potius quam tuo filio te committas. Disponis legatum; consulo quod prius servitoribus quam sacerdotibus solvi mandes. Diligentibus personam tuam non committas animam. Committe animam tuam diligenti animam suam. Dispone de rebus ante morbum; saepe quis efficitur infirmitatis servus, et servus testari non 0651A potest. Liber ergo testeris, antequam servus efficiaris. Sufficit tibi quod dictum est de testamentis. De filiis audi. Mortuo patre, quaerunt divisionem, si nobiles sunt; melior est saepe eorum aspersio per mundum, quam haereditatis divisio. Si laboratores sunt, faciant quod volunt; si mercatores, tutior est divisio quam communio, ne unius infortunium aliis imputetur. Mater autem forsan remaritari quaerit; stulte agit; sed ut peccata sua deploret, utinam ipsa senex accipiat juvenem, nam non ipsam, sed sua quaesivit; quibus habitis, bibet cum eo doloris calicem quem optavit, ad quod eam perducat meta suae vitae damnabilis senectutis. Amen.

Deo gratias.

(Litteras matronae cujusdam vide infra inter epistolas 0651B diversorum ad S. Bernardum, sub num. 477.)

EPISTOLA CDLVII. AD UNIVERSOS FIDELES. De expeditione in terram sanctam. Festum SS. Petri et Pauli quo apud Magdeburgum conveniant, designat. (Anno 1147.) [BOCZEK, Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae. Olomucii 1836 4o, t. I, p. 253, ex codice ms. Olomucensi saec. XIV signato CXXVI.]

367 11 Dominis et Patribus reverendis archiepiscopis caeterisque episcopis et principibus et universis fidelibus Dei, BERNARDUS, Clarae-Vallensis vocatus abbas, spiritum fortitudinis et salutis.

Non dubito quin auditum sit in terra vestra, et celebri sermone vulgatum, quomodo suscitaverit spiritum regum Deus et principum ad faciendam vindictam in nationibus et exstirpandas de terra Christiani nominis . . . Magnum bonum magna divinae miserationis ubertas! Verumtamen videt hoc malignus et invidet more suo; frendet dentibus et tabescit; multos amittit ex his quos variis criminibus et sceleribus obligatos tenebat: perditissimi quique convertuntur declinantes a malo, parati facere bonum. Sed aliud damnum veretur longe amplius de conversione gentium, cum audivit plenitudinem eorum introituram, et omnem quoque Israel fore salvandum. Hoc ei nunc tempus imminere videtur, et tota fraude satagit versuta malitia, quemadmodum 0651D obviet tanto bono. Suscitavit proinde semen nequam filios sceleratos paganos, quos, ut pace vestra dixerim, nimis diu sustinuit Christianorum fortitudo, perniciose insidiantes dissimulans, calcaneo suo nec conterens capita venenata. Sed, quia dicit Scriptura: Ante ruinam exaltabitur cor, fiet ergo, Deo volente, ut eorum superbia citius humilietur, et non propter hoc impediatur via Hierosolymitana; quia enim verbum hoc crucis parvitati nostrae Dominus evangelizandum commisit, consilio domini regis et episcoporum et principum, qui convenerant Frankonovort, denuntiamus armari Christianorum robur adversus illos, et ad delendas penitus, aut certe convertendas nationes illas signum salutare suscipere, eamdem eis promittentes indulgentiam peccatorum, 0652A quam et his qui versus Hierosolymam sunt profecti. Et multi quidem signati sunt ipso loco, caeteros autem ad opus simul provocavimus, ut qui ex Christianis necdum signati sunt ad viam Hierosolymam, noverint eamdem sese indulgentiam hac adepturos expeditione, si tamen praestiterint in ea pro consilio episcoporum et principum. Illud enim omnimodis interdicimus, ne qua ratione ineant foedus cum eis, neque pro pecunia, neque pro tributo, donec, auxiliante Deo, aut ritus ipse, aut natio deleatur. Vobis sane loquimur archiepiscopis et coepiscopis vestris, opponite omnino, ut maximam super his geratis sollicitudinem, et quantumcunque potestis, studium adhibeatis et diligentiam, ut viriliter fiat; et secundum Deum ministri Christi estis, 0652B et idcirco fiducialius a vobis exigitur, ut negotio ejus, quod ad vos spectat, invigiletis. Nos quoque plurimum id rogamus et obsecramus in Domino. Erit autem hujus exercitus, et in vestibus, et in armis, et faleris caeterisque omnibus eadem quae et alterius exercitus observatio, quippe quos eadem retributio munit. Placuit autem omnibus in Frankenevort congregatis, quatenus exemplar istarum litterarum ubique portaretur, et episcopi atque presbyteri populo Dei annuntiarent, et eos contra hostes crucis Christi, qui sunt ultra albi (sic), signo sanctae crucis consignarent et armarent; qui nimirum omnes in festo apostolorum Petri et Pauli apud Magdeburg convenire debent.

EPISTOLA CDLVIII. AD WLADISLAUM DUCEM, MAGNATES ET POPULUM BOHEMIAE. Omnes ad expeditionem Hierosolymitanam invitat, idemque negotium episcopo Moraviensi commendat. (Anno 1147.) [BOCZEK, ubi supra p. 255, ex eodem codice.]

Duci WLADISLAO caeterisque nobilibus et universo populo Bohemiae, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas vocatus, salutem in Christo.

Est mihi sermo ad vos de negotio Christi, in quo est etiam salus vera. Quod loquor, ut indignitatem personae scribentis excuset apud vos auctoritas Domini; excuset consideratio utilitatis vestrae; excuset, 0652D quae in nobis est intentio charitatis. Modicus quidem sum, sed non modice cupio omnes vos in visceribus Jesu Christi. Hic zelus urget ut scribam quod libentius viva voce cordibus vestris inscribere laborarem, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas. Sed spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Obtemperare non potest corruptibile corpus animae desiderio, nec spiritus velocitatem moles terrena valet comitare; sed quod hinc queremur, abest a vobis portio nostri; sed quae utilior est, cor nostrum, usque ad vos dilatatum est, etsi corpus onerosum terrarum intercapedo detincat. Audiat ergo universitas vestra verbum bonum, audiat verbum salutis, et oblatam indulgentiae copiam devotis quibusdam animae brachiis amplectatur. Neque 0653A enim simile est tempus istud caeteris, quae hucusque praeteriere, temporibus; nova venit e coelo divinae miserationis ubertas; beati quos superstites invenit annus placabilis Domino, annus remissionis, annus utique jubilaeus! Dico vobis, non fecit Dominus taliter omni retro generationi, nec tam copiosum in patres nostros gratiae munus effudit. Videte quo artificio utitur ad salvandum vos; considerate pietatis abyssum, et obstupescite, peccatores: necessitatem se habere facit, aut facit, aut simulat, dum vestris necessitatibus subvenire de coelo venit; consilium hoc nec ab homine est, sed a corde pietatis divinae processit. Commota est et contremuit terra, quia Dominus fecit perdere terram suam. Suum, inquam, [suppl. in qua] visus est et annis 0653B plus quam XXX homo inter homines conversatus. Suam, quam honoravit nativitate sua, illustravit miraculis, dedicavit sanguine, sepultura ditavit. Suam, in qua vox turturis audita est, cum Virginis Filius castitatis studium commendaret. Suam, in qua primi apparuerunt flores resurrectionis. Hanc repromissionis terram coeperunt occupare maligni, et nisi fuerit qui resistat, ad ipsum inhiant nostrae religionis sacrarium, lectumque ipsum maculare conantur, in quo propter nos obdormivit vita nostra in morte, et profanare loca sanctorum, loca dico Agni immaculati purpurata cruore. Audite amplius aliquid quod movere debeat quamlibet durum pectus hominis Christiani. Accusatur proditionis Rex noster; imponitur ei quod non sit Deus, sed falso 0653C simulaverit quod non erat. Quis in vobis est fidelis ejus, surgat, defendat Dominum suum ab impositae proditionis infamia; securum conflictum ineat, ubi sit et vincere gloria, et mori lucrum. Quid moramini, servi crucis, quid dissimulatis vos, quibus nec robur corporum, nec terrena substantia deest. Suscipite signum crucis, et omnium, de quibus corde contrito confessionem feceritis, plenam indulgentiam delictorum hanc vobis summus pontifex offert, vicarius ejus cui dictum est: Quodcunque solveris super terra, erit solutum et in coelo. Suscipite munus oblatum, et ad irrecuperabilem indulgentiae facultatem alter alterum praevenire festinet. Rogo et consulo, 0654A ne propria quisque negotia Christi negotio velit praeferenda, nec propter ea quae temporibus aliis potuerunt vel poterunt exerceri, illud omittat quod recuperari ultra non possit. Et ut noveritis quando, qua, quomodo sit eundum, paucis audite: in proximo Pascha prolecturus est exercitus Domini, et pars non modica per Hungariam ire proposuit. Illud quoque statutum est ne quis aut variis aut grisiis, seu etiam sericis utatur vestibus; sed neque in equorum faleris auri vel argenti quidpiam apponatur, tantum in scutis et ligno sellarum, quibus utentur; cum ad bella procedent aurum vel argentum apponi licebit his qui voluerint, ut refulgeat sol in eis et terrore dissipetur gentium fortitudo. Copiosius haec et latius prosequi oportuerat, nisi quod habetis apud vos dominum 0654B Moraviensem episcopum, virum sanctum et doctum, quem exoratum volumus esse, ut secundum sapientiam, quae data est ei a Domino, diligentius super hoc universitatem vestram studeat exhortari. Exemplar quoque litterarum domini papae misimus, cujus admonitionem intentissima debetis aure percipere, et ejus observare decreta. Valete.

EPISTOLA CDLIX. AD G . . . . . DE STOPHO. om GERBERT, Iter Alemannicum, 1765, 8o, p. 216.]

BERNARDUS, Clarae-Vallensis vocatus abbas, dilecto in Christo filio G. de STOPHO, salutem et orationes.

Charissimus filius noster frater tuus Henricus ad nos divertit, et consilio nostro salutaris signi quod 0654C acceperat, propositum non deposuit. Sed longe meliora: uti pauper enim factus pro paupere Christo, in domo pauperum Christi sub religionis habitu disposuit conversari. Quod tibi nec grave debet videri nec asperum, quia ipse cum Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab eo, et faciem induit vere euntis in Hierusalem, non quae occidit prophetas, sed eam, cujus participatio in idipsum. Consolare igitur in verbis istis et memento quid inter vos novissime fueritis collocuti. Et sic age cum eo de omnibus, ut a nobis et ab ipso gratiam, et a Deo misericordiam consequaris. Bene vale, semper dilecte.

MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM. [Eugenius de LEVIS, presbyter, Anecdota sacra, sive collectio omnis generis opusculorum veterum SS. Patrum, etc. Augustae Taurinorum 178 . . . . . . . 4o, p. 50.]0653

A pluribus historicis, ut apud Carolum Visch, et editores operum ejusdem sancti abbatis plurima alia opera S. Bernardi asservari in manuscriptis, et nundum edita hinc inde delitescentia edocti sumus. Cum vero haec epistola in quodam codice nostro saeculi XIII, in membrana exarato, legatur inter diversa alia opera jam edita, et plura S. Bernardo attributa, dubia vel supposititia, ut sunt De interiori domo, De conscientia aedificanda, et Sermo de doctrina S. Bernardi ad quemdam suum monachum, eam edere curamus, ne in pulvere delitescat.

Quis vero sit ille frater N., cui hanc scripsit sanctus Bernardus, ignoramus, cum nobis compertum non puerit vel quo loco vel ad quod monasterium ipse N. pertinere dicatur. Veremur tamen ne haec alicujus solitarii sit, cum de solitudine loquatur in documento 11.

EPISTOLA CDLX. AD N . . . . [LEVIS Anecdota sacra, p. 51.]0653C

367 12 In Christo suo fratri dilecto N., frater 0654C BERNARDUS, in Domino qualicunque veteri jam exuto homine Christo vivere, et mori mundo.

Quoniam, dilecte mi frater in Domino, adhuc me in poenitentia posito, me instantissime supplicasti, ut te 0655A in posterum aliquibus spiritualis exhortationis litterulis visitarem, novi, frater, quod hoc dicens ardentes carbones super caput meum congeris. Verumtamen affectuose instando duritiae meae, superbia omni tua supplici humilitate vicisti in tantum, ut hoc tibi jam promitterem, quod optabas, quamvis magis dignum foret hoc me a te quidem suscipere, quam me tibi hujusmodi destinare. Quia tamen instantia tuae devotionis me compulit, stultum fieri in parte ista, sicut potero qualitercunque experiar, quod hortaris. Non tibi alia spiritualia quidem scribens, nisi ea, quamvis rudia et simplicia mihi colligere proponebam. Sed interim alloquor tuam dilectionem, cum nullus, sicut tu melius nosti, perfecte Deo servire possit, nisi omnino procuret se dissolvere a 0655B mundo. Oportet, si sequi volumus Deum Salvatorem, vocem nos audire prophetae, ut impietatis colligationibus dissolutis, dissolvamus fasciculos deprimentes, sequamur Redemptorem, quia juxta Apostoli testimonium: Nemo militans Deo terrenis se debet negotiis implicare (II Tim. XXII, 4). Nunquam igitur de aliqua re creata, nisi in quantum nostrum sunt incitantia divini amoris affectum cor nostrum esse sollicitum permittamus. Quia multiplex rerum labentium varietas plus debito ruminata, non solum animi distrahendo pacatam et mentis gratam interrumpit quietem, verum etiam rerum gignendo phantasmata turbulenter quassationis molestia, importune impellit cadaver. Sed potius post affectum omnium terrenorum sarcinam onerosam depositam 0655C absque recordationis gravedine curramus ad illum qui nos invitat, in quo est animarum opulenta refectio, et pax summa, quae exsuperat omnem sensum. Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. O Dei nostri dignatio admirabilis! o mansuetudo amabilis! o charitas ineffabilis! Quis enim hominum aliqua fecit talia? Quis unquam audivit, quis ne conspexit similia? Ecce invitat inimicos, hortatur reos, allicit ingratos: Venite, inquit, ad me, tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem (Matth. XI, 19). O verba dulcissima! o verba suavissima! o verba deifica, et omni gladio penetrabiliora ancipiti, intima praecordium eviscerantia, nimiaque repleta dulcedine 0655D usque ad divisionem animae pertingentia! Expergiscere igitur nunc, anima Christiana, ad tantae benignitatis amorem, dulcedinis tantae saporem, ad tantae suavitatis odorem. Certe quod ista non sentio infirmus ero, jam proximus morti. Inardesce, quaeso, anima mea, pinguesce, dulcesce in misericordia Dei tui. Inardesce fervore, pinguesce amore, et dulcesce sapore. Nemo te prohibeat in te trahere, tenere et gustare. Quid amplius querimus? Quid exspectamus? Quid ultra desideramus? In hoc enim uno habemus omnia bona. Sed, o heu insania nostra mirabilis! o infirmitas miserabilis! o vesania detestabilis! Nam vocamur ad requiem, et sequimur laborem, invitamur ad delectum, et sequimur dolorem; promittitur gaudium irretimur moerore. Miserabilis 0656A prorsus infirmitas, miserrimaque perversitas! Jam enim quasi insensibiles facti sumus, quasi deteriores simulacris, habentes ante oculos, et non videntes; aures, et non audientes; rationem, et non discernentes; amarum in dulce, et dulce in amarum ponentes. O Deus nunc nobis tantae perversitatis correctio? Unde tibi tantae offensionis satisfactio? Certe nihil tale invenitur in nobis, nisi nobis tuo munere tribuatur: tu enim solus pro nostris delictis satisfacere, qui solus cognoscis figmentum nostrum, salus et redemptio nostra. Qui solum in illis hoc facis, qui se miseros conspicientes in intimis a te solo relevari se posse confidunt. Levemus sic ad Deum mentis nostrae oculos in directo, et videamus ubi nunc prostrati sumus, nam qui proprium 0656B casum ignorat surgere, minus curat. Cognoscentes ergo in fortitudine clamemus ad Deum de profundis, ut nobis adjutricem porrigat manum suae misericordiae, quam abbreviari nunquam potuit ad salvandum. Non, quaeso, confidentiam amittamus magnam habentem remunerationem. Adeamus thronum gratiae ejus cum fiducia, finem fidei nostrae reportantes salutem animarum nostrarum. Nulla nobis insit cunctatio, jam enim nos vocat salus, exspectat tribulatio, compellit intrare. Quid igitur facimus? Quid moras contrahimus? Festinemus ingredi illam requiem jucunditatis aeternae, festivitatis supernae, refectionis internae ubi sunt magna, et inscrutabilia, et mirabilia quorum non est numerus. Ascendat Jerusalem super cor nostrum. Suspiremus 0656C ad patriam nostram, tendamus sursum ad matrem nostram, introeamus in potentias Domini, et intueamur regem nostrum mansuetum super omnia regnantem, et liquescent in miserationibus ejus corda nostra. Agamus illi gratias toto corde, qui defectum nostrum considerans suae a nobis non abstulit misericordiae pietatem, desiderium nobis tribuens ipsius currere, quod non est munus per impendendum, sed gratiae reputandum. Cum hoc prophetarum ille eximius se asserit concupiscere: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore (Psal. CXVIII, 20), sine qua hoc ipsum desiderium nostra incuria negligens aliqua nimia tepiditate lassescit. Cogitavi quaedam incitationes hujus memoralia adnotare, in quibus fugienda pariter, et consequenda 0656D pateant. Quae quidem cum affectu affectuose quotidie speculantes pristino vigore reassumpto tandiu infatigabiliter virtutibus, et gratiis in charitate divina crescamus. Quoadusque perfectum veniat desiderium collium aeternorum. Sunt igitur haec virtutes quaedam innumerabiles, et scalae salubres, per quas sine dubio ad perfectionem virtutum, et culmen possunt ascendere, fideliter excitati per eas videlicet sancta verecundia in cunctis verbis, et actibus suis. Tarditas loquendi, promptitudo obediendi, frequentia orationis, fugere otium, et dissolutiones pure et frequenter confiteri, libenter servire, infructuosum consortium devitare. Haec namque sunt margaritae quaedam fulgentes, quae possessorem 0657A suum angelis et hominibus faciunt gratiosum, dum autem ei placuerit qui te segregavit ex utero matris tuae (Galat. I, 15), et vocavit per gratiam suam, ut in te revelaret imaginem filii sui, de miserabili Aegyptiaca servitute te transferens in libertate gloriae filiorum Dei, tanquam in viam novi hominis coeperis pedem ponere, quae inter timorem et amorem humilitatis est semita constituta, tunc per eamdem humilitatis viam ad eminentiora conscendens poteris te in altioribus exercere. Ex quibus alia memoralia subsequuntur.

Oportet igitur primum ante omnia te cupientem sequi vestigia Salvatoris, ut spem totam fixam haberes in Domino, de omnibus mundi hujus te desperes. Secundum, ut ab omnibus vitiis, et concupiscentiis 0657B malis in quantum sustinet humana conditio te ipsum studeas penitus emendare, ut fermento veteri totius malitiae, et nequitiae expurgato, ambules in novitate vitae (I Cor. V, 7), post Christum, quod nisi prius hujus catenas iniquitatis confregeris, anima tua in tenebris agravata ad coelestia non poterit elevari. Tertium, ut a te ipso dissolvas omnem colligationem extrinsecam, ut mente possis Domino colligari. Quartum, ut amore Altissimi omnes mundi persecutiones aequanimiter feras uno, si possibile est; cunctas pro voto suscipiens solum in Christi passionibus delictis; renuens temporalem laetitiam in ipsis tribulationibus hilarescas; omnes reputans tibi ad purgationem peccaminum luctumque tuae animae praeparatas. Quintum, ut cum sentias te tuo 0657C obnoxium Creatori, rationem tibi fieri non poscas ad aliqua creata. Sextum, ut habens despectum temetipsum, et cupiens ab omnibus haberi zelans, malensque sacratissimam paupertatem in omnibus, quae ad te pertinent, asperitatem, vilitatem et parcitatem habeas quantum potes. Sic tamen in aliis non requiras, sed potius laetus et gaudens de omni consolatione fraterna eis, si oportet, obsequendo, ministrando, assistas omni consolatione reputans esse dignos nisi absit, quod divina in aliquo, ita tibi patet offensio, quae omni excusatione careret, de qua tamen compatiendo et timendo ex intimo corde doleas quantum potes. Septimum, ut vivens omni tempore in timore, blanditias hujus saeculi, honores, 0657D glorias vel favores, aurasque vanae gloriae, qui potationes mortiferas omnino fugias toto posse stans continuo in te ipso omni hora habeas te suspectum. Quod si tui ipsius fueris gloriam assecutus, nullus hostis interior vel exterior tibi nocebit. Octavum, ut amore illius, qui, cum sit Dominus omnium coelestium, terrestrium et infernorum, pro nobis assumpsit vilissimi servi formam in eo subjiciens se voluntarie hominem peccatis humiliando temetipsum, omnem hominem reputes tuum dominum, et te reputes vilissime servum hominum, et in omnibus circa omnes te reputes sicut servum. Sic enim tranquillitatem, et pacem cum omnibus obtinens scandalum penitus ignorabis. Nonum, ut nihil eorum tangas, qui te spirituali utilitate non tangunt, 0658A hoc est de nulla re cures, vel implices te in aliquo interius, vel exterius quoquo modo, ubi non invenis animo tuo lucrum, nec etiam in hujusmodi te ab aliquo implicari permittas. Decimum, ut visui, atque ori, caeterisque corporis sensibus omnimodam abstinentiam ponas, ita ut nihil prorsus, vel videre, audire, vel tangere studeas, nisi utilia tuae animae; linguam etiam perfecte restringes, ut nihil loquaris omnino, nisi interrogatus, vel necessitate, seu evidenti utilitate coactus, et tunc cum reverentia, timore, animique dulcedine breviter, et submisse, si potes, super devitans prolixitatem verborum, eorumque occasionem juxta posse praecidens. Undecimum, ut gratam sanctamque solitudinem possideas omni tempore, et operatione vigiliarum 0658B habeas pretiosam in ipsis, offeres Deo semper orationes tuas cum attentione verborum, devotionis fervore, humilitateque profunda. Duodecimum, ut cum divinum officium debes celebrare, ita faciens in te ipso obliviscaris omnium terrenorum quantum fixa, et immobili mente coelestibus insistendo mysteriis cum tanta illorum reverentia, devotione, et timore persolvas, qui inter angelorum agmina constitutus divino conspectui laudes principaliter offeras cum eisdem. Terciumdecimum, ut gloriosam reginam Domini nostri matrem in summo habens omnis temporis venerationis affectu, in cunctis ad eam necessitatum articulis ac pressuris, tanquam ad singulare et tutissimum refugium te convertas fiducialiter ipsius tutelae praesidium flagitando, eamque 0658C in tuam suscipiens advocatam devotissime, ac secure tuam ei committas causam, quae est misericordiae mater, quotidie studens ei placere, ac spiritualem et singularem reverentiam exhibere, et tua ei devotio sit accepta, et reverentia grata ipsius puritatis munditia, omni virtute, mente et corpore illibata in te ipso servando toto conatu nitaris humilitatis ac mansuetudinis ejus sequi vestigia. Quartumdecimum, ut unquam mulieres omnes juvenes, et imberbes praeter necessitatis vel manifestae utilitatis causam devitans, unum ubicunque fueris eligens tibi patrem, unum quidem discretum, sanctum, mansuetum et pium, doctum in experientia operis, potiaturque sublimitate sermonis, qui te verbis, et 0658D exemplis efficacibus, et ignitis ad divinum amorem instruat, ad quem etiam in cunctis necessitatibus tuis possis habere recursum, et spirituale consolamentum. Quintumdecimum, ut omnem frigiditatem tristitiae, vel acediae, in qua latet via confusionis, quae ducit ad mortem a te ipso summo studio depellens interius, exteriusque serenus semper existas. Nulli ullo modo contradicens in aliquo, vel resistens, sed potius omnino per omnia requiescens, duntaxat divinae laudi, vel saluti animae non obsistant. Sextumdecimum, ut affectiones tuas omnes ac voluntates conformans voluntati divinae omnia te aedificet in hoc mundo puritatis et innocentiae gratia divinae, tibi munere elargita, nec aliorum unquam, plusquam debito defectibus perturbatus, iniquitati addendo, 0659A iniquitatem alienis sordibus polluaris, ne, dum cupis alios de pelago liberare, deterius ipse corruas in profundum potius, igitur quibus non potes sine detrimento prodesse operiens charitate benigna illi summae sapientiae derelinque, quae bona novit eligere de malis quibuscunque, sic in omnibus bonis pariter, atque malis spiritualem Deo concedente poteris reperire profectum. Decimumseptimum, ut cor tuum serves omni custodia, solisque spiritualibus exercitiis deditum nullae tibi exercitium visibilium rerum imagines imprimantur, ut a creaturis omnibus alienus liber possis omnium Creatori vacare. Decimumoctavum, ut imaginem ac similitudinem majestatis divinae considerans in omnibus hominibus, ita omnes diligas intimo charitatis affectu omniumque, 0659B et maxime infirmorum, et quorumcunque indigentium curam geras, dummodo circa spiritualia non fiat tibi nociva destructio, sicut bona mater diligit, atque curat unicum filium praedilectum. Decimumnonum, ut continue mentem tuam ita habeas cum Deo ordinatam, quae omne tempus tuum exercitium semper tam mentis quam corporis sit oratio, omniaque exercitia, servitia, et maxime viliora, vel humiliora cum tanto facias charitatis fervore, ac si ea Christo corporaliter exhiberes, quod certe potes, et debes, et veraciter cogitare, quia Christus dicit in Evangelio: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Vigesimum, ut honorem et reverentiam omnibus exhibeas tam debitam quam devotam, et sanctissimam obedientiae normam non 0659C solum in magnis et arduis, sed etiam in minimis, qui pupillam oculi studeas custodire illaesam, obediensque quidem non solum majoribus et praelatis, sed etiam omnibus te subjiciens quibuscunque abnegando te ipsum pro Christo in omnibus et differentibus, altius, studeas facere voluntatem, in nullo te praebens alicui onerosum, sed potius in charitate Christi, et diligens universos te ipsum communiter omnibus gratum reddens, affabilitates, amicitias, familiaritates fugias singulares, prae omnibus autem cavens, ne unquam verbo, facto, vel gestu alicujus rancoris, odii, clamoris, injuriae, turbationis, murmurationis, detractionis scandali, vel adulationis, et quorumcunque similium aliqua ratione, vel modo 0659D per te, vel per alium causa vel occasio fias. Vicesimum primum, ut virtutes vel gratias spirituales, quas per te, vel in te divina largitio operari dignatur, tribulationesque, et praelia virtutum, quae proposita, et similia ab omnibus studeas quantum potes, iis tamen exceptis, quae proprio sacerdoti in propria debent accusatione detegi, nisi forte alicui tuo spirituali, et probato amico ei spiritualis utilitatis causam revelares, cujus consilium vel doctrinam in hujus tibi credas posse conferre, sollicitus semper furare tempus ubique, ut possis solitariae orationi vacare, et tacendo sedeas solitarius elevatus desiderio ad superna. Vicesimum secundum, ut solutus ab omnibus nihil tenere desiderans, jam contemptis omnibus charis, tanto mentis conatu 0660A desiderii, quae fervore circa universorum Creatorem intendas, ut qui omnium inferiorum oblitus quidquid agas ubicunque steteris, et quibuscunque negotiis impliceris die ac nocte, omni momento, et omni hora Deum semper habeas in memoriam, credens, et cogitans te semper esse coram eo verissime, et cogitans ipsum undique te conspicere, haec cogita cum maxima reverentia, timore pariter et tremore, cum summa discretione, et ardentissimo amore nunc ante pedes immensae majestatis ejus prostratus corde amarissimo peccatorum veniam postulando; nunc sacratissimae passioni Filii Dei gladio compassionis confossus, coram ejus cruce vulneratus cum eo, lacrymosus, et flebilis apparendo; nunc totius vitae decursum tuae obliquitati, 0660B velut rectitudinis lineam proponendo; nunc innumerabilia, et immensa ejus beneficia mente pertractans gratiarum actionibus insistendo; nunc stimulis alicujus amoris ardentissimi punctus ipsum in creaturis omnibus intuendo; nunc potentiam, nunc sapientiam, nunc bonitatem ejus et clementiam attendens, eum magnifice in cunctis operibus suis collaudando; nunc desiderio patriae coelestis attractus gemebundis suspiriis anhelando; nunc circa nos viscera inexistimabilis charitatis considerans laetabunda et excellentissima admiratione, corde et animo in Christo deficiendo; nunc te praecipitem tenentem fugientem, nunc enim te tenentem, sublevantem et attrahentem; nunc ingratum te per omnia existentem, considerans ineffabilibus divinae misericordiae 0660C tibi visceribus patefactis, nimio in eum charitatis ardore te conferens totum in fletibus resolvendo; nunc vero occultissima, profundissima, admirabilissima, et summa arcana, nimiumque stupenda judicia justitiae ejus diligenter attendens eum in omnibus sceleribus, et constans cum summo amore, ingentique timore descendens suppliciter, et humiliter venerando prae omnibus, aut continuam et vivam memoriam ipsius sacratissimae passionis. Vicesimum tertium, ut super custodiam tuam vigiles omni tempore ab antiqui hostis fraudibus, quae saepe se in angelum lucis transfigurans in omni via hominum laqueos tendit et retia, ut animas nostras valeat captivare, sollicitudine 0660D cautissima venantium laqueos fugiens, sicut passer, tantaeque parvitatis humilitate sancta in oculis tuis fias, ut nec subtilissima ejus retia te valeant continere, a quibus sane tunc poteris liberari illaesus, cum effectus fueris Israel, continue mentalibus oculis videns Deum, quia neque dormitabit, neque dormiet ejus custos. Vicesimum quartum, ut tenens indefessum instituti sancti rigorem sacris ardoribus coelestium desideriorum succensus, mentis ac corporis munditiae pulchritudinem, innocentiae puritatem, conscientiae rectitudinem illibate conservans, curam diligentissimam tenens, ne tenendo unquam in aliquo resipiscas. Ad quod diligentius, et purius conservandum quotidiana discussione septies in die examines vitam tuam, semper vide post 0661A quamlibet canonicam horam, an ambulationis dignae Deo sine macula justitiae et sanctitatis. Et quod nemo est, qui sic justitiam et disciplinam servet, ut nihil penitus negligat vel omittat, et ideo necessarium est, ut ad poenitentiae lavacrum recurrens cum dolore et gemitu saepissime tuae accusationi insistas, in qua quidem accusatione sicut confessione integre veraciter et pure, sine omni velamine excusationis vel occultationis, per ordinem omnes tuos recensendo defectus tanquam Deo sacerdoti dicens ore proprio intimare, narrando proprias omissiones, quas in his, quae sunt ad Deum, fecisti, et maxime in oratione quantum supplicem ejus actum mentalem scilicet, et vocalem defectus in observatione justitiae 0662A quantum ad primum, post haec commissiones, quas egisti ex mala custodia sensuum, et sensibus adjacentium affectionum et cogitationum. Quam quidem confessionem semper debet contritio et satisfactio comitari; doleas de offensis non solum magnis, sed etiam et modicis, et dolendo caveas reiterare culpam, semper studens causas et occasiones peccati praecidere, quantumcunque per amorem etiam videantur tibi esse conjunctae, quod juxta Salvatoris justitiam, sententiam, eruendus est oculus scandalizans, imo occasiones peccati, quae quidem apparent nobis nimium delectabiles, etiamsi nobis multum displiceant eorum affectus, unde fortissimum est in hac pugna certamen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *